Biblia communis

Capitulum 52

Numérotation du verset Ier. 52,1 
{t. 3: Erfurt, f. 163ra ; facsim., p. 181a} Filius viginti et unius anni Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna
Numérotation du verset Ier. 52,2 
et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Ioachim
Numérotation du verset Ier. 52,3 
quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua {t. 3: Erfurt, f. 163rb ; facsim., p. 181b} et recessit Sedechias a rege Babylonis
Numérotation du verset Ier. 52,4 
factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu
Numérotation du verset Ier. 52,5 
et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset Ier. 52,6 
mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terre
Numérotation du verset Ier. 52,7 
et dirupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam porte que est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam que ducit in eremum
Numérotation du verset Ier. 52,8 
persecutus est autem
exercitus Chaldeorum regem
et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Hiericho
et omnis comitatus eius
diffugit ab eo
Numérotation du verset Ier. 52,9 
cumque comprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
Babylonis
in Reblatha
que est in terra Emath
et locutus est ad eum iudicia
Numérotation du verset Ier. 52,10 
et iugulavit rex Babylonis filios
Sedechie in oculis eius sed et omnes principes Iude occidit in Reblatha
Numérotation du verset Ier. 52,11 
et oculos
Sedechie eruit et vinxit eum compedibus
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
Numérotation du verset Ier. 52,12 
in mense autem quinto
decima
mensis ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis {t. 3: Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 182a} venit Nabuzardan princeps militie
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 52,13 
et incendit domum Domini
et domum regis
et omnes domos Hierusalem
et omnem domum magnam
igne combussit
Numérotation du verset Ier. 52,14 
et totum murum Hierusalem
per circuitum destruxit
cunctus exercitus Chaldeorum
qui erat cum magistro militie
Numérotation du verset Ier. 52,15 
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset Ier. 52,16 
de pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan princeps militie in vinitores et in agricolas
Numérotation du verset Ier. 52,17 
columnas quoque aereas
que erant in domo Domini et bases et mare aereum
quod erat in domo Domini
confregerunt Chaldei
et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 52,18 
et lebetas et creagras et psalteria et phialas et mortariola et omnia vasa aerea que in ministerio fuerant tulerunt
Numérotation du verset Ier. 52,19 
et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea
et quotquot argentea argentea
tulit magister
militie
Numérotation du verset Ier. 52,20 
columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum {t. 3: Erfurt, f. 163vb ; facsim., p. 182b} horum
Numérotation du verset Ier. 52,21 
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quatuor digitorum et intrinsecus cava erat
Numérotation du verset Ier. 52,22 
et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula
Numérotation du verset Ier. 52,23 
et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
Numérotation du verset Ier. 52,24 
et tulit magister militie Saraiam
sacerdotem primum et Sophoniam
sacerdotem secundum
et tres custodes vestibuli
Numérotation du verset Ier. 52,25 
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat prepositus super viros bellatores
et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate
et scribam principem militum qui probabat tirones
et sexaginta viros de populo terre qui inventi sunt in medio civitatis
Numérotation du verset Ier. 52,26 
tulit autem eos Nabuzardan magister militie et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
Numérotation du verset Ier. 52,27 
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
et translatus est
Iuda
de terra sua
Numérotation du verset Ier. 52,28 
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudeos tria millia et viginti tres
Numérotation du verset Ier. 52,29 
{t. 3: Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit1
de Hierusalem animas octingentas triginta duas.
1 transtulit] om. Rusch
Numérotation du verset Ier. 52,30 
In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister militie Iudeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo
anime quatuor millia sexcente.
Numérotation du verset Ier. 52,31 
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iuda2 duodecimo mense vicesima quinta die3 mensis elevavit Evilmerodach
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iude et eduxit eum de domo carceris
2 Iuda] Iude Weber
3 die] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 52,32 
et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Numérotation du verset Ier. 52,33 
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vite sue
Numérotation du verset Ier. 52,34 
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis sue cunctis diebus vite sue4.
4 sue] eius Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 52), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_52)

Notes :