Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
Numérotation du verset Io. 6,2 
Et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 
Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
Numérotation du verset Io. 6,4 
Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 
Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 
Hoc autem dicebat
temptans eum.
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 
Respondit ei Philippus:
Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 
Dicit ei2 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
2 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 
Est puer unus hic
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
Numérotation du verset Io. 6,10 
Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
Numérotation du verset Io. 6,11 
Accepit ergo panes Iesus3 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
3 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,12 
Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt4 his qui manducaverant5.
4 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@
5 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber
Numérotation du verset Io. 6,14 
Illi ergo homines
cum vidissent quod Iesus6 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta7 qui venturus est in mundum.
6 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
7 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,15 
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
et facerent eum regem
fugit iterum in montem ipse solus.
Numérotation du verset Io. 6,16 
Ut autem factum est sero8
descenderunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040ra ; facsim., p. 239a} discipuli eius ad mare.
8 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,17 
Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebre iam facte erant
et non venerat ad eos Iesus.
Numérotation du verset Io. 6,18 
Mare
autem vento magno flante
exsurgebat.
Numérotation du verset Io. 6,19 
Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem supra9 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
9 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 
Ille autem dixit10 eis: Ego sum nolite timere.
10 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 
Voluerunt ergo accipere eum in navim11
et statim navis fuit12 ad terram quam13 ibant.
11 navim Li449@ Ed1455 Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
12 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
13 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine ad et sine   in ) Ed1455 Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter   ad sed grec. sine)
Numérotation du verset Io. 6,22 
Altera die
turba que stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 
Alie vero supervenerunt naves14
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agentes Deo15.
14 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
15 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius
ascenderunt in16 naviculas
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
16 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 6,25 
Et cum invenissent eum
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
Numérotation du verset Io. 6,26 
Respondit eis Iesus
et dixit: Amen amen dico vobis,
queritis me non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040rb ; facsim., p. 239b} quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Numérotation du verset Io. 6,27 
Operamini
non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam eternam
quem Filius hominis
vobis dabit.
Hunc enim Pater signavit Deus.
Numérotation du verset Io. 6,28 
Dixerunt ergo ad eum:
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Numérotation du verset Io. 6,29 
Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 
Dixerunt ergo ei17: Quod ergo tu facis
signum
ut
videamus et credamus tibi quid operaris?
17 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
Numérotation du verset Io. 6,31 
Patres nostri manducaverunt manna18 in deserto
sicut scriptum esta: Panem de celo dedit eis manducare.
18 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
a Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 
Dixit ergo eis Iesus:
Amen amen19 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
sed Pater meus dabit20 vobis panem de celo verum.
19 amen Rusch Weber] om. Li449@
20 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 
Panis enim verus21
est qui de celo descendit22
et dat vitam mundo23.
21 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
22 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
23 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 
Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc24.
24 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 
Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit25 ad me non esuriet
et qui credit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040va ; facsim., p. 240a} in me non sitiet in eternum26.
25 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
26 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 
Sed dixi vobis
quia27 vidistis me et non creditis.
27 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 
Omne quod dat mihi Pater
ad me veniet
et eum qui venit ad me non eiciam foras
Numérotation du verset Io. 6,38 
quia descendi de celo28
non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius
qui misit me29.
28 celo] lceo cacogr. Rusch
29 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 
Hec est autem voluntas eius qui misit me30 Patris
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illud31 in32 novissimo die.
30 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
31 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 )
32 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 6,40 
Hec est autem33 voluntas Patris mei qui misit me
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
habeat vitam eternam
et ego resuscitabo34 eum in novissimo die.
33 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
34 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 
Murmurabant
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus35 qui de celo descendi.
35 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 
Et dicebant:
Nonne hic est36 filius Ioseph cuius
nos novimus patrem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 37?
36 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
37 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 
Respondit ergo Iesus
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
Numérotation du verset Io. 6,44 
nisi Pater qui misit me
traxerit eum38 et ego
resuscitabo eum novissimo die.
38 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
Numérotation du verset Io. 6,45 
Est scriptum39
in prophetis40 b:
Erunt omnes docibiles Dei.
Omnis
qui audivit a Patre
et didicit venit ad me.41
39 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
b Cf. Is. 54, 13.
40 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
41 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 
Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
Numérotation du verset Io. 6,47 
Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 6,48 
Ego sum panis vite.
Numérotation du verset Io. 6,49 
Patres vestri manducaverunt manna in deserto42 et mortui sunt.
42 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 
Hic
est panis de celo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit
non moriatur.
Numérotation du verset Io. 6,51 
Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
Numérotation du verset Io. 6,52 
Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
et panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 
Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Numérotation du verset Io. 6,54 
Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041ra ; facsim., p. 241a} carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
Numérotation du verset Io. 6,55 
Qui manducat meam carnem
et bibit meum sanguinem
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,56 
Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Io. 6,57 
Qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo.
Numérotation du verset Io. 6,58 
Sicut misit me
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Numérotation du verset Io. 6,59 
Hic est panis qui de celo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
Numérotation du verset Io. 6,60 
Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 
Multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt: Durus est hic sermo
et43 quis potest eum audire?
43 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 
Sciens autem Iesus
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit44: Hoc vos scandalizat?
44 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Numérotation du verset Io. 6,64 
Spiritus
est qui vivificat.
Caro non prodest quicquam.
Verba
que ego locutus sum vobis spiritus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041rb ; facsim., p. 241b} et vita sunt.
Numérotation du verset Io. 6,65 
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum45.
45 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,66 
Et dicebat:
Propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 
Ex hoc multi discipulorum eius46
abierunt retro
et iam non cum47 illo ambulabant.
46 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
47 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 
Dixit ergo Iesus ad duodecim:
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 
Respondit ergo48 Simon Petrus:
Domine, ad quem
ibimus?
Verba vite eterne habes
48 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,70 
et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 6,71 
Respondit eis Iesus:
Nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est?
Numérotation du verset Io. 6,72 
Dicebat autem de Iuda49 Simonis
Scariothis50.
Hic enim traditurus eum51 cum esset unus ex duodecim.
49 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
50 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
51 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_6)

Notes :