Biblia communis

Capitulum 39

Numérotation du verset Ier. 39,1 
{t. 3: Erfurt, f. 153ra ; facsim., p. 161a} Anno nono Sedechie regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
Numérotation du verset Ier. 39,2 
undecimo autem anno Sedechie mense quarto quinta mensis aperta est civitas
Numérotation du verset Ier. 39,3 
Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabusarsathim1 Rapsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
1 Nabusarsathim] Nabu Sarsachim Weber
Numérotation du verset Ier. 39,4 
{t. 3: Erfurt, f. 153rb ; facsim., p. 161b} cumque vidisset eos Sedechias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam que erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
Numérotation du verset Ier. 39,5 
persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et comprehenderunt Sedechiam in campo solitudinis hiericuntine et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha que est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
Numérotation du verset Ier. 39,6 
et occidit rex Babylonis filios Sedechie in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
Numérotation du verset Ier. 39,7 
oculos quoque Sedechie eruit et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 39,8 
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt
Numérotation du verset Ier. 39,9 
et reliquias populi que remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 39,10 
et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa
Numérotation du verset Ier. 39,11 
preceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militie dicens
Numérotation du verset Ier. 39,12 
tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei
Numérotation du verset Ier. 39,13 
misit ergo Nabuzardan princeps militie et Nabu et Sesban et Rapsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 39,14 
miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godolie filio Aicham filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo
Numérotation du verset Ier. 39,15 
ad Ieremiam autem factus {t. 3: Erfurt, f. 153va ; facsim., p. 162a} est2 sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
2 est] fuerat Weber
Numérotation du verset Ier. 39,16 
vade et dic Abdemelech Ethiopi dicens hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
Numérotation du verset Ier. 39,17 
et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas
Numérotation du verset Ier. 39,18 
sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_39)

Notes :