Capitulum 13

Numérotation du verset Mc. 13,1 

Et cum egrederetur de templo
ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice1 quales lapides et quales structure.
1 aspice ΩJ ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] + has Li447
Numérotation du verset Mc. 13,2 

Et respondens Iesus2 ait illi: Vides has omnes magnas edificationes?
2 Iesus Rusch ] om. ΩS
Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset Mc. 13,3 

Et cum sederet in monte Olivarum3
3 Olivarum Cas239 ΩL ] Oliveti ΩS
contra templum
interrogabant eum separatim4 Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 eum separatim] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,4 

Dic nobis quando hec5 fient et quod signum erit quando hec omnia6 incipient consummari?
5 hec ΩS Rusch ] ista Cas239 Li447@ ΩJ ΩL Weber |
6 hec omnia ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] omnia ista Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 13,5 

Et respondens Iesus cepit illis dicere7: Videte ne quis vos seducat.
7 illis dicere ΩS Rusch ] inv. Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 13,6 

Multi enim venient in nomine meo dicentes: Quia ego sum et multos seducent8.
8 multos seducent Rusch ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,7 

Cum autem audieritis9 bella
9 autem audieritis ΩS Li447@ ] audieritis Rusch, cum Li447 , inv. Cas239 ΩJ ΩL Weber
et opiniones bellorum
ne timueritis. Oportet enim
hec10 fieri sed nondum finis11.
10 hec Cava Cas239 ΩS Clementina ] om. ΩL Weber |
11 finis Li447 Li447@ ΩL Rusch Weber ] est praem. Kells Wordsworth (L R) Cor2, + est ΩJ, statim praem. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 13,8 

Exsurget enim12
12 enim ΩS Rusch ] autem Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
gens contra13 gentem et regnum super14 regnum. Et erunt15 terremotus per loca et fames.
13 contra Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] super Cas239 ΩJ ΩL |
14 super Cas239 ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] contra Li447 Li447@ |
15 erunt Cas239 ΩL] erit ΩS |
Initium dolorum hec.
Numérotation du verset Mc. 13,9 

Videte autem vosmetipsos.
Tradent enim vos in conciliis16 et in synagogis17 vapulabitis, et ante reges et presides18 stabitis propter me in testimonium illis.
16 conciliis] consiliis ΩS |
17 synagogis] + suis ΩS |
18 reges et presides Li447 Li447@ ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 13,10 

Et in omnes gentes19
19 gentes Li447@ ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] om. Li447
primum oportet predicari evangelium.
Numérotation du verset Mc. 13,11 

Et cum duxerint vos tradentes
nolite precogitare
quid loquamini
sed quod datum fuerit vobis20
20 fuerit vobis ΩJ Li447 Li447@ ΩS Rusch ] inv. ΩL Weber
in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis21 loquentes sed Spiritus sanctus.
21 vos estis ΩS Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ ΩJ ΩL
Numérotation du verset Mc. 13,12 

Tradet autem frater fratrem in mortem
et pater filium,
et consurgent filii in parentes et morte afficient eos22.
22 afficient eos] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,13 

Et eritis odio omnibus hominibus23* propter nomen meum.
23 hominibus Wordsworth (B D) Cor2 Catena (Li447 Li447@) ΩS] gentibus Cava , om. Rusch
Qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset Mc. 13,14 

Cum autem videritis abominationem desolationis
stantem ubi non debet.
Qui legit intelligat.
Tunc qui in Iudea sunt fugiant in montes
Numérotation du verset Mc. 13,15 

et qui super24 tectum ne25 descendat in domum, nec introeat ut tollat26 quid de domo sua.
24 super] supra ΩS |
25 ne Li447 ΩL ΩS Weber ] non Li447@ ΩJ Rusch |
26 introeat ut tollat Li447@ ΩJ ΩL ΩS Weber ] introeant ut tollant Rusch |
Numérotation du verset Mc. 13,16 

Et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Numérotation du verset Mc. 13,17 

Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset Mc. 13,18 

Orate ergo27 ut28 hieme non fiant.
27 ergo Li447 Li447@ ΩS] vero ΩJ ΩL Rusch Weber |
28 ut Li447 Li447@ ] + in ΩS |
Numérotation du verset Mc. 13,19 

Erunt enim29
29 enim Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] autem ΩS
dies illi tribulationis30 tales quales non fuerunt ab initio creature quam condidit Deus usque nunc neque fient.
30 tribulationis Catena@ (Li447 Mt366 V10650) ΩJ ΩL ΩS Rusch ] tribulationes Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 13,20 

Et nisi breviasset Dominus dies31
31 breviasset Dominus dies Li447 Li447@ ] abbreviasset dies illos (= Wordsworth : B G To22 O T ) Dominus ΩS ( hapax)
non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit breviavit dies32.
32 dies] + Dominus ΩS ( hapax)
Numérotation du verset Mc. 13,21 

Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne33 credideritis34.
33 ne] non ΩS Cas574 |
34 credideritis ΩJ ΩL ΩS Catena Cas574 Rusch Weber ] credid<er>itis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 13,22 

Exsurgent enim pseudochristi et pseudo prophete et dabunt signa et portenta35 ad seducendos si fieri potest36 etiam37 electos.
35 portenta Cor2 ( PORTENTA, non PRODIGIA ) ΩJ ΩL Rusch Weber ] prodigia et Kells, prodigia Li447 Li447@ Cas574, prodigia vel praem. ΩS |
36 fieri potest Wordsworth ( D R ) Webr (D) Li447 Li447@ Cas574 Rusch Clementina ] inv. ΩJ ΩL Weber |
37 etiam Li447 ΩJ Cas574 Rusch Weber ] et Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 13,23 

Vos ergo videte. Ecce predixi vobis omnia.
Numérotation du verset Mc. 13,24 

Sed in illis diebus38 post tribulationem illam
38 illis diebus ΩJ ΩL ΩS Cas574 Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@
sol contenebrabitur39
39 contenebrabitur ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] contenebratur Li447@
et luna non dabit splendorem suum,
Numérotation du verset Mc. 13,25 

et stelle celi erunt40 decidentes41
40 stelle celi – erunt Cas574 Wordsworth] inv. Wordsworth (B C P9389 J K L To22 T V X* Z) Weber |
41 decidentes Cas574 ] cadentes ΩS ( hapax) |
et virtutes que sunt in celis42 movebuntur.
42 celis Li447 ΩL ΩS Cas574 Rusch Weber ] celo Li447@
Numérotation du verset Mc. 13,26 

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus43 cum virtute magna44* et gloria.
43 nubibus Cas574 Rusch Weber] + celi Wordsworth (D L) Cor2 ΩS |
44 magna Kells Li447 Li447@ Cas574 ΩS] multa ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 13,27 

Et tunc mittet angelos suos et congregabit45 electos suos46
45 congregabit] + multos ΩS ( rubr. cancel.) ( hapax) |
46 suos] om. Cas574 |
a quatuor ventis a summo terre usque ad summum celi.
Numérotation du verset Mc. 13,28 

A ficu autem discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia
cognoscitis quia in proximo47 sit48* estas.
47 proximo] proxima Cas574 |
48 sit ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber ] est Cas574 Rusch |
Numérotation du verset Mc. 13,29 

Sic et vos cum videritis hec fieri scitote quia49 in proximo sit in ostiis.
49 quod ΩJ ΩL ΩS Weber ] quia Wordsworth (D G) Sarum Li447 Li447@ Rusch
Numérotation du verset Mc. 13,30 

Amen dico vobis quoniam non transibit50 generatio hec51
50 transibit] peribit ΩS |
51 hec] ista ΩS |
donec omnia ista52 fiant.
52 omnia ista] hec omnia ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,31 

Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt53.
53 transibunt] transient ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,32 

De die autem illa54
54 illa CorS2 ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] illo ΩL Weber  
vel55 hora nemo scit: neque angeli in celo neque filius,
55 vel ΩJ ΩL ΩS Weber ] et Li447 Li447@ Rusch
nisi Pater.
Numérotation du verset Mc. 13,33 

Videte, vigilate
et orate. Nescitis enim56 quando tempus sit.
56 enim Li447 Li447@ ] ergo ΩS
Numérotation du verset Mc. 13,34 

Sicut57 homo
57 Sicut Li447 Li447@ ] + enim ΩS
qui peregre profectus reliquit domum suam
et dedit servis suis potestatem cuiusque operis
et ianitori
precepit58 ut vigilet.
58 precepit Weber (P) Li447 Li447@ ΩS Clementina ] precipit Φ, precipiat ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 13,35 

Vigilate ergo,
nescitis enim quando Dominus domus59 veniat, sero an media nocte,
59 Dominus Li447 Rusch ] + domus ΩJ ΩL Li447@ Weber
an gallicantu, an mane,
Numérotation du verset Mc. 13,36 

ne cum venerit repente inveniat vos dormientes.
Numérotation du verset Mc. 13,37 

Quod autem vobis dico60
60 vobis dico] inv. ΩS
omnibus dico: Vigilate.

Capitulum 13

Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 1 
marg.| {CMC13d1.1} BEDA. − Quia fundata Ecclesia Christi, Iudea dignas sue perfidie penas erat luitura, apte Dominus post laudatam in paupere vidua devotionem Ecclesie, egreditur de templo, ruinamque eius futuram atque edificia tunc1* admiranda non multo post complananda2* esse predixit.A a
Unde dicitur:
a ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 595.8-13: «Et quia fundata in gentibus fide et ecclesia christi iudaea dignas suae perfidiae poenas erat luitura apte dominus post laudatam in paupere uidua deuotionem ecclesiae egreditur de templo ruinam que eius futuram atque aedificia tunc ammiranda non multo post complananda esse praedixit». [FG2017] [MM2019]*
1 tunc] nunc Ed1953
2 complananda Mt366 ] contemplanda Li447*, complanda Li447² (man. post.), contemnenda Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,1 
Et, cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis magister, aspice3 quales lapides et quales structure.
3 aspice Li447@ Mt366 Ed1953 ] + has Li447
marg.| {CMC13d1.2} THEOPHYLACTUS. − Quia enim multa circa destructionem Ierusalem Dominus locutus fuerat, discipuli eius mirabantur quod tam magna et pulchra edificia destrui debeant et propter hoc ostendunt ei templi decorem. Qui non solum ait hec destruenda fore sed et quod in eis lapis super lapidem non relinqueretur.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 13,2 
Et respondens Iesus ait illi: Vides has omnes4* magnas edificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
4 omnes] om. Ed1953
marg.| Sed dicent5* aliqui quod multe reliquie remanserunt ut Christum mendacem nitantur ostendere. Sed nequaquam est hoc. Etsi enim alique reliquie remansissent, tamen usque ad universalem consummationem non relinquetur lapis super lapidem. Preterea narratur quod Elius Hadrianus civitatem et templum a fundamento evertit; ita quod verbum Domini quod hic dicitur, sit impletum.B b
b ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 1), PG 123, 633A13-B15 . [CGC2016] [MM2019]
5 dicent] dicerent Ed1953
marg.| {CMC13d1.3} BEDA. − Divinitus autem procuratum est ut, patefacta per orbem fidei evangelice gratia, templum ipsum cum ceremoniis tolleretur ne quis, forte parvulus in fide, si6 videret illa permanere que a Deo sunt instituta, paulatim a sinceritate fidei que est in Christo Iesu, ad carnalem laberetur7 iudaismum.C c
c ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 595.13-19: «Diuinitus autem procuratum est ut patefacta per orbem fidei evangelicae gratia templum ipsum quondam augustum cum suis caerimoniis tolleretur ne qui forte adhuc paruulus ac lactans in fide, si uideret illa permanere quaea prophetis sanctis facta quae a domino sunt instituta, ammirando sanctum saeculare paulatim a sinceritate fidei quae est in christo iesu ad carnale laberetur iudaismum». [FG2017]*
6 si] fieri cacogr. Li447
7 laberetur] liberetur cacogr. Li447
marg.| {CMC13d1.4} HIERONYMUS. − In hoc etiam enumerat Dominus discipulis cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua, de qua lapis super lapidem non relinquetur, id est testimonia prophetarum super eos, in quo8* Iudei retorquebant ea, ut in Esdram et Zorobabel et in9* Machabeos.D d
d ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 55.1-6: «Et cum egrederetur de templo et reliqua. Enumerat discipulis cladem nouissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua, de qua lapis super lapidem non relinquetur; id est testimonia prophetarum super eos in quos Iudaei retorquebant ea, ut est in Absalom, in Esdram, in Zorobabel, in Machabaeos. Quae enumerat omnia spernenda sunt potius quam tractanda; pseudochristi, pseudoprophetae; gens super gentem, regnum super regnum; terrae motus, uapulatio praedicantium; praedicatio evangelii usque ad fines terrae, ut ante iudicium clamet ecclesia,"a finibus terrae, ad te clamaui", Domine; domestici in domesticos surgentes; abominatio in templo; fuga in montes; ut non descendat ad ima, qui ascendit ad alta; orate ut non fiat hieme fuga uestra uel sabbato, id est ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis». [FG2014]*
¶Nota Ici et par la suite, Thomas centre son exégèse sur le Temple et oriente ses réécritures et sélections en conséquence. Dans cette sentence, la version médiévale de la Catena s’écarte du texte édité de Bède sur un point mineur, accordant le pronom relatif avec le temple (in quo) au lieu de l’accorder avec les pierres du temple (in quos). [MM2019]
8 quo] quos Ed1953
9 in] om. Ed1953
marg.| {CMC13d1.5} BEDA. − Recedente etiam Domino de templo, omnia legis edificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudeis impleri possit et capite sublato, universa inter se membra compugnant.E e
e ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 595.13-19: «Recedente autem domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a iudaeis possit impleri et capite sublato uniuersa inter se membra compugnent».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 222.375-223.378. [FG2017]*
<Paral. Thomae de Aquino> = CMT24d1.5 (Hieronymus). [MM2019]
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 2 
marg.| {CMC13d2.1} BEDA. − Quia, laudantibus quibusdam edificationes templi Dominus palam responderat10 hec esse omnia destruenda, discipuli secreto tempus et signa predicte destructionis interrogant.
Unde dicitur:
10 responderat] respondeat Mt366
Numérotation du verset Mc. 13,3 
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum etc.11
11 etc.] om. Ed1953
marg.| Sedet Dominus in monte Olivarum contra templum, cum de ruina et excidio templi disputat, ut etiam ipso corporis situ verbis que loquitur12 congruat, mystice designans quod quietus manens in sanctis, superborum detestatur amentiam. Mons enim Oliveti fructiferam designat sancte Ecclesie celsitudinem.F f
f ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 595.27-596.40: «Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi dominus palam responderat haec esse omnia destruenda discipuli secreto tempus et signa praedictae destructionis interrogant. Sedet autem dominus in monte oliuarum contra templum cum de ruina templi et excidio gentis disputat ut etiam ipso corporis situ uerbis quae loquitur congruat mystice designans quia quietus manens in sanctis superborum detestatur amentiam. Quis enim non uideat quod mons oliueti fructiferam designet sanctae ecclesiae celsitudinem quam dominus semper inhabitare delectatur quia uidelicet mons ille non infructuosas habere arbores et siluam sterilem sed oliueta gignere solebat quibus ad repellendas noctium umbras lumen alitur soluuntur infirmitates et requies lassis tribuitur». [FG2017]
12 loquitur] loquor Li447
Numérotation du verset Mc. 13,4 
[Dic nobis, quando ista fient ? Et quod signum erit, quando hæc omnia13 incipient consummari ?]
13 omnia] + ista Li447@
marg.| {CMC13d2.2} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Interrogantibus autem eum 14* discipulis ea respondit Dominus que iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Ierusalem, unde orta est15 ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat. In suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos.G g
g ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 265.18-266.6: «interrogantibus enim dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura, siue de excidio hierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio, siue de aduentu suo per ecclesiam, in qua usque ad finem uenire non cessat - in suis enim ueniens agnoscitur, dum eius cotidie membra nascuntur, de quo aduentu ait: amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus, de quibus nubibus dictum est per prophetam: mandabo nubibus meis, ne pluant super eam - siue de ipso fine, in quo apparebit uiuos iudicaturus et mortuos». <ut refert> <ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 617: «Interrogantibus enim discipulis Dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura, siue de excidio Hierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio, siue de aduentu suo per ecclesiam, in quam usque ad finem uenire non cessat (in suis enim ueniens agnoscitur, dum eius cotidie membra nascuntur , de quo aduentu ait: Modo uidebitis Filium hominis uenientem in nubibus; de quibus nubibus dictum est per Prophetam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam), siue de ipso fine, in quo apparebit uiuos iudicaturus et mortuos».
<Paral. Thomae de Aquino> = CMT24d3.1 (Augustinus).
¶Nota Augustin est cité d’après Raban qui a discipulis, mais cet ajout peut aussi s’être imposé aux deux excerpteurs du fait de la mise en contexte du passage. [MM2019]
14 eum] om. Ed1953
15 unde – orta est] inv. Li447
marg.| {CMC13d2.3} THEOPHYLACTUS. − Sed antequam eis ad interrogata respondeat, mentem eorum confirmat ut non seducantur.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 13,5 
Et respondens Iesus cepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat.
marg.| Hoc autem dicit quia incipientibus circa Iudeam passionibus, insurrexerunt quidam qui se doctores esse dicebant.H h
Unde sequitur:
h ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 3), PG 123, 633C3-8. [CGC2016]
Numérotation du verset Mc. 13,6 
Multi enim venient in nomine meo dicentes: Quia ego sum.
marg.| {CMC13d2.4} BEDA. − [a] Multi enim imminente16 Hierosolymorum excidio extitere qui se esse christos17*, tempusque libertatis iam appropinquare referent18* . Multi19* in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum heresiarche prodiere20. Multi etiam in nomine Christi venere antichristi, quorum primus est Simon Magus, cui, sicut in Actibus Apostolorumi legimus: « Auscultabant qui in Samaria erant, dicentes: Hic21* est virtus Dei que22 vocatur magna ».
Unde et hic 23 subditur:
i Act. 8, 10.
16 imminente] veniente cacogr. Mt366
17 christos] + dixerunt Ed1953
18 referent] om. Ed1953
19 Multi] + etiam Ed1953
20 prodiere] prodire Li447
21 Hic] Hec Ed1953
22 que] qui Li447
23 hic] hoc Li447
Et multos seducent.
marg.| [c] A tempore autem dominice passionis in populo Iudeorum, qui latronem seditiosum elegerunt, et Christum salvatorem abiecerunt, nec hostium nec seditiones civium cessaverunt.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 13,7 
Cum autem audieritis24* bella et opiniones bellorum, ne timueritis.
24 autem audieritis] autem Li447, inv. Ed1953
marg.| Sed his adventantibus, apostoli ne terreantur, ne Hierosolymam25 Iudeamque deserant admonentur quia videlicet non statim finis; quin potius in quadragesimum differendum sit annum.
[b] Et hoc est quod subditur:
25 Hierosolymam] Ierusalem Ed1953
Oportet enim hec fieri sed nondum finis,
marg.| id est desolatio provincie, ultimumque urbis ac templi excidium.I j
Sequitur:
j ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 596.45-65: «[a] Multi imminente hierosolimorum excidio principes extitere qui se esse christos tempus que libertatis iam iam que appropinquare referrent. Multi in ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum heresiarchae prodiere qui inter alia plurima ueritati contraria diem domini instare praedicarent quos apostolus in epistola ad thessalonicenses damnat. Multi in nomine christi uenere antichristi quorum primus est simon magus cui sicut in actibus apostolorum legimus auscultabant omnes qui in samaria erant a minimo usque ad maximum dicentes, hic est uirtus dei quae uocatur magna eo quod multo tempore magicis suis dementasset eos. Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis. [b] Oportet enim fieri, sed nondum finis. Bella ad hostes pertinent seditiones ad ciues. Quae utraque [c] a tempore dominicae passionis in populo iudaeorum qui sibi pro saluatore christo seditiosum latronem elegit satis super que constat abundasse. Sed his aduentantibus apostoli ne terreantur ne hierosolima iudaeam que deserant ammonentur quia uidelicet non statim finis quae in quadragesimum potius differenda sit annum, id est desolatio prouinciae ultimum que urbis ac templi sequatur excidium». [FG2017]
<Paral. Thomae de Aquino> CMC13d2.4.a // CLC21d2.9 [MM2021]
Numérotation du verset Mc. 13,8 
Exurget autem gens contra gentem et regnum contra26* regnum.
26 contra] super Ed1953
marg.| {CMC13d2.5} THEOPHYLACTUS. − Id est Romani contra Iudeos quod Iosephus narrat ante destructionem Ierusalem factum. Cum enim27 gens Iudeorum tributum non redderet, Romani venerunt turbati. Sed quia tunc temporis Romani misericordes erant, cepissent quidem eorum spolia, non tamen fuisset28* destructio Ierusalem. Sed quod Deus contra Iudeos preliaretur, ostenditur29 per id quod subditur: .J k
k ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 8), PG 123, 633D10-636A2. [CGC2016]
27 enim Ed1953 ] om. Li447
28 tamen fuisset] tamen fuisse Li447, inv. Ed1953
29 ostenditur] ostendit Mt366
Et erunt terremotus per loca et fames.
marg.| {CMC13d2.6} BEDA. − Constat autem hoc tempore iudaice seditionis ad litteram contigisse. Potest vero regnum super regnum et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer et fames audiendi verbum Dei et commotio universe terre et a vera fide separatio in hereticis magis intelligi qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesie victoriam faciunt.K l
l ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 596.69-76: «Constat autem haec ante ultimos acerbissimos que dolores quibus omnis est uastata immo erasa prouincia, hoc est tempore iudaicae seditionis, ad litteram contigisse. Potest uero regnum super regnum et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer et fames audiendi uerbi dei et commotio uniuersae terrae et a uera fide separatio in hereticis magis intellegi qui contra se inuicem dimicantes ecclesiae uictoriam faciunt». [FG2017]
K ¶Codd. : Li447 (69ra ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 3 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 10, 17-22 // Mc. 13, 9-13 // Lc. 21, 12-19]
marg.| {CMC13d3.1} BEDA. − Quo merito Hierosolymis ac provincie Iudeorum universe tot irroganda30* fuerint31* adversa, Dominus manifestat cum dicit:
30 tot irroganda] inv. Ed1953
31 fuerint] fuerunt Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,9 
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis et in synagogis vapulabitis.
marg.| Ea quippe iudaice genti maxima causa erat excidii quod, post occisionem salvatoris, nominis quoque ac fidei eius precones impia crudelitate vexabant.L m
m ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 596.76-597.84: «Quo autem merito hierosolimis ac prouinciae iudaeorum uniuersae tot irroganda fuerint aduersa dominus subdendo manifestat cum dicit: videte autem uosmet ipsos. Tradent enim uos in conciliis et in sinagogis uapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. Ea quippe iudaicae genti uel sola uel maxima causa erat exitii quia post occisionem domini saluatoris nominis quoque ac fidei eius praecones simul et confessores impia crudelitate uexabat». [FG2017]*
L ¶Codd. : Li447 (69ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC13d3.2} THEOPHYLACTUS. − Convenienter autem proposuit32* narrationem de his que circa Apostolos erant, ut in propriis tribulationibus aliqualem consolationem haberent ex communibus tribulationibus et passionibus.
Sequitur enim:
32 proposuit] preposuit Ed1953
Et ante reges et presides stabitis propter me, in testimonium illis.
marg.| Reges autem et presides dicit, sicut Agrippam, Neronem et Herodem. Quod autem dicit Ante reges et presides stabitis propter 33   me , non modicam eis consolationem dedit, quia scilicet propter eum erant passuri. Quod autem dicit   In testimonium illis , sic intelligitur, id est in preiudicium eorum, ut scilicet essent inexcusabiles, quod scilicet Apostolis laborantibus, illi non potuerunt veritati coniungi. Deinde ne crederent quod propter tribulationes et pericula predicatio impediretur, subdit34* :
33 propter] pro Ed1953
34 subditur] subdit Mt366
Numérotation du verset Mc. 13,10 
Et in omnes gentes35 primum oportet predicari Evangelium.M n
n ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 9), PG 123, 636A6-B3, C11-12. [CGC2016]
35 gentes] om. Li447
marg.| {CMC13d3.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 36 − Mattheus addidit 37* : « Et tunc veniet consummatio »o. Sed hoc quod Marcus ait primum, signat utique antequam veniat consummatio.N p
o Mt. 24, 14.
p ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 77, § 148, p. 252.20-253.3: «Quod ergo Mattheus ait: et praedicabitur hoc evangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait primum, id est et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium, quia illi de fine interrogauerant. cum ergo dicit primum in omnes gentes oportet praedicari evangelium, significat utique primum antequam ueniat consummatio». [FG2014]
36 De consensu evangelistarum] om. Li447
37 addidit] addit Ed1953
marg.| {CMC13d3.4} BEDA. − Hoc ita38 fuisse completum, ecclesiastice testantur39 historie, in quibus refertur quod apostoli omnes multo40 ante excidium Iudee provincie ad predicandum evangelium toto orbe fuerunt dispersi, excepto Iacobo Zebedei et41 Iacobo fratre Domini, qui in Iudea pro verbo evangelii42* prius sanguinem fuderant43. Quoniam ergo noverat Dominus corda discipulorum de excidio ac perditione sue gentis esse contristanda, hoc eos consolacio44* allevat, ut nossent sibi, etiam Iudeis abiectis, socios non deesse gaudii regnique45 celestis, immo multo plures quam de Iudea perirent, ex omnibus toto orbe nationibus46* esse colligendos.O q
q ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 597.85-95: «Hoc ita fuisse completum ecclesiasticae testantur historiae in quibus refertur quod apostoli omnes multo ante excidium iudaeae prouinciae ad praedicandum euangelium toto fuerint orbe dispersi excepto iacobo Zebedei et iacobo fratre domini qui prius in iudaea pro uerbo euangelii sanguinem fuderant. Quoniam ergo nouerat dominus corda discipulorum de excidio ac perditione suae gentis esse contristanda hoc eos solatio alleuat ut nossent sibi etiam iudaeis abiectis socios non defore gaudii regni que caelestis immo plures multo quam de iudaea perirent ex omnibus toto orbe nationibus esse colligendos». [FG2017]
38 ita] itaque Md214
39 testantur] testatur V10650
40 omnes multo] inv. Md214 | multo] multum V10650
41 Iacobo Zebedei et] om. Md214
42 evangelii] Domini Ed1953
43 fuderant] fuderunt Mt366
44 consolacio] solatio Ed1953
45 regnique] regni quam Li447
46 nationibus ? Li447 ² (sec. m. marg.)] rationibus ? cacogr. Li447 *, unctionibus Md214 , om. Mt366 V10650 , hominibus Ed1953
marg.| {CMC13d3.5} GLOSSA<TOR>. − Poterat etiam alia sollicitudo in discipulorum cordibus oriri. Quia enim audierant quod ante reges et presides essent ducendi, ne dubitarent quod ex defectu proprie scientie ac facundie ad respondendum insufficientes47* essent, Dominus eos consolatur cum subdit:
47 insufficientes] sufficientes Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,11 
Et cum duxerint48 vos, tradentes, nolite precogitare quid loquamini sed quod datum fuerit vobis in illa hora, hoc49* loquamini.P r
r ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <cuius fons> Cf. ad sensum Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 11-13), PG 123, 636C9-637A4 .: «Πρὶν ἢ γάρ τὸν πόλεμον τέλεον ἐξαφθήναι, τί οὐκ ἔπαθον παρ' αὐτῶν οἱ ἀπόστολοι, δικαστηρίοις παριστάμενοι, καὶ ἐπὶ βασιλεῖς ἀπαγόμενοι, Ἡρώδην καὶ Ἀγρίππαν καὶ Νέρωνα; Μὴ οὖν προμεριμνᾶτε τί ἀπολογήσεσθε, ἀλλ' ἐναυτῇ τῇ ὥρα δώσει ὑμῖν τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον ἃ λαλήσετε. Προαναφωνεῖ δὲ αὐτοῖς καὶ τὸ πάντων χείριστον ὅτι καὶ ὑπὸ τῶν οἰκειοτάτων πολεμηθήσεσυε. Λέγει δὲ τοῦτο, ἵνα προακούσαντες ἐτοιμασθώσι, καὶ λοιπὸν κούφως φέρωσι τδ δεινὸν. Εἶτα ἡ παραμυθία, τὸ Ἒνεκεν ἐμοῦ ἔσεσθε μισούμενοι. Τὸ γὰρ ἔνεκεν αὐτοῦ μισεῖσθαι, ἱκανόν ἐστι πάσας ἐπικουφίσαι τὰς συμφορὰς. Ἀλλὰ καὶ τὸ σωθήσεσθαι τὸν ὑπομείναντα εἰς τέλος καῖ τοῦτο μεγίστη παράχλησις». [ADL2019] [MM2019]
<non hab.> Glossa ordinaria; LLT; PL.
¶Nota Thomas fait ici une synthèse très personnelle, peut-être à partir du commentaire de Théophylacte dans lequel se succèdent les même idées, avec des accents différents: constat de l’inquiétude des disciples confrontés à la perspective des persécutions à venir et à la nécessité de se défendre oralement devant leurs détracteurs, et promesse de la consolation divine. L’idée de «consolation» se retrouve aussi dans la Catena graecorum (Cramer, p. 410.18-22 ). Nous n’avons rien trouvé de plus proche dans les chaînes parallèles sur Mt. 10, 17-22; Lc. 21, 12-19 (notamment BAV, Vat. gr. 1229, f. 117r10-17). L’expression defectus proprie scientie semble propre à Thomas à cet endroit. Quand à la facundia elle revient dans une sentence de Théophylacte citée plus loin à propos du parallèle de Lc. 21, 14: CLC21d4.5 [MM2019]
48 duxerint Li447 ] dixerint cacogr. Li447@
49 hoc Li447 ] id Li447@ Ed195 3
marg.| {CMC13d3.6} BEDA. − Cum enim propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur et Spiritus Sancti in respondendo gratia ministrabitur* 50.Q s
Unde sequitur:
s ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 597.85-95: «Cum propter christum ducimur ad iudices uoluntatem tantum nostram pro christo debemus offerre. Ceterum ipse christus qui in nobis habitat loquitur, et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur». [FG2017]*
50 ministrabitur] dabitur Ed1953
Non enim estis vos51* loquentes sed Spiritus sanctus.
51 estis vos] inv. Ed1953
marg.| {CMC13d3.7} THEOPHYLACTUS. − Predicit etiam eis quod erat gravius, quod scilicet a propinquis52 persecutionem patientur.R t
Unde sequitur:
t ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 11-12), PG 123, 636C15-16. [CGC2016]
R ¶Codd. : Li447 Mt366 Ed1953 {MM2019}*
52 a propinquis Mt366 Ed1953 ] appropinquis Li447
Numérotation du verset Mc. 13,12 
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et consurgent53 filii in parentes et morte afficient eos.
53 consurgent] + pa. Li447
marg.| {CMC13d3.8} BEDA. − Hoc in persecutionibus fieri crebro vidimus, nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa fides est.S u
u ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 597.103-105: «Hoc in persecutionibus crebro fieri uidimus nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diuersa fides est». [FG2017]*
marg.| {CMC13d3.9} THEOPHYLACTUS. – [1] [a] Hoc autem dicit ut, audito hoc, preparent se ut persecutiones et mala patientius sustinerent. Deinde consolationem inducit dicens:
Numérotation du verset Mc. 13,13 
Et eritis odio omnibus hominibus54* propter nomen meum.
54 hominibus] ho. V10650, om. Ed1953
marg.| Quod enim habeantur55* odio propter Christum, causa est sufficiens patienter persecutiones sustinendi. - [2] Non enim martyrem facit56 pena57 sed causa. -
[b] Sed in hoc etiam quod sequitur:
55 habeantur Li447 V10650 ] habeamur Ed1953
56 facit] fecit Li447
57 pena] penam V10650
Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit,
marg.| non modica consolatio esse videtur inter persecutiones. T v
v [1] ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 12-13), PG 123, 636D1-637A4 : «[a] Λέγει δὲ τοῦτο, ἵνα προακούσαντες ἑτοιμασθῶσι, καὶ λοιπὸν κούφως φέρωσι τὸ δεινόν. Εἶτα ἡ παραμυθία, τό, Ἕνεκεν ἐμοῦ ἔσεσθε μισούμενοι. Τὸ γὰρ ἕνεκεν αὐτοῦ μισεῖσθαι, ἱκανόν ἐστι πάσας ἐπικουφίσαι τὰς συμφοράς. [b] Ἀλλὰ καὶ τὸ σωθήσεσθαι τὸν ὑπομείναντα εἰς τέλος, καὶ τοῦτο μεγίστη παράκλησις». [CGC2016]* [transcr. MM2023]
[2]¶Fons: <revera> = v. g. Glossa ordinaria (Mc. 13, 13 ; Ps. 34, 23 ; Rm. 8, 36) <ex quo> Glossa media (Rm. 8, 36) ; <ex quibus> Glossa magna ( Ps. 34, 23 ; cf. Ps. 68, 5.VI ; Rm. 8, 36) et passim.
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium, lib. 3, c. 47, § 51, CSEL 52, p. 459.13: «Acceptatum est, rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat, non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses uidet quas concedit iniustas, et tandem intellegat, quod christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saeuos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem uestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus circumcellionum clericorum que uestrorum domos, uictum, salutem ac lumen corporis pendant»;   Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 53A (= Morin 11), § 13, CCSL41Aa, p. 122.277: «Martyrem non facit poena, sed causa: prius eligat causam, et securus sufferat poenam»; sermo 328 auctus (= Lambot 13), ed. RevBén. 51, p. 19.134; sermo 331, PL 38, 1460.6. [MM2023]
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 4 
marg.| {CMC13d4.1} GLOSSA<TOR>. − Premissis his que ante excidium civitatis erant futura , nunc Dominus predicit ea que circa ipsam civitatis destructionem contigerunt, dicens:
Numérotation du verset Mc. 13,14 
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet. Qui legit intelligat.U w
w ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <cuius fons> Cf. Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 24, PL 162, 1451A: «Haec omnia erunt initia dolorum, pertinentium ad [1451A] excidium civitatis, vel in consummatione saeculi, Tunc tradent vos in tribulationem. Haec erit etiam magna causa excidii civitatis, quod post occisionem Domini, apostolos Judaei persequentur. Si autem de temporibus Antichristi intelligatur, in apostolis persona omnium fidelium designatur. Et tunc scandalizabuntur multi, etc. Haec omnia evenient ante excidium civitatis, sed plenius temporibus Antichristi. Et praedicabitur hic Evangelium regni. Quia noverat corda discipulorum Dominus, de excidio suae gentis contristanda, hoc solatio relevat, ut scirent multo plures socios aeterni gaudii de toto orbe colligendos, et hoc antequam destructio civitatis eveniat. Quod innuit Marcus, quia ponit primum, dicens ita: Et in omnes gentes primum oportet praedicare [1451B] Evangelium (Mc. 13). [...]. Non [1451C] dicit statim, sed non prius veniet consummatio civitatis vel mundi. Cum ergo videritis abominationem». [MM2019]
marg.| {CMC13d4.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Mattheus dicit: « Stantem in loco sancto »x. In hac autem mutatione verbi, Marcus exposuit eamdem sententiam, ideo quippe58* ubi non debet quia « in loco sancto » sed59* non debet.V y
x Mt. 24, 15.
y ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 77, § 149, p. 253.4-11: «Item quod Mattheus ait: cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a danihele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: cum autem uideritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat. in qua mutatione uerbi exposuit eandem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum uideritis abominationem desolationis stantem in loco sancto, aut: ubi non debet, sed ait: cum autem uideritis circumdari ab exercitu hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto». [FG2014]
58 quippe] + dixit Ed1953
59 sed] om. Ed1953
marg.| {CMC13d4.3} BEDA. − Quando autem ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi aut de imagine Cesaris, quam Pilatus posuit in templo aut de Hadriani equestri statua, que in ipso sancto60 sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum veterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco addidit desolationis, quod in desolato templo, atque deserto idolum positum sit61.W z
z ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 597.103-105: «Quando autem ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de antichristo accipi aut de imagine caesaris quam pilatus posuit in templo aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum ueterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit». [FG2017]
60 sancto] om. Mt366
61 positum sit] inv. Li447
marg.| {CMC13d4.4} THEOPHYLACTUS. − Vel abominationem desolationis dicit ingressum hostium in civitatem per violentiam.X aa
aa ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 14), PG 123, 637A13-B7 (ad sensum). [CGC2016]
X ¶Codd. : Li447 ( 70ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC13d4.5} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Lucas vero, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis , quando expugnata est Ierusalem, hoc eodem loco Domini verba commemorat cum videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eiusab.Y ac
Sequitur:
ab Lc. 21, 20.
ac ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 268.18-23: «lucas uero, ut ostenderetur tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a danihele praedicta est, quando expugnata est hierusalem, haec eodem loco domini uerba commemorat: cum autem uideritis circumdari ab exercitu hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT24d5.3 , CLC21d5.3 (Augustinus) [MM2019]
Y ¶Codd. : Li447 ( 70ra ) Ed1953 {MM2019}
Tunc qui in Iudea sunt fugiant in montes.
marg.| {CMC13d4.6} BEDA. − Hec iuxta litteram facta esse constat62, cum appropinquante Romano bello, et exterminio iudaice gentis, oraculo admoniti63 omnes qui erant in provincia Christiani, longius discesserunt, ut ecclesiastica narrat historia et trans Iordanem secedentes, manebant ad tempus in civitate64 Pella, sub tutela Agrippe regis Iudeorum, cuius in Actibus apostolorum mentio est, qui cum ea que sibi obtemperare volebat parte Iudeorum, semper imperio Romanorum subditus agebat.Z ad
ad ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CSL 120, p. 597.103-105: «Haec iuxta litteram facta esse constat cum appropinquante romano bello et exterminio iudaicae gentis oraculo admoniti omnes qui erant in prouincia christiani longius discesserunt ut ecclesiastica narrat historia et trans iordanen secedentes manebant ad tempus in ciuitate pella sub tutela agrippae regis iudaeorum cuius in actibus apostolorum mentio est qui cum ea quae sibi obtemperare uolebat parte iudaeorum semper romanorum imperio subditus agebat». [FG2017]
Z ¶Codd. : Li447 ( 70ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
62 constat] constant Li447
63 admoniti] admonitionis Mt366
64 civitate] civitatem Li447 Mt366
marg.| {CMC13d4.7} THEOPHYLACTUS. −  [1] Bene autem dixit: Qui in Iudea sunt , quia Apostoli in Iudea adhuc65 non erant, sed ante prelium fugati sunt a Ierusalem. [2] 66 Vel magis ipsi exierunt, Spiritu ducti divino.
Sequitur:
65 adhuc] om. Arg3
66 Ierusalem] + Glossa Mt366 Md214 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,15 
Et qui super67 tectum ne68* descendat in domum nec introeat ut tollat quid69 de domo sua.
67 super] supra Arag3
68 ne Li447 Md214 ] non Arag3 Mt366 Ed1611
69 quid] aliquid Md214
Numérotation du verset Mc. 13,16 
[...]
marg.| Desiderabile enim erit etiam nudo corpore de tanta tribulatione salvari.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 13,17 
Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus70.AA ae
ae ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 14), PG 123, 637B9-12   , 12-17: «[1] Καλῶς δὲ εἶπεν, οἱ ἐν τῇ Ἰουδαία. Οἱ γὰρ ἀπόστολοι οὐχ ἧσαν ἐν τῇ Ἰουδαίᾳ, ἀλλ᾽, ὡς ἔφημεν, πρὸ τοῦ πολέμου ἐδιώχθησαν ἀπὸ τῆς Ἱερουσαλήμׄ [2] μᾶλλον δὲ ἐξῆλθον αὐτοὶ, θείῳ κινούμενοι Πνεύματι. Οἱ γοῦν εὑρεθέντες ἐν τῇ Ἰουδαίᾳ, φευγέτωσαν, καὶ ὁ ἐπὶ τοῦ δώματος, μηδενὸς τῶν ἐν τῇ οἰκίᾳ ἐπιστραφήτω. ᾿Αγαπητὸν γὰρ εἰ καὶ γυμνῷ τῷ σώματι διασωθείη τις, ἀλλὰ καὶ ταῖς ἐχούσαις τέκνα καὶ ταῖς ἐγκύοις, οὐαί». [CGC2016] [MM2019]*
[2] <non hab.> Gloss-e, LLT, PL.
¶Nota La seconde partie de cette sentence, depuis “vel magis”, a été qualifiée de “Glossa” par les témoins examinés à l’exception de Li447. Il a échappé à tous jusqu’ici qu’il s’agit en fait de la suite de l’extrait de Théophylacte qui précède (PG 123, 637B12-17), traduite à la lettre. Li447 n’a pas commis cette erreur d’attribution que nous corrigeons. [MM2019]
70 pregnantibus ... diebus] etc. Ed1611
marg.| {CMC13d4.8} BEDA. − Quarum scilicet vel71* uteri vel manus filiorum sarcina pregravate, fuge necessitatem non minimum impediunt72* .AB af
af ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 598.151-599.153: «Vae praesente captiuitate praegnantibus et nutrientibus quarum uel uteri uel manus filiorum sarcina praegrauatae fugae necessitatem non minimum impediunt». [FG2017]*
71 vel] om. Ed1953
72 minimum impediunt] minime impediant Ed1953
marg.| {CMC13d4.9} THEOPHYLACTUS. − Mihi autem videtur quod filiorum esum in hoc73* ostendat. Nam fame et pestilentia afflicti manus filiis iniecerunt.AC ag
ag ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 17), PG 123, 637C2-8 (ad sensum). [CGC2016]
73 hoc] his Ed1953
marg.| {CMC13d4.10} GLOSSA<TOR>. − Postquam autem fecerat mentionem de duplici impedimento fuge quod scilicet posset esse vel ex cupiditate rerum asportandarum vel ex deportatione natorum, tangit tertium impedimentum, quod scilicet est ex parte temporis, dicens:
Numérotation du verset Mc. 13,18 
Orate ergo ut hieme non fiant.AD ah
ah ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.<non hab.> Glossa ordinaria; LLT; PL [MM2019]
marg.| {CMC13d4.11} THEOPHYLACTUS. − Ne scilicet ex difficultate temporis impediantur qui fugere cupiunt. Causam autem tante necessitatis ad fugiendum74* convenienter assignat, cum dicit:
74 fugiendum] effugiendum Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,19 
Erunt enim dies illi tribulationis75* tales quales non fuerunt ab initio creature quam condidit Deus, usque nunc neque76* fient.AE ai
ai ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 18-19), PG 123, 637D1-4 (ad sensum) [CGC2016]
75 dies illi tribulationis] restit. iuxta Li447@ V10650@ cum Biblia communi, , di. illi tribu. codd., in diebus illis tribulationes Ed1953
76 neque] nec Ed1953
marg.| {CMC13d4.12} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Iosephus enim 77 qui iudaicas scripsit historias, talia mala dicit illi populo tunc accidisse78 ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est talem tribulationem nec fuisse a creature initio nec futuram. Sed etsi tempore antichristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum quod eis talis amplius futura non erit. Si enim Antichristum illi primi et precipui recepturi sunt79, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.AF aj
aj ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 270.16-24: «nam iosephus, qui iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut uix credibilia uideantur. unde non inmerito dictum est talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio nec futuram. sed etsi tempore antichristi talis aut maior forsitan erit, intellegendum est de illo populo dictum, quod ei talis amplius futura non erit; si enim antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT24d5 (Augustinus) [b] [MM2019]
AF ¶Codd. : Li447 ( 70rb ) V10650 Ed1953 {MM2019}
77 enim] autem V10650
78 accidisse tunc] inv. V10650
79 sunt] om. V10650
marg.| {CMC13d4.13} BEDA. − Hoc autem solum est in tantis malis refugium80 ut Deus, qui dat virtutem patiendi, premet81* potentiam persequendi.AG ak
Unde sequitur:
ak ¶Fons: <revera> Glossa ordinaria (Mc. 13, 20) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 125a marg.], ed. Gloss-e = Cas574, f. 276vb (saec. 12); Md232, f. 60vc (saec. 12 ¾) P17233 , f. 108v interl. (saec. 12 2/2); Cas239, f. 351r interl. (saec. 13): « nisi breviasset. Quasi: quod in tantis malis refugium [efficiunt Md232, effugium P17233]? Que spes electis ? Hoc solum scilicet, ut Deus [dat Cas239] qui dat virtutem patiendi breviet potentiam persequendi. Et hoc est:   Et nisi breviasset [+ dies Cas239, adbreviasset d. d. Md232, abreviasset dies Cas574, essent brevies dies P17233] etc  . » [MM2019]
<cuius fons>   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 599.185-188: «Quod ergo in his suffugium quae spes remanebit electis, nisi ut superna gratia quae uirtutem patientiae piis largitur potentiam persequendi ac tribulandi citius demat impiis?». [FG2017]
¶Nota Ici Thomas cite Bède d’après la Glose ordinaire. La leçon premet, en toute lettre dans Li447, n’est attestée ni à Paris, ni dans le sud de l’Italie dans les manuscrits de la Glose de Laon, ni dans ceux de la Glose augmentée du 13e siècle, ni chez Bède, source de la Glose à cet endroit. Elle semble la conséquence d’une confusion qui a conduit à écrire p à la place de b en raison d’une atrophie de la partie supérieure de la hampe du b simultanément projetée sous la ligne au point de donner l’illusion d’un p. L’accident - surprenant chez un copiste professionnel qui travaille à main posée en libraria - remonte probablement à un stade élevé de la préparation de l’antigraphe. Le mot, raturé ou mal caligraphié, a pour le moins posé problème au moment de la fabrication de l’apographe qui n’a pas été dicté et repose sur un brouillon sans doute maladroit , raturé, et parfois difficile à interpréter. Cette impression est accentuée par la confusion des jambages (-uiet => -met), certes banale, et le fait que d’autres manuscrits dépendant du même modèle ont abrégé p i met. [M2019]
80 refugium] remedium Arag3
81 premet] primet Md214 Mt366 V10650 , breviet Arag3 Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,20 
Et nisi breviasset Dominus dies.
marg.| {CMC13d4.14} THEOPHYLACTUS. − Id est82* in brevi spatio bellum Romanorum fuisset, non fuisset salva omnis caro ; id est nullus evasisset Iudeus;   sed propter electos quos elegit , id est propter Iudeos credentes aut in posterum credituros,   breviavit dies ; id est cito bellum est terminatum. Nam presciebat Deus quod multi post desolationem civitatis crederent Iudeorum: huius gratia eorum genus ex toto destrui non permisit.AH al
al ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 20), PG 123, 637D5-13. [CGC2016]
82 id est] + nisi Mt366
marg.| {CMC13d4.15} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quidam autem convenientius intellexisse mihi videntur83 mala ipsa signata84* nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis divine Scripture85* locis neque enim dies ipsi mali sunt sed ea que fiunt in eis. Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut, Deo donante tolerantiam, minus sentirent86 ac sic que magna essent, brevia fierent.AI am
am ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 270.2-7: «nam quidam conuenientius intellexisse mihi uidentur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis diuinae scripturae locis; neque enim dies ipsi mali sunt sed ea, quae fiunt in eis. ipsa ergo dicta sunt breuiari, ut deo donante tolerantiam minus sentirentur ac sic, quae magna essent, breuia fierent». [MM2019]
83 videntur] videtur Mt366
84 signata] significata Ed1953
85 divine Scripture] inv. Ed1953
86 sentirent] sentirentur Li447
marg.| {CMC13d4.16} BEDA. − [b] Vel aliter . Hec87 que dicit ab illo loco: erunt dies tribulationis, temporibus Antichristi proprie congruunt88, quando non solum tormenta crebriora89 et acerbiora90, quam prius consueverant, ingerenda sunt fidelibus. Sed, quod gravius est, signorum quoque operatio eos91 qui tormenta ingerunt, comitabitur92. [c] Hec autem tribulatio quanto ceteris, que precessere, pressurarum pondere gravior93*, tanto est temporis brevitate moderatior futura. Namque tribus annis et dimidio, quantum de prophetia Danielis et Apocalypsi Ioannis conici potest, Ecclesia per orbem impugnanda esse creditur. [a] Iuxta vero sensus spirituales, cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est, hereses et flagitia repugnare94* inter eos, qui celestibus mysteriis videbantur esse consecrati, tunc   quicumque 95   in Iudea , id est96* in confessione vere fidei persistimus, tanto altius virtutum culmen debemus ascendere quanto plures ampla vitiorum sequi itinera97* videmus.AJ an
an ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 598.121-600.195: «[a] Iuxta uero sensus spiritales cum uiderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est hereses et flagitia regnare inter eos qui caelestibus mysteriis uidebantur esse consecrati, cum operantes iniquitatem loquentes mendacium uiros sanguinum et dolosos quos abominabitur dominus pacem fidelium turbare perpenderimus tunc quicumque in iudaea, hoc est in confessione uerae fidei, persistimus non terrenis infimis que actibus mancipari sed tanto altius uirtutum culmen debemus ascendere quanto plures ampla et errabunda uitiorum sequi itinera uidemus. Tunc qui super tectum est, hoc est qui excedens animo carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit, ne descendat ad infimos actus pristinae conuersationis neque ea quae reliquerat mundi carnis ue desideria repetat. Domus namque nostra uel mundus hic uel ipsa in qua degimus nostra intellegenda est caro de qua dicit apostolus: scimus enim quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem ex deo habemus. Et qui operatur in ecclesia ac sicut paulus et apollo plantat et rigat non respiciat spem saecularem cui renuntiauit nec retinacula uitae labentis quibus se iam iam que ut christum nudus sequeretur exuerat resumere incautus praesumat. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae praesente captiuitate praegnantibus et nutrientibus quarum uel uteri uel manus filiorum sarcina praegrauatae fugae necessitatem non minimum impediunt. Lege regum historiam ubi uxor ionathae malum captiuitatis praepropera fuga uitando lapsum sinu filium perpetuo claudum recepit. Orate autem ut hieme non fiant. In matheo scriptum est: orate autem ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato. Si de captiuitate hierusalem uoluerimus accipere quando a tito et vespasiano capta est orare debent ne fuga eorum hieme uel sabbato fiat quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere et in montibus desertis que latitare in altero aut transgressio legis est, si fugere uoluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intellegitur, hoc praecipit ut non refrigescat fides nostra et in christum caritas neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum sabbato. Haec etenim domini locutio partim ad captiuitatem iudaicam quae a romanis facta est partim ad diem iudicii pertinet. Nam et apud matheum ita discipuli dominum cum haec esset locuturus interrogasse leguntur: dic nobis quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi. [b] Erunt enim dies illi tribulationis tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit deus usque nunc neque fient. Haec temporibus antichristi proprie congruunt quando non solum tormenta crebriora et acerbiora quam pius consueuerant ingerenda sunt fidelibus sed quod grauius est signorum quoque operatio eos qui tormenta ingerunt comitabitur teste apostolo qui ait: cuius est aduentus secundum operationem satanae in omni seductione signis et prodigiis mendacii. Quanta enim saepe miracula quot uirtutes sancti martyres coram persecutoribus fecerunt nec tamen credere illi neque a persequendo cessare uoluerunt. Quis ergo ad fidem conuertitur incredulus cuius iam credentis non pauet et concutitur fides quando persecutor pietatis fit etiam operator uirtutis idem que ipse qui tormentis saeuit ut christus negetur prouocat miraculis ut antichristo credatur? quod ergo in his suffugium quae spes remanebit electis, nisi ut superna gratia quae uirtutem patientiae piis largitur potentiam persequendi ac tribulandi citius demat impiis? vnde prouida pietate subiungitur: et nisi breuiasset dominus dies, non fuisset salua omnis caro; sed propter electos quos elegit breuiauit dies. [c] Haec etenim tribulatio quanto ceteris quae praecessere pressurarum pondere grauior tanto est temporis breuitate moderatior futura. Namque tribus annis ac dimidio quantum de prophetia danihelis et apocalipsi sancti iohannis conici potest ecclesiam per orbem impugnatura esse creditur». [FG2017]
87 Hec] Hoc Md214
88 congruunt] congruuntur Md214
89 crebriora] cribiora Md214
90 acerbiora] acribriora Md214
91 eos] eius Md214
92 comitabitur] comutabitur cacogr. Md214
93 gravior] + fuit Ed1953
94 repugnare] regnare Ed1953
95 quicumque] qui scilicet cacogr. Md214
96 id est] hoc est Ed1953
97 sequi itinera] inv. Ed1953
marg.| {CMC13d4.17} HIERONYMUS. − Fuga enim in montes est, ut non descendat ad ima qui ascendit ad alta.AK ao
ao ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 55.12-13: «Quae enumerat omnia spernenda sunt potius quam tractanda; pseudochristi, pseudoprophetae; gens super gentem, regnum super regnum; terrae motus, uapulatio praedicantium; praedicatio evangelii usque ad fines terrae, ut ante iudicium clamet ecclesia,"a finibus terrae, ad te clamaui", Domine; domestici in domesticos surgentes; abominatio in templo; fuga in montes; ut non descendat ad ima, qui ascendit ad alta; orate ut non fiat hieme fuga uestra uel sabbato, id est ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis». [FG2015]*
marg.| {CMC13d4.18} BEDA. −  Tunc qui super tectum est, hoc est qui excedens98 animo carnalia facta99, tamquam in aura libera, spiritualiter vivit, ne descendat ad infimos actus pristine conversationis, neque ea que reliquerat100* mundi carnisve desideria repetat. Domus namque nostra vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus, nostra intelligenda est caro.AL ap
ap ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 598.138-143: «Tunc qui super tectum est, hoc est qui excedens animo carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit, ne descendat ad infimos actus pristinae conuersationis neque ea quae reliquerat mundi carnis ue desideria repetat. Domus namque nostra uel mundus hic uel ipsa in qua degimus nostra intellegenda est caro de qua dicit apostolus: scimus enim quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem ex deo habemus». [FG2017]
98 excedens] in praem. Li447
99 facta] om. Li447
100 reliquerat] reliquerit Ed1953
marg.| {CMC13d4.19} HIERONYMUS. − Dicit autem 101* aq« orate ut hieme non fiat fuga vestra vel sabbato », id est ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis. Hieme enim102 finitur fructus, sabbato vero tempus.AM ar
aq Mt. 24, 20.
ar ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 55.13-15: «Quae enumerat omnia spernenda sunt potius quam tractanda; pseudochristi, pseudoprophetae; gens super gentem, regnum super regnum; terrae motus, uapulatio praedicantium; praedicatio evangelii usque ad fines terrae, ut ante iudicium clamet ecclesia,"a finibus terrae, ad te clamaui", Domine; domestici in domesticos surgentes; abominatio in templo; fuga in montes; ut non descendat ad ima, qui ascendit ad alta; orate ut non fiat hieme fuga uestra uel sabbato, id est ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis. Hieme enim finiuntur fructus; sabbato uero tempus». [FG2015]*
101 autem] enim Ed1953
102 enim] vero Md214
marg.| {CMC13d4.20} BEDA. − Si autem de consummatione mundi intelligatur, hoc103* precipit ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.AN as
as ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 599.162-165: «Si autem de consummatione mundi intellegitur, hoc praecipit ut non refrigescat fides nostra et in christum caritas neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum sabbato».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 227.488-491. [FG2017]*
103 hoc] hec Ed1953
marg.| {CMC13d4.21} THEOPHYLACTUS. − Oportet etiam nos a peccato fugere cum fervore et non frigide et quiete.AO at
at ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 18-20), PG 123, 640A11-13. [CGC2016]
marg.| {CMC13d4.22} HIERONYMUS. − Tribulatio autem erit ingens et dies breves propter electos, ne malitia huius temporis mutet104 intellectum eorum.AP au
au ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 55.15-17: «Hieme enim finiuntur fructus; sabbato uero tempus. Tribulatio ingens et dies breues propter electos, ne malitia huius temporis mutet intellectum eorum, sicut de Enoch dicitur». [FG2015]
104 mutet] mundet Li447, mutest Md214
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 5 
marg.| {CMC13d5.1} THEOPHYLACTUS. − Postquam ea que105 ad Ierusalem pertinebant Dominus complevit, nunc de adventu loquitur Antichristi, dicens:
105 que] + hic Mt366
Numérotation du verset Mc. 13,21 
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut106* illic, ne credideritis107.
106 Aut Li447] ecce Li447 @ Ed1953
107 credideritis] restit. iuxta Li447@ ( credid<er>itis !), cre. Li447
marg.| Hoc autem quod dicit tunc , non sic intelligas, id est statim cum completa fuerint supradicta circa Ierusalem: sicut et Mattheusavpost Christi generationem dicit: « In diebus illis venit Ioannes ». Numquid immediate post Christi nativitatem? Non sed indeterminate vel indistincte 108. Sic et in hoc loco   tunc accipi potest, non scilicet cum109* Ierusalem desolabitur sed circa tempus adventus110 Antichristi.
Sequitur:
av Mt. 3, 1.
108 vel indistincte] om. Li447 cum grec. : οὐχί αλλ' ἀορίστως
109 cum] quando Ed1953
110 tempus adventus] tunc adversus cacogr. Li447
Numérotation du verset Mc. 13,22 
Exurgent enim pseudochristi et pseudoprophete111, et dabunt signa et prodigia ad seducendos, si fieri potest, etiam112 electos.
111 pseudoprophete] seu.pro. Li447
112 etiam Li447 Ed1953 cf. Weber ] et Li447@
marg.| Multi enim Christi nomen suscipient ita ut etiam fideles113 seducant.AQ aw
aw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 21), PG 123, 640B10-C9 . [CGC2016]
113 ut etiam fideles] etiam fideles ut Li447 (corr. ?)
marg.| {CMC13d5.2} AUGUSTINUS. Vicesimo De civitate Dei. 114* − Solvetur enim tunc satanas et per Antichristum in omni virtute sua mirabiliter quidem sed mendaciter operabitur. Solet autem ambigi utrum propterea dicta sint ab Apostolo signa et prodigia mendacii quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacium115* pertrahent credituros. Non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. Sed propter quodlibet116 horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur.AR ax
ax ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De civitate Dei, lib. 20, c. 19, CCSL 48, p. 732.98-733.114: «Tunc enim soluetur satanas et per illum antichristum in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur . Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti iob uno impetu absumpsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent». [MM2016]
AR ¶Codd. : Li447 ( 71ra ) {MM2019}
114 Vicesimo] om. Ed1953
115 mendacium] mendacia Ed1953
116 quodlibet] quod licet ! cacogr. Li447
marg.| {CMC13d5.2} GREGORIUS. Super Ezechielem. − [a] Cur autem sub dubitatione dicitur si fieri potest , cum quid futurum sit, a Domino presciatur? Unum vero ex duobus est quia si electi sunt, fieri non potest. Si autem fieri117* potest, electi non sunt. Ista ergo dominici sermonis dubitatio [c] in electis exprimit trepidationem mentis; quos et electos nominat quia cernit quod in fide et bono opere persistent [b] quia qui electi sunt ad persistendum, per signa predicatorum antichristi temptabuntur ad cadendum.AS ay
ay ¶Fons: Gregorius Magnus , Super Ezechielem I, hom. 9, § 8, CCSL 142, p. 127.145-171: «Et per semetipsam in evangelio ueritas de antichristi praedicatoribus dicit: dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. [a] Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Vnum uero ex duobus est, quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur: ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ista ergo dominici sermonis dubitatio, ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, [b] quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur: si fieri potest, hoc exprimitur, quod electi in corde tentabuntur. Nutant enim sed non cadunt. Dicitur ergo: si fieri potest, quia trepidabunt, et tamen dicuntur electi, quia non cadunt. Dubitatio itaque sermonis a Domino [c] in electis exprimit trepidationem mentis. Quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistant. Vnde hic quoque dicitur: si forte audiant et si forte quiescant. Per hoc enim quod dicitur: si forte, quia ex magna multitudine pauci audituri sint demonstratur. Per dubitationem ergo sermonum Dei quid significatur aliud, nisi paucitas auditorum?» [FG2014]
AS ¶Codd. : Li447 ( 71ra ) Mt366 {MM2019}
117 fieri] + non Ed1953
marg.| {CMC13d5.3} BEDA. − Quidam autem hec118* ad captivitatis iudaice tempus referunt, ubi multi christos se119 esse dicentes, deceptas post se catervas populi trahebant. Sed in illa civitatis obsidione nullus erat fidelis, ad quem divina exhortatio, ne falsos magistros sequeretur, fieri deberet. Unde melius de hereticis accipiendum est, qui contra Ecclesiam venientes christos se esse mentirentur; quorum primus Simon magusazfuit, extremus autem ille maior ceteris est Antichristus.AT ba
Sequitur:
az Cf. Act. 8, 9.
ba ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 600.199-208: «Quidam haec ad captiuitatis iudaicae tempus referunt ubi multi christos se esse dicentes deceptas post se cateruas populi trahebant. Sed notandum quod in illa miserabilis et miserae ciuitatis obsidione nullus erat fidelis ad quem diuina exhortatio ne peruersos magistros sequeretur fieri deberet uerum omnes pariter et minores et maiores et obsessi et obsidentes alieni a christo durabant. Vnde melius de hereticis est accipiendum qui contra ecclesiam uenientes christos se esse mentirentur quorum primus simon magus fuit extremus autem ille maior ceteris est antichristus». [FG2017]*
AT ¶Codd. : Li447 ( 71ra ) {MM2019}
118 hec] hoc Ed1953
119 christos se] inv. Li447
Numérotation du verset Mc. 13,23 
Vos ergo120 videte ecce predixi vobis omnia.
120 ergo] om. Li447
marg.| {CMC13d5.4} AUGUSTINUS. Ad plebem Hipponensem. − Non enim solum bona que sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala quibus erat hic mundus abundaturus, ante predixit, ut bona post seculi finem secutura121 certiores exspectaremus, quando mala similiter prenuntiata ante seculi finem precedentia sentiremus.AU bb
bb ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 78 (Ad plebem Hipponis), § 12, CSEL 57, p. 287.10-15: «utinam scripturae dei sollicita mente intendentes in quibusque scandalis adiutorio nostri sermonis non egeretis et ille uos potius consolaretur, qui consolatur et nos, qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, uerum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curauit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus». [MM2019
AU ¶Codd. : Li447 ( 71va ) {MM2019}
121 secutura] sequtores Li447
marg.| {CMC13d5.5} THEOPHYLACTUS. − Post Antichristi autem adventum alterabitur et mutabitur machina mundialis, obscuratis122 sideribus propter abundantiam claritatis Christi.AV bc
Unde sequitur:
bc ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 23-24), PG 123, 640C9-12. [CGC2016]
AV ¶Codd. : Li447 ( 71va ) Mt366 {MM2019}
122 obscuratis] obscuritatis Li447* ( al. m. post. corr.)
Numérotation du verset Mc. 13,24 
Sed in diebus illis post tribulationem illam sol contenebrabitur123 et luna non dabit splendorem suum,
123 contenebrabitur] contenebratur Li447@
Numérotation du verset Mc. 13,25 
et stelle celi erunt decidentes.
marg.| {CMC13d5.6} BEDA. − Sidera enim in die iudicii videbuntur obscura, non diminutione sue lucis accidente sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi iudicis. Quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine privari, quomodo de sole factum constat tempore dominice passionis. Ceterum peracto die iudicii, cum fuerit celum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaiasbddicit: « Erit lux lune sicut lux solis et lux solis septempliciter ».AW be
Sequitur:
bd Is. 30, 26.
be ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 600.211-228: «Sidera in die iudicii uidebuntur obscura non diminutione suae lucis accedente sed superueniente claritate ueri luminis, hoc est summi iudicis, cum uenerit in maiestate sua et patris et sanctorum angelorum quamuis nil prohibeat intellegi ueraciter solem tunc et lunam cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine priuari quo modo factum de sole constat tempore dominicae passionis. Luna enim tunc temporis cum esset plena sub abdito terrae latebat. Vnde imperfecta restat usque hodie prophetia illa iohel qui cum dixisset, sol conuertetur in tenebras, addidit, et luna in sanguinem ante quam ueniat dies domini magnus et manifestus; et quod de die iudicii loquens esaias, et erubescet, inquit, luna et confundetur sol cum regnauerit dominus exercituum in monte sion et in hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. Ceterum peracto die iudicii et clarescente futurae gloria uitae cum fuerit caelum nouum et terra noua tunc fiet quod idem propheta dicit alibi: et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum». [FG2017]*
AW ¶Codd. : Li447 ( 71va ) {MM2019}
Et virtutes que sunt in celo movebuntur.
marg.| {CMC13d5.7} THEOPHYLACTUS. − Id est virtutes angelice stupebunt, tanta magnalia videntes fieri, et eorum iudicari conservos.AX bf
bf ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 23-24), PG 123, 640C12-16. [CGC2016]
AX ¶Codd. : Li447 ( 71va ) Mt366 {MM2019}
marg.| {CMC13d5.8} BEDA. − Quid mirum homines ad hoc124 iudicium perturbari, cuius aspectum et ipse angelice « tremunt potestates »? Quid faciunt125* tabule, quando tremunt columne? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?AY bg
bg ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 600.229-601.235 =   Rabanus, In Mt., lib. 7, CCSL 174A, p. 631.66 sqq.: «Quid mirum homines qui et natura sunt et sensu terrestres ad hoc iudicium perturbari cuius aspectum et ipsae caelorum uirtutes, hoc est angelicae trement potestates beato quoque iob attestante qui dicit: columnae caeli contremescunt et pauent ad nutum eius. Quid ergo faciunt tabulae quando trement columnae, quid uirgula deserti patitur cum cedrus paradisi concutitur?».
<cuius fons> Sacramentarium Gregorianum, ordo missae, praefatio communis, ed. J. Deshusses, t. 1, Fribourg (CH), 1971, p. 86.12: «Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, celi celorumque virtutes ac beata seraphim socia exsulatione concelebrant»
<ex quibus>
Glossa ordinaria (Mc. 13, 25) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 125b° marg.], ed. Sacra Pagina : «ET VIRTUTES. BEDA. Quid mirum tremere homines cum, aspectu iudicii, tremant angelice potestates? Unde Iob : «Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius». Et quid patitur virgula deserti ubi concutitur cedrus paradisi?»
<Paral. Thomae de Aquino>
CMC13d5.8 CLC21d6.12 [FG2017]* [MM2020] [MM2023]
AY ¶Codd. : Li447 Md214 Mt366 {MM2019}
124 homines - ad hoc] inv. Li447* (al. m. post. corr.)
125 faciunt] + ibi Ed1953
marg.| {CMC13d5.9} HIERONYMUS. − Vel aliter. Sol obtenebrabitur ad gelida corda ut hieme, et luna non splendebit126* serena a tempestate dissensionum et stelle127* erunt decidentes in lumine, quando pene128 deerit semen Abrahe, cui sunt similate; et virtutes que sunt in celis movebuntur ad iram vindicte, quando mittentur a filio hominis veniente.
De cuius adventu subditur:
126 splendebit] dabit splendorem suum Ed1953
127 stelle] + celi Ed1953
128 pene] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 13,26 
Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute magna et gloria129*,
129 magna et gloria] multa Ed1953
marg.| qui scilicet prius sicut pluvia in vellus Gedeon descendit cum humilitate.AZ bh
bh ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 55.17-56.23: «Tribulatio ingens et dies breues propter electos, ne malitia huius temporis mutet intellectum eorum, sicut de Enoch dicitur. Post haec sol contenebrabitur ad gelida corda ut hieme, et luna non splendebit serena ad tempestatem dissensionum et stellae erunt decidentes lumine, quando pene deerit semen Abrahae cui sunt similatae; "et uirtutes quae sunt in coelis mouebuntur" ad iram uindictae, quando mittentur a filio hominis ueniente in nubibus cum uirtute. Qui prius sicut pluuia in uellus Gedeon descendit cum humilitate; et congregabit electos a quattuor uentis ut triticum uentilatum de area totius terrae». [FG2014]*
AZ ¶Codd. : Li447 ( 71va ) Mt366 {MM2019}
marg.| {CMC13d5.10} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quia enim dictum est apostolis ab130 Angelisbi: “Sic veniet quomodo vidistis eum euntem in celum”, merito credendus est non solum in eodem corpore131, verum etiam in nube venturus quoniam sic veniet sicut abiit et nubes suscepit eum abeuntem.BA bj
bi Act. 1, 11.
bj ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 280.3-8: «et quia illic etiam dictum est ab angelis: sic ueniet, quo modo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore uerum etiam in nube uenturus, quoniam sic ueniet, sicut abiit et nubes eum suscepit abeuntem».
<ex quo> =   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 633. [MM2019]
BA ¶Codd. : Li447 ( 71vb ) Md214 Mt366 {MM2019}
130 ab] om. Li447 *, de Md214
131 corpore] tempore Mt366
marg.| {CMC13d5.11} THEOPHYLACTUS. 132 − Videbunt autem Dominum tamquam Filium hominis, scilicet in corpore. Quod enim videtur corpus est.BB bk
bk ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 26), PG 123, 640C16-17. [CGC2016]
BB ¶Codd. : Li447 ( 71vb ) Md214 Mt366 {MM2019}
132 Theophylactus] lac. Mt366
marg.| {CMC13d5.12} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 133* − Visio quippe filii hominis exhibetur et134* malis. Nam visio forme Dei non nisi mundis corde quia ipsi Deum videbunt. Et quia filium135 Dei, secundum id quod in forma Dei equalis est Patri, videre iniqui136* non possunt. Oportet autem ut137 iudicem vivorum et mortuorum, coram quo iudicabuntur, et iusti videant et iniqui. Ideo oportebat ut filius hominis acciperet iudiciariam potestatem.
De cuius executione 138 mox subditur:
133 Primo] om. Ed1953
134 et] etiam Ed1953
135 filium] filii Md214
136 videre iniqui] inv. Ed1953
137 ut] non Li447
138 executione] exsecutione Mt355
Et tunc139 mittet angelos suos.BC bl
bl ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De trinitate, lib. 1, c. 13, CCSL 50, lin. 108 sqq.: «uisio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. et ideo uide quid sequitur: nolite mirari hoc, inquit. quid nos prohibet mirari nisi illud quod reuera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, 'quoniam filius dei est'? sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem uiuorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti uideant et iniqui. nolite, inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes uiderent eum in forma in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad uitam aeternam».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c.: 229, sectio: 250 (De trin. I), p. 752.28 sqq.
¶Nota L’intégralité du texte cité par Thomas, à l’exception des remaniements qui lui sont propres, figure dans le florilège d’Egippius. [MM2019]
BC ¶Codd. : Li447 ( 71vb ) Md214 Mt366 {MM2019{}b
139 tunc] cum Md214
marg.| {CMC13d5.13} THEOPHYLACTUS. − Vide quod et140* Christus Iesus mittit angelos sicut et Pater. Ubi ergo sunt qui dicunt quod Patri non141 est equalis?|pecia 16| 142 Egrediuntur namque angeli congregantes143* fideles electos, ut, in aera rapti obvient144 Iesu Christo.BD bm
Unde sequitur:
bm ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 27), PG 123, 640D14-641A4. [CGC2016]
140 et] om. Ed1953
141 quod Patri non] ex Patri quod V10650
142 Li447 (71vb) V10650 (56ra) « xvi pecia » penna mutata
143 congregantes] congregare Ed1953
144 obvient] obviant Md214
Numérotation du verset Mc. 13,27 
Et congregabit electos suos a quatuor ventis.
marg.| {CMC13d5.14} HIERONYMUS. − Ut triticum ventilatum de area145 totius terre.BE bn
bn ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 56.23: «Qui prius sicut pluuia in uellus Gedeon descendit cum humilitate; et congregabit electos a quattuor uentis ut triticum uentilatum de area totius terrae». [FG2014]*
BE ¶Codd. : Li447 ( 71vb ) Mt366 Ed1953 {MM2016} {MM2019}
145 area] aera Li447
marg.| {CMC13d5.15} BEDA. − A quatuor autem ventis, a quatuor mundi partibus dicit oriente, occidente, aquilone et austro. Et ne quisquam putaret, a quatuor solummodo plagis terre, et non potius a cunctis eius finibus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, apte subiunxit:
A summo terre usque ad summum celi,
marg.| id est ab extremis terre finibus per directum146* usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspectantibus circulus celi terre finibus insidere videtur. Nullus ergo in die illa147 remanebit electus qui non venienti ad iudicium Domino in aera occurrat. Veniunt ad iudicium148 et reprobi, ut peracto iudicio dissipentur et pereant a facie Dei.BF bo
bo ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 601.235-251: «A quattuor uentis a quattuor mundi climatibus dicit oriente occidente aquilone et austro. Et ne quisquam putaret a quattuor solummodo plagis terrae et non potius a cunctis eius finibus simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos apte subiunxit, a summo terrae usque ad summum caeli   , id est ab extremis terrae finibus per directum usque ad ultimos terminos eius ubi longe aspectantibus circulus caeli terrae uidetur insidere. Nullus ergo in die illa remanebit electus qui non uenienti ad iudicium domino in aera occurrat siue uiuens adhuc in corpore reppertus seu de morte iam resuscitatus ad uitam. Veniunt ad iudicium et reprobi et ipsi alii in corpore uiui inuenti alii ad uitam a morte suscitati, sed ea nimirum distantia quod iusti congregantur in gaudium domini sui inimici autem eius peracto iudicio dissipentur et pereant a facie dei». [FG2017]
BF ¶Codd. : Li447 ( 71vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
146 per directum] om. Ed1953
147 illa] om. Li447 Ed1953
148 ad iudicium] iter. Li447
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 6 
marg.| {CMC13d6.1} BEDA. − [b] Sub exemplo arboris docuit Dominus consummationis exemplum, [a] dicens :
Numérotation du verset Mc. 13,28 
A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit estas.
Numérotation du verset Mc. 13,29 
Sic et vos cum videritis hec fieri, scitote quod149 in proximo sit in ostiis.BG bp
bp ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 601.235-251: «[a] A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas; sic et uos cum uideritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis. [b] Sub exemplo arboris docuit consummationis aduentum». [FG2017]
149 quod] quia Li447@ Li447
marg.| {CMC13d6.2} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat: sicut cum ficui nascuntur folia statim est estas, sic150 et post angustias Antichristi statim, nullo sequente medio, Christi erit adventus. Qui estas erit iustis ex hieme, peccatoribus vero hiems ex estate.BH bq
bq ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 28), PG 123, 641A5-10. [CGC2016]
BH ¶Codd. : Li447 ( 72ra ) Ed1953 {MM2018}
150 sic] sicut Li447*
marg.| {CMC13d6.3} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Vel aliter. [b] Omnia que a tribus evangelistis dicta sunt de Domini adventu, diligentius inter se collata atque discussa fortasse inveniuntur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo quod est Ecclesia, exceptis his locis ubi ille adventus ultimus ita promittitur ut propinquare dicatur. Et quod151* in ultimo sermonis secundum Mattheum ipse adventus evidenter exprimitur, ubi dicitur br: « Cum venerit filius hominis in maiestate sua etc.152* ». [a] Quid enim est cum videritis hec fieri nisi153 ea que supra dixit? In quibus est etiam illud154* quod ait: Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus etc.155* . Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit156 in proximo. An dicendum est non omnia que supra commemorata sunt, esse intelligenda, sed aliqua eorum, hoc videlicet excepto quod dictum est et tunc videbunt filium hominis venientem etc.157* . Ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. Sed Mattheus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, dicens bs: « Cum videritis hec omnia, scitote quia prope est in ianuis ». Intelligitur ergo quod supra dictum est sic: Et mittet Angelos suos de quatuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregabit electos suos; que tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus.BI bt
br Mt. 25, 31.
bs Mt. 24, 33.
bt ¶Fons: [a] Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 281.19-282.7; p. 282.22-283.1: «Quid est cum uideritis haec fieri nisi ea, quae supra dixit? in quibus est etiam illud, quod ait: et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos. non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. an dicendum est non omnia, quae supra commemorata sunt, esse intellegenda, ubi ait: cum uideritis haec fieri, sed aliqua eorum hoc uidelicet excepto, quod dictum est: et tunc uidebunt filium hominis uenientem et cetera? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. sed matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, quod positum est: cum uideritis haec fieri; nam et apud ipsum cum dictum esset: et uirtutes caelorum mouebuntur, et tunc apparebit, inquit, signum filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli in uirtute multa et maiestate et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summis caelorum usque ad terminos eorum. ab arbore autem fici discite parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis, quia prope est aestas; ita et uos cum uideritis haec omnia, scitote, quia prope est in ianuis. Tunc ergo scimus prope esse, cum uiderimus non aliqua eorum sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod uidebitur filius hominis ueniens et mittet angelos suos et de quattuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregat electos suos, quod tota hora nouissima facit ueniens in suis membris tamquam in nubibus uel in tota ipsa ecclesia, quod est corpus eius, tamquam in nube magna fructificante atque crescente in uniuerso mundo, ex quo coepit praedicare et dicere: agite paenitentiam». [b]   Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 283.5-19: «adpropinquauit enim regnum caelorum, ita ut fortasse omnia, quae ab his tribus euangelistis dicta sunt de eius aduentu, diligentius inter se conlata atque discussa inueniantur ad hoc pertinere, quod cotidie uenit in corpore suo, quod est ecclesia, de quo aduentu suo dixit: amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, exceptis his locis, ubi ab eo ille aduentus ultimus in se ipso, quando est uiuos iudicaturus et mortuos, ita promittitur, ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum matthaeum ipse omnino aduentus euidenter exprimitur, cuius superius quibusdam signis propinquitas intellegenda monstratur. ad hoc quippe apud matthaeum sermo ipse concluditur: cum autem uenerit filius hominis, inquit, in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et cetera usque ad illud, ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam».
<non hab.> Egippius.
<Paral. Thomae de Aquino> CLC21d7. [MM2019]*
151 Et quod] ut Ed1953
152 etc.] om. Ed1953
153 nisi] ubi Li447
154 illud ) id Ed1953
155 etc.] om. Ed1953
156 sed tunc erit] om. hom. Li447
157 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMC13d6.4} BEDA. − Potest autem hec fructificatio fici mystice intelligi super statu synagoge, que veniente ad se Domino, quia fructum iustitie non habebat in eis qui tunc increduli erant, eterna sterilitate damnata est. Sed quoniam dixit Apostolusbu: « Quod cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus erit », quid est hoc nisi quod diu sterilis arbor fici fructum quem negaverat reddet? Quod ubi158 factum videris159*, estatem vere pacis esse in proximo non ambiges.BJ bv
bu Rm. 11, 25.
bv ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 601.261-602.276: «Potest autem haec fructificatio fici iuxta mysticos sensus altius intellegi uidelicet super statu sinagogae quae quondam ueniente ad se domino quia fructum iustitiae non habebat in eis qui tunc increduli erant aeterna sterilitate damnata est. Sed quoniam dixit apostolus, quia caecitas ex parte facta est in israhel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis israhel saluus fieret, cum hoc adfuerit tempus ut ablata diutina caecitate perfidiae omnis israhel lucem recipiat et salutem quid nisi diu sterilis arbor fici fructum quem negauerit reddet iuxta illud beati iob: lignum habet spem, si praecisum fuerit, rursum uirescit, et rami eius pullulant; si senuerit in terra radix eius et in puluere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Quod ubi factum uideris diem extremi discriminis et aestatem uerae pacis ac lucis esse in proximo non ambiges». [FG2017]
158 ubi] nisi Li447
159 videris] fueris Ed1953
marg.| {CMC13d6.5} HIERONYMUS. − Vel folia fici nata, verba sunt presentia; estas proxima, dies est iudicii, in qua unaqueque arbor manifestabit que intus habuit, aridum ad comburendum, an viride ad plantandum cum ligno vite.BK bw
Sequitur:
bw ¶Fons: Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 56.26-29: «Fici parabola haec est prophetia:"folia" nata uerba sunt praesentia;"aestas" uero proxima dies est iudicii, in quo unaquaeque arbor manifestabit quid intus habuit, aridum ad conburendum, an uiride ad plantandum in Eden cum ligno uitae cuius sunt folia in salutem gentium, id est uerba quibus dicet,"uenite benedicti patris mei", et reliqua». [FG2014]
Numérotation du verset Mc. 13,30 
Amen dico vobis quoniam non transibit generatio hec donec ista omnia fient160.
160 fient] fiant Li447 @ Mt366 @ Ed1953
marg.| {CMC13d6.6} BEDA. − Nomine generationis aut omne hominum significat genus aut specialiter Iudeorum.BL bx
bx ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 602.278-279: «Amen dico uobis quoniam non transibit generatio haec donec omnia ista fiant. Nomine generationis aut omne hominum significat genus aut specialiter iudaeorum». [FG2017]
marg.| {CMC13d6.7} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Non transibit generatio hec , scilicet Christianorum,   donec omnia fiant , que circa Ierusalem et Antichristi adventum dicta sunt. Non enim dicit ‘generationem Apostolorum’ quia maior pars Apostolorum161 non pervenit usque ad Ierusalem consummationem. Dicit autem hoc162 de generatione Christianorum, volens discipulos consolari, ne crederent quod in illis temporibus fides deficeret. Prius enim elementa immobilia deficient, quam verba Christi.BM by
Unde subditur:
by ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 30), PG 123, 641A14-B8: «Ἀμήν λέγω ὑμὶν ὅτι ἡ γενεὰ αὔτη, τουτέστι τῶν πιστῶν, τῶν Χριστιανῶν λέγω, οὐ μὴ παρέλθῃ ἕως ταῦτα πάντα, τά τε περί της Ιερουσαλὴμ, καὶ τῆς τοῦ Ἀντινρίστου ἐλεύσεως γένηται. Οὐ γὰρ δὴ γενεὰν λέγει τὴν τῶν ἀποστόλων. Ἐπεὶ οὐδὲ ἄχρι τῆς συντελείας τοῦ κόσμου ζῶβιν οἱ ἀπόστολοι, οἵ γε οὐδὲ ἄχρι τῆς συντελείας τῆς Ἱερουσαλὴμ οἱ πλείονες ἔφθασαν ζῆν. Γενεὰν οὖν τὴν τῶν Χριστιανῶν λέγει, παραμυθούμενος τοὺς ἀποστόλους. Ἵνα γὰρ μὴ ὑπολάβωσιν ὅτι τοσούτων κακῶν γινομένων, ἴσως ἐκλείψει ἡ πίστις, φησὶν ὅτι Θαρρεῖτε, οὺ παραλεύσεται ἡ γενεὰ τῶν πιστῶν, οὺδὲ ἐκλείψει. Πρότερον γὰρ ἂν τὰ ἀκίνητα ταῦτα στοιχεία, ὁ οὐρανός φημι καὶ ἡ γῆ, παρελεύσεται, ἢ οἱ ἐμοὶ λόγοι κατάσονται». [CGC2016] [ADL2019]*
161 maior pars apostolorum Ed1953 cum graec.] minor pars eorum Li447
162 hoc Ed1953 cum graec.] hic Li447
Numérotation du verset Mc. 13,31 
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
marg.| {CMC13d6.8} BEDA. − Celum autem163* quod transibit, non ethereum sive sidereum sed aereum intelligere debemus. Quocumque164 enim pervenire potuit aqua diluvii, eo, iuxta beati Petri sententiam, ignis iudicii perveniet. Transient autem celum et terra per eam quam nunc habent imaginem, attamen per essentiam sine fine subsistent.BN bz
bz ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 602.281-298: «Caelum quod transibit non aetherium siue siderium sed aerium a quo et aues caeli et nubila caeli cognominantur intellegere debemus petro attestante qui dicit, quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens dei uerbo per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit, caeli autem qui nunc sunt et terra eodem uerbo repositi sunt igni reseruati in diem iudicii et perditionis hominum impiorum, aperte docens quia non alii caeli sunt igne perituri quam qui aqua perditi, hoc est inania haec et nubilosa uentosi aeris spatia. Neque enim aqua diluuii quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transcendit ultra aeris aetheris que confinia peruenisse credenda est. Quocumque autem peruenire potuit eo nimirum iuxta praefatam beati petri sententiam ignis quoque iudicii perueniet. Si autem caelum et terra transibunt, mouere potest quomodo dicat ecclesiastes: generatio praeterit et generatio aduenit, terra uero in aeternum stat. Sed aperta ratione caelum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt at tamen per essentiam sine fine subsistunt». [FG2017]
163 autem] om. Ed1953
164 Quocumque] Quodcumque Li447
Numérotation du verset Mc. 13,
distinctio 7 
marg.| {CMC13d7.1} THEOPHYLACTUS. − Volens165 Dominus discipulos impedire ab interrogatione illius diei et hore, dixit:
165 Volens] Nolens Li447
Numérotation du verset Mc. 13,32 
De die autem illo166 et hora nemo scit neque angeli in167 celo neque Filius nisi Pater.
166 illo Weber ] illa Li447
167 in] om. Mt366
marg.| Si enim dixisset quia scio tamen nolo vobis revelare, ipsos non modicum contristasset. Nunc vero sapientius egit et ipsos excludit168 ab huiusmodi interrogatione, ne ei molesti fierent, in hoc quod dixit: Neque angeli sciunt169   neque ego.BO ca
ca ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 32), PG 123, 641C8-D1. [CGC2016]
168 excludit] exlusit Ed1953
169 sciunt] om. Li447
marg.| {CMC13d7.2} HILARIUS. Nono de Trinitate. 170* − [a] Ignoratio autem diei atque hore obicitur unigenito Deo ut Deus ex Deo natus non sit in ea nature perfectione qua Deus est. [b] Sed primum sensu communis iudicii sentiendum est an credibile esse possit ut aliquid ex omnibus nesciat qui omnibus ad id quod sunt atque erunt, auctor est. Quomodo enim extra eius nature scientiam est per quam et in qua id quod171 efficiendum sit continetur ? [c] Hanc autem ille diem ignorat que adventus sui dies est ? Humane nature quod agere definiunt172, quantum in se est, presciunt et sequitur gerendorum173* cognitio voluntatem agendi. [d] Quomodo ergo Dominus glorie adventus sui ignorata die, nature esse imperfecte creditur, que et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit ? Iam vero quanta impietatis geminatur occasio, si Deo Patri deputabitur malignitatis174* affectus, si ei ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis induxerit prescientiam? [e] Quod si “in eo omnes scientie thesauri sunt”cb, diem hunc non ignorat. Sed meminisse nos convenit occultos in eo scientie thesauros esse. Ignoratio igitur eius est secundum quod thesauri scientie in eo latent. In omnibus enim que Deus ignorare se loquitur, ignoratione non detinetur; sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio non agendi. [g] Si autem tunc cognovisse Deus dicitur175 quod Abraham eum amaverit, cum hoc non celavit Abrahe. Necesse est ut et176 pater diem ob id177* scire dicatur quia non celaverit Filio. Si itaque diem Filius178 nescit, sacramentum est ut taceat; e contrario Pater solus ostenditur scire quia non tacet. Absit autem corporalium mutationum novitates179 in Patre et in180* Filio existimari. [f] Denique ne per infirmitatem ignorare dicatur, continuo subiecit:
cb Cf. Col. 2, 3.
170 Nono] om. Ed1953
171 quod] om. Mt366
172 definiunt] diffiniunt Li447
173 gerendorum] gerendi Ed1953
174 malignitatis] indignitatis Ed1953
175 Deus dicitur Mt366² ] inv. Mt366*
176 ut et] inv. Mt366
177 diem - ob id] inv. Ed1953
178 diem Filius Mt366 Ed1953 ] inv. Li447
179 novitates Mt366 Ed1953 ] novitate Li447
180 in Li447 Mt366] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 13,33 
Videte, vigilate et orate. Nescitis enim quando tempus sit.BP cc 181
cc ¶Fons: Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 9, CCSL 62A,
[a] p. 437, c. 58.4-6: «Ignoratio ergo diei adque horae obicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, iam uis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam aduersum se inbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat. Quin etiam ad huius nos intellegentiae inpietatem hereticorum furor iure quodam necessariae confessionis conpellit, ut ita credendum sit: quia et a Domino ita dictum sit, et uideri inreligiosissimum possit, professionis eius de se protestationem diuersae intellegentiae nostrae opinione corrumpi. [...]».
[b] p. 437-438, c. 59.1-4.11-13: «Ac primum antequam dicti ratio et causa memoratur, sensu communis iudicii sentiendum est, an credibile esse possit, ut aliquid ex omnibus nesciat, qui omnibus ad id quod sunt adque erunt auctor est. Si enim omnia per Christum et in Christo, et ita per ipsum, ut in ipso omnia sint, id quod neque extra eum neque non per eum est, quomodo non etiam in scientia eius sit, cum plerumque scientia eius ea, quae neque in se neque per se sint, per uirtutem naturae non nesciae adpraehendat? Aduero quod causam nisi ex eo non sumit, et motum ad id quod est erit que nisi intra se non capit, quomodo extra eius naturae scientiam est, per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur?».
181 [c] p. 438-439, c. 59.28-33: «Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae expectatio sit, hanc ille diem ignorat, cuius et in se tempus est et per se sacramentum est? Christus aderit, et aduentus sui diem ignorat? Dies suus est, secundum eundem apostolum: Quia dies Domini sicut fur nocte adueniet, et ignoratione eius detineri intellegendus est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio uoluntatem agendi; Deus uero natus quod in se et per se est nescit?»
[d] p. 439, c. 60.1-6: «Quomodo etiam Dominus gloriae, aduentus sui ignorabili die, naturae esse inconpositae inperfectae que credetur, quae et necessitatem habeat adueniendi, et scientiam aduentus sui non adepta sit? Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere uirtutem! Iamuero quanta inpietatis geminatur occasio, si praeter infirmitatem Christi etiam Deo Patri uitium deputabitur, ut unigenitum Deum et dilectionis suae Filium diei huius cognitione fraudauerit, malignitatis que adfectu scientiam futurae consummationis inuiderit; et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam uoluerit, diem uirtutis eius et clarificandi in sanctis suis horam negauerit; et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam?».
[e] p. 442, c. 62.11-16.22-23: «Quodsi in eo omnis scientiae thensauri sunt, diem non ignorat, omnem in se scientiae thensaurum continens. Sed meminisse nos conuenit, occultos in eo istos scientiae thensauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id quod Deus est, in eo insint, per id uero quod sacramentum est, occultantur. Non occultum autem neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thensauri sunt. Et quia sacramentum ipse est, uideamus an in his quae nescit ignorans sit. Si enim in ceteris professio ignorandi non habet nesciendi intellegentiam, ne nunc quidem quod nescit ignorat. Nam cum ignoratio eius, secundum quod omnes thensauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit, habes causam ignorandi sine intellegentia nesciendi. [c. 63.1-5] In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi».
[f] p. 445, c. 65.18-20: «Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam: ut cum uigilare eos ob ignorationem diei adque horae monet, per id nesciri ab eo uirgines noscerentur, quod consopitae et neglegentes indignae aditu thalami sui, oleo indigendo, mansissent».
[g] p. 452, c. 71.13 – c. 72.2: «Si enim tum cognouisse Deus dicitur amari se ab Abraham, cum hoc non celauit Abrahae, necesse est ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celauerit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante. Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit ut taceat, e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet. [c. 72] Absit autem corporalium demutationum nouitates et in Patre et in Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur aut taceat. Nobis quidem nonnumquam missam uocem de caelo meminimus, ut sacramentum apud nos Fili paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me uox haec uenit de caelo, sed propter uos. Ceterum natura Dei non eget conpositis humani officii necessitatibus, linguae motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu. Deus simplex est». [MM2019]
marg.| {CMC13d7.3} HIERONYMUS. − Vigilia enim opus est mentis ante mortem corporis.BQ cd
cd ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 56.39: «Vigilate et orate. Nescitis enim quando tempus sit. Uigilia opus est mentis ante mortem corporis. Homo peregre proficiscens corpus est Christi in coelum eleuatum, relinquens domum suam quae est ecclesia; dans seruis suis potestatem uniuscuiusque operis, id est quinque talenta iuxta Mattheum, uel decem mnas iuxta Lucam». [FG2014]*
BQ ¶Codd. : Li447 ( 73ra) Mt366 (135va) Ed1953 {FG2017} {MM2017} {MM2019}
marg.| {CMC13d7.4} THEOPHYLACTUS. − [b] Docet autem vigilare et orare, duo hec. Multi namque vigilamus sed noctes ducentes in pravitates. [a] Ad hoc autem consequenter similitudinem inducit, dicens:
Numérotation du verset Mc. 13,34 
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori precepit ut vigilet.BR ce
ce ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 34), PG 123, [a] 641D1-2 : «Ἀπὸ δὲ παραδείγματός τινος νοήσεις τὸ λεγόμενον. [...]».[b] 644B1-3 : «Πᾶσι δὲ ταῦτα παραγγέλλει ὁ Κύριος, καὶ τοῖς κοσμικωτέροις, καὶ τοῖς ἀναχωρηταῖς. Ὀφείλομεν οὖν γρηγορεῖν καὶ προσεύχεσθαι ἄμφω ταῦτα. Πολλοὶ γὰρ γρηγοροῦσι μέν, ἀλλ’ εἰς πονηρὰ τὰς νύκτας ἀναλίσκοντες. Ὅρα δὲ πῶς οὐκ εἶπεν, ὅτι, Οὐκ οἶδα πότε ὁ καιρός ἐστιν, ἀλλ’, Οὐκ οἴδατε». [CGC2016]* [MM2020]*
BR ¶Codd. : Li447 ( 73ra) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
marg.| {CMC13d7.5} BEDA. −  [1] Homo qui peregre 182   profectus reliquit 183   domum suam , Christus est qui ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen numquam divine presentie presidio destituit184. [2] Carnis etenim locus proprie terra est, que velut185 ad peregrinandum ducta est, cum per redemptorem nostrum est in celis collocata. [3]   Dedit autem   servis suis potestatem cuiusque operis quia, fidelibus suis concessa sancti Spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi.   Ianitori quoque   precepit ut vigilaret quia, ordini pastorum commisse sibi Ecclesie, curam iubet impendere. Non solum autem rectores Ecclesie sed omnes vigilare precipimur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat. cf
Unde ex hac similitudine concludens subdit:
cf ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 603.343-604.360: «[1] Homo autem qui peregre profectus reliquit domum suam haud dubium quin christus sit qui ad patrem post resurrectionem uictor ascendens ecclesiam corporaliter reliquit quam tamen numquam diuinae praesidio praesentiae destituit manens in illa omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. [2] Carnis etenim locus proprie terra est quae uelut ad peregrina ducta est cum per redemptorem nostrum est in caelo collocata . [3] Dedit autem seruis suis potestatem cuiusque operis quia fidelibus suis concessa sancti spiritus gratia facultatem tribuit bonis operibus seruiendi. Ianitori quoque praecepit ut uigilaret quia ordini pastorum ac rectorum spiritalium commissae sibi ecclesiae curam sollerti obseruantia iubet impendere. Quod autem uobis dico omnibus dico: vigilate. Non apostoli tantum et successores eorum rectores nimirum ecclesiae sed et omnes uigilare praecipimur. Vniuersi ianuas cordium nostrorum ne hostis antiquus mala suggerendo irrumpat instanter seruare iubemur. Ne nos dormientes dominus ueniens inueniat sedulo singuli praecauere debemus. Vnusquisque enim pro se rationem reddet deo. Vigilat autem qui ad aspectum ueri luminis mentis oculos apertos tenet uigilat qui seruat operando quod credidit uigilat qui a se torporis et neglegentiae tenebras repellit». [FG2017]
<cuius fons> [2]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, hom. 9, par. 1, CCSL 141, p. 59.12-14: «Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster qui in ea carne quam assumpserat abiit in caelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in caelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens seruis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit. Et uni quidem quinque talenta, alii duo, alii uero commisit unum». [FG2014]
182 peregre Ed1953 ] pereg’ (pergre?) Li447
183 reliquit Ed1953 ] reliquid Li447
184 destituit] + Gregorius In Evang. (h om. 9) Ed1953
185 velut Ed1953 ] velud Li447
Numérotation du verset Mc. 13,35 
Vigilate ergo. Nescitis enim quando dominus186 veniat sero an media nocte187 an galli cantu an mane,
186 dominus Li447] + domus Ed1953
187 nocte Ed1953 ] nec Li447
Numérotation du verset Mc. 13,36 
ne cum venerit repente188 inveniat vos dormientes.BS
BS ¶Codd. : Li447 ( 73ra ) Ed1953 {FG2017}
188 repente Li447] om. Ed1953
marg.| {CMC13d7.6} HIERONYMUS. − Nam qui dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit et vacuus vigilat de his que189 viderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in vita190* . Deserunt post vitam quod191 somniabant pro certo.BT cg
cg ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 57.50-53: «Ne inueniat uos dormientes. Nam qui dormit non corpora uera sed phantasias intendit, et uacuus uigilat de his quae uiderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in uia. Deserit eos post uitam quod somniabant pro certo». [FG2014]
BT ¶Codd. : Li447 ( 73ra ) Md214 Ed1953 {MM2019}
189 que] om. Md214
190 vita] + qui Ed1953
191 quod] om. Li447
marg.| {CMC13d7.7} THEOPHYLACTUS. − [b] Vide autem quia non dixit: Nescio quando tempus erit sed Nescitis . Propter hoc enim hoc192 occultavit quia nobis expediebat. Nam si nunc ignorantes finem non curamus, quid faceremus si finem sciremus? Malitias namque nostras differremus usque ad ultimum. Attendamus etiam dictiones. S  ero namque finis existit cum quis moritur senectute193* ;   media nocte cum quis moritur in medio iuventutis; [a]   galli cantu vero cum ratio completur in nobis. Cum enim incipit puer secundum rationem vivere, tunc gallus in eo vociferatur, excitans a somno sensualitatis. M  ane autem puerilis est etas. Oportet enim omnes istos finem prescire. Nam et puero cavendum ne imbaptizatus pertranseat.BU ch
ch ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 13, 35), PG 123, [a] 644A8-14, [b] 644B3-9. [CGC2016]
BU ¶Codd. : Li447 ( 73rb ) Ed1953 {MM2019}
192 hoc] hic Li447
193 senectute] in praem. Ed1953
marg.| {CMC13d7.8} HIERONYMUS. − [b] Hoc autem fine concludit sermonem ut commune omnium preceptum novissimi per primos audiant. [a] Unde subdit:
Numérotation du verset Mc. 13,37 
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.BV ci
ci ¶Fons: Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 57.54-56: «[a] Unde sequitur: Quod uobis dico, omnibus dico, uigilate. [b] Hoc fine concludit sermonem ut commune omnium praeceptorum "nouissimi" per primos audient». [FG2015]*
BV ¶Codd. : Li447 ( 73rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC13d7.9} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Non solum enim illis dixit quibus tunc audientibus loquebatur sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos et ad nos ipsos et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait: V igilate ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes . Cur itaque omnibus dicit quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia ad omnes pertinet, quomodo dixi ? Tunc enim unicuique veniet dies ille cum venerit eius dies ut talis hinc exeat qualis iudicandus est194* illo die; ac per hoc, vigilare debet omnis Christianus ne imparatum eum inveniat Domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille quem imparatum inveniet sue vite huius ultimus dies.BW cj
cj ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 1, CSEL 57, p. 246.15-247.8: «non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis, qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos et qui erunt post nos usque ad eius nouissimum aduentum. numquid autem omnes inuenturus est dies ille in hac uita aut quisquam dicturus est, quod ad defunctos etiam pertineat, quod ait: uigilate, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes? cur itaque omnibus dicit, quod ad eos solos pertineat, qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quo modo dixi? tunc enim unicuique ueniet dies ille, cum uenerit ei dies, ut talis hinc exeat, qualis iudicandus est illo die. ac per hoc uigilare debet omnis christianus, ne inparatum eum inueniat domini aduentus. inparatum autem inueniet ille dies, quem inparatum inuenerit suae uitae huius ultimus dies». [MM2019]
BW ¶Codd. : Li447 ( 73rb ) Ed1953 {MM2019}
194 iudicandus est] inv. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mc. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=56&chapitre=56_13)

Notes :