Biblia communis

Capitulum 47

Numérotation du verset Ier. 47,1 
{t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret pharao Gazam
Numérotation du verset Ier. 47,2 
hec dicit Dominus ecce aque
ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines
et ululabit omnis {t. 3: Erfurt, f. 157rb ; facsim., p. 169b} habitator terre
Numérotation du verset Ier. 47,3 
ab strepitu
pompe armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
Numérotation du verset Ier. 47,4 
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philistiim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos
reliquias insule Cappadocie
Numérotation du verset Ier. 47,5 
venit calvitium super Gazam
conticuit
Ascalon
et reliquie vallis earum usquequo concideris
Numérotation du verset Ier. 47,6 
o mucro Domini
usquequo non quiescis
ingredere in vaginam tuam
refrigerare
et sile
Numérotation du verset Ier. 47,7 
quomodo quiescet cum Dominus preceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_47)

Notes :