Biblia communis

Capitulum 24

Numérotation du verset Ier. 24,1 
Ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem
et adduxit eos in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 24,2 
calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus {t. 3: Erfurt, f. 141vb ; facsim., p. 138b} esse primi temporis
et calathus unus ficus habebat malas nimis que comedi non poterant eo quod essent male
Numérotation du verset Ier. 24,3 
et dixit Dominus ad me quid tu vides Ieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde que comedi non possunt eo quod sint male
Numérotation du verset Ier. 24,4 
et factum est verbum Domini ad me dicens
hec dicit Dominus Deus Israel sicut ficus
he bone sic cognoscam transmigrationem
Iuda
quam
emisi de loco isto
in terram Chaldeorum in bonum
Numérotation du verset Ier. 24,6 
et ponam oculos meos super eos ad placandum
et reducam eos
in terram hanc et edificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam
Numérotation du verset Ier. 24,7 
et dabo eis cor
ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo
Numérotation du verset Ier. 24,8 
et sicut ficus pessime que comedi non possunt eo quod sint male hec dicit Dominus sic dabo Sedechiam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Egypti
Numérotation du verset Ier. 24,9 
et dabo eos in vexationem afflictionemque
omnibus regnis terre in opprobrium et in {t. 3: Erfurt, f. 142ra ; facsim., p. 139a} parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos
Numérotation du verset Ier. 24,10 
et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra
quam dedi eis et patribus eorum



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_24)

Notes :