Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset Ier. 5,1 
{t. 3: Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 108b} Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et querite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem et propitius ero eius
Numérotation du verset Ier. 5,2 
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Numérotation du verset Ier. 5,3 
Domine
oculi tui prospiciunt1
fidem percussisti eos et non
doluerunt attrivisti eos et
renuerunt accipere disciplinam induraverunt
facies suas
super petram noluerunt reverti
1 prospiciunt] respiciunt Weber
Numérotation du verset Ier. 5,4 
ego autem dixi forsitan pauperes sunt
et stulti ignorantes
viam Domini iudicium Dei sui
Numérotation du verset Ier. 5,5 
ibo igitur ad optimates
et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum
ruperunt vincula
Numérotation du verset Ier. 5,6 
idcirco percussit eos leo de silva
lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia
multiplicate sunt prevaricationes eorum confortate sunt
Numérotation du verset Ier. 5,7 
super quo propitius tibi esse potero filii tui
dereliquerunt me et iurant in his
qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt
et in domo meretricis luxuriabantur
Numérotation du verset Ier. 5,8 
equi amatores
et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Numérotation du verset Ier. 5,9 
numquid
super his non visitabo
dicit Dominus et in gente tali
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset Ier. 5,10 
ascendite
muros eius
et dissipate
consummationem autem nolite facere
auferte propagines
eius quia non sunt Domini
Numérotation du verset Ier. 5,11 
prevaricatione enim prevaricata est in me domus Israel
et domus Iuda
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 5,12 
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse
neque veniet super nos malum
gladium et famem
non videbimus
Numérotation du verset Ier. 5,13 
prophete fuerunt in ventum
et responsum
non fuit in eis hec ergo evenient illis
Numérotation du verset Ier. 5,14 
hec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud
ecce ego do verba mea in ore tuo
in ignem
et populum istum ligna et vorabit eos
Numérotation du verset Ier. 5,15 
ecce ego
adducam
super vos gentem
de longinquo domus Israel ait Dominus gentem
robustam
gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelliges quid loquatur
Numérotation du verset Ier. 5,16 
pharetra eius
quasi sepulchrum patens universi fortes
Numérotation du verset Ier. 5,17 
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit
filios tuos {t. 3: Erfurt, f. 127rb ; facsim., p. 109b} et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Numérotation du verset Ier. 5,18 
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Numérotation du verset Ier. 5,19 
quod si dixeritis
quare fecit Dominus Deus noster nobis hec omnia dices ad eos
sicut dereliquistis me et servistis deo alieno
in terra vestra
sic servietis alienis in terra non vestra
Numérotation du verset Ier. 5,20 
annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Numérotation du verset Ier. 5,21 
audi populus stulte
qui non habes cor qui habentes oculos non videtis
et aures et non auditis
Numérotation du verset Ier. 5,22 
me ergo
non timebitis
ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui arenam
terminum mari
preceptum sempiternum quod non preteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius
et non transibunt illud
Numérotation du verset Ier. 5,23 
populo autem huic factum est
cor incredulum et exasperans
recesserunt
et abierunt
Numérotation du verset Ier. 5,24 
et non dixerunt in corde suo
metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam
et serotinam in tempore suo plenitudinem annue messis custodientem nobis
Numérotation du verset Ier. 5,25 
iniquitates nostre declinaverunt hec
et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Numérotation du verset Ier. 5,26 
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes
quasi aucupes laqueos ponentes {t. 3: Erfurt, f. 127va ; facsim., p. 110a} et pedicas ad capiendos viros
Numérotation du verset Ier. 5,27 
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plene dolo ideo magnificati sunt et ditati
Numérotation du verset Ier. 5,28 
incrassati sunt et impinguati
et preterierunt
sermones meos pessime causam vidue2
non iudicaverunt causam pupilli
non direxerunt
et iudicium pauperum non iudicaverunt
2 vidue] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 5,29 
numquid super his
non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset Ier. 5,30 
stupor et mirabilia facta sunt in terra
Numérotation du verset Ier. 5,31 
prophete
prophetabant mendacium
et sacerdotes
applaudebant manibus suis et populus meus
dilexit talia
quid igitur fiet
in novissimo eius



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_5)

Notes :