Biblia communis

Capitulum 32

Numérotation du verset Ier. 32,1 
{t. 3: Erfurt, f. 148ra ; facsim., p. 151a} verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedechie regis Iuda ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor
Numérotation du verset Ier. 32,2 
tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
Numérotation du verset Ier. 32,3 
clauserat enim eum Sedechias rex Iuda dicens: Quare vaticinaris dicens:
hec dicit Dominus, ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam.
Numérotation du verset Ier. 32,4 
Et Sedechias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius
cum ore illius
et oculi eius oculos illius videbunt
Numérotation du verset Ier. 32,5 
et in Babylonem ducet Sedechiam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus
si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis
Numérotation du verset Ier. 32,6 
et dixit Ieremias factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 32,7 
ecce Anameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim competit ex propinquitate ut emas
Numérotation du verset Ier. 32,8 
et venit ad me
Anameel
filius patrui
mei secundum verbum {t. 3: Erfurt, f. 148rb ; facsim., p. 151b} Domini ad vestibulum carceris et ait ad me
posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi competit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
Numérotation du verset Ier. 32,9 
et emi agrum ab Anameel filio patrui mei qui est in Anathoth et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
Numérotation du verset Ier. 32,10 
et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera
Numérotation du verset Ier. 32,11 
et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus
Numérotation du verset Ier. 32,12 
et dedi librum
possessionis Baruch filio
Neri filii Maasie in oculis Anameel
patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudeorum qui sedebant in atrio carceris
Numérotation du verset Ier. 32,13 
et precepi Baruch coram eis dicens
Numérotation du verset Ier. 32,14 
Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
Numérotation du verset Ier. 32,15 
hec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel adhuc possidebuntur domus et agri et vinee in terra ista
Numérotation du verset Ier. 32,16 
et oravi ad Dominum
postquam {t. 3: Erfurt, f. 148va ; facsim., p. 152a} tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens
Numérotation du verset Ier. 32,17 
heu heu heu Domine Deus
ecce tu fecisti celum et terram
in fortitudine tua magna et in brachio tuo
extento
non erit tibi difficile omne verbum
Numérotation du verset Ier. 32,18 
qui facis misericordiam in millibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi
Numérotation du verset Ier. 32,19 
magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu
cuius oculi aperti sunt
super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
Numérotation du verset Ier. 32,20 
qui posuisti signa et portenta in terra Egypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hec
Numérotation du verset Ier. 32,21 
et eduxisti
populum tuum Israel de terra Egypti in signis
et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno
Numérotation du verset Ier. 32,22 
et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum
ut dares eis terram fluentem lacte et melle
Numérotation du verset Ier. 32,23 
et ingressi sunt et possederunt eam et non obedierunt voci tue et in lege tua non ambulaverunt omnia que mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hec
Numérotation du verset Ier. 32,24 
ecce munitiones extructe sunt adversum civitatem ut capiatur et {t. 3: Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 152b} urbs data est in manu Chaldeorum qui preliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentie et quecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
Numérotation du verset Ier. 32,25 
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 32,26 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 32,27 
ecce ego Dominus Deus universe carnis numquid mihi difficile erit omne verbum
Numérotation du verset Ier. 32,28 
propterea hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam
Numérotation du verset Ier. 32,29 
et venient Chaldei preliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me
Numérotation du verset Ier. 32,30 
erant enim filii Israel
et filii Iuda
iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 32,31 
quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hec a die qua edificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo
Numérotation du verset Ier. 32,32 
propter malitiam filiorum Israel et filiorum Iuda
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophete eorum
vir Iuda et habitatores {t. 3: Erfurt, f. 149ra ; facsim., p. 153a} Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 32,33 
et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire
ut acciperent disciplinam
Numérotation du verset Ier. 32,34 
et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam
Numérotation du verset Ier. 32,35 
et edificaverunt excelsa Baal
que sunt in valle filii Ennon ut initiarent filios suos et filias suas Moloch
quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum
ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam
Numérotation du verset Ier. 32,36 
et nunc propter ista hec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste
Numérotation du verset Ier. 32,37 
ecce ego congregabo eos
de universis terris
ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
Numérotation du verset Ier. 32,38 
et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
Numérotation du verset Ier. 32,39 
et dabo eis cor unum et viam unam
ut timeant me
universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
Numérotation du verset Ier. 32,40 
et feriam eis pactum sempiternum
et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum
ut non recedant a me
Numérotation du verset Ier. 32,41 
et letabor super eis
cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista
in veritate {t. 3: Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 153b} in toto corde meo et in tota anima mea
Numérotation du verset Ier. 32,42 
quia hec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
Numérotation du verset Ier. 32,43 
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo
et iumentum
et data sit in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 32,44 
agri pecunia ementur
et scribentur in libro
et imprimetur signum
et testis
adhibebitur in terra Beniamin
et in circuitu Hierusalem
in civitatibus Iuda
et in civitatibus montanis
et in civitatibus campestribus
et in civitatibus que ad austrum sunt
quia
convertam captivitatem eorum ait Dominus



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_32)

Notes :