Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 
In principio
erat
Verbum
et Verbum
erat apud Deum
et Deus erat Verbum.
Numérotation du verset Io. 1,2 
Hoc erat in principio
apud Deum.
Numérotation du verset Io. 1,3 
Omnia per ipsum facta sunt
et sine ipso
factum est nihil.
Quod
factum est1
1 Quod factum est CorS2 (sic punctuandum est secundum Augustinum super Genesim ad litteram libro 5, capitulo 15)
Numérotation du verset Io. 1,4 
in ipso vita erat
et vita
erat lux hominum.
Numérotation du verset Io. 1,5 
Et lux in tenebris lucet et tenebre
eam non comprehenderunt.
Numérotation du verset Io. 1,6 
Fuit homo missus
a Deo
cui nomen
erat Ioannes.
Numérotation du verset Io. 1,7 
Hic venit in testimonium
ut
testimonium perhiberet
de lumine
ut omnes crederent
per illum.
Numérotation du verset Io. 1,8 
Non erat ille lux
sed
ut testimonium perhiberet
de lumine.
Numérotation du verset Io. 1,9 
Erat
lux
vera
que illuminat
omnem hominem
2 hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 1,10 
In mundo erat
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
Numérotation du verset Io. 1,11 
In propria
venit
et sui eum non receperunt.
Numérotation du verset Io. 1,12 
Quotquot autem
receperunt eum
dedit eis
potestatem filios Dei fieri.
His
qui credunt
in nomine eius
Numérotation du verset Io. 1,13 
qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo
nati sunt.
Numérotation du verset Io. 1,14 
Et Verbum
caro
factum est et habitavit in nobis.
Et vidimus gloriam eius,
gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum
gratie
et veritatis. 3
3 <divisio.> Et Verbum / Et vidimus... plenum... veritatis ΩJ ΩS Li449 @ ] et verbum caro et vidimus: Paris. facit hic versum. Item ibi   plenum etc. sed noster Ieronimus unus versus   et verbum caro usque   Iohennes et hic   et vidimus etc. interpositum est et sic li   plenum nominativi casus est tamen Glossa interlinearis suplet: plenum scilicet vidimus et sic est accusativi casus. CorS2
Numérotation du verset Io. 1,15 
Ioannes
testimonium perhibet
de ipso
et clamat dicens:
Hic
erat
quem dixi4:
Qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033ra ; facsim., p. 225a} post me venturus est5, ante me
factus est,
quia prior me erat.
4 dixi ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] + vobis Weber
5 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 1,16 
Et de plenitudine eius nos6 omnes accepimus
et7 gratiam8
pro gratia.
6 nos ΩJ Rusch Weber ] om. Z CorS2 (al. correctio)
7 et ΩJ Rusch Weber ] om. Amitatinus Cava CorS2 (al. correctio)
8 Et de plenitudine... gratiam] et de plenitudine nos omnes et gratiam CorS2 (sic utraque correctio sed al. sine nos et sine   et )
Numérotation du verset Io. 1,17 
Quia lex per Moysen data est,
gratia9 et veritas
per Iesum Christum
facta est.
9 gratia Li449@ Li449 Weber ] sed praem. Rusch , + autem ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,18 
Deum
nemo vidit umquam.
Unigenitus Filius10 qui est in sinu Patris
ipse
enarravit.
10 Unigenitus Filius ΩJ² Li449@ ( om. Filius) Li449 CorS2 ( unigenitus sine   nisi sed intellige; suplet   sed ad   unigenitus ) Rusch Weber ] nisi praem. ΩJ* (  nisi rubr. cancel. )
Numérotation du verset Io. 1,19 
Et
hoc
est testimonium
Ioannis
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas
ad eum11 ut interrogarent eum:
Tu qui es?
11 eum ΩJ Rusch Weber ] Ioannem Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 1,20 
Et confessus est
et non negavit.
Et confessus est:
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset Io. 1,21 
Et interrogaverunt eum:
Quid ergo?
Elias es tu? Et12 dixit: Non sum.
Et respondit: Non.
12 Et CorS2 (al. et dixit non sum ) Li449@ Li449 ΩL ΩJ ΩP Rusch Weber ] Qui CorS2 ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,22 
Dixerunt ergo13 ei: Quis es?
Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
13 ergo ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,23 
Ait: Ego
vox
clamantis
in deserto:
Dirigite
viam Domini
sicut dixit Isaiasa propheta.
a Cf. Is. 40, 3.
Numérotation du verset Io. 1,24 
Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
Numérotation du verset Io. 1,25 
Et interrogaverunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas
si tu non es Christus,
neque Elias14 neque propheta?
14 neque Elias Li449@ Li449 Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,26 
Respondit eis Ioannes dicens:
Ego baptizo in aqua.
Medius autem vestrum
stetit
quem vos nescitis15.
15 nescitis ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 1,27 
Ipse est
qui post me venturus est16
qui ante me factus est
cuius non sum dignus ego17
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
16 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
17 non sum dignus - ego] inv. Li449@ Li449 Weber , non sum dignus ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,28 
Hec in Bethania
facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,29 
vidit18 Ioannes
Iesum venientem
ad se et ait: Ecce agnus Dei,
ecce19 qui tollit
peccata20 mundi.21
18 vidit Split Cava Φ ΩL ΩP ΩS Rusch Clementina ] videt Weber , def. ΩF
19 ecce ΩJ ΩL ΩP Li449 Rusch Corpus antiphonalium officii (n° 2490)] om. Li449@ Weber Wordsworth (apparatus), def. ΩF
20 peccata ΩJ Li449@ Rusch Gloria in excelsis Deo] peccatum Li449 Weber cum graec. , def. ΩF
21 Ecce... mundi] + Augustinus: « Nemo tollit peccata nisi solus Christus. Tollit autem et dimittendo que facta sunt et adiuvando ne fiant et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt »[Petrus Lombardus, Sent. 4 d. 18 cap. 4,7 << Augustinus , Contra Iulianum, CSEL 85/1, p. 222.31]. Ideo dicitur ter Agnus Dei in missa propter gratiam inundantem, iuvantem, consummantem CorS2
Numérotation du verset Io. 1,30 
Hic est
de quo dixi:
Post me
venit vir
qui ante me factus est
quia22 prior me erat.
22 quia Li449 Rusch Weber ] qui ΩJ, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 1,31 
Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel23,
propterea veni ego in aqua baptizans.
23 manifestetur in Israel CorS1 ΩJ Li449@ Li449 Rusch Clementina ] manifestetur Israeli CorS1 Cor3 (moderni) , manifestaretur Israhel Weber
Numérotation du verset Io. 1,32 
Et testimonium
perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem
quasi columbam
de celo manentem24 super eum.
24 manentem Rusch ] et praem. Li449@ Li449 , et mansit ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 1,33 
Et ego nesciebam eum.
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033vb ; facsim., p. 226b} super eum,
hic
est
qui baptizat
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Io. 1,34 
Et ego vidi
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Numérotation du verset Io. 1,35 
Altera25 die iterum stabat Ioannes
et ex discipulis eius duo.
25 Altera die ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch Wordsworth Weber ] + autem CorS2 ( al.)
Numérotation du verset Io. 1,36 
Et respiciens Iesum
ambulantem
dixit26:
Ecce agnus Dei.
26 dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 1,37 
Et audierunt
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Numérotation du verset Io. 1,38 
Conversus autem
Iesus et videns eos sequentes se27 dicit eis:
Quid queritis?
Qui dixerunt ei:
Rabbi -
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
ubi habitas?
27 se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 1,39 
Dicit eis: Venite et videte.
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum28 manserunt29 die illo.
Hora autem erat quasi decima.
28 apud eum Rusch Weber ] om. ΩJ Li449@ Li449
29 manserunt Rusch Weber ] + ibi ΩJ Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 1,40 
frater Simonis
Petri, unus ex duobus qui audierant a30 Ioanne et secuti fuerant eum.
30 a ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] ab Weber
Numérotation du verset Io. 1,41 
Invenit hic
primum fratrem suum Simonem et dicit31 ei: Invenimus
Messiam -
quod interpretatum est32 Christus.
31 dicit ΩJ Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449
32 interpretatum est Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 1,42 
Et adduxit eum ad Iesum.
Intuitus autem eum Iesus
dixit: Tu es Simon
filius Ioanna33.
Tu vocaberis Cephas -
quod interpretatur Petrus.
33 Ioanna ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449 Li449@ CorS2 ( utraque correctione ) Rusch Weber (S A M F Split D) Wordsworth ] Bariona G, Iona Cava Φ CorS2 ( al. ) Clementina Weber (S Z) n CorS2 ( Ioanna vel Iona intellige: idem dicitur Ioanna et Iona )
Numérotation du verset Io. 1,43 
In crastinum
voluit exire
in Galileam et invenit Philippum
et34 dicit ei Iesus: Sequere me.
34 et ΩJ Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,44 
Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
Andree et Petri.
Numérotation du verset Io. 1,45 
Invenit Philippus Nathanael
et dicit ei: Quem scripsit Moyses
in lege et propheteb invenimus Iesum filium Ioseph
a Nazareth.
b Cf. Io. 5, 46.
Numérotation du verset Io. 1,46 
Et dixit ei Nathanael:
A Nazareth potest aliquid boni esse35?
35 Nazareth... esse] a Nazareth esse: uel de p’s. (?) in hystoria secundum Augustinum libro 3 capitulo 3 de Doctrina Christiana utroque modo potest dici interrogatione vel de p’s. (?) CorS2
Numérotation du verset Io. 1,47 
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
Numérotation du verset Io. 1,48 
Dicit ei Nathanael: Unde me nosti?
Respondit Iesus et dixit36 ei: Priusquam te Philippus vocaret37 cum esses, sub ficu
vidi te.
36 dixit Li449 Li494@ Rusch Weber ] dicit ΩJ
37 te Philippus vocaret ΩJ Rusch Weber ] Philippus te vocaret Li449@
Numérotation du verset Io. 1,49 
Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es filius Dei,
tu es rex Israel.
Numérotation du verset Io. 1,50 
Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis?
Maius his videbis.
Numérotation du verset Io. 1,51 
Et dicit ei38: Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
et angelos Dei descendentes et ascendentes39
super40 filium hominis.
38 dicit ei Rusch Weber ] dixit eis ΩJ, dicit eis Li449@ Li449
39 descendentes - et - ascendentes Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449Weber
40 super Li449@ Li449 Rusch ] supra Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_1)

Notes :