Catena aurea

Capitulum 6

Numérotation du verset Mc. 6,1 

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam.
1 Hic incipit capitulum 6: CorS1 ΩJL ΩS Catena aurea
Et sequebantur eum2 discipuli sui.
2 eum F ΩJ Rusch ] illum ΩL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,2 

3 Et facto sabbato
3 Hic incipit capitulum 6 ΩF
cepit4 in synagoga docere.
4 cepit ΩL] + Ihesus ΩS
Et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: Unde huic hec omnia?
Et que est sapientia
que data est illi5
5 illi Li447 Li447@ ΩJL ΩS Weber ] huic Rusch
et virtutes tales
que per manus eius efficiuntur?
Numérotation du verset Mc. 6,3 

Nonne hic6 est faber
6 hic ΩS Rusch ] iste ΩJL CorS2 Li447 Li447@ Weber
filius Marie, frater
Iacobi et Ioseph7 et Iude et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
7 Ioseph Cor1 L * L ] Ioseth Cor1 L ² (ita debet scribi ut patet in interpretatione et in epistola Ieronimi contra Helvidium), CorS2 ( Ieronimus dicit quod debet scribi IOSETH )
Numérotation du verset Mc. 6,4 

Et
dicebat illis8 Iesus: Quia non est propheta
8 illis ΩS Li447@ ] eis ΩJL Li447 Rusch Weber
sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua9.
9 in cognatione sua - et - in domo sua ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 6,5 

Et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.10
10 nisi... curavit Cor1
Numérotation du verset Mc. 6,6 

Et mirabatur propter incredulitatem illorum11.
11 illorum ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] eorum ΩS Weber
Et circuibat castella in circuitu docens.
Numérotation du verset Mc. 6,7 

Et convocavit duodecim
et cepit eos mittere binos
et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Numérotation du verset Mc. 6,8 

Et precepit eis ne quid tollerent in via,
nisi virgam tantum,
non peram,
non panem,
neque in zona12 aes,
12 zona ΩL Li447 Mi447@ ΩS Rusch Weber ] zano cacogr. Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,9 

sed calciatos sandaliis13
13 sandaliis CorS2 (« id est soleis » secundum Glosam [in Mt. 10, 10 ; Eph. 6, 15 marg. ] « ut pes neque tectus neque nudus sit ad terram [Glossa marg. in Mc. 6, 9 Rusch ] ». Item in hystoria dicuntur que secundum Isidorum sunt calciamenta rustica sed tamen hoc legitur de sandaliis [scandaliis CorS2* ] Iudit 15 [Idt. 16, 11: «sandalia eius rapuerunt oculos»] que pulcherima erant sicut episcoporum; modo sunt forte duo genera: unum urbanum aliud rusticanum)
et ne induerentur14 duabus tunicis.
14 induerentur ΩJ L ΩS Rusch Weber ] indurentur Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,10 

Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum15
15 introieritis in domum ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] domum introieritis Rusch
illic manete donec exeatis inde.
Numérotation du verset Mc. 6,11 

Et16 quicumque non17 receperint vos18 nec audierint vos exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
16 Et ΩL ΩS] om. Clementina |
17 non ΩJL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om. Li447@* |
18 vos ΩL Li447 Li447@ Weber] om. ΩS ΩJ Rusch |
Numérotation du verset Mc. 6,12 

Et exeuntes predicabant
ut penitentiam agerent.
Numérotation du verset Mc. 6,13 

Et demonia multa eiciebant et unguebant oleo multos egros19
19 multos egros ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] inv. ΩJ
et
sanabantur20.
20 sanabantur ΩS ΩJ Li447@ Rusch ] sanabant ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 6,14 

Et audivit rex
Herodes21.
21 rex Herodes ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
Manifestum enim factum est
nomen eius
et dicebat22: Quia Ioannes Baptista
22 dicebat ΩJL ΩS Rusch Weber ] dicebant Li447 Li447@
resurrexit23 a mortuis
23 resurrexit ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] surrexit ΩJL
et propterea virtutes operantur24 in illo.
24 virtutes operantur Weber (s G) ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ , inoperantur virtutes Weber
Numérotation du verset Mc. 6,15 

Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est quasi unus
ex prophetis.
Numérotation du verset Mc. 6,16 

Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem,
hic a mortuis resurrexit.
Numérotation du verset Mc. 6,17 

Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcerem25 propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui
25 carcerem ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] carcere ΩL Weber
quia duxerat eam.
Numérotation du verset Mc. 6,18 

Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Numérotation du verset Mc. 6,19 

Herodias autem26 insidiabatur illi27 et volebat occidere eum 28 nec poterat.
26 autem Li447 Li447@S Rusch Weber ] enim ΩL |
27 illi ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] ei Rusch |
28 occidere eum ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mc. 6,20 

Herodes
autem29
29 autem ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] enim ΩL Weber
metuebat Ioannem sciens30 eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum. Et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
30 sciens ΩJL ΩS Rusch Weber ] quia sciebat Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,21 

Et cum dies opportunus accidisset, Herodes in natali suo31 cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee.
31 in natali suo ΩS Rusch ] natalis sui ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,22 

Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus32 rex ait puelle: Pete a me quod vis et dabo tibi.
32 recumbentibus ΩL ΩS Li447 Rusch Weber ] discumbentibus ΩJ Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,23 

Et iuravit illi33:
33 illi] iter . Li447@
Quia34 quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei.
34 quia ΩJ L ΩS Li447@ Rusch Weber ] quod Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 6,24 

Que cum exisset dixit matri sue: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mc. 6,25 

Cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco
caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mc. 6,26 

Et contristatus est rex
propter iusiurandum35
35 iusiurandum ΩJL ΩS Rusch Weber ] + autem Li447 Li447@
et propter simul recumbentes36 noluit eam contristari37
36 recumbentes ΩJ Li447@ Rusch Weber ] discumbentes ΩL Li447 ΩS Clementina |
37 contristari ΩS Li447@ ΩJ Rusch ] contristare ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 6,27 

sed misso spiculatore precepit afferri caput Ioannis38 in disco
38 Ioannis Li447@ ΩJ ] + Baptiste ΩS, eius ΩL Rusch Weber
et decollavit eum in carcere
Numérotation du verset Mc. 6,28 

et attulit caput
eius
in disco et dedit illud puelle
et puella dedit matri sue.
Numérotation du verset Mc. 6,29 

Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento39.
39 monumento ΩJL Li447@ ΩS Weber ] monumentum Rusch
Numérotation du verset Mc. 6,30 

Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi40
40 illi ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] ei ΩL ΩS
omnia que egerant
et docuerant.
Numérotation du verset Mc. 6,31 

Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum
et41 requiescite
41 et ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩS
pusillum.
Erant enim qui
veniebant
et redibant multi
et nec42 spatium
42 nec ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] necdum ΩJ
manducandi43 habebant.
43 spatium – manducandi ΩJ Li447@S Rusch Clementina ] inv.L Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 6,32 

Et ascendentes in navim44
44 navim ΩJ Li447 Li447@S Rusch ] navi Weber , navem Cava Φ ΩL Clementina
abierunt in desertum locum45 seorsum.
45 desertum locum ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] inv. Li447 Mt366
Numérotation du verset Mc. 6,33 

Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestres
de omnibus civitatibus concurrerunt illuc46 et prevenerunt eos.
46 concurrerunt illuc ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] cucurrerunt illud ΩS, cucurrerunt illuc ΩL
Numérotation du verset Mc. 6,34 

Et exiens vidit turbam multam Iesus et misertus est super eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem. Et cepit illos docere47 multa.
47 illos docere ΩS Rusch ] inv. ΩJL Weber , eos docere Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,35 

Et cum iam48 hora multa fieret,
48 iam ΩJL ΩS Rusch Weber] om. Li447 Li447@
accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus49 hic et iam hora preteriit.
49 est locus ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩL ΩS
Numérotation du verset Mc. 6,36 

Dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent.
Numérotation du verset Mc. 6,37 

Et respondens ait illis: Date illis50 manducare.
50 illis ΩJL Rusch Weber ] eis Li447 Li447@ , + vos ΩS
Et dixerunt51 ei: Euntes emamus ducentis denariis52 panes et dabimus illis53 manducare.
51 dixerunt ΩL] dixit Li447 |
52 ducentis denariis ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber |
53 illis Li447 Li447@ Rusch Weber] eis ΩJ L |
Numérotation du verset Mc. 6,38 

Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent dicunt: Quinque
et duos pisces.
Numérotation du verset Mc. 6,39 

Et precepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
super viride fenum.
Numérotation du verset Mc. 6,40 

Et discubuerunt in partes per centenos
et54 quinquagenos.
54 et ΩJ Li447 Rusch Clementina ] om. ΩS, + per ΩL Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,41 

Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus
intuens in celum,
benedixit et fregit panes55
55 panes ΩJL Rusch Weber ] panem Li447@ , om. ΩS
et dedit discipulis suis
ut ponerent
ante eos et duos pisces divisit omnibus.
Numérotation du verset Mc. 6,42 

Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Numérotation du verset Mc. 6,43 

Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus.
Numérotation du verset Mc. 6,44 

Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Numérotation du verset Mc. 6,45 

Et statim coegit
discipulos suos ascendere navim56 ut precederent eum trans fretum ad Bethsaidam57 dum ipse dimitteret populum.
56 navim ΩS] in praem. ΩJ, navem ΩL Weber |
57 ad Bethsaidam ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] a Bethsaida ΩS |
Numérotation du verset Mc. 6,46 

Et cum58 dimisisset59 eos abiit in montem orare.
58 cum CorS2 ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] + ipse Rusch |
59 dimisisset] + populum Li447@ *, + solus CorS2 (bene .E. ET CUM DIMISISSET SOLUS ORARE. alii correctiore trahunt vel delent li SOLUS ) |
Numérotation du verset Mc. 6,47 

Et cum sero esset, erat navis in medio mari
et ipse solus in terra.
Numérotation du verset Mc. 6,48 

Et videns
eos laborantes in remigando. Erat enim ventus
contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans supra60 mare.
60 supra ΩS Rusch ] super ΩJL Li447 Li447@ Weber
Et volebat preterire eos.
Numérotation du verset Mc. 6,49 

At illi ut viderunt eum ambulantem supra61 mare putaverunt phantasma esse et exclamaverunt.
61 supra ΩS Rusch ] super ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,50 

Omnes enim viderunt eum62 et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis
62 viderunt eum ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
et dixit eis: Confidite, ego sum. Nolite timere.
Numérotation du verset Mc. 6,51 

Et ascendit ad illos in navim63
63 navim] navem ΩL Weber
et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant.
Numérotation du verset Mc. 6,52 

Non enim intellexerant de panibus.
Erat enim cor eorum64 obcecatum.
64 eorum ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illorum ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 6,53 

Et cum transfretassent pervenerunt65 in terram Genesareth et applicuerunt.
65 pervenerunt ΩJL Li447@ ΩS Weber ] venerunt Rusch
Numérotation du verset Mc. 6,54 

Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum.
Numérotation du verset Mc. 6,55 

Et percurrentes universam regionem illam,
ceperunt in grabatis illos66 qui se male67 habebant circumferre
66 illos Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩJL ΩS Weber |
67 se male ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber] inv. Rusch |
ubi audiebant eum esse.
Numérotation du verset Mc. 6,56 

Et quocumque introibat, in vicos vel68 in villas aut69 civitates, in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam
68 vel ΩJL ΩS Rusch Clementina Weber] aut Li447 Li447@ |
69 aut ΩL ΩS Rusch Clementina Weber] + in ΩJ Li447 Li447@ |
vestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum
salvi fiebant.

Capitulum 6

Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 1 
marg.| {CMC6d1.1} THEOPHYLACTUS. − Post premissa miracula Dominus in patriam suam revertitur, non ignorans quoniam spernerent eum, sed ut occasionem non haberent ulterius dicendi quia si venisses1, credidissemus2 tibi.A a
Unde dicitur:
a ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 1), PG 123, 545C14-16. [CGC2015]
A ¶Codd. : Li447 ( 25rb ) Ed1953 {MM2019}
1 venisses] venisset Li447
2 credidissemus] credissemus Li447
Numérotation du verset Mc. 6,1 
Et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum3* discipuli sui.
3 illum] eum Ed1953
marg.| {CMC6d1.2} BEDA. − Patriam eius Nazareth dicit in qua erat nutritus. Sed quanta Nazareorum cecitas qui eum quem in4* verbis factisque illius Christum cognoscere poterant, ob solam gentis notitiam contemnunt?
Sequitur enim 5* :
4 in] om. Ed1953
5 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,2 
Et facto sabbato cepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: Unde huic hec omnia? Et que est sapientia que data est illi et virtutes tales que per manus eius efficiuntur?
marg.| Sapientiam ad doctrinam, virtutes referunt ad sanitates et miracula que faciebat.B b
Sequitur:
b ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 502.514-519: «Patriam eius nazareth dicit in qua erat nutritus. Sed quanta nazarenorum caecitas qui eum quem in uerbis factis que ipsius, si mens non laeua fuisset, christum cognoscere poterant ob solam generis notitiam contemnant. Sapientiam autem ad doctrinam uirtutes referunt ad sanitates et miracula quae faciebat». [FG2017]*
B ¶Codd. : Li447 ( 25rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,3 
Nonne iste6* est faber filius Marie?
6 iste Li447 cum Li447@ Weber ] hic Mt366# Ed1953
marg.| {CMC6d1.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Mattheus quidem fabri filium eum dictum esse dicit nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit. Eo enim et fabrum credebant quo7* fabri filium.C c
c ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 42, § 90, p. 193.1-2: «Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Mattheus, nisi quod dominum fabrum et mariae filium dicit a ciuibus suis dictum, non, sicut Mattheus, fabri filium. nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium». [FG2015]*
C ¶Codd. : Li447 ( 25va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
7 et – fabrum... quo] inv. Ed1953
marg.| {CMC6d1.4} HIERONYMUS. − Filius quidem fabri Iesus vocatur sed fabri qui « fabricatus est auroram et solem »d, id est Ecclesiam primam et sequentem in quarum figura mulier et puella sanatur.D e
d Ps. 73, 16.
e ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 31.1-4: «Deinde iens"in patriam suam","filius fabri" Iesus uocatur, et hoc mystice; sed"fabri" qui"fabricatus" est"auroram et solem", id est ecclesiam primam et sequentem. In quarum figura mulier et puella sanantur». [FG2015]
D ¶Codd. : Li447 ( 25va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d1.5} BEDA. − [c] Nam etsi humana non sint comparanda divinis, typus tamen integer est qui8* pater Christi igne operatur et spiritu.
Sequitur:
8 qui] quia Ed1953
Frater Iacobi et Ioseph et Iude et Simonis, nonne et sorores eius hic nobiscum9 sunt?
9 nobiscum Li447@ Weber ] nobis Li447
marg.| [b] Fratres et sorores eius secum esse testantur qui tamen non liberi Ioseph aut Marie, iuxta hereticos, sunt putandi sed potius, iuxta morem Sacre Scripture, cognati sunt intelligendi. Quomodo Abraham et Lot fratres appellantur, cum esset Lot filius fratris Abrahe.
Sequitur 10* :
10 Sequitur] om. Ed1953
Et scandalizabantur in illo.
marg.| [a] Scandalum et error Iudeorum salus nostra est et hereticorum condemnatio. Intantum enim cernebant11* Dominum Iesum Christum ut eum fabrum et fabri vocarent filium.
Sequitur:
11 cernebant] spernebant Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,4 
Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua12* .
12 et in ... sua - et in domo sua] inv. Ed1953
marg.| [d] Prophetam dici in Scripturis Dominum Iesum Christum13* etiam Moyses testis est, qui14* futuram eius incarnationem predicens filiis Israel aitf: « Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris ». Non solum autem ipse qui Dominus est prophetarum sed et Elias15, Ieremias ceterique prophete minores in patria sua quam in exteris civitatibus habiti sunt quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant presentia viri opera sed fragilem recordantur infantiam.E g
f Dt. 18, 15.
g ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 502.529-503.560: «[a] Scandalum et error iudaeorum salus nostra est et hereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem iesum christum ut hunc fabrum et iuxta alium evangelistam fabri clamarent filium [b] fratres quoque et sorores eius se cum esse testarentur. Qui tamen non liberi ioseph aut mariae iuxta hereticos putandi sed potius iuxta morem sacrae scripturae cognati ipsorum sunt intellegendi quo modo Abraham et loth fratres appellantur cum esset loth filius fratris Abrahae. Et multa habes huiusmodi. Non autem sine certi prouisione sacramenti dominus in carne apparens faber et fabri filius aestimari ac dici uoluit quin potius etiam per hoc se eius ante saecula filium esse docuit qui fabricator omnium in principio creauit deus caelum et terram. [c] Nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est quia pater christi igni operatur et spiritu. Qui in domo magna huius mundi diuersi generis uasa fabricat immo uasa irae sui spiritus igne molliendo in misericordiae uasa commutat. Sed huius sacramenti iudaei ignari diuinae uirtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt. Et dicebat eis iesus: quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua. [d] Prophetam dici in scripturis dominum iesum christum et moyses testis est qui futuram eius incarnationem praedicens filiis israhel ait: prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris, tamquam me ipsum audietis. Non solum autem ipse qui caput et dominus est prophetarum sed et helias hieremias ceteri que prophetae minores in patria sua quam in exteris ciuitatibus habiti sunt quia prope modum naturale est ciues semper ciuibus inuidere. Non enim considerant praesentia uiri opera sed fragilem recordantur infantiam quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem uenerint». [FG2017]
E ¶Codd. : Li447 ( 25va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
13 Christum] om. Mt366 Ed1953
14 qui] om. Ed1953
15 Elias] + et Ed1953
marg.| {CMC6d1.6} HIERONYMUS. − Comitatur etiam sepe vilitas originem ut16 est illudh: « Quis est filius Isai? » sed17* « humilia Dominus respicit et alta a18 longe cognoscit »i.F j
h 1 Rg 25, 10.
i Ps. 137, 6.
j ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 31.5-13: «Sequitur: Non est propheta sine honore nisi in patria sua. Comitatur saepe subsannatio imam originem ut est, quid"est filius Isai?" Sed humilia Dominus respicit"et alta a longe cognoscit". Mittuntur deinde duodecim missi, et dantur eis praecepta docendi, ut comitetur uerbum simul et factum et cum promissis inuisibilibus uisibiles uirtutes micent, et sic"unguebant oleo" aegros, infirmitatem fidei uirtutes corroborabant. Tunc"audiuit Herodes" nomen Iesu manifestum."Lucerna" sub modio abscondi fas non est». [FG2015]*
F ¶Codd. : Li447 ( 25vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
16 ut] unde Li447
17 sed] quia Ed1953
18 a] om. Li447
marg.| {CMC6d1.7} THEOPHYLACTUS. − [a] Sive etiam preclaros consanguineos propheta habeat, cives odiunt eos et propter hoc dehonorant prophetam.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 6,5 
Et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.
marg.| [c] Quod 19* dicit non poterat, intelligere oportet ‘non acceptabat’20* quia [b] non ipse impotens erat21* sed illi infideles22* . Ergo ibi non operatur virtutes, parcens eis ne maiori reprehensione digni essent, etiam factis miraculis non credentes. Vel aliter: In miraculis faciendis necessaria est virtus operantis et recipientium fides que ibi deficiebat23* unde non acceptabat24* Iesus ibi signa facere.G k
Sequitur:
k ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 4), PG 123, 548°4-B2 . [CGC2015] [MM2019]
G ¶Codd. : Li447 ( 25vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
19 Quod] + autem Ed1953
20 acceptabat cum gr. ἐνεδέχετο] volebat Ed1953
21 erat] om. Ed1953
22 infideles] + erant Ed1953
23 deficiebat] deficiebant Li447
24 acceptabat cum gr. ἐνεδέχετο] volebat Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,6 
Et mirabatur propter incredulitatem illorum.
marg.| {CMC6d1.8} BEDA. − [b] Non quasi inopinata et improvisa miratur qui novit omnia antequam fiant. Sed qui novit occulta cordis, quod mirandum intimare vult25 hominibus, mirari se coram hominibus ostendit: Iudeorum enim miranda notatur cecitas, qui nec prophetis suis credere de Christo, nec ipsi inter se nato voluerunt credere Christo. [a] Mystice autem Iesus despicitur in domo et in patria sua, hoc est in populo Iudeorum. Et ideo pauca signa ibi26* fecit, ne penitus excusabiles27* fierent. Maiora autem signa quotidie in gentium populo facit, non tam in sanitate corporum quam in animarum salute.H l
l ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 503.570-583: «[a] Potest autem et aliter intellegi quod iesus despiciatur in domo et in patria sua, hoc est in populo iudaeorum, et ideo ibi pauca signa fecerit ne penitus excusabiles fierent. Maiora autem signa cotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute. Quod autem mirari dicitur dominus incredulitatem illorum [b] non quasi inopinatam et improuisam miratur qui nouit omnia ante quam fiant sicut nec fidem centurionis quasi nouam et ante incognitam mirari tunc coepit quando audiens uerba piae confessionis eius ait, quia nec in israhel tantam fidem inueni, sed qui nouit occulta cordis quod mirandum intimare uult hominibus mirari se coram hominibus ostendit. Miranda enim erat fides centurionis qui sine homine doctore sine eloquiis scripturarum sine oraculis angelorum tantum naturali sensu diuinitus illuminato cognouit per miracula deum esse uerum quem per humanae fragilitatis infirma hominem esse uerum nouerat. At contra non minus admiranda nazarenorum infidelitas qui et doctoribus abundantes et eloquiis diuinis in quibus christi praedicabatur aduentus ipsum etiam praesentem habentes christum agnitionem sui illis et uerbis ingerentem et signis nihilominus increduli durabant. Sed in uno eorum iudaeorum miranda notatur caecitas qui nec prophetis suis credere de christo nec ipsi inter se nato uoluerunt credere christo, in altero fides coronatur gentium qui inter iudaeos natum sed expulsum ipsi cum oraculis sacris mediatorem dei et hominum hominem iesum christum suscipere meruerunt». [FG2017]*
¶Nota Thomas inverse l’ordre d’exposition de Bède de façon à exposer le sens spirituel après le sens littéral. [MM2019]
H ¶Codd. : Li447 ( 26ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
25 vult] venit Mt366
26 signa ibi] inv. Ed1953
27 excusabiles] + ibi Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 2 
prol.| [Parall. bibl.: Mc. 6, 6b-13 // Mt. 10, 5-16 // Lc. 10, 1-12]
marg.| {CMC6d2.1} THEOPHYLACTUS. − Non solum in civitatibus Dominus predicabat28* sed et in castellis ut discamus parva non29 spernere neque magnas semper querere30 civitates sed verbum Dei in vicis abiectis et vilibus seminare.I m
Unde dicitur:
m ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 6), PG 123, 548C2-7. [CGC2015]
28 Dominus predicabat] inv. Ed1953
29 non] ne Md214
30 semper querere] persequere Li447
Et circuibat castella in circuitu docens.
marg.| {CMC6d2.2} BEDA. − [b] Benignus autem et clemens Dominus ac magister non invidit31* servis atque discipulis32* virtutes suas et sicut ipse curaverat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit potestatem.
[a] Unde sequitur:
31 invidit] invidet Ed1953
32 discipulis] + suis Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,7 
Et convocavit duodecim et cepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
marg.| [c] Sed multa distantia est inter donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate Domini agit. Illi si quid faciunt imbecillitatem suam et virtutem33* Domini confitentur dicentesn: « In nomine Iesu surge et ambula ».J o
n Act. 3, 6.
o ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 504.592-601: «[a] Et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum. [b] Benignus et clemens dominus ac magister non inuidet seruis atque discipulis uirtutes suas et sicut ipse curauerat omnem languorem et omnem infirmitatem apostolis quoque suis dedit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. [c] Sed multa distantia est inter habere et tribuere donare et accipere, iste quodcumque agit potestate domini agit, illi si quid faciunt, imbecillitatem suam et uirtutem domini confitentur dicentes: in nomine iesu surge et ambula».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 63.1489-1497: «Benignus et clemens dominus ac magister non inuidet seruis atque discipulis uirtutes suas et sicut ipse curauerat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. sed multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. iste quodcumque agit potestate domini agit, illi si quid faciunt inbecillitatem suam et uirtutem domini confitentur dicentes: in nomine iesu surge et ambula». [FG2017]* [MM2019]
J ¶Codd. : Li447 ( 26ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
33 virtutem] virtutes Ed1953
marg.| {CMC6d2.3} THEOPHYLACTUS. − Binos autem apostolos mittit ut fierent promptiores quia, ut ait Ecclesiastesp: « Melius est simul duos esse34 quam unum ». Si autem plures quam duos misisset, non esset sufficiens numerus ut in plura castella mitterentur.K q
p Ecl. (Qo.) 4, 9.
q ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 7), PG 123, 548C7-13. [CGC2015]
K ¶Codd. : Li447 ( 26ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
34 esse] om. Li447
marg.| {CMC6d2.4} GREGORIUS. In homiliario. 35* − [b] Binos etiam36* in predicatione37* discipulos mittit, [a] quia38* duo sunt precepta caritatis Dei videlicet amor et proximi, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Per hoc ergo nobis [c] innuit quia qui caritatem erga alterum non habet, predicationis officium suscipere nullatenus debet.L r
Sequitur:
r ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, hom. 17, § 1, CCSL 141, p. 116.1-12: «Dominus et Saluator noster (Iesus Christus: add. A), fratres carissimi, aliquando nos sermonibus, aliquando uero operibus admonet. Ipsa etenim facta eius praecepta sunt, quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit. Ecce enim binos in praedicationem discipulos mittit, [a] quia enim duo sunt praecepta caritatis, Dei uidelicet amor et proximi, et minus quam inter duos haberi caritas non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere caritatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, ut esse caritas possit. [b] Binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus [c] innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet». [FG2015]
L ¶Codd. : Li447 Md214 Ed1953 {MM2019}
35 in homiliario] scrips., in omel’ Li447 , in evangelia Ed1953 , om. Md214
36 etiam] autem Md214* (exp. et scrips. etiam) Ed1953
37 predicatione] predicationem Ed1953
38 quia] quoniam Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,8 
Et precepit eis39 ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram non panem neque in zona es
39 eis] is cacogr. Li447
Numérotation du verset Mc. 6,9 
sed calciatos sandaliis et ne40 induerentur duabus tunicis.
40 ne Ed1953 ] om. Li447
marg.| {CMC6d2.5} BEDA. − Tanta enim predicatori in Deo debet esse fiducia ut presentis vite sumptus, quamvis non41 provideat, tamen hos sibi non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat eterna.M s
s ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 504.604-608: «Tanta praedicatori debet in deo esse fiducia ut praesentis uitae sumptus quamuis non praeuideat tamen sibi hos non deesse certissime sciat ne dum mens eius occupatur ad temporalia minus aliis prouideat aeterna». <cuius fons> = Cf.   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, hom. 17, § 5, p. 119.76-80: «Praedicatori enim tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis uitae sumptus quamuis non prouideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis prouideat aeterna». [FG2017]
M ¶Codd. : Li447 ( 26va ) Md214 Ed1953 {MM2019}
41 non] om. Md214* (al. m. mediev. compl.)
marg.| {CMC6d2.6} CHRYSOSTOMUS. − Hoc etiam eis Dominus precepit ut per habitum ostenderent quantum a divitiarum desiderio distabant.N t
t ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 7) [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f.114r4-6 ; [CPG C125.2]: Cramer, p.323.5-7 ; Possinus, p. 117 (Victor): «φησὶ πρὸς αὐτὸς ὁ Κύριος*, ἀλλὰ μὴ δὲ [μηδὲ Cramer] πῆραν ἔχειν [+ ὑμᾶς βούλομαι Cramer] ὥστε ἀπὸ τοῦ σχήματος δεικνύναι πᾶσιν ὑμᾶς, ὅσον ἀφεστήκατε χρημάτων ἐπιθυμίας».
* φησὶ πρὸς αὐτὸς ὁ Κύριος] om. Cramer
<cuius fons> Theodorus Heracleensis , Fragmenta in Mt. 10, 9-10, ed. J. Reuss, Matthäus-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1957, p. 144.5-9, n° 31: «μήτε οὖν χρυσὸν μήτε ἄργυρον ἢ χαλκὸν τῆς κατὰ τὴν ὁδὸν ἕνεκεν λαβεῖν ἀνάσχησθε, φησίν, χρείας, ἀλλὰ μηδὲ πήραν ἔχειν ὑμᾶς βούλομαι, ὥστε καὶ ἀπὸ τοῦ σχήματος δεικνύναι πᾶσιν ὑμᾶς, ὅσον ἀφεστήκατε χρημάτων ἐπιθυμίας». [ADL2019] [MM2019]
N ¶Codd. : Li447 ( 26va ) Md214 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d2.7} THEOPHYLACTUS. − Instruens etiam eos per hoc non esse amatores munerum et, ut videntes eos predicare paupertatem, acquiescant, cum apostoli nihil habeant.O u
u ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 8), PG 123, 548C13-549A5. [CGC2015]
O ¶Codd. : Li447 ( 26va ) Md214 Ed1953 {MM2016} {MM2019}
marg.| {CMC6d2.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − |pecia 7| 42 [b] Vel quia cum , secundum Mattheum, Dominus continuo43* subieceritv: « Dignus est enim operarius cibo suo », satis ostendit44 cur eos possidere hec aut ferre45 noluerit. Non quod46 necessaria non sint sustentationi47* huius vite sed quia48 sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus nuntiarent. Unde apparet hec49* non ita precepisse Dominum tamquam evangeliste vivere aliunde non debeant, quam eis prebentibus quibus annuntiant evangelium; alioquin contra hoc preceptum fecit Apostolus, qui victum de50 manuum suarum labore transigebat sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. [a] Solet item queri quomodo Mattheus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et precepit eis ne quid tollerent in via nisi 51   virgam tantum . Quod ita solvitur ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, que secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam que secundum Mattheum et Lucam non est ferenda. [c] Potuit enim sic breviter dici nihil necessariorum vobiscum feratis nec virgam52* nisi virgam tantum, ut illud quod dictum estw: « Nec virgam », intelligatur nec minimas quidem res. Quod vero adiunctum est nisi virgam tantum, intellegatur quia per potestatem a Domino acceptam53* que virge nomine significata est, etiam que non portantur, non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit; sed quia non utrumque unus evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam, dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calciamenta cum dicit Mattheus in via non esse portanda, curam prohibet qua54* ideo portanda cogitantur55 ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum preter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret56*, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo, calciari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calciamentum mystice significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, nec nudus ad terram; id est nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari vel haberi57* duas tunicas sed expressius indui prohibet, quid eos monet nisi non dupliciter sed simpliciter ambulare? Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quedam figurate, quedam propria58* ponere eloquia, cetera eius inspiciat et videbit quam59* hoc temere ac inerudite arbitretur.P x
v Mt. 10, 10.
w Mt. 10, 10.
x ¶Fons: [a] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 71, p. 175.13-17: «Solet item quaeri, quomodo Mattheus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum mattheum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temptat, et sub alia, de qua dictum est: temptat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum». [b]   Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 73, p. 177.17-178.13: «Utrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut nonnisi uirgam ferrent. cum enim secundum mattheum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus evangelium credentibus adnuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde paulus dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus evangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metemus? si alii potestatis uestrae participantur, non multo magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet haec non ita praecepisse dominum, tamquam evangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus adnuntiant evangelium - alioquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam grauis esset -, sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi». [c]   Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 74, p. 179.17-180.23: «Potuit enim etiam sic breuiter dici nihil necessariorum uobis cum feratis nec uirgam nisi uirgam tantum, ut illud quod dictum est nec uirgam intellegatur ne minimas quidem res, quod uero adiunctum est nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus evangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui rursus uirgam aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. sic et calciamenta cum dicit Mattheus in uia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soleis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur evangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed evangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sit tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere adque inerudite arbitretur». [FG2015]*
P ¶Codd. : Li447 ( 26va ) Ed1953 {MM2019}
42 H ic incipit «VII pecia» Li447 ( 26va )
43 continuo] continue Ed1953
44 ostendit] ostenditur Li447
45 aut ferre] offerre Li447, aufferre Md214
46 quod] quo Li447
47 sustentationi] necessitati Ed1953
48 sed quia Mt366 Ed1953 ] quia sed Li447 *
49 hec Li447 Mt366] hoc Ed1953
50 de] om. Li447
51 nisi] neque Li447
52 nec virgam] om. Ed1953
53 acceptam] receptam Ed1953
54 qua] quia Ed1953
55 portanda cogitantur] inv. Ed1953
56 putaret] curaret Ed1953
57 portari – vel – haberi] inv. Ed1953
58 propria] proprie Ed1953
59 quam] quod Ed1953
marg.| {CMC6d2.9} BEDA. − In duabus autem tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum non quo60* in locis Scythie glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus sed quo61* in tunica vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum timore servetur.Q y
y ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 505.653-657: «Aliter. In duabus tunicis uidetur mihi duplex ostendere uestimentum non quo in locis scythiae [+ et Hieron.] glaciali niue rigentibus una quis tunica debeat esse contentus sed quo in tunica uestimentum intellegamus ne alio uestiti aliud nobis futurorum timore seruemus».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 66.1571-1575. [FG2017] [MM2019]
Q ¶Codd. : Li447 ( 27ra ) Md214 (22ra) Ed1953 {MM2019}
60 quo] quod Ed1953
61 quo] om. Ed1953
marg.| {CMC6d2.10} CHRYSOSTOMUS. − Vel aliter. [1] Mattheus et Lucas non calciamenta neque baculum portare permittit, quod ostendit62 perfectissimum esse. Marcus vero baculum iubet assumere et sandaliis calciari, [2] quod dictum est permissive.R z
z ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 7-9) [CPG C125.1]; Vat. gr. 756, f. 114r7-17 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 323.7-12 : «[1] καὶ ὁ μὲν Ματθαῖός [+ φησι Cramer], καὶ Λουκᾶς, μήτε ὑποδήματα , μήτε ἱμάτια, μήτε ῥάβδον φησι λαβεῖν*, ὃ δοκεῖ πάντων εὐτελέστατον εἶναι, [+ λαβεῖν εἰς ὁδὸν ἕλησθε Cramer] ὁ δὲ Μάρκος ῥάβδον [+ δοκεῖ Cramer] ἐπιτρέπει [ἐπιτρέπειν Cramer] αὐτοὺς λαμβάνειν καὶ ὑποδεδέσθαι σανδάλια, [2] ἀλλὰ τὸ μὲν τῆς ῥάβδου ἴσως μετὰ συγχώρησιν φαίη τις ἃν λέγεσθαι».
* ῥάβδον φησι λαβεῖν ] ῥάβδους Cramer
<potius quam>
[1] Possinus, p. 123 (Cyrillus): «καὶ ὁ μὲν Ματθαῖός καὶ Λουκᾶς, μήτε ὑποδήματα, μήτε ῥάβδον μήτε πῆραν φασι λαβεῖν αυτοὺς, ὃ δοκεῖ πάντων εὐτελέστατον εἶναι, ὁ δὲ Μάρκος φησι ῥάβδον ἐπιτρέπει λαμβάνειν αὐτοὺς καὶ ὑποδεδέσθαι σανδάλια». [2] om.
<cuius fons> [1] Cf. Apollinaris Laodicensis , Fragmenta in Mt. 10, 9-10, ed. J. Reuss, Matthäus-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1957, p. 13-14, n° 46.3-6: «Ἐλευθέρους γὰρ πάντη καὶ ἀφρόντιδας ἀποδεῖξαι <τοὺς> τοῦ εὐαγγε λίου διακόνους βούλομαι μηδεμιᾷ σώματος ἕνεκα μερίμνῃ ταπεινουμένους. καὶ ὁ μὲν Ματθαῖός φησιν καὶΛουκᾶς «μήτε ὑποδήματα» «μήτε» ἱμάτιον «μηδὲ ῥάβδον» , ὃ δοκεῖ πάντων εὐτελέστατον εἶναι λαβεῖν, «εἰς ὁδὸν» ἕλησθε. ὁ δὲ Μᾶρκος «ῥάβδον» δοκεῖ ἐπιτρέπειν αὐτοῖς λαμβάνειν καὶ «ὑποδεδέσθαι σανδάλια» ἔν τισι τῶν ἀντιγράφων. ἐν ἄλλοις γάρ φησιν, ὅτι «παρήγγειλεν αὐτοῖς ἵνα μηδὲν αἴρωσιν εἰς ὁδόν», μήτε «ῥάβδον» μήτε «πήραν» μήτε «ἄρτον» μήτε «εἰς τὴν ζώνην χαλκὸν» μήτε «ὑπο δεδεμένους <σανδάλια>». [2] om. [ADL2019] [MM2019]*
¶Nota Thomas cite, sous l’autorité de Chrysostome, la CGP qui distingue pour les concilier deux modalités de mise en oeuvre du conseil de pauvreté évangélique, l’une, radicale, préconisée par Mt. Lc., qualifiée de “très parfaite”, et l’autre, attestée par Mc., admise par concession (permissive). Cette distinction formelle - qui sera de première importance dans les querelles sur la pauvreté des ordres mendiants du 14e siècle - est le fait du caténiste de la CGP traduit par Thomas. La partie [2] de la sentence est en effet absente des différentes formes de sa source grecque, qu’il s’agisse de celle qui a circulé sous le nom de Cyrille (cf. Possinus), ou d’Apollinaire de Laodicée. Aucun ouvrage d’Apollinaire, condamné pour sa doctrine christologique par le premier concile de Constantinople (381), n’a été conservé sous son nom. Cet exemple montre comment des auteurs antagonistes sur le plan doctrinal se rejoignent sous l’effet des glissements d’autorités occasionnés par leur transmission ex catenis. Les chaînes contribuent par l’anonymisation ou la réattribution des textes à un processus de sanatio (ou de ‘blanchiement’) des idées orthodoxes d’auteurs condamnés, permettant à la part consensuelle de leur oeuvre de continuer à irriguer le circuit de la tradition doctrinale. [MM2019]
R ¶Codd. : Li447 ( 27ra ) Md214 Ed1953 {MM2019}
62 quod ostendit] om. Li447* (m. post. compl.)
marg.| {CMC6d2.11} BEDA. − Allegorice autem per peram onera seculi, per panem delicie temporales, per aes in zona occultatio sapientie designatur quia quisquis officium doctoris accipit, neque oneribus secularium negotiorum deprimi, neque desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi, sub otio debet lenti torporis abscondere.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 6,10 
Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde.
marg.| Ubi dat constantie generale mandatum ut hospitalis necessitudinis iura custodiant63, alienum a predicatore regni celestis astruens cursitare per domos.S aa
aa ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 505.657-506.674: «Allegorice autem per peram onera saeculi per panem deliciae temporales per aes in zona occultatio sapientiae designatur. Qui enim sapientiae uerbum habet sed hoc erogare proximo neglegit quasi pecuniam in zona clausam tenet. Et scriptum est: sapientia abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque? non ergo pera apostolis non panis non aes in zona ferendum est quia quisque officium doctoris accipit neque oneribus saecularium negotiorum deprimi neque desideriis carnalibus resolui neque commissum sibi talentum uerbi sub otio debet lenti torporis abscondere. Et dicebat eis: quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde. In matheo ita scriptum est: in quamcumque ciuitatem aut castellum intraueritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis. Dat constantiae generale mandatum ut hospitalis necessitudinis iura custodiant alienum a praedicatore regni caelestis adstruens cursitare per domos et inuiolabilis hospitii iura mutare». [FG2017]*
S ¶Codd. : Li447 ( 27ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
63 custodiant] custodiunt Li447 Ed1953
marg.| {CMC6d2.12} THEOPHYLACTUS. − Ne scilicet de gula contingeret eos reprehendi, ab aliis in alios transeuntes.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 6,11 
Et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
marg.| Hoc autem Dominus precepit ut ostenderet quod longam propter eos viam ambulaverunt, et nihil illis64* profuit vel quia nihil ab eis acceperunt, etiam neque pulverem sed et hunc excutiunt, ut hoc sit in testimonium illis, id est in redargutionem65*.T ab
ab ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 10-11), PG 123, 549A9-16. [CGC2015]
T ¶Codd. : Li447 ( 27ra ) Md214 Ed1953 {MM2019}
64 illis] eis Ed1953
65 redargutionem] + illis Ed1953
marg.| {CMC6d2.13} CHRYSOSTOMUS. − Vel ut sit in testimonium laboris vie quem66* sustinebant pro67 eis, aut tamquam pulvis peccatorum predicantium convertatur in ipsos.
Sequitur:
66 quem] quam Ed1953
67 pro] per Li447
Numérotation du verset Mc. 6,12 
Et exeuntes predicabant ut penitentiam agerent et demonia multa eiciebant et ungebant oleo multos egrotos et sanabantur.
marg.| Quod oleo ungerent, solus Marcus enarrat. Iacobus autem in epistola sua canonica similia dicitac. Oleum enim et labores curat, et luminis et68 hilaritatis causa existit. Significat autem oleum unctionis Dei misericordiam, infirmitatis medelam et cordis illuminationem, quod totum oratio operatur.U ad
ac Cf. Iac. 5, 14.
ad ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 114r43 - 114v3 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 323.27 -324.11; Possinus, p. 124-125 (Cyrillus, Tolosanus, Victor Antiochenus): «σύμβολον ὄντα τῆς ὁδοιπορίας ἣν ὑπέμενον ὑπὲρ αὐτῶν , ἤτοι ὡς τῶν ἁμάρτιῶν αὐτῶν ὁ κονιορτὸς εἰς αὐτοὺς ἐπανέλθοι [...] Tούτοις παραπλήσίως [παραπλήσια Cramer] καὶ ὁ Λουκᾶς ἐξέθετο· τὸ δὲ, ‘ἤλειφον ἐλαίῳ,’ μόνος ἔφη ὁ Μάρκος, ᾧ καὶ Ἰάκωβος ἐν τῇ καθολικῇ ἐπιστολῇ τὰ ὅμοιά φησι· [...] τὸ ἔλαιον καὶ κόπους ἰᾶται, καὶ φωτὸς αἴτιον καὶ ἱλαρότητος ὑπάρχει. Σημαίνει οὖν τὸ ἀλειφόμενον ἔλαιον καὶ τὸ παρὰ τοῦ Θεοῦ ἔλεον, καὶ τὴν ἴασιν τοῦ νοσήματος καὶ τῆς καρδίας τὸν φωτισμόν· ὅτι γὰρ ἡ εὐχὴ τὸ πᾶν ἐνήργει».
<cuius fons> Catena Graecorum Patrum (Mt. 10, 14), Cramer, p. 76.22-24 (Theodoretus).
<non hab.> Chrysostomus (Lamb2012), Catholiclibrary.org [ADL2019][MM2019]
U ¶Codd. : Li447 ( 27rb ) Md214 Ed1953 {MM2019}
68 luminis et] luminis Li447 , litteras et Md214
marg.| {CMC6d2.14} THEOPHYLACTUS. − Significat etiam gratiam Spiritus sancti, per quam69 a laboribus transmutamur et lumen et letitiam70 spiritualem suscipimus.V ae
ae ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 13), PG 123, 549C3-6. [CGC2015]
V ¶Codd. : Li447 ( 27rb ) Md214 Ed1953 {MM2019}
69 per quam] inv. Li447*
70 letitiam] licentiam Li447
marg.| {CMC6d2.15} BEDA. 71 − Unde patet ab ipsis apostolis hunc sancte Ecclesie morem esse traditum ut energumeni72 vel alii quilibet egroti ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.W af
af ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 506.687-690: «Vnde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae ecclesiae morem esse traditum ut energumeni uel alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione consecrato». [FG2017]*
W ¶Codd. : Li447 ( 27rb ) Md214 Ed1953 {MM2019}
71 Beda] om. Md214
72 energumeni] energunini Md214
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 3 
marg.| { CMC6d3.1} GLOSSA<TOR>. − Post predicationem discipulorum Christi et miraculorum operationem73, convenienter evangelista subiungit de fama que consurgebat in populo.X ag
Unde dicit:
ag ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<cuius fons> Cf. Albertus Magnus , In Mc. 6, 14, ed. Borgnet, t. 21, p. 470b: «Hoc est quartum quod est de celebritate fame gratie Christi».
<non hab.> Glossa ordinaria; CGP [C125.1 et 2]; PL; LLT;   Hugo de Sancto Caro , Postille (loc. cit.) [MM2019]
73 operationem] ostensionem Arag3
Numérotation du verset Mc. 6,14 
Et audivit Herodes rex74.
74 rex] por. Md214
marg.| {CMC6d3.2} CHRYSOSTOMUS. 75 −  Herodes iste filius erat primi Herodis, sub quo Ioseph Iesum duxerat76 in Egyptum. ‘Tetrarcham’ autem hunc Mattheus nominat77* atque Lucasah, tamquam78 principantem super79 quartam partem regni patris sui. Romani enim post mortem patris, regnum in partes quatuor diviserunt. Marcus vero regem eum vocat aut patris consuetudine, aut quia hoc vocabulo80* eius congruum existebat.Y ai
ah Cf. Mt. 14, 1; Lc. 3, 1.19; Lc. 9, 7; Act. 13, 1.
ai ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 14), [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 114v7-29 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 324.21-29 ; Possinus, p. 125-126 (Victor Antiochenus): «Οὗτος ὁ Ἡρώδης υἱὸς ἦν Ἡρώδου τοῦ πρώτου, ἐφ’ οὗ καὶ εἰς Αἴγυπτον ἀπήγαγεν Ἰωσὴφ τὸν Ἰησοῦν [+ καὶ τὴν μητέρα αὐτοῦ, χρηματισθεὶς ὑπ’ Ἀγγέλου Cramer]. Tετράρχην δὲ τοῦτον ὁ τε Ματθαῖος καὶ ὁ Λουκᾶς ὀνομάζει, ὡς τοῦ τετάρτου μέρους τῆς ἀρχῆς τοῦ πατρὸς ἄρχοντα· οἱ γὰρ Ῥωμαῖοι διεῖλον ταύτην εἰς μέρη τέτταρα , καὶ μετὰ τὸν τοῦ πρώτου θάνατον ἐπιτρέψαντες τῷ υἱῷ ἄρχειν τοῦ τετάρτου. ὁ δὲ Μάρκος καὶ ἕτεροί τινες βασιλέα καλοῦσιν , εἴτε ἀπὸ τῆς τοῦ πατρὸς συνηθείας, εἴτε καὶ ἀδεέστερον ἔτι τῇ φωνῇ κεχρημένοι».
<cuius fons> Cf. Theodoreus Mopsuestenus , Fragmenta in Matthaeum [CPG 3840] (Mt. 14, 1–12), ed. J. Reuss, Matthäus-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1957, p. 122, n° 76.8-21 : «Ἕτερος ἦν Ἡρώδης ὁ βασιλεύς, ἕτερος δὲ ὁ τετράρχης υἱὸς ὢν ἐκείνου· ἐπ' ἐννέα γὰρ τοῖς ἔτεσιν μετὰ τὸν Ἡρώδου θάνατον κατεσχηκότος Ἀρχελάου τὴν ἀρχήν, εἶτα ἀτίμως τῆς βασιλείας ἐκπεσόντος, διεῖλον εἰς τετραρχίας οἱ Ῥωμαῖοι τὴν βασιλείαν ἤτοι οὖν εἰς τέσσαρα μέρη, ὅθεν καὶ τετράρχης ἕκαστος αὐτῶν ὀνομάζεται. Συνέβη δὲ καὶ Ἡρώδην τὸν τοῦ Ἡρώδου τοῦ βασιλέως υἱὸν ἕνα ἐκείνων γενέσθαι μέρους τινὸς ἄρχοντα καὶ αὐτόν, ὃς καὶ ἀποκεφαλίσας τὸν Ἰωάννην δίκας ἔδωκεν οὐκ εἰς μακράν, ὡς ἀκριβέστερον μαθεῖν ἀπὸ τῆς τοῦ Ἰωσήπου γραφῆς δυνατόν. Tινὲς δὲ καὶ βασιλέα ἐκάλουν αὐτὸν εἴτε ἀπὸ τῆς τοῦ πατρὸς συνηθείας εἴτε καὶ ἀδεέστερον ἔτι τῇ φωνῇ κεχρημένων, ὅθεν καὶ ὁ Μᾶρκος ἀδιαφόρως αὐτὸν βασιλέα ἐκάλεσεν, τοῦ Λουκᾶ ὁμοίως τῷ Ματθαίῳ ἀπὸ τῆς ἀξίας τετράρχην αὐτὸν ὀνομάσαντος».[ADL2019] [MM2019]
<non hab.> Chrysostomus in loc. cit.; cf. Nicolaï (Ed1657, p. 31rb)
¶Nota Avec le grec φωνῇ, il faut restituer la forme “vocabulo”, abrégée “voco” dans l’apographe, puis transcrite dès l’antigraphe de manière fautive par “voco” ou “voto” (en raison de l’homographie du “c” et du “t”): “parce que cela convenait à ce titre”, par allusion à ἥρως (héros, maître, chef, et donc roi) étymon supposé de Ἡρῴδης (cf. P.   Chantraine , Dictionnaire étymologique de la langue grecque, t. 1, Paris, 1968, p. 417 qui ne mentionne cependant pas explicitement Hérode parmi les dérivés onomastiques de ἥρως). [ADL2019] [MM2019]
75 Chrysostomus] om. Md214
76 duxerat] dixerat Md214
77 hunc – Mattheus nominat] inv. Ed1470 Ed1546 Ed1570 Ed1657 Ed1953
78 tamquam] om. V10650
79 super] om. V10650
80 vocabulo] restit. cum graec., voto cacogr. pro voco codd. Li447 Ed1546 Ed1611 A Ed1657 , voco V10650 , loco Ed1470 Ed1570 Ed1953
marg.| {CMC6d3.3} HIERONYMUS. − Sequitur:
Manifestum enim factum est nomen eius.
marg.| Lucernam enim sub modio abscondi fas non est.
Et dicebant,
marg.| scilicet aliqui de turba
quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea operantur virtutes in illo81.Z aj
aj ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 31.12-13: «Mittuntur deinde duodecim missi, et dantur eis praecepta docendi, ut comitetur uerbum simul et factum et cum promissis inuisibilibus uisibiles uirtutes micent, et sic"unguebant oleo" aegros, infirmitatem fidei uirtutes corroborabant. Tunc"audiuit Herodes" nomen Iesu manifestum. "Lucerna" sub modio abscondi fas non est». [FG2015]
81 illo] illa Md214
marg.| {CMC6d3.4} BEDA. − Quanta autem 82* fuit Iudeorum invidia docemur. Ecce enim Ioannem, de quo dictum estak: « quia signum fecit nullum », a mortuis potuisse resurgere, nullo attestante credebant. Iesum autem approbatum a Deo virtutibus et signis cuius resurrectionem angeli, apostoli, viri ac femine predicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere maluerunt. Qui cum dicerent Ioannem resurrexisse a mortuis, et propterea virtutes operatas esse in illo, bene de virtute resurrectionis senserunt, quod maioris potentie futuri sunt sancti, cum a mortuis resurrexerint, quam fuerunt cum carnis adhuc infirmitate gravarentur.AA al
Sequitur:
ak Io. 10, 41.
al ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 506.693-507.706: «Quanta iudaeorum inuidia qui contra dominum malitiae furor extiterit ex omnibus paene locis evangelii docemur. Ecce enim iohannem de quo dictum est quia signum fecit nullum a mortuis potuisse resurgere nullo attestante credebant iesum autem uirum adprobatum a deo uirtutibus et signis cuius uidelicet mortem elementa tremuerunt resurrectionem uero atque ascensionem angeli apostoli uiri ac feminae certatim praedicabant non resurrexisse sed furtim esse ablatum credere maluerunt. Qui cum dicerent iohannem resurrexisse a mortuis et propterea uirtutes inopinatas siue operatas esse in illo bene omnimodis de uirtute resurrectionis senserunt quod maioris potentiae futuri sint sancti cum a mortuis resurrexerint quam fuere cum carnis adhuc infirmitate grauarentur». [FG2017]
82 autem] enim Ed1953
Alii autem dicebant quia Elias est.
marg.| {CMC6d3.5} THEOPHYLACTUS. − Confutabat enim multos homines83 Ioannes quando dicebatam: « Genimina viperarum ».AB an
Sequitur:
am Mt. 23, 33; Lc. 3, 7
an ¶Fons: Cf. Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 16), PG 123, 552A6-7 : «ἤλλεγχε γὰρ τοῦ πολλοὺς ὡς ὅταν ἔλεγεν Ὦ γενεὰ ἄπιστος».
<non hab.>   Theophylactus in Mt. 23, 33, PG 123, 404CD ; Lc. 3, 7, PG 123, 737C ; Glossa ordinaria; PL; LLT
¶Nota Thomas corrige Théophylacte en remplaçant l’invective “generatio incredula” prononcée en réalité par le Christ (Mt. 17, 16; Mc. 9, 18) par les paroles effectivement prononcées par Jean-Baptiste en Mt. 23, 33 et Lc. 3, 7. [MM2019]
AB ¶Codd. : Linz447 (27va) Ed1953 {MM2019}
83 homines] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 6,15 
Alii autem84 dicebant quia propheta est quasi unus ex prophetis.
84 autem Li447 ] vero Li447@ Weber
marg.| {CMC6d3.6} CHRYSOSTOMUS. − Mihi quidem videtur hunc prophetam dicere de quo Moyses dixitao: « Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris ». Recte quidem sed quia manifeste dicere trepidabant hic est Christus, Moysi utebantur voce, propriam suspicionem velantes, prepositorum suorum timore.AC ap
Sequitur:
ao Act. 3, 22: «Προφήτην ὑμῖν ἀναστήσει κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν ἐκ τῶν ἀδελφῶν ὑμῶν ὡς ἐμέ - Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis». Vel Act. 7, 37 : « Προφήτην ὑμῖν ἀναστήσει κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν ἐκ τῶν ἀδελφῶν ὑμῶν ὡς ἐμέ. - Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis». Cf. Dt. 18, 15: «προφήτην ἐκ τῶν ἀδελφῶν σου ὡς ἐμὲ ἀναστήσει σοι κύριος ὁ θεός σου, αὐτοῦ ἀκούσεσθε - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies».
ap ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 115r3-12 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 325.16-20 ; Possinus, p. 126-127 (Victor Antiochenus): «[...] μοι δοκεῖ λέγειν ἐκείνους περὶ οὗ φησιν ὁ Μωσῆς [vérifier accents], [+ ὅτι Cramer] “προφήτην ὑμῖν ἀναστήσει Κύριος ὁ Θεὸς ὑμῶν ὡς ἐμέ”. Ἴσως γὰρ φανερῶς λέγειν ἐφοβοῦντο ὅτι δὴ ὁ Χριστός ἐστι· καὶ τῇ τοῦ Μωσέως ἐκέχρηντο φωνῇ τὴν ὑπόληψιν αὐτῶν [ἑαυτοῖς Cramer] συσκιάζοντες διὰ τὸν φόβον τῶν ἡγουμένων [...]».
¶Nota La chaîne cite le Deutéronome d’après la version des Actes des apôtres à partir de la version latine desquels Thomas complète la citation.
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb ni d’après Catholiclibrary.org.[ADL2019] [MM2019] [rev. VS2021]
Numérotation du verset Mc. 6,16 
Quo audito, Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
marg.| {CMC6d3.7} <HIERONYMUS.> 85* − Per ironiam hoc Herodes expresse pronuntiat86.AD aq
aq ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 31.14-16: «Quo audito Herodes ait, quem decollaui Iohannem, hic a mortuis resurrexit. Per ironiam expresse [G (St Gall, Stiftsbibl. 127) (Roma, BNC, Sessor. 94 (1524), presse CCSL82] pronuntiat Herodes pellicius. Deo semper gratias - offerunt missi quod acceperant».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mc. 6, 16) [Strasbourg, facsim., t. 4, p. 104a marg. (Hieronymus] ed. Gloss-e : «Non per ironiam expresse pronuntiat».
¶Nota La leçon expresse est attestée par la Glose ordinaire et deux témoins, chefs de famille de la tradition du commentaire pseudo-hiéronymien. On notera que le ms. R, daté de 800 environ, a fait l’objet d’une attribution tardive à Jean Chrysostome. La description de l’éditeur “in later hand” (CSL82, p. 20*) est trop vague pour savoir si cette attribution est assez ancienne pour expliquer de la part de Thomas une fusion des deux sentences sous l’autorité de Chrysostome. Mais on comprendrait mal alors pourquoi il attribue à Jérôme le reste du commentaire abondamment utilisé dans la Catena, à commencer par la suite immédiate de ce passage correctement attribuée plus loin à Jérôme (CMC6,17-29d4.21#). L’omission de l’attribution de la sentence est encore une erreur de l’apographe ou de l’exemplar. [MM2019]
85 Hieronymus] restit., om. codd. edd.
86 pronuntiat] pronuntiant cacogr. Li447
marg.| {CMC6d3.8} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Sciens Herodes quod Ioannem iustum existentem sine causa occiderat, credebat eum a mortuis resurrexisse, et quod ex resurrectione suscepisset miraculorum operationem.AE ar
ar ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 16), PG 123, 549D3-552A6 . [CGC2015] [MM2019]
marg.| {CMC6d3.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − In his autem verbis Lucas Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem resurrexisse87* sed quia88* hesitantem Lucas, commemoravit Herodem, verbaque eius ita posuit dicentisas: « Ioannem ego decollavi ». Quis autem est iste, de quo ego89* audio talia? Intelligendum est autem post hanc hesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Mattheus narratat: « Hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis ». Aut ita pronuntianda sunt hec verba ut hesitantem adhuc indicent; presertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis dictum fuisse quod Ioannes a mortuis resurrexit; in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet. Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit . Que item verba duobus modis pronuntiari possunt ut, aut confirmantis aut dubitantis, intelligantur.AF au
as Lc. 9, 9.
at Mt. 14, 12.
au ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 43, § 91, p. 196.7-197.5: «In his uerbis Lucas quoque marco adtestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non herodes, iohannem a mortuis resurrexisse. sed quia haesitantem commemorauit herodem uerba que eius ita postea posuit dicentis: iohannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Mattheus narrat: et ait pueris suis: hic est iohannes baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes inoperantur in eo, aut ita pronuntianda sunt haec uerba, ut haesitantem adhuc indicent. si enim diceret numquidnam hic est? aut numquid forte hic est iohannes baptista? non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans adque haesitans intellegatur. nunc quia illa uerba desunt, utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum uerbis credentem dixisse accipiamus, aut adhuc, sicut Lucas commemorat, haesitantem praesertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis fuisse dictum quod iohannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum herodem dixisse non tacet: quem ego decollaui iohannem, hic a mortuis resurrexit. quae item uerba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis aut dubitantis intellegantur. cum autem Lucas, posteaquam hoc commemorauit, in aliud transeat, duo isti, Mattheus et Marcus, ex hac occasione narrant, quemadmodum sit ab herode iohannes occisus». [FG2014]
87 resurexisse] surrexisse Ed1953
88 quia] om. Ed1953
89 ego] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 4 
marg.| {CMC6d4.1} THEOPHYLACTUS. − Ex premissis Marcus Evangelista occasionem sumens, hic90 de morte commemorat Precursoris, dicens:AG av
av ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 17), PG 123, 552B4-6 : «παρεντίθησιν ... δραξάμενος» . [CGC2015] [MM2019]
90 hic] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 6,17 
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem Philippi91* fratris sui quia duxerat eam.
91 Philippi] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,18 
[...]
marg.| {CMC6d4.2} BEDA. − Vetus narrat historia, Philippum Herodis maioris filium, sub quo Dominus fugit in Egyptum, fratrem huius Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem92* filiam regis Arete, postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris93* inimici eius nuptiis copulasse. Ergo Ioannes Baptista arguit Herodem et Herodiadem quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, illius uxorem ducere.AH aw
aw ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 507.729-508.742: «Vetus narrat historia philippum herodis maioris filium sub quo dominus fugit aegyptum fratrem huius herodis sub quo passus est christus duxisse uxorem herodiadem filiam regis arethae [Phetrai Hieronymus laud.] postea uero socerum eius exortis quibusdam contra generum simultatibus tulisse filiam suam et in dolorem mariti prioris inimici eius nuptiis copulasse. Qui sit autem his philippus evangelista lucas plenius docet: anno quinto decimo imperii tiberii caesaris procurante pontio pilato iudaeam tetrarcha autem galileae herode philippo autem fratre eius tetrarcha ituriae et traconitidis regionis. Ergo iohannes baptista qui uenit [venerat Hieronymus laud.] in spiritu et uirtute heliae eadem auctoritate qua ille achab corripuerat et hiezabel arguit herodem et herodiadem quod inlicitas nuptias fecerint et non liceat fratre uiuente germano illius uxorem ducere malens periclitari apud regem quam propter adulationem esse immemor praeceptorum dei».
<cuius fons>   Hieronymus, In Mt., lib. II, CCSL 77, p. 117.1115-1129. [FG2017] [MM2019]
92 uxorem Herodiadem] inv. Ed1953
93 prioris] + Herodis Ed1953
marg.| {CMC6d4.3} THEOPHYLACTUS. − Lex94* etiam95* precipiebat quod frater uxorem fratris acciperet, cum defunctus prolem non haberet. Ibi96* autem erat filia, propter quod erant nuptie scelerate.AI ax
Sequitur:
ax ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 17), PG 123, 549D3-552B7-C1. [CGC2015]
94 Lex] Alii autem dicunt, quod Philippus iam mortuus reliquerit ex se filiam quapropter non debebat Herodes fratris, quamvis defuncti, uxorem ducere praem. Ed1570 Ed1953
95 Etiam] enim Ed1953
96Ibi] illi Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,19 
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum et non97 poterat.98
97 et non Li447] nec Arag3 Li447@ Weber
98 et volebat occidere eum et non poterat] etc. Ed1657
marg.| {CMC6d4.4} BEDA. − Timebat enim Herodias ne Herodes aliquando resipisceret vel Philippo fratri99* amicus fieret atque illicite nuptie repudio solverentur.AJ ay
Sequitur:
ay ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.771-773: «Herodias timens ne herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur monet filiam ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi saltationis dignum sanguinis praemium». [FG2017]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14,6-12_d_2 (Hieronymus); CMC6,17-29_d_4.4 (Beda); CMC6,17-29_d_4.11 [2] (Theophylactus)
99 fratri] + suo Ed1570 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,20 
Herodes autem metuebat Ioannem quia sciebat eum virum iustum et sanctum.
marg.| {CMC6d4.5} GLOSSA<TOR>. −  Timebat ”, inquam , eum reverendo , sciebat enim eum esse iustum quoad homines   et sanctum quoad Deum
et custodiebat eum
marg.| ne scilicet ab Herodiade interficeretur
et audito eo multa faciebat
marg.| quia putabat 100* eum spiritu Dei loqui
100 putabat] putavit Ed1953
et libenter eum audiebat
marg.| quia reputabat utilia que ab eo dicebantur.AK az 
az ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<non hab.> in loc. cit. (Mc. 6, 20): Glossa ordinaria; Huguo de Sancto Caro, Postille, p. 99-100; Glossa dominicana Hugone de Sancto Caro tributa (Som4, f. 302r); Albertus   Magnus , In Mc. 6, 20, ed. Borgnet, t. 21, p. 473. [MM2019]
marg.| {CMC6d4.6} THEOPHYLACTUS. − Vide autem quantum operatur concupiscentie rabies quia cum Herodes tantam circa Ioannem haberet101* reverentiam et timorem, horum fit immemor ut sue fornicationi provideret.AL ba
ba ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 20), PG 123, 552C1-5. [CGC2015]
101 haberet] habebat Ed1953
marg.| {CMC6d4.7} REMIGIUS. Super Mattheum. − Libidinosa enim voluntas eum coegit in illum manum mittere quem sciebat iustum et sanctum. Ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est ei causa maioris peccati, secundum illudbb: « Qui in sordibus est, sordescat adhuc ».102 bc
Sequitur:
bb Apc. 22, 11.
bc ¶Fons: Remigius Autissiodorensis, In Mt., c. (Mt. 14, 3), Madrid, Bibl. nac., 198, f. 135rb : «Idcirco quia libidinosa voluntas et amor mulieris eum vicit et coegit in illum manus mittere quem sciebat virum sanctum et iustum, ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est causa maioris. Nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit. Et quia luxuriam non coercuit ideo ad reatum homicidii descendit. Ac per hoc aperte demonstratur qui<a> luxuria poena fuit precedentis peccati, id <est>libidinose voluntatis, et causa subsequentis, hoc est homicidii».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14,6-12 § 2 (Remigius) [MM2019]
102 Li447 ( 28rb ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,21 
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee.
marg.| {CMC6d4.8} BEDA. − Soli mortalium Herodes et pharaobdleguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse sed uterque rex infausto hospitio103 festivitatem suam sanguine fedavit. Verum Herodes tanto maiore impietate, quanto sanctum et innocentem doctorem veritatis occidit et hoc pro voto ac petitione saltatricis.104 be
Sequitur enim:
bd Cf. Gn. 40, 20.
be ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.745-751: «Soli mortalium herodes et pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festiuis celebrasse, sed uterque rex infausto auspicio festiuitatem suam sanguine foedauit. Verum herodes tanto maiores impietate quanto sanctum et innocentem doctorem ueritatis et praeconem uitae ac regni caelestis occidit et hoc pro uoto ac petitione saltatricis neque eum caput occisi ante conuiuas inferre puduit».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.137-139: «Nullum inuenimus alium obseruasse diem natalis sui nisi herodem et pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset una sollemnitas». [FG2017]*
103 hospitio] auspicio Ed1953
104 Li447 ( 28rb ) Mt366 ( 118rb ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,22 
Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque105* recumbentibus rex ait puelle106: Pete a me quod vis et dabo tibi.
105 simulque] et simul Ed1953
106 puelle Li447 ] om. Ed1953
marg.| {CMC6d4.9} THEOPHYLACTUS. − Dum enim convivium fit, satanas per puellam saltat, et iusiurandum preficitur107* sceleratum.AM bf
Sequitur enim:
bf ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 21), PG 123, 553A2-4. [CGC2015]
107 preficitur] perficitur Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,23 
Et iuravit illi108 quia109 quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
108 illi] iter. Li447@
109 quia Li447@ 2 Weber ] quod Li447@* , om. Li447
marg.| {CMC6d4.10} BEDA. − Non excusatur ab homicidio per iuramentum ideo enim forte iuravit , ut occasionem inveniret occidendi; et si patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 6,24 
Que cum exisset, dixit matri sue: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptiste.
marg.| Digno operi saltationis, dignum postulatur sanguinis premium.AN bg
Sequitur:
bg ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.763-775: «Non excusatur herodes quod inuitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit quia ad hoc forte iurauit ut futurae occisioni machinas praepararet alioquin, si ob ius iurandum fecisse se dicit, si patris , si matris postulasset interitum, facturus fuerat annon? quod in se ergo repudiaturus fuit contemnere debuit et in propheta. Quae cum exisset dixit matri suae: quid petam? et illa dixit: caput iohannis baptistae, et cetera. Herodias timens ne herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur monet filiam ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi saltationis dignum sanguinis praemium».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.141-1152: «Ego non excuso herodem quod inuitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iurauit ut futurae occasioni machinas praepararet. alioquin si ob iusiurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat annon? quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit et in propheta. da mihi, inquit, hic in disco caput iohannis baptistae. herodias timens ne herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur, monet filiam ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi saltationis dignum sanguinis praemium». [FG2017] [MM2019]
AN ¶Codd. : Li447 ( 28va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,25 
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi110 in disco caput Ioannis Baptiste.
110 mihi Li447@ Weber ] om. Li447
marg.| {CMC6d4.11} THEOPHYLACTUS. −  [1] Maligna mulier protinus sibi caput Ioannis dari petit, id est statim in illa hora. [2] Timebat enim ne Herodes resipisceret.AO bh bi
Sequitur:
bh ¶Fons: [1] Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 25), PG 123, 553A4-5 . [CGC2015]
bi [2] <revera> Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1147-1152: «Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur, monet filiam ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi saltationis dignum sanguinis praemium». =   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.771-773 =   Rabanus Maurus , In Mt. lib.5, CCCM 174A, p. 411.74 sqq. =   Paschasius Radbertus , In Mt., lib. 7, CCCM 56A, lin. 1486 sqq.
<non hab.> Theophylactus in loc. cit. [CGC205]
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14,6-12_d_2 (Hieronymus); CMC6,17-29_d_4.4 (Beda).
¶Nota L’attribution originale du paragraphe 2 est perdue. Il ne s’agit pas d’une citation de Théophylacte, mais d’une sentence très diffusée qui remonte à Jérôme, déjà citée dans la CMT ainsi que, quelques sentences plus haut, dans la même distinction, sous le nom de Bède. Elle a également été reprise par Raban et Paschase. [MM2019]
Numérotation du verset Mc. 6,26 
Et contristatus est rex.
marg.| {CMC6d4.12} BEDA. − Consuetudinis est Scripturarum ut opinionem multorum sic narret111 historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur sicut et Ioseph ab ipsa quoque112 Maria appellatur pater Iesubj, ita et nunc Herodes dicitur contristatus quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis sue113* tristitiam preferebat in facie, cum letitiam haberet in mente; scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret.AP bk
Unde sequitur:
bj Cf. Lc. 2, 48.
bk ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.778-509.785: «Consuetudinis scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quo modo eo tempore ab omnibus credebatur sicut ioseph ab ipsa quoque maria appellatur pater iesu ita et nunc herodes dicitur contristatus quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat in facie cum laetitiam haberet in mente scelus que excusat iuramento ut sub occasione pietatis impius fieret».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1153-119.1162: «Consuetudinis scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quo modo eo tempore ab omnibus credebatur. sicut ioseph ab ipsa quoque maria appellatur pater iesu, ita et nunc herodes dicitur contristatus quia hoc discumbentes putabant. dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat in facie cum laetitiam haberet in mente. propter iuramentum autem et eos qui pariter discumbebant iussit dari. scelus excusat iuramento ut sub occasione pietatis impius fieret». [FG2017] [MM2019]
111 narret] narrat Li447
112 quoque] om. Li447
113 sue] om. Ed1953
Propter iusiurandum autem114* et propter simul discumbentes noluit eam contristare.
114 autem Li447 Li447@ ] om. Mt366 ? Ed1953
marg.| {CMC6d4.13} THEOPHYLACTUS. − Herodes quidem non sui compos sed voluptuosus iusiurandum implevit et iustum interemit. Decebat autem magis in hoc periurare et non tantum scelus operari.AQ bl
bl ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 26), PG 123, 553A6-9. [CGC2015]
AQ ¶Codd. : Li447 ( 29ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d4.14} BEDA. − Quod autem subicit115* : Et propter simul recumbentes , vult omnes sceleris sui esse consortes ut in luxurioso impuroque convivio cruente epule deferrentur116.AR bm
Unde sequitur:
bm ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.778-509.785: «Quod autem subicit, et propter simul recumbentes, uult omnes sceleris sui esse consortes ut in luxorioso impuro que conuiuio cruentae epulae deferrentur».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. II, CCSL 77, p. 119.1162-1165: «Quod autem subiecit: et propter eos qui pariter discumbebant, uult omnes sceleris sui esse consortes ut in luxorioso inpuro que conuiuio cruentae epulae deferrentur» [FG2017] [MM2019]
AR ¶Codd. : Li447 ( 29ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
115 subicit] subdit Ed1953
116 deferrentur] deferuntur Li447
Numérotation du verset Mc. 6,27 
Sed, misso spiculatore, precepit afferri caput Ioannis in disco.
marg.| {CMC6d4.15} THEOPHYLACTUS. − Spiculator carnifex dicitur qui constituitur ad homines interficiendum.AS bn
bn ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 27), PG 123, 553A9-11. [CGC2015]
AS ¶Codd. : Li447 ( 29ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d4.16} BEDA. − Non autem Herodem puduit caput occisi hominis ante convivas inferre. Pharao vero nil talis vesanie commisisse legitur. Ex utroque tamen exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis future timendo et caste agendo sepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo.AT bo
Sequitur:
bo ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 508.748-760: «Verum herodes tanto maiores impietate quanto sanctum et innocentem doctorem ueritatis et praeconem uitae ac regni caelestis occidit et hoc pro uoto ac petitione saltatricis neque eum caput occisi ante conuiuas inferre puduit. Nam pharao nil talis uesaniae commisisse legitur sed tantum peccantem sibi eunuchum uita priuari iubens quo longius a uerae cultu religionis aberat eo leuius in uiolatione suae festiuitatis deliquit. At tamen ex utriusque exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam reuocare quam diem natiuitatis luxoriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo». [FG2017]*
AT ¶Codd. : Li447 ( 29ra ) Ed1953 {MM2019}
Et decollavit eum in carcere
Numérotation du verset Mc. 6,28 
et attulit caput eius in disco et dedit illud puelle et puella dedit matri sue.
marg.| {CMC6d4.17} GREGORIUS. Tertio Moralium. 117* − Non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetie spiritu intra matris uterum impletus, quo “inter natos mulierum nemo maior surrexit”bp, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puelle saltatu118* capite truncatur, et vir tante severitatis pro risu119* turpium moritur. Numquid credimus aliquid fuisse quod in eius vita, illa sic despecta mors tergeret ? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre edit ? Quando conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc seculo despicit quos sic sublimiter ante secula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet quoniam idcirco sic eos premit in infimis quia videt quomodo remuneret in summis, et foras usque ad despecta deicit quia intus usque ad incomprehensibilia perducit ? Hinc ergo unusquisque colligat quid illic passuri sint quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.AU bq
Sequitur:
bp Mt. 11, 11.
bq ¶Fons: Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, § 7.35-61, CCSL 143, p. 120-121 : «Ecce autem dum beati iob uulnera cruciatus que considero, repente mentis oculos ad ioannem reduco et non sine grauissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus atque ut ita dixerim, priusquam nasceretur renatus. Ille amicus sponsi, ille quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille sic propheta ut plus etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur et pro puellae saltatu, capite truncatur et uir tantae seueritatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius uita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille uel in cibo peccauit qui locustas solummodo et mel siluestre edit? Quid deo uel de qualitate sui tegminis deliquit qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conuersatione sua offendere potuit qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit qui disiunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum uel silentii culpa attigit, qui ad se uenientes tam uehementer increpauit, dicens: genimina uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere a uentura ira? Quid est ergo quod iob dei testimonio praefertur et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est quod ioannes dei uoce laudatur et tamen pro temulenti uerbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod ioannes dei uoce laudatur et tamen pro temulenti uerbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod omnipotens deus sic uehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis quia uidet quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in iudicio arguendi sunt si sic eorum uita premitur, qui ipso iudice teste laudantur».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14d2 # (Gregorius) [MM2019]
AU ¶Codd. : Li447 ( 29ra ) Ed1470 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
117 Tertio] om. Ed1953
118 saltatu Li447 Mt366 Ed1470 Ed1657] saltu Ed1953
119 risu] usu Ed1470 Ed1570 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,29 
Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
marg.| {CMC6d4.18} BEDA. 120* − [b] Narrat Iosephusbr, vinctum Ioannem in castellum Macheronta adductum, ibique truncatum. Narrat veroEcclesiastica historia sepultum eum121 in Sebaste Palestine urbe, que quondam Samaria dicta est. [a] Decollatio autem Ioannis, minorationem fame illius, qua Christus a populo credebatur, insinuat, sicut exaltatio salvatoris in cruce122* profectum designabat fidei quia et ipse qui prius a turbis propheta esse credebatur, Dei filius a cunctis fidelibus est agnitus. Unde Ioannes quem oportebat minui, cum diurnum123 lumen decrescere incipit natus est. Dominus autem eo tempore anni quo dies crescere incipit.AV bs
br Iosephus , Ant. Iudaic., 18, 7.
bs ¶Fons: [a] Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 509.791-804: «Aliter. Decollatio iohannis minorationem famae illius qua christus a populo credebatur insinuat sicut exaltatio in cruce domini saluatoris profectum designabat fidei qua ipse qui prius a turbis propheta esse putabatur dominus prophetarum et christus dei filius a cunctis fidelibus est agnitus. Minutus ergo capite iohannes exaltatus est in cruce dominus quia sicut idem iohannes ait, illum oportebat crescere iohannem autem minui. Illum autem qui propheta aestimabatur christum cognosci et eum qui christus prae uirtutum sublimitate putabatur christi esse prophetam et praecursorem decebat intellegi. Quod ipsum quoque distinctione temporis quo uterque illorum natus est satis aperte signatum est quia iohannes quidem quem oportebat minui cum diurnum lumen decrescere incipit natus est dominus autem qui uera lux mundi est eo anni tempore quo dies crescere incipit luciflua nobis suae dona natiuitatis exhibuit. [b]   Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 509.809-811: «Narrat iosephus uinctum iohannem in castellum macherunta abductum ibi que truncatum. Narrat historia ecclesiastica sepultum eum in sebaste urbe palestinae quae quondam samaria dicta est at tempore iuliani principis inuidentes christianis qui sepulchrum eius pia sollicitudine frequentabant paganos inuasisse monumentum ossa dispersisse per campos et rursum collecta igni cremasse ac denuo dispersisse per agros». [FG2017]*
120 Sequitur... monumento – Beda Ed1546 (inv.) Ed1570 Ed1657 Ed1953 ] Sequitur... monumento Li447 Md214 Mt366 Ed1470
121 eum] enim (eî) Li447, esse Mt366
122 cruce] crucem Ed1953
123 diurnum] diuturnum Ed1470
marg.| {CMC6d4.19} THEOPHYLACTUS. − Mystice autem Herodes124, qui interpretatur pelliceus, populus est Iudeorum; qui habebat uxorem, scilicet inanem gloriam, cuius filia saltat, et movetur etiam nunc circa125 Iudeos, id est126* falsus intellectus Scripturarum. Decapitaverunt siquidem Ioannem, id est verbum propheticum, et sine capite Christo habent eum.AW bt
bt ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 27-28), PG 123, 553A15-B5 . [CGC2015]
AW ¶Codd. : Li447 ( 29rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
124 Herodes Li447 ² (al. m. marg.) Mt366 ) om. Li447 *
125 circa] contra Li447, cac Mt366
126 id est] scilicet Ed1953
marg.| {CMC6d4.20} HIERONYMUS. − Vel aliter. Caput legis, quod est Christus, de corpore abscinditur proprio, id est iudaico populo et datur gentili puelle, id est Romane Ecclesie, et puella dat matri sue adultere, id est synagoge crediture in fine. Corpus Ioannis sepelitur, caput in disco collocatur littera humata127 tegitur, spiritus in altari honoratur ac128* sumitur.AX bu
bu ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 31.14-32.24: «Quo audito Herodes ait, quem decollaui Iohannem, hic a mortuis resurrexit. Per ironiam presse pronuntiat Herodes pellicius. Caput legis quod est Christus de corpore abscidit proprio, id est Iudaico populo, et datur gentili puellae, id est Romanae ecclesiae. Et puella dat matri suae adulterae, id est synagogae crediturae in fine. Corpus Iohannis sepelitur; caput in disco allocatur. Littera humana tegitur; spiritus in altari honoratur ac sumitur. Sequitur: Conueniunt"apostoli ad Iesum". Adnuntiant quae egerunt et docuerunt."Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur". Deo semper gratias - offerunt missi quod acceperant». [FG2014]
AX ¶Codd. : Li447 ( 29rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
127 humata] humana Mt366 Ed1953
128 ac] et Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 5 
marg.| {CMC6d5.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam evangelista narravit mortem Ioannis, narrat ea que Christus cum discipulis suis129* post mortem Ioannis egerunt130*, dicens:AY bv
bv ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.<non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT; Hugo de S. Caro, Postille (loc. cit.), Albertus Magnus , In Mc. 6, 30-34, ed. Borgnet, t. 21, p. 476-477. [MM2019]
129 dis. suis] inv. Ed1657 Ed1953
130 egerunt] egerit Ed1657 , egeris Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,30 
Et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt illi131* omnia que egerant et docuerant132.
131 illi] ei Ed1953
132 ad Iesum... et docuerant] etc. Ed1657
marg.| {CMC6d5.2} HIERONYMUS. − « Ad locum enim unde exeunt flumina revertuntur »bw. Deo semper referunt gratias missi super his que acceperant.AZ bx
bw Qo. (Ecl.) 1, 7.
bx ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 32.24: «Littera humana tegitur; spiritus in altari honoratur ac sumitur. Sequitur: Conueniunt"apostoli ad Iesum". Adnuntiant quae egerunt et docuerunt."Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur". Deo semper gratias - offerunt missi quod acceperant». [FG2014]
marg.| {CMC6d5.3} THEOPHYLACTUS. − Discamus autem et nos, cum in ministerium aliquod mittimur, non133 elongari et ultra commissum negotium non efferri134* sed mittentem visitare135 et renuntiare ei omnia que egimus et docuimus. Non enim oportet solum136* docere sed facere137* .BA by
by ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 30), PG 123, 553C7-12 . [CGC2015] [MM2019]
133 non cum grec. ] animo Li447
134 negotium non efferi] restit., negotium non offeri Mt366 Li447 , officium non efferi Ed1953
135 visitare] visitate Li447
136 solum oportet] inv. Md214
137 Non enim... facere – Beda cum Theophyl. ] inv. Ed1953
marg.| {CMC6d5.4} BEDA. − Non solum autem que ipsi egerant et docuerant, apostoli Domino renuntiant sed etiam que Ioannes, eis in docendo occupatis, sit passus et sui et Ioannis discipuli Domino renuntiant, sicut Mattheus describit.BB bz
Sequitur:
bz ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 509.827-830: «Non solum quae ipsi egerant et docuerant apostoli domino renuntiant sed etiam quae iohannes eis in docendo occupatis sit passus uel sui uel eiusdem iohannis ei discipuli renuntiant sicut matheus describit». [FG2017]*
BB ¶Codd. : Li447 ( 29va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,31 
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum.
marg.| {CMC6d5.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat. Unde post hec facta sunt illa que primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: « Hic est Ioannes Baptista quem ego decollavi »ca.BC cb
ca Mt. 14, 2.
cb ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 45, § 93, CSEL 43, p. 199.7-10: «Hoc continuo post iohannis passionem factum esse commemorat. unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus herodes dixit: iohannem ego decollaui». [FG2015]
marg.| {CMC6d5.6} THEOPHYLACTUS. − In desertum autem recedit locum propter humilitatem. Quiescere autem facit Christus suos discipulos ut addiscant prepositi quod, qui laborant in opere et sermone, requiem promerentur et quod non debent continue laborare.BD cc
cc ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 31), PG 123, 553C11-16. [CGC2015]
marg.| {CMC6d5.7} BEDA. − [a] Que autem necessitas fuerit concedende requiei discipulis, ostendit cum subdit:
Erant enim qui veniebant et redibant multi et nec spatium manducandi138 habebant.
138 spatium manducandi] manducandi sua cacogr. Li447
marg.| U bi magna139* temporis illius felicitas de labore docentium simul et discentium studio demonstratur.
Sequitur:
139 magna] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,32 
Et ascendentes in navim abierunt in locum desertum140* seorsum.
140 locum desertum Li447 Mt366] inv. Ed1953 cum Clementina
marg.| Non discipuli soli sed, assumpto Domino, ascendentes in navim locum petiere desertum, ut Mattheus demonstrat. [c] Temptat autem fidem turbarum. Petendo enim solitudinem an sequi curent explorat. Ille141* sequendo, et non in iumentis et142* vehiculis diversis sed proprio labore pedum, quantam salutis sue curam gerant, ostendunt.
[b] Sequitur enim 143* :
141 ille] illi Ed1953
142 et Li447 Mt366] aut Ed1953
143 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,33 
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestres144 de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc et prevenerunt eos.
144 pedestres Li447@ ] pedes Li447 , pedestre Weber
marg.| Dum pedestres eos prevenisse dicuntur, ostenditur quia non in aliam maris sive Iordanis ripam navigio pervenerunt discipuli cum Domino, sed proxima eiusdem regionis loca adierunt, quo etiam indigene pedestres poterant prevenire.BE cd
cd ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 510.841-511.879: «[a] Quae autem necessitas fuerit concedendae requiei discipulis subsequenter ostenditur cum dicitur: erant enim qui ueniebant et rediebant multi, et nec manducandi spatium habebant. Vbi magna temporis illius felicitas de labore docentium simul et discentium studio demonstratur quae utinam nostro in aeuo rediret ut tanta ministris uerbi frequentia fidelium insistat auditorum quae nec liberum eis curandi corporis spatium concedat. Nam quibus necessaria curandi corporis hora negatur quanto minus illecebris animae siue carnis studendi facultas adest quin potius a quibus uerbum fidei et salutare ministerium oportune importune exigitur horum animus consequenter ad agenda semper et cogitanda caelestia succenditur ne ea quae uerbis docent factis impugnent. Et ascendentes in naui abierunt in desertum locum seorsum. Non discipuli soli sed assumpto domino ascenderunt in nauem et locum petiere desertum ut evangelista matheus aperte demonstrat. [b] Et uiderunt eos abeuntes et cognouerunt multi et pedestres et de omnibus ciuitatibus concurrerunt illuc et praeuenerunt eos. Dum pedestres eos praeuenisse dicuntur ostenditur quia non in aliam maris siue iordanis ripam nauigio peruenerunt discipuli cum domino sed transito naui aliquo freto aut stagno proximos eiusdem regionis locos adierunt quo etiam indigenae pedestres peruenire poterant. Et exiens uidit turbam multam iesus et misertus est super eos qui erant sicut oues non habentes pastorem et coepit docere illos multa. Quomodo misertus sit super eos matheus exponit plenius dicens: et misertus est eius et curauit languidos eorum. Hoc est enim ueraciter pauperum et non habentium pastorem misereri et uiam eis ueritatis docendo aperire et molestias corporales medicando auferre sed et ieiunos reficiendo ad laudem supernae largitatis animare. Quod etiam sequentia lectionis huius eum fecisse commemorant. [c] Temptat autem fidem turbarum et probatam digna mercede recompensat. Petendo enim solitudinem an sequi curent explorat. Illae sequendo et non in iumentis aut uehiculis diuersis sed proprio labore pedum iter arripiendo deserti quantam salutis suae curam gerant ostendunt». [FG2017]
marg.| {CMC6d5.8} THEOPHYLACTUS. −  [1] Ita tu, Christum non exspectans quod ipse te vocet145* sed precurrens eum, prevenias146.
Sequitur:
145 te vocet] revocet Ed1953
146 prevenias] preveniat Md214
Numérotation du verset Mc. 6,34 
Et exiens vidit turbam multam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem.
marg.| [2] Pharisei lupi existentes rapaces, non pascebant populum sed devorabant propter hoc ad Christum verum congregantur pastorem qui tradidit illis cibum spiritualem, scilicet Verbi Dei.BF ce
Unde sequitur:
ce ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 33-34), PG 123, [1] 553D8-10 , [2] 556B2-4 . [CGC2015] [MM2019]
BF ¶Codd. : Li447 ( 29vb ) Md214 Ed1953 {MM2019}
Et cepit eos docere multa.
marg.| {CMC6d5.9} <CHRYSOSTOMUS.> 147* − Videns enim eos qui miraculorum occasione eum sequebantur, pre longitudine vie fessos, eorum misertus, voluit eorum satisfacere voluntati docendo eos.BG cf
cf ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 116r1-4 ;: «ἠκολούθησαν αὐτῷ πολὺ πλῆθος τῶν θαυμάτων ἔνεκαθεασάμενος αὐτοὺς ἀπὸ τῆς ὁδοιπορίας κεκμηκότας, ᾤκτειρέ τε αὐτοὺς ἡσθεὶς αὐτῶν τὴν σπουδὴν, καὶ ἐδίδασκεν».
<potius quam> [CPG C125.2]: Cramer, p. 327 .11-19; Possinus, p. 126-127 (Victor Antiochenus): «εἵπετο αὐτῷ πλῆθος, ὡς εἰκὸς, πολὺ, ἕνεκα τῶν θαυμάτων μάλιστα, καὶ τῶν λόγων, ἁπάντων μὲν καταλιμπάνειν τὰ οἰκεῖα, ἕπεσθαι δὲ αὐτῷ παρασκευαζόντων· θεασάμενος οὖν αὐτοὺς ἀπὸ τῆς ὁδοιπορίας κεκμηκότας, ὡς ἃν εἰ πρόβατα ποιμένα μὴ ἔχοντα· τοιοῦτοι γὰρ δὴ καὶ οὗτοι ἦσαν, τὸ μηδένα τότε ἔχειν τὰ ὠφέλιμα τῆς ψυχῆς διδάσκειν αὐτοὺς δυνάμενος, διὰ τοῦτο μάλιστα τῷ Κυρίῳ κατακολουθεῖν ἀναγκαζόμενοι, ὡς ἃν μόνον πρὸς τὸ κρεῖττον οἵῳ τε ὄντι ἄγειν αὐτούς· ᾤκτειρέ τε αὐτοὺς ἡσθεὶς αὐτῶν τὴν σπουδὴν, καὶ ἐδίδασκεν».
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb2012, ni, in loc. cit.: Hugo de S. Caro, Postille; Theophylactus, in op. cit. et in Mt. 14, 13-20; Mt. 15; Glossa ordinaria; LLT; Remigius (Barcelona, Bibl. 413 in loc. cit. et paral.)
¶Nota Tous les témoins examinés ont omis de distinguer cette sentence de la précédente en raison d’un oubli de la déclaration d’autorité qui remonte à l’origine de la tradition manuscrite (apographe ou exemplar). Puisque la sentence a été forgée à partir de la Catena Graecorum Patrum et qu’elle n’a pas d’équivalent chez Théophylacte, nous restituons l’attribution à Chrysostome appliquée par Thomas d’Aquin aux sentences provenant de cette source, bien qu’il s’agisse ici d’un texte propre à l’auteur du commentaire de la CGP, sans équivalent dans les oeuvres des Pères grecs édités (Lamb, Smith). [ADL2019] [MM2019]
147 Chrysostomus] restit., om. codd. et edd.
marg.| {CMC6d5.10} BEDA. − Mattheuscgdicit quod curavit languidos eorum. Hoc est enim veraciter pauperum misereri, eis veritatis viam docendo aperire et molestias corporales148* auferre.BH ch
cg Mt. 14, 14.
ch ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 511.868-872: «Quomodo misertus sit super eos matheus exponit plenius dicens: et misertus est eius et curauit languidos eorum. Hoc est enim ueraciter pauperum et non habentium pastorem misereri et uiam eis ueritatis docendo aperire et molestias corporales medicando auferre sed et ieiunos reficiendo ad laudem supernae largitatis animare». [FG2017]
BH ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
148 corporales] corporis Ed1953
marg.| {CMC6d5.11} HIERONYMUS. − Mystice autem seorsum ducit Dominus quos elegit, ut inter malos viventes, mala non intendant, ut Lot in Sodomis et Iob in terra Hus et Abdias in domo Achab.BI ci
ci ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 32.27-29: «Et hoc proprie Marcus. Seorsum ducit quos elegit ut inter malos uiuentes mala non intendant; ut Loth in Sodomis, et Iob in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Et ait illis"requiescite pusillum", ut aues in ramis sinapis. Pusilla hic sanctis requies, longus labor, sed postea dicitur illis"ut requiescant a laboribus suis"». [FG2014]*
BI ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d5.12} BEDA. − Derelicta etiam Iudea, in deserto Ecclesie predicatores sancti qui apud Iudeos tribulationum sarcina premebantur, de gratia fidei gentibus collata requiem nacti sunt.BJ cj
cj ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 510.835-841: «Et ait illis: venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum, et cetera, non solum tantum causa facit requietionis ipsorum sed et mysticae gratia significationis quia uidelicet derelicta iudaea quae prophetiae sibi caput non credendo abstulerat in deserto ecclesiae quae uirum non habuerat uerbi esset cibaria credentibus quasi epulas panum largiturus et piscium. Ibi etenim praedicatores sancti qui apud iudaeam non credentem et contradicentem aliquamdiu graui tribulationum sarcina premebantur requiem nacti sunt de collata gentibus gratia fidei». [FG2017]*
BJ ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d5.13} HIERONYMUS. − Pusilla tamen est hic sanctis requies, longus labor sed postea dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Sicut autem in arca Noe animalia que intus erant foris mittebantur et que foris erant intro erumpebant, sic agitur in Ecclesia. Iudas recessit, latro accessit. Sed quamdiu receditur a fide Ecclesie149*, non est requies sine merore. Rachel enim plorans filios suos noluit consolari. Non est etiam hoc convivium in quo bibitur vinum novum cum cantabitur canticum novum ab hominibus novis, cum mortale hoc induerit immortalitatem.BK ck
ck ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p.32.30-41: «Et hoc proprie Marcus. Seorsum ducit quos elegit ut inter malos uiuentes mala non intendant; ut Loth in Sodomis, et Iob in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Et ait illis"requiescite pusillum", ut aues in ramis sinapis. Pusilla hic sanctis requies, longus labor, sed postea dicitur illis"ut requiescant a laboribus suis". Erant enim qui ueniebant, et rediebant multi, et nec manducandi spatium habebant. In arca Noe animalia quae intus erant foris nitebantur, et quae foris erant intro erumpebant. Sic nimirum agitur in ecclesia. Iudas recessit, latro accessit. Quamdiu receditur a fide nec ecclesia requiescet sine moerore."Rachel plorans filios suos" nolet"consolari". Non est hic conuiuium in quo bibitur uinum nouum. Quando cantabitur"canticum nouum" in coelo nouo et terra noua ab hominibus nouis,"cum mortale hoc induerit immortalitatem"?». [FG2014]*
BK ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
149 Ecclesie] in Ecclesia Ed1953
marg.| {CMC6d5.14} BEDA. − Christum autem petentem deserta gentium, multe fidelium caterve relictis menibus prisce conversationis sequuntur.BL cl
cl ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 511.882-885: «Iuxta uero leges allegoriae petentem deserta gentium christum multae fidelium cateruae relictis moenibus priscae conuersationis neglecto que uariorum dogmatum praesidio sequuntur et qui pridem notus in iudaea deus postquam dentes iudaeorum arma et sagittae et lingua eorum machera acuta facta est exaltatus est super caelos deus et super omnem terram gloria eius». [FG2017]
BL ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 6 
marg.| {CMC6d6.1} THEOPHYLACTUS. − Preponens Dominus quod utilius est, scilicet cibum sermonis Dei, deinde etiam corporalem cibum prebuit turbe, ad cuius narrationem evangelista accedit, dicens:BM cm
cm ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 36), PG 123, 556B7-13. [CGC2015]
BM ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,35 
Et cum150* hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus hic.
150 cum Li447 Li447@ ] + iam Ed1953 cum Weber
Numérotation du verset Mc. 6,36 
[...]
marg.| {CMC6d6.2} BEDA. − Horam multam151 vespertinum tempus dicit. Unde Lucas dicit152 cn: « Dies autem ceperat declinare ».BN co
cn Lc. 9, 12.
co ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 511.892-893: «Horam multam uespertinum tempus dicit luca teste qui ait: dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: dimitte turbas, et cetera». [FG2017]
BN ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
151 multam] multum Mt366
152 Unde Lucas dicit] om. hom. Li447
marg.| {CMC6d6.3} THEOPHYLACTUS. − Vide autem quomodo discipuli Christi circa hominum amorem proficiunt. Turbarum enim miserti accedunt ad Christum et pro eis intercedunt. Dominus autem temptavit eos si eius virtutem tantam esse cognoverant quod turbas pascere posset.BO cp
Unde sequitur:
cp ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 35-37), PG 123, 553B7-13. [CGC2015]
BO ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 6,37 
Et respondens ait illis: Date eis manducare.
marg.| {CMC6d6.4} BEDA. − Provocat etiam apostolos, hoc dicens, ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fieret.BP cq
cq ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 512.899-900: «Prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat simul insinuans quia cotidie per eos ieiuna nostra sunt corda pascenda uidelicet cum eorum uel exemplis uel litteris ad amanda caelestia suscitamur». [FG2017]
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. II, CCSL 77, p. 121.1236-1238: «prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14,15-21 distinctio 4.2 (Hieronymus ); CMC6,35-44 distinctio 6.10 (Beda) [MM2019]
BP ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC6d6.5} THEOPHYLACTUS. − Discipuli autem arguebant eum tamquam ignorantem quid illis esset necessarium ad tantam multitudinem turbarum pascendam. Unde turbati respondent.BQ cr
Sequitur enim:
cr ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 37), PG 123, 553B14-18. [CGC2015]
BQ ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
Et dixerunt153 ei: Euntes emamus denariis ducentis154* panes et dabimus illis manducare.
153 Dixerunt Li447@ Weber ] dixit Li447
154 denariis ducentis] inv. Ed1953 cum Clementina
marg.| {CMC6d6.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc Philippus apud Ioannem respondet. Sed Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 6,38 
Et dicit eis: Quot panes habetis ? Ite et videte.
marg.| Hoc a Domino factum esse ceteri evangeliste pretermiserunt.
Sequitur:
Et cum cognovissent dicunt: Quinque et duos pisces.
marg.| Quod Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggesserit155*, hoc156 ceteri evangeliste pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt.
Sequitur:
155 suggesserit] suggesserat Ed1953
156 hoc] hic Li447
Numérotation du verset Mc. 6,39 
Et precepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
Numérotation du verset Mc. 6,40 
Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
marg.| Quod autem Lucas dicit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus vero quinquagenos et centenos, ideo non hic157* movet158 quia unus partem dixit159*, alter totum. Qui enim de centenis retulit, hoc retulit quod ille pretermisit.BR cs
cs ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 46, § 96, p. 204.13-205.24: «Deinde quod philippus aput iohannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat uolens intellegi hoc ex ore ceterorum philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. quid ergo ait philippus? ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, hoc et dicere quod ait Marcus: euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare. quod autem commemorat idem Marcus dixisse dominum: quot panes habetis? praetermiserunt ceteri. quod autem andreas aput iohannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona rettulerunt. et Lucas quidem responsionem philippi et responsionem andreae in unam sententiam constrinxit. quod enim ait: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, andreae rettulit responsionem; quod uero adiunxit: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas, uidetur ad responsionem philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. quamquam et in ipsius andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: est puer unus hic, qui habet quinque hordiacios et duos pisces, adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? hoc est dicere: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. ex qua uniuersa uarietate uerborum, rerum autem sententiarum que concordia satis apparet salubriter nos doceri nihil quaerendum in uerbis nisi loquentium uoluntatem, cui demonstrandae inuigilare debent omnes ueridici narratores, cum de homine uel de angelo uel de deo aliquid narrant; horum enim uoluntas uerbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent. sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus uero et quinquagenos et centenos. quod hic ideo non mouet, quia unus partem dixit, alter totum. qui enim etiam de centenis rettulit, hoc rettulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrarium est. uerum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, ualde uideretur esse contrarium; nec facile dinosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum; et tamen adtentius consideratum inueniri debuisse quis non fateatur? hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria uideantur et non sint». [FG2015]
<Paral. Thomae de Aquino> CIO6,1-14 [MM2019]
BR ¶Codd. : Li447 ( 30ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
157 hic Mt366] hoc Li447 Ed1953
158 movet] monet Li447
159 dixit] dicit Ed1953
marg.| {CMC6d6.7} THEOPHYLACTUS. −  [1] Per hoc autem datur intelligi quod sequestratim 160* discubuerunt per partes et partes [2] - in greco enim quod hic dicitur secundum contubernia duplicatur - [3] ac si diceretur ‘per 161 contubernia et   contubernia’ 162 . BS ct
Sequitur:
ct ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 40), PG 123, 556B1.C3-7 [CGC2015]: «[1]"Καὶ ἀνέπεσον πρασιαὶ πρασιαί, ἀνὰ ἑκατὸν καὶ ἀνὰ πεντήκοντα". [...] Τέλος μέντοι ἀνακλίνει πάντας ἐπì τῷ χόρτῳ διακεχωρισμένους. [3] Τοῦτο γάρ ἐστι τò συμπόσια συμπόσια, ἀντὶ τοῦ τραπέζας διαφόρους. Τοῦτο δὲ σημαίνει καὶ τὸ πρασιαὶ ἀνέπεσον, τουτἐστι διάφορα κόμματα καὶ μέρη». [MM2019]
¶Nota Thomas ne se contente pas de traduire Théophylacte. Il commente la syntaxe de la version grecque du texte biblique avec celle de la Vulgate, d’où l’incise explicative [2], propre à la Catena que nous avons placée entre tirets cadratins. [MM2019]
160 sequestratim] sequestrati Ed1546 Ed1657 , separatim Ed1570 Ed1953
161 per] om. Arag3
162 In greco... contubernia] quod enim hic dicitur per contubernia , in greco geminate [-ta Ed1570 Ed1612] dicitur, symposia symposia hoc est per distributa convivia Ed1570 Ed1612 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,41 
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in celum, benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis163* ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus164.
163 suis] om. Ed1570 Ed1612 Ed1953
164 et duobus piscibus... divisit omnibus] etc. Ed1546 Ed1657
marg.| {CMC6d6.8} CHRYSOSTOMUS. 165* − Decenter autem in celum 166 aspexit quia in deserto, manna accipientes Iudei de Deo dicere attentaverunt167 cu: « Numquid poterit dare panem168? » Ne vero hoc contingat, antequam faceret, ad Patrem retulit quod erat facturus.BT cv
cu Ps. 77, 20.
cv ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mt 14, 22), [CPG C125.1]: Vat. gr. 756 f. 116r19-35 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 328.1-8 ; Possinus, p. 135 (Victor Antiochenus): «‘Ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν εὐλόγησεν’ εἰκότως*, ἐπειδὴ γὰρ κατὰ τὴν ἔρημον τοῦ Θεοῦ τὸ μάννα παρέχοντος αὐτοῖς, οἱ Ἰσραηλῖται ἐτόλμησαν εἰπεῖν περὶ αὐτοῦ**, μὴ καὶ ἄρτον δύναται δοῦναι;’ ἵνα μὴ δόξῃ ἐπὶ τοῦτο χωρεῖν αὐτὸς, ὡς ἂν μείζονα τοῦ Θεοῦ ποιῶν ἑαυτὸν [+ σφόδρα Cramer] τῶν Ἰουδαίων πολλὰς κατ’ αὐτοῦ πλέκειν ἀφορμὰς ἐπιχειρούντων, πρὸ τοῦ ποιῆσαι, ἐπὶ τὸν Πατέρα ἀνήνεγκε τὸ γινόμενον».
* Ἀναβλέψας... εἰκότως] εἰκότως νῦν μάλιστα ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν ἔδειξεν ὅτι τῷ Πατρὶ τὸ γινόμενον ἀνατίθεται Cramer
** περὶ αὐτοῦ] πρὸς αὐτὸν Cramer
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb2012; Chrysostomus, Catholiclibrary.org [ADL2019] [MM2019]
165 Chrysostomus Li447 ] + In Matthaeum Ed1953
166 celum] illum Urb26
167 attentarunt Arag3 Li447 ] attentaverunt Ed1546 Ed1570 Ed1953 , atteptarunt Urb26
168 dare panem] panem dare in deserto Arag3
marg.| {CMC6d6.9} THEOPHYLACTUS. − Intuetur etiam in celum ut nos instrueret a Deo petere escam et non a diabolo, sicut faciunt illi qui alienis iniuste laboribus nutriuntur. Ex hoc etiam turbis tunc innuit quod non esset Deo contrarius sed Deum invocaret. Dat autem panem discipulis apponendum turbis ut, tractando panem, non dubium illis169* miraculum videatur.
Sequitur:
169 illis] sed Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,42 
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Numérotation du verset Mc. 6,43 
Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos etc.170*
170 etc.] om. Ed1953
marg.| Duodecim cophini superabundant fragmentorum ut, quolibet apostolorum unum cophinum super humerum apportante, ineffabile miraculum videatur. Superabundantis enim virtutis erat non solum tot homines pascere sed et171 tantam superabundantiam relinquere fragmentorum. Moyses enim etsi manna dabat, secundum uniuscuiusque necessitatem illud largiebatur. Superfluum vero vermibus scaturiebat. Elias etiam viduam pascens, quantum ei erat sufficiens tribuebat. Iesus vero tamquam Dominus superabundanter operatur172*BU cw
cw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 41), PG 123, 556D3-557A6. [CGC2015]
171 et ] etiam Li447
172 operatur] operabatur Ed1953
marg.| {CMC6d6.10} BEDA. −  [1] Mystice autem die declinata turbas173* salvator reficit quia vel fine seculorum propinquante, vel cum sol iustitie pro nobis occubuit, a spiritualis inedie sumus tabe salvati174. Provocat apostolos ad fractionem panis, insinuans quod quotidie175 per eos ieiuna sunt corda nostra pascenda, eorum scilicet litteris et exemplis. [2] Per quinque panes, quinque mosaice legis libri; per duos pisces, psalmi sunt et prophete figurati.BV cx cy cz
cx ¶Fons:
cy [1] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 511.894-512.903: «Die autem declinata turbas saluator reficit quia uel fine saeculorum propinquante uel cum sol iustitiae pro nobis occubuit a diutina spiritalis inediae sumus tabe saluati. Et respondens ait illis: date eis manducare, et cetera. Prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat simul insinuans quia cotidie per eos ieiuna nostra sunt corda pascenda uidelicet cum eorum uel exemplis uel litteris ad amanda caelestia suscitamur».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 121.1236-1238: «Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis uos manducare. non habent necesse diuersos cibos quaerere et emere cibi ignotos panes cum se cum habeant caelestem panem. date eis uos manducare. prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14,15-21 § 4.2 (Hieronymus ); CMC6,35-44 § 6.4 (Beda )
cz [2] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 513.938-941: «Per quinque uidelicet panes quinque mosaicae legis libri quibus diuinae aeternitatis cognitio mundi creatio procursus saeculi labentis et uera deo seruiendi religio generi humano innotuit; per duos uero pisces psalmi sunt et prophetae figurati qui eruditum in lege dei populum de promissione dominicae incarnationis noua gratiae dulcedine pascebant». [FG2017] [MM2019]
173 turbas] + esurientes Ed1953
174 salvati] salvatoris Li447*
175 quotidie] quotidio Li447*
marg.| {CMC6d6.11} THEOPHYLACTUS. − Vel duo176 pisces sunt piscatorum sermones, scilicet epistole et177 evangelium.BW da
da ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 41), PG 123, 557A9-10. [CGC2015]
176 duo] duos Li447*
177 et] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 6,44 
marg.| {CMC6d6.12} BEDA. − Quia vero quinque sunt exterioris178 hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti designant eos qui in seculari adhuc habitu positi exterioribus bene uti noverunt.BX db
db ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 514.1004-1007: «Quia quinque sunt exterioris hominis sensus quinque milia uiri dominum secuti designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi exterioribus quae possident bene uti nouerunt». [FG2017]
178 exterioris] exteriores Li447
marg.| {CMC6d6.13} GREGORIUS. Moralium. 179 − Diversi convivantium discubitus distinctiones Ecclesiarum, que unam catholicam faciunt, designant. Iubilei autem requies quinquagenarii numeri mysterio continetur; et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione180*, alii quinquagenarii, alii centeni discumbunt.BY dc
dc ¶Fons: Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 16, § 55, CCSL 143A, p. 838.1-18: «Quia ciuitates a conuiuentibus populis appellantur, non immerito ciuitatum nomine uerae sunt fidei ecclesiae designatae, quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de deo recta sentientes concorditer uiuunt. Hanc namque in evangelio dominus conuiuentium famulorum etiam per locorum distinctionem concordiam designauit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas uel centenos discumbere praecepit, ut uidelicet turba fidelium escam suam et locis disiuncta et moribus coniuncta perciperet. Iubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui iam a prauis actibus habent requiem operis et sunt nonnulli qui a peruersis cogitationibus habent iam requiem mentis». Cf.   Beda , In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 513.965-967: «Diversi convivantium discubitus distinctos per orbem ecclesiarum conventus que unam catholicam faciunt designant». [FG2015] [MM2015]
179 Moralium Ed1953 ] XVI° Moralium Li447
180 cogitatione Li447 ] cognitione Ed1953
marg.| {CMC6d6.14} BEDA. − Super fenum autem discumbentes dominicis pascuntur alimentis qui, per continentiam calcatis concupiscentiis, audiendis implendisque Dei verbis operam impendunt. Salvator autem non nova creat cibaria quia veniens in carne non alia quam181* predicata sunt predicat. Sed legis et prophetarum scripta quam sint mysteriis gratie gravida182* demonstrat. Intuetur in celum183 ut ibi lucem doceat esse querendam. Frangit et ante turbas ponenda distribuit discipulis quia sacramenta prophetie sanctis doctoribus, qui hec toto orbe predicent, patefecit. Quod turbis superest, a discipulis tollitur quia sacratiora184* mysteria, que a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda sed sunt inquirenda perfectis. Nam, per cophinos duodecim, apostoli et sequentes doctores figurantur, foris quidem hominibus despecti sed intus salutaris cibi185 reliquiis cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere.BZ dd
dd ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 514.978-1003: «Et illi super uiride faenum discumbentes dominicis pascuntur alimentis qui per studium continentiae calcatis illecebris carnalium concupiscentiarum audiendis implendis que dei uerbis operam impendunt. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces diuisit omnibus. Turbis esurientibus saluator non noua creat cibaria sed acceptis eis quae habuerunt discipuli benedicit quia ueniens in carne non alia quam praedicta sunt praedicat sed legis et prophetarum scripta quam sint mysteriis gratiae grauida demonstrat. Intuetur in caelum ut illuc dirigendam mentis aciem ibi lucem scientiae doceat esse quaerendam. Frangit et ante turbas ponenda distribuit discipulis quia sacramenta prophetiae sanctis doctoribus qui haec toto orbe praedicent patefacit. Et manducauerunt omnes et saturati sunt, et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus. Quod turbis superest a discipulis sustollitur quia sacratiora mysteria quae a rudibus capi nequeunt non neglegenter omittenda sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim apostoli et per apostolos cuncti sequentium doctorum chori figurantur foris quidem hominibus despecti sed intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. Constat enim cophinis opera seruilia geri solere, sed ipse cophinos panum fragmentis impleuit qui infirma huius mundi ut fortia confunderet elegit». [FG2017]
181 quam] + que Ed1953
182 sint mysteriis gratie - grauida] inv. Ed1953
183 celum] + et Li447
184 sacratiora] secretiora Ed1953
185 cibi] coniec., cib3 Li447 Mt366
marg.| {CMC6d6.15} HIERONYMUS. − Vel duodecim cophini pleni fragmentis colliguntur cum sint186* super thronos iudicantes duodecim tribus Israel qui sunt fragmenta Abraham, Isaac et Iacob, quando ex Israel reliquie salve fient.CA de
de ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 33.42-48: «Ut sequitur: Cum"quinque panibus et duobus piscibus" quinque milia uespera uitae pascentur, et"duodecim cophini", octaua uirtute, pleni fragmentis colliguntur; cum sint super thronos duodecim"iudicantes duodecim tribus Israhel", qui sunt fragmenta Abrahae, Isaac et Iacob. Quando"reliquiae saluae fient ex Israhel?" Quando"facie ad faciem" uidebimus quod"in lege Moysi et prophetis et psalmis" scriptum de Christo legimus». [FG2014]
186 sint] sedent Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 7 
prol.| [Mc. 6, 47-56 legitur Sabbato in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 605]
marg.| {CMC6d7.1} GLOSSA. 187 − Dominus quidem in miraculo panum quod esset conditor rerum ostendit. Nunc autem in188* ambulando super undas quod haberet corpus ab omni189* peccatorum gravedine liberum edocuit. Et in placando ventos undarumque rabiem sedando190 quod elementis dominaretur monstravit.CB df
Unde dicitur:
df ¶Fons: <revera> Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1169: «Dominus quidem et in miraculo panum quod esset conditor rerum ostendit et in ambulando super undas quod haberet corpus ab omni peccatorum grauidine liberum edocuit et in placando uentos undarum que rabiem sedando quod elementis dominaretur monstrauit»
<potius quam> <ex quo> Glossa ordinaria (Mc. 6, 52) [Strasbourg, facsim., t. 4, p. 106b marg. (Beda)] ed. Gloss-e : «Beda: Miraculo panum quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas quod totum corpus habebat [haberet Cas434] liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas quod elementis dominaretur ostendit [monstravit Cas234]».
¶Nota La Catena réfère à la Glose ordinaire qui cite Bède, mais la citation est établie de manière plus précise et plus complète à partir du texte original de Bède. [MM2019]
187 Glossa] Ieronimus Md214
188 in] om. Ed1953
189 omni] omnium Ed1953
190 sedando] sedendo Md214
Numérotation du verset Mc. 6,45 
Et statim cegit discipulos191 suos ascendere navim ut precederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum.
191 discipulos] om. Md214
marg.| {CMC6d7.2} CHRYSOSTOMUS. − [c] Dimittit quidem populum in benedictione et aliquibus curationibus. [a] Cegit autem   discipulos quia non de facili ab eo poterant separari. [b] Et hoc quidem tum192* nimium affectum quem ad eum habebant , tum193 quia sollicitabantur qualiter ad eos veniret.CC dg
dg ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 45), [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 117r1-5 ; Vat. gr. 1229, f. 97v50-98r2 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 329.15-23 ; Possinus, p. 138 (Victor Antiochenus):[a] «[+ Ἐπὶ τὸ πρότερον ἀπολύσαι τὰ πλήθη Cramer] ἠνάγκασεν [+ δὲ Cramer] αὐτοὺς, οὐκ ἀνεχομένους ἀποστῆναι ῥᾳδίως . [b] Τοῦτο μὲν διὰ τὴν διάθεσιν, τοῦτο δὲ καὶ ἀποροῦντας ὅπως ἃν ἔλθοι πρὸς αὐτούς · οὐκ εἰδότας ὅτι τούτου μάλιστα ἕνεκεν ὁ Κύριος ἐκέλευσεν αὐτοὺς [αυτοῖς Cramer] ἀπελθεῖν, ἵνα καὶ ἐπὶ τῶν ὑδάτων βαδίζοντα θεασάμενοι, μειζόνως μάθωσι τοῦ παρόντος τὸ μέγεθος. [c] Άπολύσας οὖν τοὺς ὄχλους ἐπὶ τὸ εὐλογεῖσθαι προσιόντων, ὡς εἰκὸς [+ ἢ καὶ ἐπὶ θεραπείαις τισὶν Vg1229] [+ τῶν δὲ καὶ ἐπὶ θεραπείᾳ τινὶ , ἀνῆλθεν εἰς τὸ ὄρος προσεύξασθαι· οἷα ἄνθρωπος εἰκὸς, ὁμοῦ Cramer] καὶ ἡμᾶς διδάσκων ἔχεσθαι τοῦ ἔργου τῆς προσευχῆς».
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb2012; Chrysostomus; Catholiclibrary.org. [ADL2019] [MM2019]
192 tum] cum Li447 , tum propter Ed1953
193 tum] cum Li447
marg.| {CMC6d7.3} BEDA. − Merito autem movet quomodo Marcus dicat, peracto miraculo panum, discipulos venisse trans fretum ad Bethsaidam, cum videatur Lucas dicere quod in locis Bethsaida194* factum fuerit miraculum illud. Nisi forte intelligamus quod Lucas ait in desertum locum, qui est Bethsaida, non ipsius intima civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata. Marcus autem dicit ut precederent eum ad Bethsaidam195 ubi ipsa civitas notatur.CD dh
Sequitur:
dh ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 515.1045-516.1057: «Vbi merito mouet quomodo dicat marcus peracto discipulis miraculo panum uenisse trans fretum ad bethsaidam cum uideatur dicere lucas quod in locis bethsaida factum fuerit miraculum illud memorabile et refectio caelestis. Ait enim, assumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est bethsaida, quod cum cognouissent turbae secutae sunt illum, et excepit illos, et cetera quae sequuntur usque ad completam illam sacrae refectionis historiam. Nisi forte intellegamus in eo quod lucas ait, in locum desertum qui est bethsaida, non ipsius uicinia ciuitatis sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata. Marcus enim dicit aperte quod praecederent eum ad bethsaidam ubi ipsius fines ciuitatis constat esse notatas, lucas uero qui non dicit, in locum desertum quae est bethsaida, sed qui est bethsaida, potest, ni fallor, recte intellegi quia non ipsam ciuitatem uoluerit intellegi sed locum desertum ipsius, id est ad eius confinia pertinentem». [FG2017]
194 Bethsaida] Bethsaide Ed1953
195 Bethsaid-] Bethaid- Li447 (quater)
Numérotation du verset Mc. 6,46 
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
marg.| {CMC6d7.4} CHRYSOSTOMUS. − Quod decet intelligere de Christo secundum quod est homo. Hoc etiam fecit instruens nos assiduos esse in oratione.CE di
di ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 45), [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 117r4 ; Vat. gr. 1229, f. 98r2-3 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 329.22-23 ; Possinus, (Victor Antiochenus p. 138): «οἷα εἰκὸς ὡς ἄνθρωπος* ἡμᾶς διδάσκων ἔχεσθαι τοῦ ἔργου τῆς προσευχῆς».
* οἷα ... ἄνθρωπος] ὡς εἰκὸς καὶ Vg756
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb2012; Catholiclibrary.org. [ADL2019] [MM2019]
marg.| {CMC6d7.5} THEOPHYLACTUS. − Dimissa autem turba, ascendit orare requiem enim et silentium oratio exigit.CF dj
dj ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 46), PG 123, 557C10-12. [CGC2015]
marg.| {CMC6d7.6} BEDA. − [b] Non omnis autem qui orat ascendit in montem; sed qui bene orat, qui Deum orando querit; qui vero de divitiis aut honore seculi, aut196* inimici morte obsecrat, ipse in infimis iacens viles ad Deum preces mittit. [a] Quare autem Dominus dimisso populo in montem oraturus abierit, Ioannes declarat dicensdk: « Iesus ergo197, cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus ».CG dl
Sequitur:
dk Io. 6, 15.
dl ¶Fons: [a] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 515.1014-1019: «Quare coegerit discipulos ascendere nauem et ipse mox dimisso populo in montem oraturus abierit iohannes manifeste declarat qui completa refectione illa caelesti continuo subiecit: iesus ergo cum cognouisset quia uenturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus». [b]   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 516.1066-1072: «Et cum dimisisset eos abiit in montem orare. Non omnis qui orat ascendit in montem. Est enim oratio quae peccatum facit. Sed qui bene orat qui deum orando quaerit hic a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimioris ascendit. Qui uero de diuitiis aut de honore saeculi aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat ipse in infimis iacens uiles ad deum preces mittit». [FG2017]
196 aut] + de Ed1953
197 ergo] vero Gz378
Numérotation du verset Mc. 6,47 
Et cum198 sero esset, erat|pecia 8| 199 navis in medio mari et ipse solus in terra200.
198 cum] om. Gz378
199 pecia 8] Ber111 Gz378 Li447 Mt366 V10650
200 in terra] etc. Li447
marg.| {CMC6d7.7} THEOPHYLACTUS. − Permisit autem Dominus periclitari discipulos ut fierent patientes201*. Unde non statim eis astitit sed per totam noctem202 periclitari permisit ut203 doceret eos patienter exspectare et non a principio in tribulationibus sperare204* subsidium.CH dm
Sequitur enim:
dm ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 47-48), PG 123, 557C12-D2. [CGC2015]
201 fierent patientes] inv. Ed1953
202 totam noctem] inv. Gz378
203 ut doceret] audoceret cacogr. Gz378
204 in tribulationibus - sperare] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,48 
Et videns eos laborantes in remigando. Erat enim ventus contra205* eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super206* mare.
205 contra Li447 V10650 ] contrarius Ber111 Cbg132 Gz378 Ed1953 , Ber111@Cbg132@ Gz378@ Li447 @ Mt366 @ V10650 @
206 super] supra Ed1953
marg.| {CMC6d7.8} CHRYSOSTOMUS. − [b] Quatuor vigilias noctis dicit Sacra Scriptura, unamquamque dividens in tres horas [a] unde quartam vigiliam dicit que est post horam nonam, scilicet in hora decima vel posteriori hora.CI dn
Sequitur:
dn ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1] (Mc. 6, 48) : Vat. gr. 756, f. 117r26-34 : «[a] Tετάρτην δὲ φυλακὴν λέγει τὴν ἐνάτην μετὰ τὴν ὥραν , ἤτοι τὴν δεκάτην ἢ τὴν μετ’ ἐκείνην [b] τέσσαρας γὰρ φυλακὰς ἡ θεῖα γραφὴ λέγει τῆς νυκτὸς εἰς τρεῖς τὰς ὥρας ἑκάστην διαιροῦσα φυλακὴν».
<vel> [CPG C125.2]: Cramer, p. 330.12-15 ; Possinus, p. 138: «[b] Tέσσαρας ἡ θεία γραφὴ φυλακὰς λέγει τῆς νυκτὸς, εἰς τρεῖς τὰς ὥρας, ἑκάστην διαιροῦσα, [a] τετάρτην οὖν λέγει τὴν μετὰ τὴν ἐννάτην ὥραν τὴν δεκάτην ἢ τὴν μετ’ ἐκείνην , ὡς ἂν εἴπωμεν οὕτω καλοῦσα».
<cuius fons> Theodorus Mopsuestensis , Fragmenta in Matthaeum [CPG 3840] (Mt. 14, 25), ed. J. Reuss, Matthäus-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1957, p. 124, n° 78.1-2: «Τετάρτην λέγει φυλακὴν τῆς νυκτὸς τὴν τριωρίαν τὴν μετὰ τὴν ἐνάτην ὥραν τῆς νυκτός». [ADL2019] [MM2019]
Et volebat preterire eos.
marg.| {CMC6d7.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 207 − Quomodo autem hoc intelligere potuerunt nisi quia in diversum ibat, eos volens208 tamquam alienos preterire209*, a quibus ita non agnoscebatur ut phantasma putaretur.CJ do
Sequitur enim:
do ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 47, § 99, p. 207.1-4: «Quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diuersum ibat eos uolens tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? quod ad mysticam significationem referri quis usque adeo tardus est ut nolit aduertere? sed tamen turbatis et exclamantibus subuenit dicens: fidite, ego sum, nolite timere». [FG2014]
207 De consensu evangelistarum] De verbis Domini Cbg132 , om. Ber111
208 eos volens] inv. Li447
209 tamquam alienos – preterire] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,49 
At illi ut viderunt eum ambulantem super210* mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt.
210 super] supra Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,50 
Omnes enim eum viderunt211* et212 conturbati sunt.
211 eum viderunt]qui viderunt eum Ber111, inv. Ed1953
212 et] om. Ber111
marg.| {CMC6d7.10} THEOPHYLACTUS. − Vide autem quoniam cum Christus debebat eorum pericula compescere, tunc maiorem eis incutit timorem. Sed statim per vocem confortavit eos.CK dp
Sequitur enim:
dp ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 49), PG 123, 557D2-6. [CGC2015]
Et statim locutus est cum eis et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere.
marg.| {CMC6d7.11} CHRYSOSTOMUS. − [b] Statim autem in voce cognoverunt eum [a] et timor solutus est.CL dq
dq ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 6, 49-50), [CPG C125.2]: Cramer, p. 332.2-6 : «οὕτω γὰρ μᾶλλον ἠσμένησαν αὐτοῦ τὴν παρουσίαν. ἐπειδὴ δὲ ἐβόησαν,[a] ἔλυσεν αὐτῶν τὸν φόβον, εἰπών· “θαρσεῖτε, ἐγώ εἰμι, μὴ φοβεῖσθε. [b] οὐδὲ γὰρ ἃν ἐγίνωσκον αὐτὸν διὰ τὸ παράδοξον τῆς βαδίσεως, καὶ διὰ τὸν καιρὸν, ἀλλὰ διὰ τῆς φωνῆς δῆλον ἑαυτὸν ἐποίει».
<cuius fons> Cf. Chrysostomus , In Mt., hom. 50 (51) § 1 (Mt. 14, 26-27), PG 58, 505 .47-52: «Εἶτα, ἐπειδὴ ἐβόησαν, φησὶν, Εὐθέως ἐλάλησεν αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς λέγων: Θαρσεῖτε, ἐγώ εἰμι: μὴ φοβεῖσθε. [a] Τοῦτο τὸ ῥῆμα τὸν φόβον ἔλυσε, καὶ θαῤῥῆσαι παρεσκεύασεν. [b] Ἐπειδὴ γὰρ ἀπὸ τῆς ὄψεως αὐτὸν οὐκ ἐγίνωσκον, καὶ διὰ τὸ παράδοξον τῆς βαδίσεως καὶ διὰ τὸν καιρὸν, ἀπὸ τῆς φωνῆς δῆλον ἑαυτὸν ποιεῖ».
<ex quo>   Chrysostomus, In Mt., hom. 50 (Mt. 14, 25-26), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 164rb : «Deinde quia clamaverunt, ait: Confestim locutus est eis Ihesus dicens: Confidite ego sum ne timeatis. [a] Hoc verbum timorem solvit et confidere preparavit. [b] Quia enim a visu eum non cognoverunt et propter inopinabilem incessum et propter tempus a voce manifestum seipsum facit».
<non hab.> Vg756, Vg 358, Vg1229; Budapest, Univ., cod. gr. 1, ed. 1860, p. 149; Possinus.
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14d5.13 (Chrysostomus)
¶Nota Cette sentence n’a pas d’équivalent dans la première recension de la CGP (cas unique dans la CMC). Elle pourrait s’expliquer par le recours à un manuscrit contenant une version intermédiaire entre la première et la seconde recension. Nous pensons qu’il s’agit plus probablement d’une reprise fortement travaillée de l’homélie de Chrysostome que Thomas cite dans la CMT à partir de Burgundio, mais en omettant l’idée que le Christ a été reconnu «par sa voix». Ici la sentence forgée souligne le lien de cause à effet entre la voix du Christ et la dissolution de la crainte. On notera que Burgundio est ici plus fidèle au grec que Thomas. [ADL2019] [MM2019]
CL ¶Codd. : Cbg132 Li447 ( 32ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
marg.| {CMC6d7.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quomodo ergo eos volebat preterire quos paventes ita confirmat nisi quia illa voluntas pretereundi ad eliciendum213 illum clamorem valebat cui subveniri oportebat?CM dr
dr ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 47, § 99, p. 207.7-9: «Quomodo ergo eos uolebat praeterire quos pauentes ita confirmat, nisi quia illa uoluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem ualebat, cui subueniri oportebat !». [FG2014]*
CM ¶Codd. : Li447 ( 32ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
213 eliciendum] elicidendum Li447
marg.| {CMC6d7.13} BEDA. − Scripsit autem Theodorus Pharanitanus214*, quondam episcopus, corporale pondus non habuisse Dominum secundum carnem sed, absque pondere, super mare ambulasse. Sed fides catholica pondus secundum carnem habere eum predicat215. Ait enim 216 Dionysius217* ds: « Ignoramus qualiter, non infusis pedibus, corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulat218* in humidam et instabilem substantiam ».CN dt
ds Cf. Dionysius Areopagita, De divinis nominibus, lib. 2, § 9, ed. B. R  . Suchla , Corpus dionysiacum 1, p. 133.8-12: «Καί τὸ μεν άνδρικώς αύτόν οὐσιωθῆναι μυστικῶς παρειλήφαμεν, άγνοοῠμεν δέ, ὅπως έκ παρθενικῶν αἱμάτων ἑτέρῳ παρά τὴν φύσιν Θεσμῷ διεπλάττετο καί όπως ἀβρόχοις ποσί σωματικόν ὄγκον ἔχουσι καί ὕλης βάρος ἐπεπόρευτο τὴν ὑγράν καὶ ἄστατον οὐσίαν καί τά άλλα, όσα της ύπερφυοῠς ἐστιν Ἰησοῠ φυσιολογίας». <non hab.> Dionysiaca, p. 102-103. [FG2017] [MM2017]*
dt ¶Fons: Glossa ordinaria (Mc. 6, 49) [Strasbourg, facsim., t. 4, p. 106b marg. (Beda)] ed. Gloss-e : «Beda: Putaverunt phantasma. Adhuc heretici putant phantasma esse , nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim Pharanitanus episcopus scripsit pondus corporale, secundum carnem non habuisse Dominum, sed absque pondere et carne supra mare ambulasse. Fides autem catholica et pondus eum secundum carnem habuisse predicat, et onus corporeum et cum pondere et onere corporali incedere supra aquas non infusis pedibus. Unde Dionysius in opusculo De divinis nominibus ita ait: Ignoramus qualiter de virgineis sanguinibus alia lege preter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam». <cuius fons >   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 517.1130-518.1141: «Denique theodorus pharanitanus quondam episcopus ita scripsit corporale pondus non habuisse secundum carnem dominum sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica et pondus secundum carnem habere eum praedicat et onus corporeum et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus. Nam dionisius egregius inter ecclesiasticos scriptores in opusculis de diuinis nominibus hoc modo loquitur: ignoramus enim qualiter de uirgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus deambulabat in umidam et instabilem substantiam». [FG2017]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMT14d5.18 (Rabanus) . [MM2017]
214 Theodorus Pharanitanus Ed1570 Ed1657 ] Theodorus Saranitanus Li447 Md214, Theodorus Saramianus Mt366, Theodorus Saratanus Ed1470, Theodorus Samaritanus Arag3 Ed1611 Ed1618, Theodotus Pharanitanus Ed1953
215 eum predicat] inv. Md214
216 Ait enim] Nam Ed1570 Ed1953
217 Dionysius] + egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculo De divinis nominibus hoc modo loquitur Ed1570 Ed1953
218 deambulat] deambulabat Arag3 Ed1570 Ed1953
marg.| {CMC6d7.14} THEOPHYLACTUS. − Deinde per introitum in naviculam Dominus compescuit tempestatem.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mc. 6,51 
Et ascendit ad illos in navim et cessavit ventus.
marg.| Magnum quidem miraculum est quod ambulat Dominus super mare, sed tempestas et venti contrarietas apposita fuerunt propter maius miraculum. Apostoli enim ex miraculo quinque panum non intelligentes Christi potentiam, nunc ex maris miraculo plenius cognoverunt.CO du
Unde sequitur:
du ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 50-51), PG 123, 557D6-13. [CGC2015]
Et plus magis intra se stupebant.
Numérotation du verset Mc. 6,52 
Non enim intellexerant de panibus
marg.| {CMC6d7.15} BEDA. − [c] Stupebant quidem carnales adhuc discipuli virtutum magnitudinem, necdum219* tamen in eo veritatem divine maiestatis cognoscere valebant.
Unde sequitur:
219 necdum] nec Li447, nedum Ed1953
Erat enim cor eorum220 obcecatum.
220 cor eorum] inv. Mt366
marg.| [a] Mystice autem labor discipulorum in remigando et ventus contrarius, labores sancte Ecclesie designat, que inter undas seculi adversantes et immundorum flatus spirituum, ad quietem patrie celestis pervenire conatur. Bene autem dicitur quia navis erat in medio mari221* et ipse solus in terra quia nonnumquam Ecclesia tantis gentilium pressuris afflicta est ut redemptor ipsius eam prorsus deseruisse videretur. [b] Sed videt Dominus suos laborantes in mari quia eos ne in tribulationibus deficiant, sue respectu pietatis corroborat et aliquando manifesto adiutorio liberat. Quarta autem vigilia venit ad eos diluculo appropinquante quia cum homo mentem222* ad superni lumen presidii erexerit, aderit Dominus et temptationum pericula sopientur.CP dv
dv ¶Fons: [a] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 516.1083-1091: «Labor discipulorum in remigando et contrarius eis uentus labores sanctae ecclesiae uarios designat quae inter undas saeculi aduersantis et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae caelestis quasi ad fidam litoris stationem peruenire conatur. Vbi bene dicitur quia nauis erat in medio mari et ipse solus in terra quia non numquam ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta sed et foedata est ut, si fieri posset, redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus uideretur». [b]   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 517.1102-1125: «Videt quippe dominus suos laborantes in mari quamuis ipse positus in terra quia, etsi ad horam differre uidetur auxilium tribulatis impendere, nihilominus eos ne in tribulationibus deficiant suae respectu pietatis corroborat et aliquando etiam manifesto adiutorio uictis aduersitatibus quasi calcatis sedatis que fluctuum uoluminibus liberat sicut hic quoque subsequenter insinuatur cum dicitur: et circa quartam uigiliam noctis uenit ad eos ambulans super mare. Quando ergo dicit quarta uigilia noctis uenisse ad eos dominum ostendit tota nocte periclitatos et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. Laborant ergo toto noctis opacae tempore sed diluculo appropinquante et lucifero solis diei que exortum promittente uenit dominus et superambulans tumida freti terga comprimit quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem uirium suarum considerat nil erga se aliud quam tenebras angustiarum et aestus cernit hostium confligentium cum uero mentem ad superni lumen praesidii et perpetuae dona retributionis erexerit quasi inter umbras noctis repente exortum luciferi conspicit qui diem proximum nuntiet. Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est totam uigiliam matutinam, illuminare perhibetur aderit que dominus qui sopitis temptationum periculis plenam liberatis fiduciam suae protectionis attribuat.». [c]   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 519.1174-1177: «Sed carnales adhuc discipuli necdum hunc deum esse cognoscunt. Et quidem uirtutum magnitudinem stupebant necdum tamen in eo ueritatem diuinae maiestatis cognoscere ualebant». [FG2017]*
221 mari] maris Ed1953
222 cum – homo mentem] inv. Ed1953
marg.| {CMC6d7.16} CHRYSOSTOMUS. − Vel prima vigilia est usque ad diluvium, secunda usque ad Moysen, tertia usque ad223 adventum Domini, in quarta venit Dominus et discipulis locutus est.CQ dw
dw ¶FonsG: <revera> Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1]: Vat. gr. 756, f. 117r34-36 ; [CPG C125.2]: Cramer, p. 330.7-11 : «Καὶ τάχα πρώτη [+ μὲν Cramer] φυλακὴ κατὰ τὸν τῆς ἀναγωγῆς λόγον [+ ἀπὸ Ἀδὰμ Cramer] μέχρι τοῦ κατακλυσμοῦ. Δευτέρα |+ δὲ ἀπὸ τοῦ κατακλυσμοῦ Cramer] μέχρι Μώσεως· τρίτη ἀπὸ Μώσεως μέχρι τῆς παρουσίας· καὶ τετάρτη ἐν ῇ ἐλθὼν τὸ πρωὶἐφίσταται Ἰησοῦς τοῖς μαθητευομένοις αὐτῷ*».
* ἐφίσταται…αὐτῷ] ἐφίσταται τοῖς μαθητευομένοις αὐτῷ ὁ Σωτῆρ Cramer
<non hab.> Pas de source identifiée par Lamb2012; Catholiclibrary. [ADL2019] [MM2019]
223 ad] om. Li447
marg.| {CMC6d7.17} BEDA. − [b] Sepe autem fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est ut, quasi laborantes in mari discipulos preterire Iesus voluisse putaretur. [a] Adhuc autem heretici putant phantasma fuisse Dominum nec veram assumpsisse carnem de virgine.CR dx
dx ¶Fons: [a] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 517.1128-1130: «Adhuc heretici putant fantasma fuisse dominum nec ueram assumpsisse carnem de uirgine». [b]   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 518.1147-1150: «Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse uisa est ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire iesus uoluisse putaretur». [FG2017]
marg.| {CMC6d7.18} HIERONYMUS. − Dicit autem eis: C onfidite ego sum quia « videbimus eum sicuti est »dy. Cessavit etiam 224* ventus et procella, Iesu sedente, id est regnante, in navi que est universalis225* Ecclesia.CS dz
dy 1Io. 3, 2.
dz ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 33.49-53: «Unde post haec,"quarta uigilia noctis", conpescit Iesus tumorem maris, ambulans super illud et dixit,"confidite, ego sum". Quia"uidebimus eum sicuti est". Tunc cessabit uentus et procella, Iesu sedente, id est regnante, in naui, quae est uniuersalis ecclesia». [FG2015]*
224 etiam] autem Ed1953
225 universalis] universa Ed1953
marg.| {CMC6d7.19} BEDA. − In quocumque etiam corde per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.CT ea
ea ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 518.1164-1167: «In quocumque enim corde deus per gratiam sui adest amoris mox uniuersa uitiorum et aduersantis mundi siue spirituum malignorum bella compressa quiescunt». [FG2017]*
Numérotation du verset Mc. 6,
distinctio 8 
prol.| [Mc. 6, 47-56: legitur sabbato in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 605]
marg.| {CMC6d8.1} GLOSSA<TOR>. − Quia evangelista exposuerat periculum quod discipuli in navigando sustinuerant et quomodo fuerant liberati, nunc ostendit quo navigando pervenerint, dicens:CU eb
eb ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT; Hugo de S. Caro, Postille (loc. cit.), ALBERTUS MAGNUS, In Mc. 6, 47-48, ed. Borgnet, t. 21, p. 485. [MM2019]
Numérotation du verset Mc. 6,53 
Et cum transfretassent pervenerunt in terram Genezareth et applicuerunt.
marg.| {CMC6d8.2} THEOPHYLACTUS. − [c] Post magnum autem spatium temporis ad predictum locum Dominus transfretavit. Et ideo evangelista subdit: [b]
Numérotation du verset Mc. 6,54 
Cumque egressi essent226 de navi, continuo cognoverunt eum
226 essent Li447@ Weber ] om. Li447
marg.| [a] scilicet nitore227* .CV ec
ec ¶Fons: [a] Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 52), PG 123, 557D14-16 : «ἔοικεν οὖν ὁ Χριστὸς καὶ διὰ τοῦτο συγχωρῆσαι αὐτοὺς πειρασθῆναι, ἴνα ἐπεὶ μὴ ἀπὸ τῶν ἂρτων αὐτὸν ἐπέγνωσαν, ἐπιγνῶσιν ἀπὸ τῆς θαλάσσης καὶ ὠφεληθῶσιν».
<non hab.> Gloss-e, LLT, Theophylactus in loc. cit. [MM2019]
[b-c]   Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 53-56), PG 123, 560A2-3.10-13 . [CGC2015] [MM2019]
¶Nota Les trois derniers mots de la sentence ont fait hésiter toute la tradition manuscrite, indice d’une imprécision de l’antigraphe. La leçon incole, transmise aux éditeurs par l’édition princeps, est une lectio facilior, la plus conforme au sens du contexte immédiat du passage Théophylacte. Les lignes précédentes [a] indiquent plutôt que le Christ s’est fait connaître par les miracles de la mer apaisée et de la multiplication des pains; elles répondent mieux à la leçon nitore, expression conclusive synthétique attestée par les plus meilleurs témoins de la diffusion par exemplar. [MM2019].
227 eum sc. nitore Li447 Mt366 Urb26 V10650 ( uitore )] eum sc. virore V795, scilicet eum Md214 , eum scilicet incole Ed1470 Ed1953 (iuxta sensum)
marg.| {CMC6d8.3} BEDA. − Cognoverunt autem eum rumore non facie vel pro228* signorum magnitudine etiam229* vultu plurimis notus erat. Vide autem quanta fides sit hominum terre Genezareth ut non presentium tantum salute contenti sint230 sed mittant ad alias per circuitum civitates quo omnes currant ad medicum.CW ed
Unde sequitur:
ed ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 519.1181-1185: «Cognouerunt eum rumore non facie uel certe pro signorum magnitudine quae patrabat in populis etiam uultu plurimis notus erat. Et uide quanta fides sit hominum terrae gennesareth ut non praesentium tantum salute contenti sint sed mittant ad alias per circuitum ciuitates quo omnes currant ad medicum». <ex quo> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 126.1383-1388: «Cognouerunt eum rumore non facie, uel certe pro signorum magnitudine quae patrabat in populis etiam uultu plurimis notus erat. et uide quanta fides sit hominum terrae genesareth ut non praesentium tantum salute contenti sint sed mittant ad alias per circuitum ciuitates quo omnes currant ad medicum». [FG2017]
228 pro] pre Ed1953
229 etiam] om. Li447 , et Ed1953
230 sint] sunt Li447*
Numérotation du verset Mc. 6,55 
Et percurrentes universam regionem illam, ceperunt in grabatis illos qui se male habebant, circumferre ubi audiebant eum esse.
marg.| {CMC6d8.4} THEOPHYLACTUS. − Non enim ad domos invitabant eum ut curaret sed magis ipsi male habentes afferebantur231* ad eum.
Unde etiam sequitur:
231 afferebantur] afferebant Ed1953
Numérotation du verset Mc. 6,56 
Et quocumque introibat in vicos aut in villas aut in civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
marg.| Miraculum enim quod circa mulierem hemorrhoissam contigerat, ad aures multorum devenerat et multam fidem eis dabat232, ex qua sanabantur.CX ee
Sequitur enim:
ee ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 6, 55-56), PG 123, 560A14-B3. [CGC2015]
232 dabat] dadabat cacogr. Li447*
Et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
marg.| {CMC6d8.5} BEDA. − Mystice autem fimbriam vestimenti eius, minimum mandatum intellige quod quicumque transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno celorum vel assumptionem carnis, per quam venimus ad verbum Dei et illius postea fruimur maiestate.CY ef
ef ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 519.1181-1185: «Fimbriam uestimenti eius minimum mandatum intellege, quod qui transgressus fuerit minimus uocabitur in regno caelorum; uel adsumptionem corporis per quam uenimus ad uerbum dei et illius postea fruimur maiestate». [FG2017]
marg.| {CMC6d8.6} HIERONYMUS. − Quod autem dicitur: Et 233   quotquot tangebant eum, salvi fiebant , implebitur quando fugiet dolor et gemitus.CZ eg
eg ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 33.54-55: «Unde sequitur: Et quotquot tangebant eum salui fiebant. Quando"fugiet dolor et gemitus Et conueniunt ad eum pharisaei et reliqua.». [FG2015]*
233 et] om. Li447



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mc. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=56&chapitre=56_6)

Notes :