Biblia communis

<58.624b> Prologus ‘Hic est Ioannes’

Numérotation du verset Io. Prol.624b,1 
prol.| A a{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032ra ; facsim., p. 223a} Hic est Ioannes evangelista, unus ex discipulis Domini1 qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et pre ceteris dilectus a Deo dicitur
prol.| et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
a ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 5), CCCM 267, p. 5.73 sqq.: « [b] Ioannes interpretatur 'Dei gratia' siue 'in quo est gratia' uel 'cui donatum est'. [a] Cui autem theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria et sic humanis mentibus et sensibus intimare? » << [a]   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM116, linea 45 sqq. « Cui enim theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus ac sensibus intimare? ». [b]   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, linea 242: « Quaeritur quid uocabatur: Cui nomen erat Ioannes, quod interpretatur gratia Dei, siue in quo est gratia, siue cui donatum est; uere enim Dei gratia donatum est illi regem regum non solum praecurrere, uerum etiam baptizare ». <Non hab.> PL ; Cordier, Catena Graecorum in Io., 1630. [MM2020]
1 Domini] Dei CorS1
Numérotation du verset Io. Prol.624b,2 
prol.| Denique manifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis
prol.| verbi opus inchoans, solus
prol.| verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Primum signum ponens quod in nuptiis fecit Dominus ostendens quod ipse
prol.| erat
prol.| ut legentibus demonstraret quod, ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum
prol.| debeat ut et veteribus immutatis nova omnia que a Christo instituuntur appareant.
Numérotation du verset Io. Prol.624b,3 
prol.| Hoc autem evangelium scripsit in Asia, posteaquam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat, ut, cui in principio canonis incorruptibile principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo: «Ego sum alpha et omega»b. Et hic est Ioannes qui,
prol.| sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulture sue locum, facta oratione, positus est ad patres suos
prol.| tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes evangelium scripsit et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032rb ; facsim., p. 223b} temporis dispositio vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur
prol.| ut sciendi desiderio collato
prol.| et querentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur2.
b Apc. 22, 13.
2 servetur] + Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Ioannem ΩJ



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. Prol.624b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_Prol.624b)

Notes :