Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset Ier. 16,1 
{t. 3: Erfurt, f. 135vb ; facsim., p. 126b} Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 16,2 
Non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filie in loco isto
Numérotation du verset Ier. 16,3 
quia hec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum que genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
Numérotation du verset Ier. 16,4 
mortibus egrotationum morientur non plangentur et non sepelientur
in sterquilinium
super faciem terre erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset Ier. 16,5 
hec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
Numérotation du verset Ier. 16,6 
et morientur grandes et parvi
in terra ista non sepelientur
neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis
Numérotation du verset Ier. 16,7 
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre
Numérotation du verset Ier. 16,8 
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis {t. 3: Erfurt, f. 136ra ; facsim., p. 127a} et comedas et bibas
Numérotation du verset Ier. 16,9 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem letitie vocem sponsi et vocem sponse
Numérotation du verset Ier. 16,10 
et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud que iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ier. 16,11 
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri
me ait Dominus et abierunt post deos alienos
et servierunt eis
et adoraverunt eos
et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
Numérotation du verset Ier. 16,12 
sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque
post pravitatem cordis sui mali
ut me non audiat
Numérotation du verset Ier. 16,13 
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis
die ac nocte
qui non dabunt vobis requiem
Numérotation du verset Ier. 16,14 
propterea ecce dies veniunt
dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Egypti
Numérotation du verset Ier. 16,15 
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis
et de universis terris
ad quas eieci
eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum
Numérotation du verset Ier. 16,16 
ecce ego
dicit Dominus et piscabuntur eos et post hec mittam eis multos venatores
et venabuntur eos de omni monte
et de omni colle
et de cavernis petrarum
Numérotation du verset Ier. 16,17 
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt abscondite a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
Numérotation du verset Ier. 16,18 
et reddam primum
duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam
in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
Numérotation du verset Ier. 16,19 
Domine
fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis
ad te gentes venient ab extremis terre et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem que eis non profuit
Numérotation du verset Ier. 16,20 
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
Numérotation du verset Ier. 16,21 
idcirco ecce ego ostendam
eis per vicem hanc ostendam eis manum meam
et virtutem meam et scient
quia nomen mihi Dominus



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_16)

Notes :