Biblia communis

Capitulum 22

Numérotation du verset Ier. 22,1 
{t. 3: Erfurt, f. 139va ; facsim., p. 134a} Hec dicit: Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc
Numérotation du verset Ier. 22,2 
et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas.
Numérotation du verset Ier. 22,3 
Hec dicit Dominus:
Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam
nolite contristare neque opprimatis inique
et sanguinem innocentem
ne effundatis in loco isto
Numérotation du verset Ier. 22,4 
si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius
reges sedentes de genere David super {t. 3: Erfurt, f. 139vb ; facsim., p. 134b} thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
Numérotation du verset Ier. 22,5 
quod si non audieritis verba hec
in memet ipso iuravi
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hec
Numérotation du verset Ier. 22,6 
quia hec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero
te solitudinem urbes inhabitabiles
Numérotation du verset Ier. 22,7 
et sanctificabo super te interficientem virum
et arma eius et succident electam cedrum tuam
et precipitabunt in ignem
Numérotation du verset Ier. 22,8 
et pertransibunt
gentes multe per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
Numérotation du verset Ier. 22,9 
et respondebunt eo
quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos
et servierint eis
Numérotation du verset Ier. 22,10 
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum
qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue
Numérotation du verset Ier. 22,11 
quia hec dicit Dominus ad Sellum filium Iosie regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
Numérotation du verset Ier. 22,12 
sed in loco ad quem transtuli {t. 3: Erfurt, f. 140ra ; facsim., p. 135a} eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius
Numérotation du verset Ier. 22,13 
ve qui
edificat domum suam
in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio amicum suum
opprimet frustra et mercedem eius
non reddet ei
Numérotation du verset Ier. 22,14 
qui dicit edificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide.
Numérotation du verset Ier. 22,15 
numquid regnabis
quoniam confers te cedro
pater tuus
numquid non comedit
et bibit
et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
Numérotation du verset Ier. 22,16 
iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
numquid non ideo quia cognovit me
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 22,17 
tui vero oculi et cor
ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem
fundendum et ad calumniam et ad consummationem1
mali operis
1 consummationem] cursum Weber
Numérotation du verset Ier. 22,18 
propterea hec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosie regem Iuda non plangent eum ve frater et ve fratres non concrepabunt ei ve domine et
ve inclite
Numérotation du verset Ier. 22,19 
sepultura asini sepelietur putrefactus
et proiectus extra portas Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 22,20 
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt {t. 3: Erfurt, f. 140rb ; facsim., p. 135b} omnes amatores tui
Numérotation du verset Ier. 22,21 
locutus sum
ad te in abundantia tua
dixisti non audiam hec est via tua
ab adolescentia tua quia non audisti vocem meam
Numérotation du verset Ier. 22,22 
omnes pastores tuos
pascet ventus et amatores tui in captivitatem
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
Numérotation du verset Ier. 22,23 
que sedes in Libano
et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores
quasi dolores parturientis
Numérotation du verset Ier. 22,24 
Vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda annulus in manu dextera mea
inde
avellam eum
Numérotation du verset Ier. 22,25 
et dabo te in manu querentium
animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 22,26 
et mittam te et matrem tuam que genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
Numérotation du verset Ier. 22,27 
et in terram
ad quam ipsi levant animam suam
ut revertantur illuc non revertentur
Numérotation du verset Ier. 22,28 
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate
quare abiecti sunt
ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
Numérotation du verset Ier. 22,29 
terra terra terra audi sermonem Domini
Numérotation du verset Ier. 22,30 
{t. 3: Erfurt, f. 140va ; facsim., p. 136a} Hec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David
et potestatem habeat ultra in Iuda



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_22)

Notes :