Biblia communis

Capitulum 15

Numérotation du verset Io. 15,1 
1 Ego sum vitis
vera
et Pater meus
agricola est.
1 Hic incipit cap. 15 ΩJ ΩP Catena@ ( Li449 et passim )
Numérotation du verset Io. 15,2 
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum
et omnem qui fert fructum
purgabit eum ut fructum plus
afferat.
Numérotation du verset Io. 15,3 
Iam vos mundi estis
propter sermonem
quem locutus sum vobis.
Numérotation du verset Io. 15,4 
Manete in me
et ego in vobis.
Sicut palmes non potest facere2 fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic et3 nec vos nisi manseritis in me4.
2 facere Rusch ] ferre Li449@ Li449 Weber
3 et Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
4 manseritis - in me Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,5 
5Ego sum vitis, vos6 palmites.
Qui manet in me et ego in eo
hic fert fructum multum
quia sine me nihil potestis facere.
5 Hic incipit cap. 15 ΩF ΩS ΩV iuxta capitala Stephani Langton P14417 (“.XIIII.” perpera)
6 vos ΩF ΩS Rusch Weber] et praem. ΩV Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 15,6 
Si quis
in me
non manserit
mittetur foras sicut palmes et arescet7 et colligent eum8
et in ignem mittent et ardet9.
7 arescet Li449@ Li449 Rusch ] aruit Weber
8 eum Li449@ Li449 Rusch ] eos Weber
9 mittent et ardet Li449@ Li449 Rusch ] mittunt et ardent Weber
Numérotation du verset Io. 15,7 
Si manseritis in me
et verba mea in vobis manserint,
quodcumque volueritis
petetis et fiet vobis.
Numérotation du verset Io. 15,8 
In hoc clarificatus est
Pater meus ut fructum plurimum10 afferatis
mei discipuli.
10 fructum plurimum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 15,9 
Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos.
Manete
in dilectione mea.
Numérotation du verset Io. 15,10 
Si precepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea
sicut et ego precepta Patris mei11 servavi et maneo in eius dilectione.
11 precepta - Patris mei Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,11 
Hec locutus sum vobis ut gaudium meum
in vobis sit
et gaudium vestrum impleatur.
Numérotation du verset Io. 15,12 
Hoc12
est preceptum meum
ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
12 Hoc est] + autem CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 15,13 
Maiorem hac dilectionem
nemo habet quam13 ut animam suam ponat
quis14 pro amicis suis.
13 quam Li449@ ΩJ* Rusch ] om. Li449 ΩJ² (rubr. cancel.) Weber
14 ponat quis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 15,14 
Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis.
Numérotation du verset Io. 15,15 
Iam non dicam15
vos servos quia servus nescit quid faciat16 dominus eius.
Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque
audivi a Patre meo nota feci vobis.
15 dicam Rusch ] dico Weber
16 faciat Li449@ Li449 Rusch ] facit Weber
Numérotation du verset Io. 15,16 
Non vos me elegistis
sed ego elegi vos
et posui vos
ut eatis
et fructum afferatis
et fructus vester maneat
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1050vb ; facsim., p. 260b} vobis.
Numérotation du verset Io. 15,17 
Hec mando vobis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset Io. 15,18 
Si mundus vos odit
scitote quia me priorem vobis
odio
habuit.
Numérotation du verset Io. 15,19 
Si de mundo
fuissetis, mundus quod suum erat
diligeret.
Quia vero de mundo non estis,
sed
ego elegi vos de mundo.
Propterea odit vos mundus.
Numérotation du verset Io. 15,20 
Mementote sermonis mei
quem ego dixi vobis.
Non est servus
maior domino suo,
si me persecuti sunt et vos persequentur.
Si sermonem meum servaverunt
et vestrum servabunt.
Numérotation du verset Io. 15,21 
Sed hec omnia
facient vobis propter nomen meum,
quia nescierunt17 eum
qui misit me.
17 nescierunt Rusch ] nesciunt Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 15,22 
Si non venissem
et locutus fuissem eis18 peccatum non haberent.
Nunc autem excusationem
non habent de peccato19.
18 fuissem eis Rusch Weber ] eis non fuissem Li449@ Li449 ΩJ* Cor3 (grec. omnino ita), eis fuissem CorS1 (grec. omnino ita) Cor3 (grec.)ΩJ² ( non rubr. cancel. ),
19 peccato Rusch ] + suo Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,23 
Qui me odit
et Patrem meum odit.
Numérotation du verset Io. 15,24 
Si opera non fecissem in illis20
que nemo
alius facit21 peccatum non haberent.
Nunc autem et viderunt
et oderunt et me et Patrem meum.
20 illis Rusch ] eis Li449@ Li449 Weber
21 facit Rusch ] fecit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,25 
Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus esta:
Quia odio habuerunt me22 gratis.
a Ps. 34, 19.
22 habuerunt me Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 15,26 
Paraclitus
quem ego mitto24
vobis a Patre
Spiritum veritatis
qui a Patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me,
23 Hic incipit capitulum CorS2 ( Cum autem venerit paraclitus 2° non. an.   hec locutus ubi paris. incipit capitulum)
24 mitto Rusch ] mittam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,27 
et vos testimonium
perhibetis
quia ab initio mecum estis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_15)

Notes :