Biblia communis

Capitulum 37

Numérotation du verset Ier. 37,1 
{t. 3: Erfurt, f. 152ra ; facsim., p. 159a} Et regnavit rex Sedechias filius Iosie pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 37,2 
et non obedivit ipse et servi eius et populus terre verbis Domini que locutus est in manu Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 37,3 
et misit rex Sedechias Iuchal filium Selemie et Sophoniam filium Maasie sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum
Numérotation du verset Ier. 37,4 
Ieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus pharao egressus est Egyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 37,5 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens
Numérotation du verset Ier. 37,6 
hec dicit Dominus Deus Israel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Egyptum
Numérotation du verset Ier. 37,7 
et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni
Numérotation du verset Ier. 37,8 
hec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
Numérotation du verset Ier. 37,9 
sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui preliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni
Numérotation du verset Ier. 37,10 
ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum pharaonis
Numérotation du verset Ier. 37,11 
egressus est Ieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium
Numérotation du verset Ier. 37,12 
cumque pervenisset {t. 3: Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 159b} ad portam Beniamin erat ibi custos porte per vices nomine Hierias filius Selemie filii Ananie et apprehendit Ieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
Numérotation du verset Ier. 37,13 
et respondit Ieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed comprehendit Hierias Ieremiam et adduxit eum ad principes
Numérotation du verset Ier. 37,14 
quam ob rem irati principes contra Ieremiam cesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribe ipse enim prepositus erat super carcerem
Numérotation du verset Ier. 37,15 
itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Ieremias diebus multis
Numérotation du verset Ier. 37,16 
mittens autem rex Sedechias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Ieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis
Numérotation du verset Ier. 37,17 
et dixit Ieremias ad regem Sedechiam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
Numérotation du verset Ier. 37,18 
ubi sunt prophete vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc
Numérotation du verset Ier. 37,19 
nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribe ne moriar ibi
Numérotation du verset Ier. 37,20 
precepit ergo rex Sedechias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis quotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Ieremias in vestibulo carceris



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_37)

Notes :