Biblia communis

Capitulum 50

Numérotation du verset Ier. 50,1 
verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 50,2 
annuntiate {t. 3: Erfurt, f. 159vb ; facsim., p. 174b} in gentibus et auditum facite levate signum predicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
Numérotation du verset Ier. 50,3 
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone
que ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
Numérotation du verset Ier. 50,4 
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
filii Israel ipsi et filii Iuda simul
ambulantes
et flentes
properabunt et Dominum Deum suum querent
Numérotation du verset Ier. 50,5 
in Sion
interrogabunt viam
huc facies eorum
venient et apponentur ad Dominum federe sempiterno
quod nulla oblivione delebitur
Numérotation du verset Ier. 50,6 
grex perditus factus est populus meus pastores eorum
seduxerunt
eos feceruntque vagari
in montibus
de monte
in collem
transierunt obliti sunt cubilis sui
Numérotation du verset Ier. 50,7 
omnes qui invenerunt
comederunt eos
et hostes eorum dixerunt non peccavimus
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitie
et exspectationi patrum eorum Domino
Numérotation du verset Ier. 50,8 
recedite
de medio Babylonis
et de terra Chaldeorum egredimini
et estote
quasi hedi
ante greges
Numérotation du verset Ier. 50,9 
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium
magnarum de terra aquilonis
et preparabuntur adversum eam et inde
capietur sagitta eius
quasi viri fortis {t. 3: Erfurt, f. 160ra ; facsim., p. 175a} interfectoris non revertetur vacua
Numérotation du verset Ier. 50,10 
et erit Chaldea in predam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,11 
quoniam
exultatis
et magna loquimini diripientes hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus
super herbam et mugistis ut tauri
Numérotation du verset Ier. 50,12 
confusa est mater vestra
nimis et adequata pulveri que genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
Numérotation du verset Ier. 50,13 
ab ira Domini non habitabitur
sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit
et sibilabit super universis plagis eius
Numérotation du verset Ier. 50,14 
preparamini
contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
Numérotation du verset Ier. 50,15 
clamate adversus eam ubique dedit manum
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
Numérotation du verset Ier. 50,16 
disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbe unusquisque
ad populum suum convertetur {t. 3: Erfurt, f. 160rb ; facsim., p. 175b}
et singuli ad terram suam fugient
Numérotation du verset Ier. 50,17 
grex dispersus Israel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,18 
propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo
regem Babylonis
et terram eius sicut visitavi regem Assur
Numérotation du verset Ier. 50,19 
et reducam Israel ad habitaculum suum
et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
Numérotation du verset Ier. 50,20 
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus queretur iniquitas Israel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis
quos reliquero
Numérotation du verset Ier. 50,21 
super terram
dominantium
ascende
et super habitatores eius visita dissipa
et interfice que post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia que precepi tibi
Numérotation du verset Ier. 50,22 
vox belli in terra et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 50,23 
quomodo confractus est et contritus est malleus universe terre
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
Numérotation du verset Ier. 50,24 
illaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et apprehensa quoniam Dominum provocasti
Numérotation du verset Ier. 50,25 
aperuit Dominus thesaurum suum
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 50,26 
venite ad eam ab extremis finibus
aperite ut exeant
qui conculcent eam tollite de via
lapides et redigite in acervos et interficite eam
nec sit quicquam reliquum
Numérotation du verset Ier. 50,27 
dissipate universos fortes eius
descendant in occisionem ve eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 50,28 
vox fugientium
et eorum
qui evaserunt de terra Babylonis ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
Numérotation du verset Ier. 50,29 
annuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia que fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israel
Numérotation du verset Ier. 50,30 
idcirco cadent iuvenes
eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius
conticescent in die illa
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,31 
ecce ego ad te superbe
dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tue
Numérotation du verset Ier. 50,32 
et cadet superbus
et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem {t. 3: Erfurt, f. 160vb ; facsim., p. 176b} in urbibus eius
et devorabit omnia in circuitu eius
Numérotation du verset Ier. 50,33 
hec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
Numérotation du verset Ier. 50,34 
redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,35 
gladius
ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
Numérotation du verset Ier. 50,36 
gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt
Numérotation du verset Ier. 50,37 
gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur
Numérotation du verset Ier. 50,38 
siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
Numérotation du verset Ier. 50,39 
propterea habitabunt dracones
cum fatuis ficariis
et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
Numérotation du verset Ier. 50,40 
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham et vicinas eius ait Dominus non habitabit {t. 3: Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 177a} ibi vir nec incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 50,41 
ecce populus
venit ab aquilone
et gens magna et reges multi
consurgent a finibus terre
Numérotation du verset Ier. 50,42 
arcum et scutum apprehendent crudeles sunt et immisericordes vox eorum quasi mare sonabit
et super equos ascendent sicut vir paratus ad prelium contra te filia Babylon
Numérotation du verset Ier. 50,43 
audivit rex Babylonis
famam eorum et dissolute sunt
manus eius angustia
apprehendit eum dolor quasi parturientem
Numérotation du verset Ier. 50,44 
ecce quasi leo ascendet
de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Numérotation du verset Ier. 50,45 
propterea
audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos
parvuli
gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
Numérotation du verset Ier. 50,46 
a voce {t. 3: Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 177b} captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_50)

Notes :