Biblia communis

Capitulum 18

Numérotation du verset Ier. 18,1 
{t. 3: Erfurt, f. 137rb ; facsim., p. 129b} Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,2 
Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Numérotation du verset Ier. 18,3 
et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
Numérotation du verset Ier. 18,4 
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
Numérotation du verset Ier. 18,5 
et
factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,6 
Numquid sicut figulus iste non potero facere vobis
domus Israel ait Dominus ecce sicut {t. 3: Erfurt, f. 137va ; facsim., p. 130a} lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israel
Numérotation du verset Ier. 18,7 
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
Numérotation du verset Ier. 18,8 
si
penitentiam egerit gens
illa a malo suo
quod locutus sum adversum eam agam
et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,9 
et subito loquar de gente et regno ut edificem et ut plantem illud
Numérotation du verset Ier. 18,10 
si fecerit malum in oculis meis
ut non audiat vocem meam
penitentiam agam super bono
quod locutus sum ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,11 
nunc ergo dic viro Iude et habitatoribus Hierusalem dicens hec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos
malum
et cogito contra vos cogitationem revertatur
unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
Numérotation du verset Ier. 18,12 
qui
dixerunt desperavimus
post cogitationes enim nostras ibimus
et unusquisque
pravitatem cordis sui mali faciemus
Numérotation du verset Ier. 18,13 
ideo hec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia que fecit nimis
virgo Israel
Numérotation du verset Ier. 18,14 
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes
Numérotation du verset Ier. 18,15 
quia oblitus est mei
populus meus frustra
libantes
et impingentes
in viis suis
in semitis seculi ut ambularent per eas in itinere non trito
Numérotation du verset Ier. 18,16 
{t. 3: Erfurt, f. 137vb ; facsim., p. 130b} ut fieret terra eorum in desolationem
et in sibilum sempiternum
omnis qui preterit per eam obstupescet
et movebit caput suum
Numérotation du verset Ier. 18,17 
sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
Numérotation du verset Ier. 18,18 
et dixerunt venite et cogitemus contra Ieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius
Numérotation du verset Ier. 18,19 
attende Domine ad me et audi vocem
adversariorum meorum
Numérotation du verset Ier. 18,20 
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
anime mee
recordare quod steterim {t. 3: Erfurt, f. 138ra ; facsim., p. 131a} in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
et averterem indignationem tuam ab eis
Numérotation du verset Ier. 18,21 
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in prelio
Numérotation du verset Ier. 18,22 
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem
repente quia
foderunt foveam
ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Numérotation du verset Ier. 18,23 
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes
in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_18)

Notes :