Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 

Erat autem1 Pascha
1 autem ΩJ] om. ω 1
et azyma2 post biduum. Et querebant3 summi sacerdotes
2 pascha et azyma ΩJ] azam et pascha ΩV |
3 querebant ω 1 Li447 ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et scribe quomodo eum4 dolo tenerent et occiderent.
4 eum CorS2 (al.) Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] Ihesum CorS2 ΩJ ω1, om. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,2 

Dicebant autem5*: Non in die festo
5 autem ω1ΩS ΩV Li447 Li447@ ] enim ΩJ Rusch Weber
ne forte tumultus fieret in populo6.
6 in populo Weber (G D) Cor2 (Mt. 26) ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] populo Cava Weber (P), populi Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ω1 J ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,3 

Et cum esset7 Bethanie in domo Simonis
7 esset Cor2 (glos.) ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] + Ihesus Weber (Z P Φ) ω1 ΩJ
leprosi
et recumberet,
venit mulier
habens alabastrum
unguenti nardi spicati8 pretiosi.
8 spicati Cor1 Cor3 (al. ?) ω 1 ΩH ΩF ΩL Rusch Weber ] pistici ΩJ, iter. ΩV
Et fracto alabastro,
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 

Erant autem quidam
indigne ferentes intra semetipsos et9 dicentes: Ut quid perditio ista10 unguenti facta est?
9 et Cor2 (glos.) ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 Li447@ |
10 ista ΩJ] hec ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,5 

Poterat enim unguentum istud venundari11 plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
11 venundari Z P G Φ Clementina etc.] veniri Weber
Et fremebant12 in eam.
12 fremebant Catena@ etc. ] fremuerunt Catena (Li447 Mt366 cum Beda)
Numérotation du verset Mc. 14,6 

Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Numérotation du verset Mc. 14,7 

Semper enim pauperes habebitis13* vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper14 habebitis15.
13 habebitis M P D Cava Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS ΩV ] habetis ω1 Ω Rusch Clementina Weber] |
14 non semper ω1 Li447@ ΩJ ΩV Rusch Weber] inv. Li447 |
15 habebitis F P D Cava ω1 Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ ΩS ΩV Rusch] habetis Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,8 

Quod habuit hoc16* fecit,
16 hoc ω 1 ΩF ΩV] hec ΩJ ΩL Rusch Weber
prevenit
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 

Amen dico vobis,
ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo17, et quod fecit hec18 narrabitur in memoriam eius.
17 universo mundo Amiatinus M Z P Φ ΩJ ΩV Li447@ Rusch Clementina Wordsworth] universum mundum Weber |
18 fecit hec] hec fecit hoc ΩV*, hec fecit Ω |
Numérotation du verset Mc. 14,10 

Et Iudas Scariothis19, unus ex20 duodecim,
19 Scariothis Amiatinus Rusch Wordsworth Weber , -ioth Li447@ ] -tes Cor2 ( glosse sic habent ) ω 1 ΩJL ΩV Weber (plerique codd.) |
20 ex ω 1 ΩH ΩS ] de ΩF ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber |
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
Numérotation du verset Mc. 14,11 

Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
Et querebat quomodo illum opportune21 traderet.
21 illum opportune Cor2 ω1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum opportune ΩJ, opportuno eum ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,12 

Et primo22* die azymorum, quando Pascha immolabant23,
22 primo Cor2 ω 1 ΩJL Li447@ Weber ] prima ΩV Rusch |
23 immolabant] immolabatur ΩV |
dicunt ei discipuli: Quo vis eamus24
24 Quo vis eamus CorS2 ( bene .b. ) ΩJ] Quo vis unde eamus ΩV
et paremus tibi ut manduces25*
25 ut manduces CorS2 ω 1 ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] comedere CorS2 ( vel) Li447 Rusch
Pascha?
Numérotation du verset Mc. 14,13 

Et mittit duos ex discipulis suis
et dicit eis: Ite in civitatem
et occurret vobis homo
lagenam
aque
baiulans.
Sequimini eum
Numérotation du verset Mc. 14,14 

et quocumque introierit dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio mea,
ubi26 Pascha cum discipulis meis27 manducem?
26 ubi ΩJL ΩV Rusch Weber ] + est Li447@ |
27 Pascha - cum discipulis meis ΩV Rusch Weber ] inv. ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,15 

Et ipse vobis28 demonstrabit29 cenaculum grande stratum
28 vobis ω 1 ΩV] om. ΩJ |
29 demonstrabit ω 1 ΩJ ΩV Rusch Weber ] monstrabit Li447@ |
et30 illic parate nobis.
30 et ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,16 

Et abierunt discipuli eius et venerunt31 in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.
31 venerunt ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] invenerunt Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 14,17 

Vespere autem facto,
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 

Et discumbentibus eis32 et33 manducantibus34 ait Iesus: Amen dico vobis,
32 eis] illis ΩV |
33 et ω1 ΩH ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber] om. Li447@ |
34 eis - et manducantibus ω 1 ΩS etc. ] inv. ΩH |
quia unus ex vobis tradet me35 qui manducat mecum.
35 tradet me ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,19 

At illi ceperunt contristari
et dicere36 singillatim: Numquid ego?
36 dicere CorS2 ( al. correctione trahunt EI) ΩF ΩS ΩV Rusch ] + ei CorS2 ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 

Qui37 ait illis: Unus ex duodecim
37 Qui ω1 ΩS ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] Et Li447@
qui intingit manum mecum38* in catino.
38 manum mecum P Φ ΩS ΩV Rusch ] inv. F Li447 Li447@ Clementina, manum Cor2 (anti. glos.) ω 1 Li447 Li447@ Rusch Weber, mecum Cor2 (grecus non habet MANUM ) Cor4 (MANUM cancellatum est in **<Parisiensi>) ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,21 

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est39 de illo40* : Ve autem homini illi per quem Filius hominis41 tradetur.
39 est ω1 ΩS ΩL ΩV Li447 Li447@ Cas574 Rusch Weber] om. ΩJ |
40 illo Cas574 ΩH ΩS ΩV ] eo ΩJ ΩL Catena Rusch Weber |
41 Filius hominis ΩH ΩJ ΩL ΩS ΩV Catena Rusch Weber] om. Cas574 |
Bonum erat illi42*
42 Bonum erat illi ΩH ΩS ΩV Li447@ ] Bonum erat ei Cor2 ω 1 Cas574 ΩJ ΩL Li447 Rusch , Bonum ei Weber
si natus non
fuisset43
43 si natus non fuisset ΩH ΩS ΩV Cas574 Rusch ] si non esset natus Cor2 ( anti. glos. ) Cor2 Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 

Et manducantibus illis
accepit Iesus panem
et benedicens fregit et dedit eis44 et ait45: Sumite, hoc est corpus meum.
44 eis ΩJ etc. ] illis ΩH ΩV |
45 fregit... ait Cor2 ( anti. glos. ) ω 1 ΩJ ΩL |
Numérotation du verset Mc. 14,23 

Et accepto calice, gratias agens
dedit eis46 et biberunt ex illo47 omnes.
46 eis] illis ΩH ΩV |
47 illo ω1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ ΩH ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,24 

Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti
qui pro multis effundetura.
0 Cf. Is. 53, 11.
Numérotation du verset Mc. 14,25 

Amen dico vobis quod iam non bibam
de hoc48 genimine vitis
48 de hoc Cor2 ( anti. Mt. 26) ) Cor4 ΩH ΩF ΩS ΩV Li447@ Rusch ] om. ω 1 ΩJ ΩL, ex hoc Li447, de Weber
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei.
Numérotation du verset Mc. 14,26 

Et hymno dicto,
exierunt in montem Olivarum49.
49 Olivarum ω 1 ΩF ΩL ΩV Li447@ Rusch Weber ] Oliveti ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,27 

Et ait illis50 Iesus: Omnes51 scandalizabimini in me in ista nocte52
50 illis ΩF Li447@ Rusch ] eis Cor2 ( glos. ) ΩJ ΩL Weber   |
51 Omnes Cor2 ( anti.glos. : OMNES SCANDALIZABIMINI )] + vos ΩV |
52 in me ω1] om.L Weber | ista nocte ΩF ΩV Rusch ] inv. ω1J Li447 Li447@ Clementina Weber |
quia scriptum estb: Percutiam pastorem
0 Cf. Za. 13, 7.
et dispergentur oves gregis53*.
53 oves gregis Kells Cor2 (anti. glos. Mt. 26, 31 GREGIS sed postea quam anti. glos.) ΩH ΩR ΩP ΩS ΩV Li447 Li447@, mutil. ΩF] greges ! Cas239, oves gregis mei Wordsworht (L), oves Cor4 ( GREGIS cancellatum est in ** ) ω 1 ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,28 

Sed postquam54 resurrexero precedam vos in Galileam.
54 postquam CorS2 (al.) ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] posteaquam CorS2 ω1JL
Numérotation du verset Mc. 14,29 

Petrus autem ait illi55:
55 illi ΩH ΩV Rusch ] ei Cor2² (anti. glos.) ΩM ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Etsi omnes scandalizati fuerint56 sed non ego.
56 fuerint ΩJ etc. ] + in te ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,30 

Et ait57 illi Iesus: Amen dico tibi quia tu hodie in hac nocte58, priusquam gallus bis59* vocem dederit, ter me es negaturus.
57 ait ω1 ΩJ ΩV Li447@ Rusch Weber] om. Li447 |
58 hac nocte ΩV Rusch ] inv. ω1 ΩJL Li447 Li447@ Weber |
59 gallus bis ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber , bis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,31 

At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tecum60, non te negabo. Similiter autem et61 omnes dicebant.
60 tecum CorS2 (al. correctione trahendo TIBI ) ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch ] tibi CorS2 ω 1 ΩL Weber, mutil. ΩF |
61 et ω1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,32 

Et veniunt62 in predium
62 veniunt Rusch Weber ] venerunt ΩV
cui nomen Gethsemani.
Et ait discipulis suis: Sedete hic
donec orem.
Numérotation du verset Mc. 14,33 

Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum. Et cepit pavere et tedere.
Numérotation du verset Mc. 14,34 

Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.
Sustinete hic et vigilate mecum63*.
63 mecum Cor2 (grecum anti. glos. Mt. 26) ΩH ΩS ΩP ΩV*] om. Cas239 ΩM ω 1 ΩJ ΩL Ω (exp.) Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,35 

Et cum processisset paululum procidit super terram
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
Numérotation du verset Mc. 14,36 

Et dixit: Abba pater,
omnia possibilia sunt tibi64, transfer calicem hunc a me65. Sed non quod ego volo sed quod tu.
64 possibilia sunt tibi ω 1 ΩV Rusch ] pos. tibi sunt inv. Li447@ Weber , tibi possibilia sunt Li447 ΩJL |
65 calicem hunc a me ΩJ ΩL Rusch Weber ] hunc calicem a me ΩV, a me hunc calicem ΩS |
Numérotation du verset Mc. 14,37 

Et venit et invenit eos dormientes.
Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum66?
66 mecum Cor2 ( grec. anti. glos. Mt. 26) ω 1 ΩV Li447 Rusch ] om. Cor4 ( cancel. in ** ) Li447@ ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,38 

Vigilate et orate ut non67 intretis in temptationem.
67 ut non Cor2 ω 1 ΩH Li447 Li447@ Rusch Weber ] ne Cor4 (post. corr.) ΩJ
Spiritus quidem promptus est, caro autem68* infirma.
68 autem Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) CorS2 (al.) ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ] vero Cor2 CorS2 ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,39 

Et iterum abiens eumdem sermonem oravit69 dicens.
69 eundem sermonem - oravit ΩH ΩS Rusch ] inv. ω 1 ΩJL ΩV Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 

Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 

Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur70 in manus peccatorum.
70 Filius hominis - tradetur ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 

Surgite, eamus.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 

Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth71 unus ex72 duodecim et cum eo73 turba74 multa
71 venit Iudas Scarioth Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) ΩL] ecce Iudas Scarioth ΩJ¸ ven. Iudas Amiatinus, ven. Iudas Scariot(h)es ΩF ΩV, ven. Iscariotes Clementina |
72 ex ΩJ etc. ] de Clementina |
73 eo ΩF ΩL ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] illo ω1 ΩJ |
74 turba ΩJ] tuba ΩV* |
cum gladiis et lignis, missi75 a76 summis sacerdotibus et scribis et77 senioribus.
75 missi Li447 Li447@ Rusch ] om. ω1 ΩF ΩJL ΩV Weber |
76 a ΩJ Weber etc. ] om. Z F P G Φ Clementina |
77 et F P G Clementina] + a ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,44 

Dederat autem traditor eis signum78* dicens:
78 traditor eis signum ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch ] traditor eius eis signum ΩH ΩS , eis traditor eius signum ΩR ΩP, signum traditor eius eis ΩM, traditor eius signum eis Cas239 Cor2 ( greci anti. ) ω 1 ΩJL Weber, Cor4 ( utrumque etiam est in ** correc. scilicet EIUS et EIS )
Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 

Et cum venisset statim accedens ad eum ait: Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mc. 14,46 

At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.79
79 v. 46 At illi... eum ΩJ] om. ΩV* ( corrector marg. compl.)
Numérotation du verset Mc. 14,47 

Unus autem80* de circumstantibus educens gladium
80 Unus autem Cor2 ( antiqui sic habent ) CorS2 (vel) ω 1 ΩM ΩF ΩS ΩV] Unus autem quidam Cas239 Cor2 ( grec. ) CorS2 (vel²) Li447 Li447@ Rusch Weber , Videns autem quidam Cor4 CorS2 ΩJ, Videns autem unus CorS2 (in aliquibus <codicibus>)
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi81* auriculam.
81 illi Cas239 ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] ei ΩP Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,48 

Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me.
Numérotation du verset Mc. 14,49 

Quotidie enim82 eram apud vos83* docens in templo84 et non me tenuistis. Sed ut impleantur85 Scripture.
82 enim] om. ΩJ |
83 Quotidie enim eram apud vos ΩH ΩF ΩV] Quotidie eram apud vos Cas239 Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩPL Li447@ ΩS Weber, Quotidie apud vos eram Rusch |
84 docens - in templo ΩH ΩF ΩV] inv. ω 1 ΩJ etc . Rusch Weber |
85 impleantur Weber (P) ω 1 ΩF ΩV Rusch Clementina ] adimpleantur ΩH ΩJ ΩS ΩL ΩV Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,50 

Tunc discipuli eius86 relinquentes eum omnes fugerunt.
86 eius] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 14,51 

Adolescens autem quidam sequebatur eum87
87 eum Cor2 ( glos. ) ω 1 ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩP ΩL ΩS ΩV Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
amictus sindone
super nudo
et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 

At88 ille relicta89
88 At ΩJ] Et ΩV |
89 relicta ω 1 ΩJ Li447@ Rusch ] reiecta ΩL Weber |
sindone nudus profugit ab eis.
Numérotation du verset Mc. 14,53 

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et convenerunt in unum90* omnes91 sacerdotes et scribe et seniores.
90 in unum Cor2 (anti.) ΩH ΩF ΩR Li447 Li447@ ΩS] om. ΩM Cor4 ( cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL Rusch, conveniunt Weber |
91 omnes ω 1 ΩM ΩF ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] summi ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,54 

Petrus
autem a longe secutus est eum
usque intro92 in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
92 intro ω1 ΩF ΩJ Li447 ΩS ΩV Rusch Weber] om. Amiatinus M G ΩM Li447@ Wodsworth
et calefaciebat se ad ignem.
Numérotation du verset Mc. 14,55 

Summi vero sacerdotes et omne concilium93 querebant adversus Iesum94 testimonium95 ut eum morti traderent nec inveniebant.
93 concilium ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] consilium Li447@ |
94 quer. - adv. Iesum Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ |
95 adversus Iesum – testimonium] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,56 

Multi enim falsum testimonium96 dicebant adversus eum
96 falsum testimonium ΩV Li447 Li447@ Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Weber
et convenientia testimonia non erant.
Numérotation du verset Mc. 14,57 

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 14,58 

Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc
manufactum
et post97 triduum aliud non manufactum edificabo98.
97 post ΩS ΩV Rusch ] per ω 1 ΩJ ΩL Li447@ Weber |
98 Ego dissolvam... et edificabo ΩJ] Ego dissolvam et edificabo ! Cor2 (glos.)] Ego ... et reedificabo ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,59 

Et non erat conveniens testimonium eorum99.
99 eorum ΩS ΩJ Rusch ] illorum ω 1 ΩL ΩV Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 

Et exsurgens100 summus sacerdos in medium
100 Et exurgens ΩJ Rusch Weber ] Exurgens autem ΩS, Exurgens Cor2 ( grec. anti. glos. ) ΩV
interrogavit Iesum101 dicens: Non respondes quicquam
101 Iesum ω1 Li447 ΩJ ΩV Rusch Weber ] ipsum Li447@
ad ea que tibi obiiciuntur102 ab his?
102 tibi obiiciuntur ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,61 

Ille autem tacebat et nihil respondit.
Rursum103 summus sacerdos interrogavit104 eum et dixit ei: Tu es Christus filius Dei105 benedicti?
103 Rursum ω1 ΩV Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447@ ΩJ |
104 interrogavit Li447@ Rusch ] interrogabat ω 1 ΩJL ΩV Weber |
105 Dei Cor2 (grec. anti. sic habent) ω1 ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] om.L Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,62 

Iesus autem dixit illi106:
106 illi ω1 ΩJ Li447 Rusch Weber] ei Li447@ ΩV
Ego sum.
Et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem virtutis Dei107
107 sedentem - virtutis Dei Cor2 ( grec. anti. glos. et Lc. 22 est DEI sed non in * vel in Mt. ) ΩR² ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩV Li447 Li447@ , sedentem virtutis Cor4 ( DEI cancel.) ω 1 ΩR* ΩJL Weber
et venientem cum nubibus celi.
Numérotation du verset Mc. 14,63 

Summus autem sacerdos scindens
vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes?
Numérotation du verset Mc. 14,64 

Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Numérotation du verset Mc. 14,65 

Et
ceperunt quidam conspuere eum
et velare faciem eius
et collaphis eum cedere
et dicere ei: Prophetiza.
Et ministri
alapis eum cedebant.
Numérotation du verset Mc. 14,66 

Et cum esset Petrus in atrio deorsum108,
108 deorsum ω 1 ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina Weber ] seorsum Li447 Li447@
venit una ex ancillis
summi sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 14,67 

Et cum vidisset Petrum calefacientem se109 aspiciens eum110* ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
109 se ω 1 ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + ad ignem Li447@ |
110 eum ΩH ΩP ΩJ Li447@ ΩS ] eum et ΩF, illum Cor2 ( anti. glos.) ω 1 ΩL Weber , ille Rusch |
Numérotation du verset Mc. 14,68 

At ille negavit
dicens: Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
et statim111* gallus cantavit.
111 statim Cor2 (grec. anti. glos.) ΩH ΩS Li447@ ] om. Cor4 ( STATIM cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL ΩP ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,69 

Rursus autem cum vidisset eum112* ancilla
112 eum ΩH ΩF ΩR ΩS ΩV] illum Cor4 ω 1 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, + alia ΩJ Cor2 ( grec. anti. glos., Mt. 26) Cor4 ( ILLUM ponitur in** super [sine?] ALIA )
cepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 

At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus113 qui astabant114
113 rursus Cor2 (anti.) ω1 ΩJ] rursum Wordsworth (Θ) ΩF ΩS ΩV Cas239 Som40 |
114 astabant Cas239 ω 1 CorS2 ( Senonens. et sic plures ) ΩM ΩF Sarum ΩR ΩP ΩL ΩV Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] assistebant CorS2 ( Paris. sic ) ΩJ |
dicebant Petro: Vere ex illis es115. Nam et Galileus es.
115 es ω1 ΩJ ΩV] + tu Weber (M G)
Numérotation du verset Mc. 14,71 

Ille autem cepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis116.
116 istum - quem dicitis] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,72 

Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus:
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 1 
prol.| [Mc. 14, 1-15 legitur Hebdomadae sanctae feria 3; cf. Ordinarium OP 645 = Cist. 63]
marg.| {CMC14d1.1} HIERONYMUS. − Nunc1 aspergamus librum nostrum de sanguine et limina domorum et funem coccineum circumdemus domui orationis nostre, et coccum in manu nostra2 ut Zare3* ligemus, ut vaccam rufam in valle occisam enarrare possimus.
De Christi enim occisione narraturus evangelista premittit: A a
a ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 58.1-5: «Erat autem Pascha azymorum post biduum. Nunc aspergamus librum nostrum de sanguine ut limina domorum; et funem coccineum circumdemus domui 'orationis nostrae'; et coccum in manu nostra ut Zare ligemus; ut uaccam rufam in ualle occisam enarrare possimus. Pascha"transitus" interpretatur; phase uero"immolatio". De immolatione agni et transitu populi per mare uel angeli per Aegyptum praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno; quando nos post biduum uisitauit; id est plenissima luna, aetate Christi perfecta, ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni inmaculati,"qui tollit peccata mundi", in una domu quae est"una electa matris suae", ecclesia catholica, calciati caritate, et armati uirtute, comedemus dicentes,"etenim pascha nostrum immolatus est"». [FG2014]
1 Nunc] Tunc Li447 Md214
2 nostra] vestra Md214
3 Zare] Zaram Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,1 
Erat autem pascha et azyma post biduum.
marg.| {CMC14d1.2} BEDA. − Pascha quidem 4* hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarumb, pertransierit, nec percusserit eos; vel ipse Dominus prebens auxilium populo suo, desuper ambulavit.B c
b Cf. Ex. 12, 23.
c ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 604.367-371: «Pascha quod hebraice dicitur phase non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambularit».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 245.976-981 ut ref.: [FG2017]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26, 1-2_d1 # (Hieronymus) = CMC14,1-2_d1.2 (Beda); cf. CLC22_d1.2 (Beda).
¶Nota Ce passage se retrouve à l’identique chez Jérôme (cité dans la CMT), Bède sur Marc (cité dans la CMC), Bède sur Lc. (cité de façon plus complète dans la CLC), mais aussi   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM174A, p. 678.34 sqq.;   Sedulius Scot, In Mt., lib. 4, c. 26, 1, t. 2, p. 560.60 sqq.[MM2019]
4 quidem Li447 ] quod Ed1953
marg.| {CMC14d1.3} HIERONYMUS. − Vel Pascha transitus interpretatur, phase 5* vero immolatio. De6* immolatione agni et transitu populi per mare vel per7* Egyptum. Prefiguratur autem 8* passio Christi et redemptio populi de inferno, quando nos post biduum visitat, id est plenissima luna, etate Christi perfecta ut nec cum aliqua parte tenebrosa9 carnes agni immaculati, qui tollit peccata mundi, in una domo, que est Ecclesia catholica, calciati caritate et armati virtute comedamus.C d
d ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 58.5-13: «Erat autem Pascha azymorum post biduum. Nunc aspergamus librum nostrum de sanguine ut limina domorum; et funem coccineum circumdemus domui 'orationis nostrae'; et coccum in manu nostra ut Zare ligemus; ut uaccam rufam in ualle occisam enarrare possimus. Pascha"transitus" interpretatur; phase uero"immolatio". De immolatione agni et transitu populi per mare uel angeli per Aegyptum praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno; quando nos post biduum uisitauit; id est plenissima luna, aetate Christi perfecta, ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni inmaculati,"qui tollit peccata mundi", in una domu quae est"una electa matris suae", ecclesia catholica, calciati caritate, et armati uirtute, comedemus dicentes,"etenim pascha nostrum immolatus est"». [FG2014]
5 Pascha... phase] inv. Ed1953
6 De] In Ed1953
7 per] om. Ed1953
8 autem] om. Ed1953
9 perfecta ut nec cum aliqua parte tene-] om. Li447*
marg.| {CMC14d1.4} BEDA. − Hoc autem, iuxta Veteris Testamenti scripturam, inter Pascha et azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur, in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est quartadecima luna mensis primi. Quinta decima10* autem luna, quando egressum est de egypto, succedebat festivitas azymorum, que septem diebus, id est usque ad vicesimum primum diem eiusdem mensis11 ad vesperam est statuta solemnitas. Verum evangeliste indifferenter et diem azymorum pro Pascha, et pro diebus azymorum pascha ponere solent. Unde et Marcus hic dicit: Erat 12   pascha, et azyma post biduum quia et pasche dies in azymis panibus est celebrari13 preceptus. Et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire precipimur.D e
e ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 604.379-605.394: «Hoc sane iuxta ueteris instrumenti scripturam inter pascha et azima distat quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad uesperam, hoc est quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna quando egressum est de aegypto succedebat festiuitas azimorum quae septem diebus, id est usque ad uicesimum primum diem eiusdem mensis, ad uesperam est statuta sollemnitas. Verum euangelistae indifferenter et diem azimorum pro pascha et pro diebus azimorum pascha ponere solent. Dicit enim marcus: erat autem pascha et azima post biduum. Dicit lucas: dies festus azimorum qui dicitur pascha. Item iohannes cum primo azimorum die, id est quinta decima luna, res ageretur ait: et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha. Quod ideo fecere quia et paschae dies in azimis panibus est celebrari praeceptus et nos quasi pascha perpetuum facientes semper ex hoc mundo transire praecipimur». [FG2017]
10 Quinta decima] inv. Ed1953
11 eiusdem mensis] inv. Li447*
12 Erat] + autem Ed1953
13 celebrari] celebrare Li447
marg.| {CMC14d1.5} HIERONYMUS. −  [1] A principibus autem egressa est iniquitas in Babylone. [2] Qui templum parare14* et vasa et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.
Unde sequitur:
14 parare] om. Ed1953
Et querebant summi sacerdotes et scribe quomodo eum dolo tenerent et occiderent.
marg.| [3] Occiso autem capite totum corpus innerve15* efficitur unde miseri faciunt quod caput16 moriatur. Vitant autem diem festum, quod convenit17 illis. Non enim est festivitas his qui vitam et misericordiam perdiderunt.E f
Nam 18* sequitur:
f ¶Fons: <revera> Glossa ordinaria (Mc. 14, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 126° marg.], ed. Gloss-e : « et querebant summi sacerdotes. hieronymus [1] A principibus egressa est iniquitas [2] qui templum parare et vasa et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant». <potius quam>   Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 58.15-19: «Et quaerebant summi sacerdotes et scribae et reliqua. [1] A principibus"egressa est iniquitas" in"Babylone", [3] occiso etenim capite totum corpus innerue efficitur. Unde miseri faciunt quod capita moliuntur. Uitant diem festum quod conuenit illis. Non est enim festiuitas his qui uitam et misericordiam perdiderunt».
<cuius fons> [2] Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 245.985-994: «tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur caiphas; et consilium fecerunt ut iesum dolo tenerent et occiderent. qui debuerant pascha uicino parare uictimas leuigare templi parietes pauimenta uerrere uasa mundare et secundum ritum legis purificari ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium quomodo occidant dominum, non timentes seditionem ut simplex sermo demonstrat, sed cauentes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur». [FG2014]
E ¶Codd. : Li447 (73vb ) Ed1953 {MM2019}
15 innerve] scrips., in nerve Li447, enerve Ed1953
16 caput] corpus Li447
17 convenit] evenit Li447
18 Namp] Unde Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,2 
Dicebant autem non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
marg.| {CMC14d1.6} BEDA. − Non quidem metuentes seditionem ut simplex sermo demonstrat sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.F g
g ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 605.408-410: «Qui debuerant pascha uicino parare uictimas leuigare templi parietes pauimenta uerrere uasa mundare et secundum ritum legis purificari ut esu agni digni fierent congregantur ineuntes consilium quomodo occidant dominum non timentes seditionem ut simplex sermo demonstrat sed cauentes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur». [FG2017]
F ¶Codd. : Li447 (73vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d1.7} THEOPHYLACTUS. − Ipse tamen Christus tempus sibi constituerat passionis voluit19 enim in paschate crucifigi quia ipse verum erat pascha.G h
h ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 1), PG 123, 644D1-4. [CGC2016]
G ¶Codd. : Li447 (73vb ) Ed1953 {MM2019}
19 voluit] volui Li447
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 2 
prol.| [Mc. 14, 1-15 legitur Hebdomadae sanctae feria 3; cf. Ordinarium OP 645 = Cist. 63]
marg.| {CMC14d2.1} BEDA. − Passurus Dominus pro omni20* mundo et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania, id est in domo obedientie.H i
Unde dicitur:
i ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 605.412-413: «Passurus pro omni mundo et uniuersas nationes suo sanguine redempturus moratur in bethania domo oboedientiae quae quondam fuit simonis leprosi non quod leprosus illo tempore permaneret sed qui ante leprosus postea a saluatore mundatus est nomine pristino permanente ut uirtus curantis appareat».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.996-998 ut ref.:
<Paral. Thomae de Aquino> Catena aurea (Mt. 26, 6-13) § 3: Hieronymus [FG2017]
H ¶Codd. : Li447 (73vb ) Ed1953 {MM2019}
20 omni] toto Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,3 
Et cum esset Bethanie in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier etc.21
21 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMC14d2.2} HIERONYMUS. − Hinnulus enim cervorum semper ad lectum suum redit, id est Filius obediens Patri22 usque ad mortem, obedientiam a nobis23 petit.I j
j ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 58.20-59.22: «Venit Iesus Bethaniae. Ut fit hinnulus ceruorum, semper ad lectum suum redit, id est filius oboediens patris "usque ad mortem", oboedientiam a nobis petit. Simon leprosus mundum infidelem primo, et postea fidelem, significat». [FG2014]
I ¶Codd. : Li447 (73vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2023}
22 obediens Patri] inv. Ed1953
23 obedientiam – a nobis] inv. Ed1953
marg.| {CMC14d2.3} BEDA. − Dicit autem: Simonis leprosi, non quod leprosus illo tempore permaneret sed quia ante24* leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat.J k
k ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 605.414-416: «Passurus pro omni mundo et uniuersas nationes suo sanguine redempturus moratur in bethania domo oboedientiae quae quondam fuit simonis leprosi non quod leprosus illo tempore permaneret sed qui ante leprosus postea a saluatore mundatus est nomine pristino permanente ut uirtus curantis appareat». <ex quo> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.998-1001. [FG2017]
24 quia ante] quod antea Ed1953
marg.| {CMC14d2.4} THEOPHYLACTUS. − Quamvis autem quatuor Evangeliste unguentum mulieris commemorent, non est tamen una, sed due: una quidem que describitur a Ioanne, que soror est Lazari, que scilicet ante sex25 dies pasche unxit pedes Iesu; alia vero que a reliquis tribus Evangelistis describitur. Adhuc autem si attendas, invenies has tres esse. A Ioanne namque26* una describitur, altera vero a Luca, a duobus vero reliquis altera. Que enim a Luca describitur meretrix esse, dicitur et27* in medio predicationis tempore ad Iesum venisse. Hec vero que a Mattheo et Marco describitur, dicitur in tempore passionis venisse, non confitentem se esse28* peccatricem.K l
l ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 3), PG 123, 645A4-14. [CGC2016]
25 sex] quinque Li447
26 namque] enim Ed1953
27 et] om. Ed1953
28 esse] om. Ed1953
marg.| {CMC14d2.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Ego autem nihil aliud intelligendum arbitror, nisi quod non aliam quidem fuisse mulierem, que peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse semel scilicet quod Lucas narravit, cum primo accedens cum humilitate et lacrimis, meruit peccatorum remissionem nam et hoc Ioannes commemoravit, cum de Lazaro resuscitando cepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam, dicens : « Maria autem erat que unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur »m. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est quod ad luce narrationem non pertinet; sed pariter narratur a reliquis tribus. Quod ergo Mattheus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes, accipiamus non solum caput, sed etiam pedes Domini perfudisse mulierem; nisi29 forte quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisquam30 calumniosus est ut in vase fracto neget aliquid remanere potuisse, unde etiam pedes Domini perfunderet. Sed religiosius contendet aliquis non ita fractum esse ut totum effunderet. Vel prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur.L n
m Io. 11, 2.
n ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 79, § 154, p. 261.4-263.7: «Nam nec Lucas in bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eandem mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a bethania de castello mariae et marthae sororis eius. maria autem erat, quae unxit dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens iohannes adtestatur lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam simonis factum esse narrauit -iam itaque hoc maria fecerat -, quod autem in bethania rursus fecit, aliud est, quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, iohanne scilicet, mattheo et marco. inter istos igitur tres, mattheum, marcum et iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula evangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem evangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate evangelii. ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus». [FG2014]
L ¶Codd. : Li447 (74rb ) Ed1953 {MM2019}
29 nisi] ubi Li447
30 quisquam] quis Li447
marg.| {CMC14d2.6} BEDA. − Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nardus vero est frutex aromatica gravi31*, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra, fragilique. Quamvis autem pinguis sit, tamen redolet ut cupressus, aspero sapore, folio parvo densoque, cuius cacumina in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus: U nguenti nardi pistici 32   pretiosi quia videlicet unguentum illud quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum est nardi, verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum eius, adiectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia.M o
o ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 606.434-447: «Est autem alabastrum genus marmoris candidi uariis coloribus intertincti quod ad uasa ungentaria cauare solent eo quod optime seruare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa thebas aegyptias et damascum syriae ceteris candidius probatissimum uero in india. Nardus uero est frutex aromatica graui ut aiunt et crassa radice sed breui ac nigra fragili que quamuis pingui situm redolente ut cypressum aspero sapore folio paruo denso que cuius cacumina in aristas se spargunt ideo que gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait marcus, ungenti nardi spicati pretiosi, quia uidelicet unguentum illud quod attulit maria domino non solum de radice confectum nardi uerum etiam quo pretiosius esset spicarum quoque et foliorum eius adiectione odoris ac uirtutis illius erat accumulata gratia». [FG2017]
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26.7d3.3 [MM2019]
M ¶Codd. : Li447 (74rb ) Ed1953 {MM2019}
31 aromatica gravi] aromaticus grandi Ed1953
32 pistici] spi. Li447
marg.| {CMC14d2.7} THEOPHYLACTUS. − Vel, sicut in greco dicitur, nardi pistici , id est fidelis, eo quod unguentum nardi erat absque dolo cum fide confectum.N p
p ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 3), PG 123, 645B1-3 . [CGC2016]
N ¶Codd. : Li447 (74va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d2.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem videri contrarium quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post33* biduum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de illo pretioso unguento dicitur.Ioannes autem ante sex dies pasche dicit Iesum venisse in Bethaniam, de unguento eodem34* narraturus. Sed qui ita moventur, non intelligunt, Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat, non post illam predicationem de biduo, sed adhuc cum sex35 dies essent usque ad36* pascha recapitulando posuisse.O q
q ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 78, § 153, p. 257.1-14: «Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat iesus in bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, iohannes autem ante sex dies paschae dicit iesum uenisse in bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum iohanne in bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt mattheum et marcum illud quod in bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha». [FG2014]
33 post] et Ed1953
34 unguento eodem] inv. Ed1953
35 sex] om. Li447
36 usque ad] ante Ed1953
marg.| {CMC14d2.9} HIERONYMUS. − Mystice autem Simon leprosus mundum infidelem primo, et postea fidelem significat. Mulier autem cum alabastro37 ecclesiasticam fidem que dicitr: « Nardus mea dedit odorem suum ». Pistica nardus dicitur, id est mystica38* et pretiosa. Domus impleta odore, celum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium39*, quod frangitur ad caput, ex quo omne corpus compaginatum est; recumbente ipso, id est humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis, que de pedibus ascendit ad caput, et ad pedes a capite descendit per fidem, id est ad Christum et ad membra eius.
Sequitur:
r Ct. 1, 11.
37 alabastro] alabaustro hic et ubique Li447 Mt366
38 mystica] fidelis Ed1953
39 est desiderium] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,4 
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos40* dicentes: Ut quid perditio ista? etc.41
40 semetipsos] + et Ed1953
41 etc.] om. Ed1953
marg.| Per synecdochen dicitur unus pro multis et multi pro uno. Perditus enim Iudas de salute perditionem invenit et in ficu42* fructifera mortis laqueum43* nanciscitur44* . Sub pretextu autem avaritie mysterium fidei loquitur. Etenim nostra fides trecentis emitur   denariis , id est45* decem sensibus, interioribus scilicet et exterioribus 46*, per corpus et animam et spiritum triplicatis.P s
s ¶Fons: [1] Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 59.22-39: «Et quaerebant summi sacerdotes et scribae et reliqua.A principibus"egressa est iniquitas" in"Babylone", occiso etenim capite totum corpus innerue efficitur. Unde miseri faciunt quod capita moliuntur. Uitant diem festum quod conuenit illis. Non est enim festiuitas his qui uitam et misericordiam perdiderunt. Uenit Iesus Bethaniae. Ut fit hinnulus ceruorum, semper ad lectum suum redit, id est filius oboediens patris"usque ad mortem", oboedientiam a nobis petit. Simon leprosus mundum infidelem primo, et postea fidelem, significat. Mulier cum alabastro ecclesia est cum fide, quae dicit,"nardus mea dedit odorem suum"."Pisticus" nardus dicitur, id est mysticus et pretiosus. Domus impleta est odore", id est coelum et terra. Fractum alabastrum carnale est desiderium quod frangitur ad"caput ex quo omne corpus" conpaginatum est. Recumbente ipso, id est humiliante ut eum tangeret fides peccatricis quae de pedibus ascendit ad caput et ad pedes"a capite" descendit per fidem, id est ad Christum et membra eius . Quidam indigne ferentes. Per synechdocen dicitur unus pro multis et multi pro uno, dicentes intra se"ut quid perditio" haec est unguenti. Perditus de salute perditionem inuenit, ut in fico fructifera mortis laqueum nanciscitur. Trecentis enim denariis emi unguentum dicitur et dari pauperibus. [2] Sub praetextu auaritiae mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides trecentis emitur denariis, id est decem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis, ut et nos sicut Gedeon trecentorum uirorum numerum adsumentes allophilorum castra pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamas, et ut Abraham cum trecentis uiris spolia ad uesperam diuidamus». [FG2014]* <ex quo> = [2] Glossa ordinaria (Mc. 14, 5) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 126b marg.], ed. Gloss-e . [MM2019]
42 ficu] vite Ed1953
43 laqueum] laqueus Ed1953
44 nanciscitur] naciscitur Li447, nascitur Ed1953
45 id est] in Ed1953
46 exterioribus] + scilicet Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,5 
[...]
marg.| {CMC14d2.10} BEDA. − Quod autem dicit:
Et fremuerunt in eam
marg.| nequaquam debemus de diligentibus Christum apostolis dictum credere47, sed de Iuda potius sub numero plurali.Q t
t ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 607.481-485: «Quod uero subditur: et fremebant in eam, nequaquam de bonis ac diligentibus christum apostolis dictum crediderim sed de illo potius sub numero plurali qui nec domino nec discipulis eius fideliter adhaesisse neque pauperum curam habuisse probatus est». [FG2017]*
47 credere] creded’e Li447
marg.| {CMC14d2.11} THEOPHYLACTUS. −  [1] Vel convenienter videtur innui quod discipuli plures mulierem arguerunt, eo quod sepe Christum audierant de eleemosyna docentem. Iudas vero non eadem intentione indigne tulit sed propter amorem pecunie et turpe lucrum. Unde et Ioannes ipsum solum commemorat, tamquam fraudulenta intentione mulierem arguentem. Dicit autem: Et fremuerunt in eam, id est molesti erant ei, exprobrantes et iniurias inferentes. [2] Arguit autem Dominus discipulos eo quod desiderium impediunt mulieris.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,6 
Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis?
marg.| Postquam enim munus obtulerat, illam per opprobria pervertebant.R u
u ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 5-6), PG 123, [1] 645B1-3, [2] 645C8-13.
R ¶Codd. : Li447 (74vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d2.12} ORIGENES. Super Mattheum. − Doluerunt enim de perditione unguenti quod poterat venumdari multo pretio, et dari pauperibus . Tamen non debebat fieri hoc quia conveniens erat ut super caput Christi funderetur sancta et decenti infusione.
Unde sequitur:
Bonum opus operata est in me.
marg.| Usque adeo autem efficax est laus huius operis boni ut exhortetur nos omnes odoriferis et pretiosis operibus implere Domini caput, ut de nobis dicatur quia48* bonum opus fecimus super caput ipsius49* ; quia semper quidem habemus, quamdiu in hac vita sumus, pauperes nobiscum, et opus habentes cura eorum qui profecerunt in verbo, et divites facti sunt in sapientia Dei. Non autem possunt sufficere ut semper diebus ac50* noctibus habeant secum filium Dei, id est verbum et sapientiam Dei.S v
Sequitur enim:
v ¶Fons: Origenes , Commentariorum series (latine), § 77 (Mt. 26, 8-11), GCS 38, p. 183.25-184.14: «Matthaeum et Marcum indignati sunt discipuli et doluerunt perditionem unguenti quod decurrebat a capite eius ad ceterum corpus. Nametsi poterat venundari unguentum illud multo pretio et dari pauperibus, tamen non debebat fieri hoc. Quia conveniens erat ut super caput Christi infunderetur sancta et decenti infusione. Qui autem contendunt intellegere ista secundum simplicem textum, dicant effusum unguentum super caput Iesu laudabiliter, qualem habebat secundum textum decorem, ut effunderetur super caput talis et tanti magistri. Non erat ergo unguentum illud pauperibus dignum nec conveniens (quantum ad suum honorem) ut divideretur in multos, sed ut integrum manens effunderetur super caput tantummodo Iesu. Propter quod et mulierem quae hoc fecerat, suscipit Iesus et indignantibus discipulis dicit: «sinite eam, et nolite ei molesti esse, quoniam bonum opus operata est in me». Usque adeo autem efficax est huiusmodi laus operis boni, ut exhortetur omnes nos odoriferis et divitibus operibus inplere domini caput, ut et de | nobis dicatur quia bonum opus fecimus super caput ipsius; quia semper quidem habemus (quamdiu in hac vita consistimus) pauperes nobiscum et opus habentes cura eorum, qui profecerunt in verbo et divites facti sunt in sapientia dei, non autem possunt sufficere, ut semper diebus et noctibus habeant secum filium dei verbum dei et sapientiam et omnia, quidquid est dominus noster salvator». [CGC2017] [MM2019].
48 quia] quod Ed1953
49 ipsius] Christi Ed1953
50 ac] et Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,7 
Semper enim pauperes habebitis51* vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere, me autem non semper52 habebitis53.
51 habebitis] restit. iuxta Li447@ Mt366@ cum Biblia communi, ha. codd., habetis Ed1953
52 non semper] inv. Li447*
53 habebitis] restit. iuxta Li447@ Mt366@ cum Biblia communi, ha. codd., habetis Ed1953
marg.| {CMC14d2.13} BEDA. − Mihi quidem videtur in hoc loco de presentia corporali locutus quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo nunc54* in omni convictu et familiaritate.T w
w ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 607.493-495: «Sed mihi uidetur in hoc loco de praesentia dicere corporali quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quo modo nunc in omni conuictu et familiaritate».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 247.1041-1044 ut ref.:
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26d3 (Hieronymus) [FG2017]*
T ¶Codd. : Li447 (74vb ) Ed1953 {MM2019}
54 nunc] tunc Ed1953
marg.| {CMC14d2.14} HIERONYMUS. − Dicit etiam: Bonum opus operata est in me quia qui credit in Deum, reputatur ei   ad iustitiam . Aliud est enim credere ei55*, aliud credere56* in eum, id est totum eicere te57* in illum.U x
Sequitur:
x ¶Fons: Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 60.44-47: «Sequitur: Bonum opus operata est in me. Qui credit in Deum reputatur ei"ad iustitiam". Aliud enim est"credere ei", aliud"credere in eum", id est totum te iacere in illum». [FG2015]
55 ei] + et Ed1953
56 credere] om. Ed1953
57 te] se Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,8 
Quod habuit, id est quod potuit, hoc fecit prevenit ungere corpus meum in sepulturam.
marg.| {CMC14d2.15} BEDA. − Quasi dicat 58* : Quod59* vos putatis perditionem esse unguenti officium sepulture est.V y
y ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 607.499-608.500: «Quod uos putatis perditionem esse ungenti officium sepulturae est».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 247.1048-1049 , ut laud. multi alii auctori [FG2017]
<ex quo> Glossa ordinaria (Mc. 14, 8) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 127a marg.], ed. Gloss-e . [MM2019]
58 dicat] scrips., d. Li447 Mt366 , diceret Ed1953
59 Quod] om. Ed1953
marg.| {CMC14d2.16} THEOPHYLACTUS. −  Prevenit enim, quasi a Deo ducta,   ungere corpus meum , in signum sepulture future60* . In quo proditorem confundit ac si ei diceret: Qua conscientia mulierem confundis, que in sepulturam corpus meum ungit et61* teipsum62 non confundis, qui te63* in mortem trades? Prophetizat64 autem Dominus consequenter duas prophetias: scilicet quod Evangelium eius65* predicabitur in universo mundo et quod opus mulieris laudabitur.W z
Unde sequitur:
z ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 8), PG 123, 645C13-D7. [CGC2016]
60 future] om. Ed1953
61 et] om. Ed1953
62 teipsum] + vero Ed1953
63 te] me Ed1953
64 prophetizat] prophetat cacogr. Li447
65 eius] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,9 
Amen dico vobis ubicumque predicatum fuerit etc.
marg.| {CMC14d2.17} BEDA. − Notandum66 autem quod, sicut Maria gloriam adepta est67* toto orbe de obsequio quod Domino exhibuit, ita e contrario68* ille qui obsequio eius detrahere non timuit, longe lateque infamatus est sed Dominus bonum laud e digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo preteriit.X aa
aa ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.505-512: «Notandum autem quod sicut maria gloriam adepta est toto orbe quacumque ecclesia sancta diffusa est de obsequio quod domino piae deuotionis exhibuit ita e contrario ille qui obsequio eius detrahere temeraria lingua non timuit perfidiae nota longe late que infamatus et deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed dominus bonum laude digna remunerans futuras impii contumelias tacendo praeteriit». [FG2017]
66 Notandum] Natandum Li447
67 est] + in Ed1953
68 e contrario] ex° Mt366* , e converso Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 3 
prol.| [Mc. 14, 1-15 legitur Hebdomadae sanctae feria 3; cf. Ordinarium OP 645 = Cist. 63]
prol.| [Paral. bibl. : Mc 14, 10-11 // Mt 26, 14-16 // Lc 22, 3-6]
marg.| { CMC14d3.1} BEDA. − [b] Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti se69* fecisse credebat, vult magistri pretio compensare.
[a] Unde sequitur 70* : Y ab
ab ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.514-516: «[a] Et iudas scariothis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis. [b] Infelix iudas! damnum quod ex effusione ungenti se fecisse credebat uult magistri pretio compensare nec certam postulat summam ut saltim lucrosa uideretur proditio sed quasi uile tradens mancipium in potestate ementium posuit quantum uellent dare». [FG2017]
Y ¶Codd. : Li447 (75ra ) Ed1953 {MM2018}
69 se] om. Ed1953
70 sequitur] dicitur Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,10 
Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
marg.| {CMC14d3.2} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − [b] Quid mihi eius patriam dicis? Utinam ipsum quoque nescire licuisset. Sed alter erat discipulus qui Iudas Iacobi ‘Zelotes’ dicebatur71* et, ne appellatione cognominis fiat confusio personarum, propterea hunc ab illo separavit. Non autem dixit ‘Iudas proditor’ ut doceat detractiones nescire et accusationes declinare. [a] Quod autem dicit unus de duodecim auget detestabilitatem proditoris. Nam et alii discipuli erant qui fuerant numero septuaginta, sed illi non intimi, non tanta confidentia sociati sunt. Isti autem   duodecim fuerunt comprobati. Hec erat caterva regalis72* de qua proditor malignus exivit.Z ac
ac ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 41ra24 );   Alanus de Farfa , pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>
a]   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 103D = Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 97v21 = Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 81v28 ; cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 43v14 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 25vb6 : «Tunc abiit unus   ex duodecim. Et hoc auget delictum detestabilitatem [detestabilitate P12140, detestabile Som97 Ed1953] proditoris. Nam et alii discipuli erant qui fuerunt numero septuaginta, sed illi non intimi non * tanta confidentia sociati [+ sunt Ed1953], nec illis interiora decreta commissa sunt. Isti autem duodecim fuerunt comprobati [probati Ed1953], haec erat caterva regalis. De hoc choro Iudas egressus est, de hac conversatione proditor malignus exivit».
* intimi non V3835 P12140] tam manifeste nec Cbg149 P2663 Ed1953, in tam magna nec Som97 (in ras.).
[b]   Chrysostomus , De proditione Iudae 1, [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 104A; Cbg149 ( 98r18 ) P2663 ( 82r20 ); cf. P12140 ( 44r20 ) Som97 ( 26ra10 ) V3835 ( 42vb20 ): «Quid mihi [enim P2663] eius patriam dicis? Utinam ipsum quoque nescire licuisset. Iudas qui dicitur Scariothis [Scariothes V3835, Iscariotes Ed1953] alter erat discipulus qui Iudas Iacobi ‘Zelotes’ dicebatur. Et [Som97² V3835, ut Som87* Cbg149 P2663 P12140] ne appellatione cognominis fiat confusio personarum nec errore nominis proditor protegatur, propterea hunc ab illo separavit et illum quidem de animi sui virtute nuncupavit istius malitiae nomen abscondit. Et ideo non dixit Iudas proditor, ut te doceat* detractiones [detractationes V3835* (eras.)] nescire et accusationes declinare. Tunc abiit unus ex duodecim ad [a V3835] principes sacerdotum et dixit eis: Quid vultis mihi [mihi vultis V3835 P12140 Som97] dare et ego vobis tradam eum[eum trado Cbg149 P2663, trado eum V3835 Som97]?»
* te doceat] et doceat V3835, edoceat P12140 Som97
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 2, [a] PG 49, 375.33-43 : «‘Τί ἐστιν, Εἷς τῶν δώδεκα;’ Καὶ τοῦτοεγίστην αὐτῷ δείκνυσιν οὖσαν τὴν κατηγορίαν τῷ εἰπεῖν, Εἷς τῶν δώδεκα. Καὶ γὰρ ἦσαν ἕτεροιαθηταὶ τῷ Ἰησοῦ ἑβδοµήκοντα τὸν ἀριθµόν· ἀλλ' ἐκεῖνοι τὰ δευτερεῖα εἶχον, ἐκεῖνοι οὐ τοσαύτης ἀπέλαυον τῆς τιµῆς, οὐδὲ τοσαύτηςετεῖχον τῆς παῤῥησίας, οὐκ ἐκοινώνησαν ἀποῤῥήτων τοσοῦτον, ὡς οἱ δώδεκα. Οὗτοιάλιστα ἦσαν δόκιµοι, καὶ ὁ περὶ τὸν βασιλέα χορὸς οὗτος ἦν· αὕτη ἡ συµµορία ἡ περὶ τὸν διδάσκαλον, καὶ ἀπὸ ταύτης ἐξεπήδησεν ὁ Ἰούδας». [b] PG 49, 376.11-22 : «Τίνος ἕνεκεν τὴν πόλιν αὐτοῦ λέγεις; Ἦν ἕτερος Ἰούδαςαθητὴς, ζηλωτὴς ἐπικαλούµενος. Ἵν' οὖν διὰ τῆς ὁµωνυµίας ὴ γένηταί τις πλάνη, διεῖλε τοῦτον ἀπ' ἐκείνου, καὶ ἐκεῖνονὲν ἀπὸ τῆς ἀρετῆς ὠνόµασεν, Ἰούδας ὁ ζηλωτής·τοῦτον δὲ οὐκ ὠνόµασεν ἀπὸ τῆς κακίας·οὐ γὰρ εἶπεν, Ἰούδας ὁ προδότης. Καίτοι ἐχρῆν, ὥσπερ ἐκεῖνον ἀπὸ τῆς ἀρετῆς ἐκάλεσεν, οὕτω καὶ τοῦτον ἀπὸ τῆς κακίας προσαγορεῦσαι, καὶ εἰπεῖν, Ἰούδας ὁ προδότης·ἀλλ' ἵνα σε παιδεύσῃ καθαρὰν ἔχειν κατηγορίας τὴν γλῶτταν, καὶ αὐτοῦ τοῦ προδότου φείδεται». [ADL2018][MM2018] [MM2019]
Z ¶Codd. : Li447 (75ra ) Ed1953 {MM2018}
71 dicebatur] vocabatur Ed1953
72 regalis Li447 ] legalis Ed1953
marg.| {CMC14d3.3} HIERONYMUS. − Unus tamen erat de duodecim numero, non unus merito; unus corpore, non unus animo. Abiit autem ad principes postquam exiit et intravit in eum satanas unumquodque animal ad simile sibi iungitur.AA ad
ad ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 60.50-59: «Praeuenit ungere corpus meum, id est antequam ueniret qui excluderet, Iudas Iscariotes unus deduodecim, unus numero, non unus merito; unus nomine, non unus numine; unus corpore, non unus animo. Unde sponsus ad sponsam canit,"uulnerasti cor meum soror mea, sponsa","in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui". Oculus et crinis sapientiae est uirtus. Quia Iudae cum ceteris dicitur,"uobis datum est nosse mysterium regni", et,"dedi uobis potestatem", et reliqua. Abiit ad principes postquam exiit in eum Satanas. Hic"nox nocti indicat scientiam". Unumquodque animal ad simile sibi iungitur». [FG2015]
AA ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d3.4} BEDA. − Quod autem dixit: A biit ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria scelerate mentis inisse consilium.AB ae
ae ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.514-516: «Quod autem dixit, abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis, ostendit eum non a principibus inuitatum non ulla necessitate constrictum sponte propria sceleratae mentis inisse consilium». [FG2017]
AB ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d3.5} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem Ut proderet eum illis, id est ut annuntiaret illis quando solus existeret. Timebant autem in eum irruere quando docebat propter turbam.AC af
af ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 10), PG 123, 648A12-15. [CGC2016]
AC ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d3.6} HIERONYMUS. − [b] Promittit autem se tradere, ut magister eius diabolus ante dicebatag: « Tibi dabo potestatem hanc universam ».AD ah
Sequitur:
ag Lc. 4, 6.
ah ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 60.61, 64-65: «[a] Promittunt pecuniam, amittunt uitam; quam ipse recipit, cum uitam amittit."Quaerebat opportunitatem". Opportunitas autem doli numquam inuenitur ut non uindicetur hic sine illic. [b] Promittit se tradere, ut magister eius diabolus ante dicebat,"tibi dabo potestatem hanc uniuersam"». [FG2015] [MM2019]
AD ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,11 
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
marg.| [a] Promittunt quidem pecuniam et amittunt vitam quam ipse recipit cum vitam amittit.
marg.| {CMC14d3.7} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − O dementiam, immo cupiditatem proditoris. Cuncta enim mala cupiditas procreavit. Nam cupiditas captas animas retinet et omnibus nodis alligatas constringit, et rerum oblivionem imponit, et alienationem mentis ostendit. Ab hac Iudas captivus, cupiditatis insania, conversationis, mense discipulatus, admonitionis, suasionis oblitus est.AE ai
Nam sequitur:
ai ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 43va9 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 104B = Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 98v13 = Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 82v10 ; cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 44v19 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 26rb9 : «O dementiam immo cupiditatem [cupiditas Ed1530] proditoris. Cuncta enim mala cupiditas procreavit , hac affectatus [affectata V3835 Som97, affecta P12140 ] magistrum tradidit Iudas. Nam cupiditas huiusmodi sortita est naturam, captivas [captatas V3835] animas retinet et omnibus nodis alligatas adstringit, et [om. Ed1530] rerum oblivionem imponit et alienationem mentis ostendit et avide ** Iudas captus cupiditatis insania , quanta beneficia respuit [ om. P2663 Cbg149 ], conversationis mense, discipulatus, admonitionis, suasionis oblitus est , frenis cupiditatis impeditus [V3835 P12140 Som97 Ed1530, irretitus Cbg149 P2663 ]»
* conversationis V3835 P12140 Som97 Ed1530] + consuetudinem communicationis Cbg149 P2663
** et avide V3835 P12140 Som97 Ed1530 ] anime Cbg149 P2663 [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 3, PG 49, 376.45-56 : «Ὤ τῆς ἀπονοίας, μάλλον δὲ, ὣ τῆς φιλαργυρίας πάντα γάρ ἐκείνη ἔτεκε τὰ κακά, ἐκείνης αὐτός ἐπιθυμήσας, πρoύδωκε τὸν διδάσκαλον. Τοιούτον γάρ ἐστιν ἡ πονηρὰ ῥίζα ἐκείνη δαίμονος χαλεπώτερον τὰς ἁλούσας ἐκβακχεύει ψυχὰς, καὶ ποιεῖ πάντας ἀγνοεῖν, καὶ ἑαυτὸν καὶ τοὺς πλησίον καὶ τους τῆς φύσεως νόμους, καὶ αὐτών ἐκβάλλει τῶν φρενών καὶ παραπλήγας ἐργάζεται."Ορα γάρ πόσα ἐξέβαλεν ἐκ τῆς τοῦ Ἰούδα ψυχής τὴν ὁμιλίαν, τὴν συνήθειαν, τὴν κοινωνίαν τὴν ἐν τραπέζῃ, τὰ θαύματα, τὴν διδασκαλίαν, τὴν παραίνεσιν, τὴν νουθεσίαν, ταύτα πάντα εἰς λήθην ἐνέβαλεν ἡ φιλαργυρία τότε». [ADL2018] [MM2018]
Et querebat quomodo illum73 opportune traderet.
73 illum Li447 Li447@ Clementina] eum Ed1953
marg.| {CMC14d3.8} HIERONYMUS. − Sed opportunitas doli numquam invenitur ut non vindicetur hic aut illic.AF aj
aj ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 60.63-64: «Promittunt pecuniam, amittunt uitam; quam ipse recipit, cum uitam amittit."Quaerebat opportunitatem". Opportunitas autem doli numquam inuenitur ut non uindicetur hic sine illic. Promittit se tradere, ut magister eius diabolus ante dicebat,"tibi dabo potestatem hanc uniuersam"». [FG2015]
AF ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| { CMC14d3.9} BEDA. − Multi hodie scelus Iude, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum, pro muneribus, caritatis et veritatis iura spernunt, Deumque74* qui est caritasaket veritas produnt.AG al
ak Cf. 1Io. 4, 16.
al ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.523-532: «Multi hodie iudae scelus quod dominum ac magistrum deum que suum pecunia uendiderit uelut immane et nefarium exhorrent nec tamen cauent.Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt profecto quia ueritatem pro pecunia negant deum pecunia uendunt; ipse enim dixit: ego sum ueritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant dominum produnt quia deus caritas est. Qui ergo caritatis et ueritatis iura spernunt deum utique qui est caritas et ueritas produnt maxime cum non infirmitate uel ignorantia peccant sed in similitudinem iudae quaerunt oportunitatem qualiter arbitris absentibus mendacio ueritatem uirtutem crimine mutent». [FG2017]*
<potius quam> <ex quo> Glossa ordinaria (Mc. 14, 11) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 207a marg.] ed. Gloss-e : « BEDA. Multi hodie scelus iude exhorrent nec tamen cavent. Cum enim pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, quia veritatem pro pecunia negant Deum pro pecunia vendunt qui dicit: ‘Ego sum veritas et vita'. Cum societatem fraternitatis aliqua discordia commaculant, Deum produnt quia «Deus caritas est». Et quod peius est non infirmitate non ignorantia, sed sicut Iudas querunt opportunitatem, ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem ».
<Paral. Thomae de Aquino> CLC22d2.11 [1] [MM2021]
AG ¶Codd. : Li447 (75rb ) Ed1953 {MM2018}
74 Deumque] coniec., Deum que Li447 , Deum Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 4 
prol.| [Mc. 14, 1-15 legitur Hebdomadae sanctae feria 3; cf. Ordinarium OP 645 = Cist. 63]
marg.| {CMC14d4.1} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Quando Iudas de traditione tractabat, alii discipuli sunt de preparatione Pasche75 solliciti.AH am
Unde dicitur:
am ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 45rb24 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 105D = Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 99v23 = Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 83v14 ; cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 46r18 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 27ra14 : «Tunc advenerunt discipuli, tunc quando [om. Ed1530] haec gerebantur, quando Iudas de traditione tractabat,   proximant discipuli eius et dicunt : ubi vis paremus tibi Pascha manducare [inv. Cbg149 P2663 Ed1530   ]? Vide discipulos, vide discipulum. Isti sunt de praeparatione solliciti, ille dominici sanguinis mercator existit».
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 4, PG 58, 378.23-27 : «Ὅτε ταῦτα ἐγένετο, ὅτε ἡ προδοσία προεχώρησεν, ὅτε ἑαυτὸν ἀπώλεσεν ὁ Ἰούδας, Προσῆλθον αὐτῷ οἱαθηταὶ λέγοντες ·Ποῦ θέλεις ἑτοιµάσωµέν σοι φαγεῖν τὸ Πάσχα [Mt. 26, 17]. Εἶδες μαθητήν; εἶδες μαθητάς; Ἐκεῖνος προδίδωσι τὸν Δεσπότην, οὗτοι περὶ τὸ Πάσχα μεριμνῶσιν· ἐκεῖνος σύμφωνα ποιεῖ, οὗτοι πρὸς ὑπηρεσίαν παρεσκεύαζον». [ADL2018] [MM2018]
AH ¶Codd. : Li447 (75rb ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {ADL2018} {MM2023}
75 Pasche Mt366 Ed1953] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,12 
Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi comedere Pascha?
marg.| {CMC14d4.2} BEDA. − Primum diem azymorum quartumdecimum diem primi mensis appellat, quando fermento abiecto, immolare, id est agnum occidere, solebant ad vesperam; quod exponens Apostolus aitan: « Pascha nostrum immolatus est Christus », qui licet die sequenti, hoc est76* quintadecima luna, sit crucifixus, attamen nocte qua agnus immolabatur, et corporis sanguinisque sui discipulis77* tradens mysteria celebranda, et a Iudeis temptus ac ligatus, ipsius immolationis, hoc est passionis sue, sacravit exordium.AI ao
an 1Cor. 5, 7.
ao ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.538-609.546: «Et primo die azimorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli: quo uis eamus et paremus tibi comedere pascha? primum diem azimorum quartum decimum primi mensis appellat quando fermento abiecto immolare, id est agnum occidere solebant ad uesperam. Quod exponens apostolus ait: etenim pascha nostrum immolatus est christus. Qui licet die sequenti, hoc est quinta decima sit luna crucifixus hac tamen nocte qua agnus immolabatur et carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda et a iudaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est passionis suae, sacrauit exordium». [FG2017]
AI ¶Codd. : Li447 (75va ) Ed1953 {MM2018}
76 hoc est] id est Ed1953
77 discipulis] om. Ed1953
marg.| {CMC14d4.3} HIERONYMUS. − Azyma vero, que cum amaritudine, id est lactucis agrestibus, manducantur, redemptio nostra est; amaritudo vero passio Domini.AJ ap
ap ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 61.66-68: «Et primo die azymorum quae cum amaritudine manducantur. Azyma nobis est redemptio nostra, amaritudo uero passio Domini». [FG2015]
AJ ¶Codd. : Li447 (75va ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC14d4.4} THEOPHYLACTUS. − Ex hoc autem quod dicunt discipuli Quo vis eamus etc.78 manifeste videtur quod Christus hospitium aliquod non habebat sed neque discipuli proprias domos. Si enim habuissent, duxissent eum ad illas.AK aq
aq ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 12), PG 123, 648B14-C3. [CGC2016]
AK ¶Codd. : Li447 (75vb ) Ed1953 {MM2018}
78 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMC14d4.5} HIERONYMUS. − Dicunt etiam Quo vis eamus ? Ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros. Dominus autem indicat cum quo manducat Pascha et more suo mittit duos, quod supra exposuimus.AL ar
Unde sequitur:
ar ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 61.69: «Dicunt ei discipuli,"quo uis eamus?" Ut cum uoluntate Dei dirigamus gressus nostros. Dominus indicat cum quo manducet pascha, et, more suo, mittit duos quod supra exposuimus». [MM2016]
AL ¶Codd. : Li447 (75vb ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,13 
Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: Ite in civitatem.
marg.| {CMC14d4.6} THEOPHYLACTUS. − Mittit quidem ex discipulis duos79*, Petrum scilicet et Ioannem, ut Lucas dicit, ad ignotum hominem, innuens ex hoc quod posset non pati. Nam qui mentem ignoti movit ut ipsos reciperet, quid non operaretur in aliis? Dat etiam eis signum ut domum scilicet invenirent, cum subdit:AM as
as ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 13), PG 123, 648C3-10 . [CGC2016]: «Άποστέλλει δὲ δὐο τῶν μαθητῶν αὐτοῦ, Πέτρον καὶ Ἰωάννην, ὡς Λουκᾶς λέγει, πρὸς ἄνθρωπον ἀγνώριστον, δεικνύων αὐτοῖς ὅτι ἠδύνατο μὴ παθεῖν. Ὁ γὰρ τὴν διάνοιαν τούτου τοῦ ἀγνώριστου πείσας ὑποδέξασθαι αὐτόν, τι οὐκ ἂν εἰργάσατο ἐν τοῖς ἄλλοις; Δίδωσι δὲ αὐτοῖς καὶ σημείον τοῦ εὑρεῖν τὴν οἰκίαν». [ADL2019]*
AM ¶Codd. : Li447 (75vb ) Ed1953 {MM2018}
79 duos Li447 cum graec.] suis Ed1953
Et occurret vobis homo lagenam aque baiulans80.
80 baiulans] + etc. Li447
marg.| {CMC14d4.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Marcus lagenam dicit quam Lucas amphoram. Ille vasis genus, ille81* modum significavit, uterque veritatem sententie custodivit.AN at
at ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 80, § 157, p. 266.13-15: «Quod uero Marcus laguenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit». [FG2014]
AN ¶Codd. : Li447 (75vb ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2023}
81 ille ] iste
Numérotation du verset Mc. 14,14 
[...]
Numérotation du verset Mc. 14,15 
[...]
marg.| {CMC14d4.8} BEDA. − Indicium autem presentie divinitatis est quod, cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit novit.AO au
Unde sequitur:
au ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 609.549-550: «Indicium quidem praesciae diuinitatis est quod cum discipulis loquens quid alibi futurum sit nouit». [FG2017]
Numérotation du verset Mc. 14,16 
Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat82 illis et paraverunt Pascha.
82 dixerat] restit. iuxta Li447@ Mt366@ Biblia communis, dix. Li447 Mt366, dixit Ed1953
marg.| {CMC14d4.9} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Non illud quod nostrum est83* sed interim Iudeorum. Illud autem quod nostrum est non solum constituit, sed et84* ipse factus est Pascha. Sed et cur illud manducavit? Quia “factus est sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret”avet ipsi85* legi requiem daret. Et, ut nemo dicat quod ideo eam evacuavit86* quia eam complere87*, ut molestam et arduam, non valuit, ipse prius eam complevit et sic fecit eam requiescereaw.AP ax
av Cf. Gal. 4, 5.
aw Cf. Mt. 5, 17: «Non veni solvere (καταλυσαῖ) legem sed adimplere».
ax ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 45vb27 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 106A = Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 100r14 ; Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 83v33 ; cf. Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 27rb9 ; Paris, BnF, lat. 12140, f. 46v12 : «Non illud quod nostrum est sed interim Iudaeorum. Et [om. Ed1953] Illud quidem discipuli praeparabant. Istud autem quod nostrum est [P2663 Cbg149 V3835, om. P12140 Som97] ipse constituit [instituit P2663], et non solum constituit, sed et [ om. V3835] ipse factus est pascha. Ubi vis paremus tibi manducare pascha? Illud Iudaicum fuit pascha, illud in Aegypto sumpsit exordium. Et cur [quur Som97* V3837] illud Christus manducauit? Scilicet quia omnia quæ sunt legis adimplevit. Nam quando baptizabatur, dicebat: Sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Veni, inquit, de legis maledictione eximere homines. Nam Deus filium suum misit [misit filium suum Ed1530] natum de muliere, factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret et ipsi [ipse Cbg149] legi [lege V3835, legem P12140] requiem daret. Et ut nemo dicat [cadat Cbg149] quod ideo eam evacuavit, quia eam complere ut molestam et arduam non valuit, ipse prius eam complevit et sic fecit [+ eam Ed1530] requiescere [requiescere fecit Cbg149]». [MM2018] [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 4, PG 49, 378.44-62 : «Οὐχὶ τοῦτο τὸ ἡµέτερον, ἀλλὰ τὸ Ἰουδαϊκὸν τέως· ἐκεῖνοὲν γὰρ οἱαθηταὶ παρεσκεύασαν, τοῦτο δὲ τὸ ἡµέτερον αὐτὸς κατεσκεύασεν· οὐόνον δὲ αὐτὸς αὐτὸ κατεσκεύασεν, ἀλλὰ καὶ αὐτὸς Πάσχα ἐγένετο. Ποῦ θέλεις ἑτοιµάσωµέν σοι φαγεῖν τὸ Πάσχα; Ἐκεῖνο Ἰουδαϊκὸν ἦν τὸ Πάσχα, ἐκεῖνο ἐν Αἰγύπτῳ τὴν ἀρχὴν ἔλαβε Τίνος οὖν ἕνεκεν τρώγει αὐτὸ ὁ Χριστός; Ὅτι πάντα τὰ νοµικὰ ἐπλήρωσε. Καὶ γὰρ ὅτε ἐβαπτίζετο, ἔλεγεν· Οὕτω γὰρ πρέπον ἐστὶν ἡµῖν πληρῶσαι πᾶσαν δικαιοσύνην. Ἦλθον ἐκ τῆς τοῦ νόµου κατάρας ἐξαγοράσαι τὸν ἄνθρωπον. Ὁ γὰρ Θεὸς τὸν ἑαυτοῦ Υἱὸν ἔπεµψε γεννώµενον ἐκ γυναικὸς, γενόµενον ὑπὸ νόµον, ἵνα τοὺς ὑπὸ νόµον ἐξαγοράσῃ, καὶ αὐτὸν ἀναπαύσῃ τὸν νόµον. Ἵνα οὖνή τις λέγῃ, ὅτι διὰ τοῦτο αὐτὸν κατήργησεν, ἐπειδὴ πληρῶσαι αὐτὸν οὐκ ἠδύνατο, ὡς φορτικὸν καὶ ἐπαχθῆ καὶ δυσκατόρθωτον ὄντα, πρῶτον αὐτοῦ πληρώσας ἅπαντα, τότε κατέλυσε». [ADL 2018] [MM2018] [MM2020]
¶Nota 1: Le traducteur infléchit légèrement le sens du texte chrysostomien quand il traduit κατέλυσε par requiescere facere au lieu de solvere (Vulgate), traduction déjà utilisée pour ἀναπαύω à propos de Mt. 5, 17 («Non veni solvere - καταλυσαῖ - legem sed adimplere»). [MM2020]
¶Nota 2: Som97 a été copié sur un ms. en onciale perdu proche de V3837 comme l'indique la graphie quur pour cur commune aux deux manuscrits. [MM2019]
AP ¶Codd. : Li447 (76ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
83 est] om. Ed1953
84 et] om. Ed1953
85 ipsi] ipse Ed1953
86 evacuavit] evacuaverit Ed1953
87 complere] implere Ed1953
marg.| {CMC14d4.10} HIERONYMUS. − Mystice autem civitas Ecclesia est que muro fidei cingitur. Homo occurrens populus primitivus est, amphora aque lex littere.AQ ay
ay ¶Fons: <revera> Glossa ordinaria (Mc. 14, 13) [ed. Strasbourg, facsim., t. 4, p. 127b marg.]: «Hieronimus. Civitas est Ecclesia que muro fidei cingitur, homo occurrens primitivus populus est , amphora aque lex littere».
<cuius fons> Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 61.73-75: «Et dicit   Ite in civitatem et reliqua. Ciuitas est quae muris fidei cingitur."Homo occurrens" populus primitiuus est."Laguenam aquae portans" lex litterae». [FG2014] [MM2015]*
AQ ¶Codd. : Li447 (76ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
marg.| {CMC14d4.11} BEDA. − Vel aqua lavacrum gratie, lagena fragilitatem designat eorum per quos eadem erat gratia mundo monstranda.AR az
az ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 609.554-555: «Aqua quippe lauacrum gratiae laguena fragilitatem designat eorum per quos eadem erat gratia mundo ministranda». [FG2017]
AR ¶Codd. : Li447 (76ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC14d4.12} THEOPHYLACTUS. − Lagenam aque portat qui baptizatus est; qui autem baptisma baiulat, venit ad requiem secundum rationem vivens, et sicut in domo requie potitur.AS ba
Unde subdit:
ba ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 13), PG 123, 648C12-D2. [CGC2016]
Sequimini eum.
marg.| {CMC14d4.13} HIERONYMUS. − [a] Qui scilicet ducit in altumbbubi est refectio Christi. [c] Dominus domus Petrus apostolus est, cui Dominus domum suam credidit ut sit una fides sub uno pastorebc. [b] Cenaculum grande ecclesia magna est in qua narratur nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum.AT bd
bb Cf. Lc. 5, 4: «Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum et laxate retia vestra in capturam».
bc Cf. Io. 10, 16.
bd ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 61.76-82: «[a] Sequimini eum qui ducit in altum ubi est"refectio" Christi. Unde Rahab exploratoribus mandat ut non irent per ima sed per excelsa pergerent. [b] "Caenaculum grande" ecclesia magna est qua narratur nomen Domini, strata uarietate uirtutum et linguarum, ut est illud,"circumamicta uarietate"; in qua paratur Domino pascha. [c] Dominus domus Petrus apostolus est, cui Dominus domum suam credidit, ut sit"una fides" sub uno pastore». [FG2014]*
AT ¶Codd. : Li447 (76ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC14d4.14} BEDA. − [b] Vel cenaculum magnum , spiritualis88* lex est que de angustiis littere egrediens, in89* sublimi loco, id est in alto mentis solario, recipit salvatorem. [a] Consulte autem sive aque baiuli sive Domini domus sunt pretermissa vocabula ut, omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui eumque sue mentis hospitio suscipere querentibus, facultas danda signetur.AU be
be ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 609.554-555: «[a] Consulte siue aquae baiuli seu domini domus sunt praetermissa uocabula ut omnibus uerum pascha celebrare uolentibus, hoc est christi sacramentis imbui, eum que suae mentis hospitio suscipere quaerentibus facultas danda signetur. Et ipse uobis demonstrabit caenaculum grande stratum, et ibi parate, et cetera. [b] Caenaculum magnum lex spiritalis est quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit saluatorem». [FG2017]
AU ¶Codd. : Li447 (76ra ) Ed1953 {MM2019}
88 spiritualis] spiritualiter Ed1953
89 in] et Ed1953
marg.| {CMC14d4.15} THEOPHYLACTUS. − Vel Dominus domus intellectus est, qui ostendit cenaculum grande, id est altitudinem intelligentiarum; quod etsi altum sit, tamen nihil habet vane glorie et tumoris; sed sternitur, et planum fit humilitate. Ibi autem, id est in tali mente, pascha Christo paratur, a Petro scilicet et Ioanne, id est ab actione et contemplatione.AV bf
bf ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 14), PG 123, 648D2-649A3. [CGC2016]
AV ¶Codd. : Li447 (76ra ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 5 
marg.| {CMC14d5.1} BEDA. − Dominus qui de sua passione predixerat, etiam de proditore predicit, dans locum penitentie ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, peniteret eum facti sui.AW bg
Unde dicitur:
bg ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 610.582-585: «Qui de passione praedixerat et de proditore praedicit dans locum paenitentiae ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia paeniteret eum facti sui». [FG2017]
AW ¶Codd. : Li447 (76ra-b ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mc. 14,17 
Vespere autem facto, venit cum duodecim
Numérotation du verset Mc. 14,18 
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus: Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum.
marg.| {CMC14d5.2} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Ubi patet quod non aperte eum omnibus publicabat ne impudentiorem90* faceret nec91* penitus silentio preteribat ne celari92 arbitratus, audacter ad proditionem properaret.AX bh
bh ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 44ra14 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 104B = Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 99r = Paris, BnF, lat. 2663, 13e s., prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 82v . Cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 45r 15; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 26va : «Sed [eras. Som] nec aperte eum omnibus publicabat, ne impudentiorem [pudentiorem P12140 Som97 V3835] faceret nec penitus silentio praeteribat ne celari [celare P12140 Som97 V3835] arbitratus audacter ad proditionem properaret».
<ex quo> =   Hincmarus Remensis , De praedestinatione contra Godeschalcum (opus posterior), c. 24, PL 125, 222°-B = ed. J. Sirmond, 1645, p. 158 («Et in homilia de proditione Judae [...]»)
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 3, PG 49, 377.10-13 : «Καὶ καθ' ἑκάστην δὲ αὐτὸν ὑπεµίµνησκεν ἡµέραν, καὶ δι' ἔργων, καὶ διὰ ῥηµάτων, δεικνὺς ὅτι οὐ λήσεται προδιδούς Καὶ οὔτε φανερῶς αὐτὸν ἤλεγχεν ἐπὶ πάντων, ὥστε ὴ ἀναισχυντότερον αὐτὸν ἐργάσασθαι οὔτε παρεσιώπα, ἵνα µὴ νοµίζων λανθάνειν, ἀδεῶς ἐπιχειρῇ τὴν προδοσίαν». [ADL2018] [MM2018]
<non hab.> Barré, Homéliaires carolingiens; Cassino, cod. 12 (hom. 10 def.); Liturgia O. P., cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 160vb-161ra: Lectionnarium, feria 5 in Cena Domini, lect. 6-8 “Crisostomi in omelia de proditione Iude De paucis hodie”.
¶Nota 1: Thomas cite ici la 10e homélie de la «Collection des 38 homélies» latines de Chrysostome, diffusée soit par ensembles complets, soit dans des collections partielles, soit dans les homéliaires témoins de l’ordonnance liturgique romaine du 8e siècle comme lecture pour le jeudi saint ou le temps de la passion: cf. R. Grégoire, Les homéliaires du Moyen-Âge, 1966, p. 45. La liturgie dominicaine unifiée d’Humbert de Romans cite des extraits de cette homélie mais leur emprunt s’arrête en amont du passage cité par la Catena.
¶Nota 2: Les leçons celari et impudentiorem, plus conforme au grec ἀναισχυντότερον quepudendiorem, sont attestée dans un sous-ensemble de la collection attesté dans des manuscrits du 13e siècle conservés en Angleterre et en France du Nord. Elle corrige sur ces points les manuscrits anciens de la collection intégrale et des homéliaires italiens que nous avons consultés. Elle est attestée dans la citation que fait de ce passage Hincmar de Reims (édition Sirmond), connu pour avoir fait d’amples citations de la Collection des 38 homélies. A noter toutefois qu’Hincmar n’est pas la source de Thomas car les autres extraits de cette homélie citée dans la Catena ne se retrouvent pas tous dans le De proditione. L’enquête sur les manuscrits qui auraient pu avoir été utilisés ici par Thomas doit être encore élargie. [MM2019]
90 impudentiorem] + eum Ed1953 cum gr.
91 nec] + etiam Ed1953
92 celari] cesaris cacogr. Md214
marg.| {CMC14d5.3} THEOPHYLACTUS. − Sed quomodo discumbentes cenabant cum lex preciperet quod stantes erecti deberent pascha comedere? Probabile autem est93 prius eos adimplesse pascha legale, deinde discubuisse, incipiente eo proprium tradere pascha.AY bi
bi ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 18), PG 123, 649B2-5. [CGC2016]
93 autem est Ed1953] inv. Li447
marg.| {CMC14d5.4} HIERONYMUS. − Vespera autem diei, vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium eterne vite accipiunt. Omnes igitur discipuli tanguntur a Domino ut fiat harmonia cithare. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent.94
|pecia 17| Nam sequitur:
94 Li447 (76va): hic incipit « [pecia] xvii »
Numérotation du verset Mc. 14,19 
At illi ceperunt contristari et dicere ei singillatim: Numquid ego?
marg.| Unus autem remissus, et pecunie amore madefactus dixit: Numquid ego sum, Rabbi ? Sicut in Mattheo legiturbj.AZ bk
bj Cf. Mt. 26, 25.
bk ¶Fons: Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 61.83-62.93: «V  espere autem facto , et reliqua. Uespera diei uesperam indicat mundi."Circa undecimam" namque horam ueniunt"nouissimi" qui"primi" denarium uitae accipiunt aeternae. Quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso. Manducantibus ait eis,"unus ex uobis me tradet, qui manducat me cum" ut impleretur quod dicitur,"qui edebat panes meos magnificabat super me subplantationem". Omnes tanguntur et fiat harmonia cytharae; omnes nerui bene suspensi consona uoce respondent,"numquid ego sum, Domine?" Unus remissus et pecuniae amore madefactus dixit,"numquid ego sum, rabbi?" Et dicit illis"unus de duodecim». [FG2015]*
AZ ¶Codd. : Li447 (76rb) Ed1953 {MM2016}
marg.| {CMC14d5.5} THEOPHYLACTUS. − Ceperunt autem alii discipuli contristari propter Domini verbum. Nam etsi extra hanc existerent passionem, magis tamen credebant95* illi qui omnium novit corda, quam sibi.BA bl
Sequitur:
bl ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 19), PG 123, 649B5-9 . [CGC2016]
95 tamen credebant] cum credebant cacogr. Li447, tamen credunt Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,20 
Qui ait illis unus ex duodecim qui intingit mecum manum in catino.
marg.| {CMC14d5.6} BEDA. − [c] Iudas scilicet qui, ceteris contristatis et retrahentibus manum96, cum magistro manum mittit in catino97* . [a] Et quidem98* prius dixerat unus ex vobis me tradet , perseverat99 proditor in malo, [b] manifestius arguit et tamen nomen proprium non designat.BB bm
bm ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 610.582-585: «O mira domini patientia! [a] primum   dixerat, unus ex uobis me tradet, perseuerat proditor in malo, [b] manifestius arguit et tamen nomen proprie non designat. [c] Iudas ceteris contristatis et retrahentibus manum et interdicentibus cibos ori suo temeritate et impudentia qua proditurus erat etiam manum cum magistro mittit in catino ut audacia bonam conscientiam mentiretur». [FG2017]
96 manum] magnum cacogr. Md214
97 catino] catinum
98 quidem] quia Ed1953
99 perseverat] et praem. Ed1953
marg.| {CMC14d5.7} HIERONYMUS. −  [1] Dicit autem: Unus de 100*   duodecim , quasi ab eis separatus. Separat enim seorsum lupus ovem quam capit. Ovis que de ovili egreditur, lupi morsibus patet. [2] Iudas autem nec primo nec secundo correptus a proditione101 retrahit pedem. Unde pena predicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.BC bn
Et hoc est quod subditur:
bn ¶Fons: [1] Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 62.93-95: «Omnes tanguntur et fiat harmonia cytharae; omnes nerui bene suspensi consona uoce respondent,"numquid ego sum, Domine?" Unus remissus et pecuniae amore madefactus dixit,"numquid ego sum, rabbi?" Et dicit illis"unus de duodecim". Separat lupus seorsum ouem quam capit. Ouis quae de ouili egreditur lupi patet morsibus». [2] <revera>   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 250.1118-1124: «Filius quidem hominis uadit sicut scriptum est de illo; uae autem homini illi per quem filius hominis tradetur. nec primo nec secundo correptus a proditione retrahit pedem sed patientia domini nutrit inpudentiam suam et thesaurizat sibi iram in die irae. pena praedicitur ut quem pudor non uicerat corrigant denuntiata supplicia».[FG2015]
100 de] ex Li447
101 proditione] perditione Li447
Numérotation du verset Mc. 14,21 
Et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo.
marg.| {CMC14d5.8} THEOPHYLACTUS. − Per hoc quod dicit102*: Vadit , ostenditur quod mors Christi fuit voluntaria et non necessaria.BD bo
bo ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 21), PG 123, 649B9-11. [CGC2016]
102 dicit] dicitur Ed1953
marg.| {CMC14d5.9} HIERONYMUS. − Sed quia multi bonum, ut Iudas, faciunt sed omnino illis non proficit, recte subditur:
Ve autem homini illi per quem filius hominis tradetur.BE bp
bp ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 62.96-97: «Ouis quae de ouili egreditur lupi patet morsibus. Filius hominis uadit sed uae homini per quem tradetur. Multi bonum ut Iudas faciunt sed omnino illis non proficit."Bonum ei erat si non esset natus", intimo latens utero materno. Melius est non esse quam ad tormenta esse». [FG2015]
marg.| {CMC14d5.10} BEDA. − Sed et hodie quoque et103* in sempiternum, ve illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit. Etenim ille in exemplum Iude filium hominis tradit, non quidem Iudeis peccatoribus sed tamen peccatoribus membris suis.BF bq
Sequitur:
bq ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 610.605-611: «Sed et hodie quoque et in sempiternum uae illi homini qui ad mensam domini malignus accedit qui insidiis mente conditis qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum iudae filium hominis tradit non quidem iudaeis peccatoribus sed tamen peccatoribus membris uidelicet suis quibus illud inaestimabile et inuiolabile dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit». [FG2017]
103 et] om. Ed1953
Bonum erat ei104 si non esset natus homo ille.
104 ei Li447 Weber ] illi Li447@
marg.| {CMC14d5.11} HIERONYMUS. − Scilicet intimo latens utero materno; melius enim est non esse quam ad tormenta esse.BG br
br ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 62.98-99: «"Bonum ei erat si non esset natus", intimo latens utero materno. Melius est non esse quam ad tormenta esse». [FG2015]*
marg.| {CMC14d5.12} THEOPHYLACTUS. − Quantum enim ex fine melius fuisset ei quod esset, si non proditor existeret. Nam Deus fecit ipsum ad opera bona sed postquam ad tantam devenit malitiam, melius “fuisset ei si natus non fuisset”bs.BH bt
bs Cf. MT. 26, 24.
bt ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 21), PG 123, 649B11-C4. [CGC2016]
BH ¶Codd. : Li447 (76va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 6 
marg.| {CMC14d6.1} BEDA. 105 − Finitis Pasche veteris solemniis transiit ad novum, ut scilicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret.
Unde dicitur:
105 Beda] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,22 
Et manducantibus illis accepit Iesus panem,
marg.| ut scilicet ipsum se esse monstraret cui iuravit Dominusbu: « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ».BI bv
Sequitur:
bu Ps. 109, 4.
bv ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 611.621-628: «Finitis paschae ueteris sollemnibus quae in commemorationem antiquae de aegypto liberationis populi dei agebantur transiit ad nouum quod in suae redemptionis memoriam ecclesiam frequentare uolebat ut uidelicet pro carne agni ac sanguine sui corporis sanguinis que sacramentum substitueret ipsum que se esse monstraret cui iurauit dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech». [FG2017]
BI ¶Codd. : Li447 (76vb ) Ed1953 {MM2019}
Et benedicens fregit.
marg.| {CMC14d6.2} THEOPHYLACTUS. − Id est gratias agens fregit quod et nos facimus, orationes superaddentes.BJ bw
bw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 22), PG 123, 649D3-5. [CGC2016]
BJ ¶Codd. : Li447 (76vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d6.3} BEDA. − Frangit etiam ipse panem quem discipulis porrigit ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte vel procuratione venturam106* . Quem etiam benedixit quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia107 divine virtutis implevit. Benedixit etiam 108* panem et109* fregit quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est ut ei divine immortalitatis inesse potentiam demonstraret. Ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.BK bx
Sequitur:
bx ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 611.628-640: «Frangit autem ipse panem quem discipulis porrigit ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione uenturam sed sicut alibi dicit potestatem se habere ponendi animam suam et potestatem se habere iterum sumendi eam. Quem uidelicet panem certi quoque gratia sacramenti prius quam frangeret benedixit quia naturam humanam quam passurus assumpsit ipse una cum patre et spiritu sancto gratia diuinae uirtutis impleuit. Benedixit panem et fregit quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est ut ei diuinae immortalitatis ueraciter inesse potentiam demonstraret ideo que uelocius eum a morte resuscitandum esse doceret». [FG2017]
106 venturam] futuram Ed1953
107 gratia] gratie Li447
108 etiam] om. Ed1953
109 et] ac Ed1953
Et dedit eis et ait: Sumite hoc est corpus meum.
marg.| {CMC14d6.4} THEOPHYLACTUS. − Hoc scilicet quod nunc do, et quod nunc sumitis. Non autem panis figura tantum corporis Christi est, sed in proprium Christi corpus transmutatur. Nam Dominus aitby: « Panis quem ego dabo, caro mea est », sed tamen caro Christi non videtur propter nostram infirmitatem. Panis enim et vinum de nostra consuetudine est. Si vero carnem et sanguinem cerneremus, sumere non sustineremus. Propter hoc Dominus nostre infirmitati condescendens, species panis et vini conservat; sed panem et vinum in veritatem carnis convertit110 et sanguinis.BL bz
by Io. 6, 51.
bz ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 22), PG 123, 648D5-652A5 (ad sensum). [CGC2016]
BL ¶Codd. : Li447 (77ra ) Ed1953 {MM2019}
110 carnis convertit] inv. Li447
marg.| {CMC14d6.5} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Et nunc etiam ille presto est Christus qui illam ornavit mensam, ipse istam quoque consecrat. Non enim homo est qui proposita corpus Christi facit et sanguinem, sed ille qui crucifixus pro nobis111* est Christus. Sacerdotis ore verba proferuntur, et Dei virtute consecrantur et gratia. Hoc verbo quod dicit hoc est corpus meum , proposita consecrantur, et sicut illa vox que dicitca: « Crescite et multiplicamini et complete112* terram », semel quidem dicta est, sed omni tempore sentit effectum ad generationem operante natura, ita et vox ista semel quidem dicta est, sed per omnes mensas Ecclesie usque ad113 hodiernum diem et usque ad eius adventum prestat sacrificio firmitatem.BM cb
ca Gn. 1, 22.
cb ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 48ra24 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 107C2; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 101v11 ; Paris, BnF, lat. 2663, 13e s., prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 85r17 . Cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 48r19 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 28ra25 : «Et nunc ille [iste P2663] praesto est Christus, qui illam ornavit mensam, ipse istam quoque consecrat. Non enim homo est qui proposita [+ de consecratione mensae Domini Ed1530] corpus Christi facit et sanguinem, sed ille qui crucifixus pro nobis est Christus. Sacerdotis ore verba proferunt [proferuntur Cbg149 P2663 P12140 Som97] et Dei [Domini Cbg149] virtute [+ cuncta P2663] consecrantur et gratia. Hoc est ait corpus meum, hoc verbo proposita consecrantur. Et sicut illa vox quae dicit ‘Crescite et multipicamini et complete [replete Cbg149 P2663 Ed1530] terram semel quidem dictum [+ vel dicta Som97², dicta Cbg149 P2663 Ed1530] est’, sed omni tempore sentite [sentit Cbg149 P2663 P12140 Som97 Ed1530] effectum [affectum P2663] ad generationem operante natura. Ita et vox illa semel quidem [om. Cbg149 P2663] dicta est, sed per omnes mensas ecclesiae usque ad hodiernum [hodiernam diem Ed1530] et usque ad eius adventum praestat sacrificio firmitatem». [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 6, PG 49, 380.31-390 : «Πάρεστιν ὁ Χριστός, καὶ νῦν ἐκεῖνος ὁ τὴν τράπεζαν διακοσμήσας ἐκείνην, οὗτος καὶ ταύτην διακοσμεῖ νῦν. Οὐδὲ γὰρ άνθρωπός ἐστιν ὁ ποιών τὰ προκείμενα γενέσθαι σῶμα καὶ αίμα Χριστοῦ, ὰλλ'αὐτὸς ὁ σταυρωθεὶς ὑπὲρ ἡμῶν Χριστός. Σχῆμα πληρῶν ἕστηκεν ὁ ἱερεὺς, τα ῥήματα φθεγγόμενος ἐκεῖνα ἡ δὲ δύναμις καὶ ἡ χάρις τοῦ Θεοῦ ἐστι.Τούτό μού ἐστι τὸ σῶμα, φησί. Τοῦτο τὸ ῥήμα μεταρρυθμίζει τὰ προκείμενα καὶ καθάπερ ἡ φωνὴ ἐκείνη ἡ λέγουσα . Αὐξάνεσθε, καὶ πληθύνεσθε, καὶ πληρώσατε τὴν γὴν, ἐρρέθη μὲν ἅπαξ, διὰ παντὸς δὲ τοῦ χρόνου γίνεται ἔργῳ ἐνδυναμοῦσα τὴν φύσιν τὴν ἡμετέραν πρὸς παιδοποιίαν οὕτω καὶ ἡ φωνὴ αὕτη ἅπαξ λεχθεῖσα καθ' ἑκάστην τράπεζαν ἐν ταῖς Ἐκκλησίαις ἐξ ἐκείνου μέχρι σήμερον καὶ μέχρι τῆς αὐτού παρουσίας, τὴν θυσίαν ἀπηρτισμένην ἐργάζεται». [ADL2018] [MM2018]
BM ¶Codd. : Li447 (77ra ) Ed1953 {MM2018}
111 crucifixus - nobis] inv. Ed1953
112 complete] replete Ed1953
113 ad] in Ed1953
marg.| {CMC14d6.6} HIERONYMUS. − Mystice autem in pane114* transfigurat Dominus corpus suum, quod est ecclesia presens, que accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis. Format etiam115* sanguinem suum in calice vino et aqua commixtum ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a penis. Sanguine namque agni servantur domus a percussione angeli, et aqua maris Rubri extinguuntur inimici; que sunt mysteria Ecclesie Christi.
Unde sequitur:
114 pane Li447 V10650 ] panem Ed1953
115 Format etiam] formatur in Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,23 
Et, accepto calice, gratias agens dedit eis.
marg.| Gratia enim et non meritis salvati sumus a Deo.BN cc
cc ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 62.100-109: «Accepit Iesus panem, et benedicens, fregit. Transfigurat corpus suum in panem, quod est ecclesia praesens, quae accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis; format sanguinem suum in calicem uino et aqua commixtum. Ut alio purgamur a culpis, alio redimemur a penis, sanguine namque agni seruantur domus a percussione angeli, et aqua Maris Rubri extinguuntur inimici. Quae sunt ministeria ecclesiae Christi. G  ratias agens dedit eis . Gratia non meritis salvati sumus a Deo». [FG2015]* [MM2019]
BN ¶Codd. : Li447 (77ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d6.7} GREGORIUS. Secundo Moralium. 116* − Cum appropinquaret etiam passioni, accepto pane, gratias egisse perhibetur. Gratias itaque egit qui flagella aliene iniquitatis suscepit et qui nil percussione dignum exhibuit, humiliter in passione benedicit ut hinc ostendat quid unusquisque in flagello culpe facere debeat, si ipse equanimiter flagella culpe portat aliene ut hinc etiam ostendat quid in correctione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit117* equalis.BO cd
cd ¶Fons: Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 2, § 37, CCSL 143A, lin. 17 sqq.: «Vnde et teste euangelio, cum propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit humiliter in percussione benedicit ut hinc uidelicet ostendat, quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae, ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus si in flagello positus patri gratias agit aequalis». [MM2019]
BO ¶Codd. : Li447 (77rb ) Ed1953 {MM2019}
116 Secundo] om. Ed1953
117 agit] egit Ed1953
marg.| {CMC14d6.8} BEDA. − Quia etiam 118 nos in Christo et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Ioannece: « Aque populi sunt » et neque aquam solam neque solum vinum cuiquam licet offerre ne talis oblatio caput a membris secernendum esse significet et vel Christum sine nostre redemptionis amore pati potuisse vel nos sine illius passione salvari ac pati119* posse offerri contingat.BP cf
Sequitur:
ce Apc. 17, 15.
cf ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 611.653-612.661: «Verum quia et nos in christo et in nobis christum manere oportet uinum dominici calicis aqua miscetur attestante enim iohanne: aquae populi sunt. Et neque aquam solam neque solum uinum sicut nec granum frumenti solum sine aquae admixtione et confectione in panem cuiquam licet offerre ne talis uidelicet oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet et uel christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse uel nos sine illius passione saluari ac patri offerri posse contingat». [FG2017]*
118 etiam] et Ed1953
119 pati] om. Ed1953
Et biberunt ex illo omnes.
marg.| {CMC14d6.9} HIERONYMUS. − Ebrietas felix, satietas salutaris, que quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentis donare dignatur.BQ cg
cg ¶Fons: <revera> Cassiodorus , Expositio psalmorum (Ps. 64), CCSL 97, p. 567.232-234: «Sed unde ista terra debriata sit, alter psalmus exponit dicens: et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! ebrietas felix, satietas salutaris, quae quanto copiosius sumitur: tanto sobrietatem mentibus donare dignatur». [FG2014]
BQ ¶Codd. : Li447 (77rb ) V10650 (60rb) Ed1953 {MM2018} {MM2019}
marg.| {CMC14d6.10} THEOPHYLACTUS. − Quidam autem dicunt Iudam mysteriorum non fuisse participem sed quod exiverit antequam Dominus mysteria largiretur. Alii etiam dicunt quod120 et121* illi tradidit de illo mysterio.BR ch
ch ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 23), PG 123, 649C13-15 . [CGC2016]
120 etiam – dicunt quod] inv. Md214
121 et] om. Ed1953
marg.| {CMC14d6.11} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. 122 − Christus enim sanguinem ei quem123* vendidit offerebat ut haberet remissionem peccatorum, si tamen impius existere voluisset 124* .BS ci
ci ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 47vb21 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae hom. 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 106B19; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 101r30 ; Paris, BnF, lat. 2663, 13e s., prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 85r6 ; Paris, BnF, lat. 12140, f. 48r8 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 28ra11 : «Et Christus ei sanguinem quem vendidit offerebat ut haberet remissionem peccatorum, si tamen impius existere noluisset». [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336.1] § 5, PG 49, 380 .16-18: «ὁ Χριστὸς δὲ καὶετὰ τοῦτο οὐ παρῃτήσατο αὐτὸ τὸ αἷµα τὸ πραθὲν δοῦναι εἰς ἄφεσιν ἁµαρτιῶν τῷ πεπρακότι, εἴ γε ἠθέλησε». [ADL2018] [MM2018]
122 In sermone de Passione] om. Li447
123 quem Li447 V10650 ] qui eum Ed1953
124 voluisset Md214 V10650 cum grec.] noluisset Li447 Mt366 Ed1953
marg.| {CMC14d6.12} HIERONYMUS. −  [1] Bibit ergo Iudas sed non saturatus125* nec sitim extinguit ignis eterni quia in igne126* sumit mysteria Christi cuius127* sacrificium non emundat [2] sed eos cogitatio insipiens perducit ad culpas qui se cenosis crudelitatis fetoribus miscuerunt.BT cj
cj ¶Fons: [1] Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 63.111-115: «Et biberunt ex eo omnes. Et Iudas bibit sed non saturatur nec sitim extinguit ignis aeterni, quia indigne sumit mysteria Christi. Hic macula in lana ostenditur quae numquam deletur; ubilibet sacrificium non emundat. Sanguis noui testamenti"pro multis effunditur", non omnes emundat». [FG2015] [2] Interpolatio 117 in Hieronymo in Mc., CCSL 82, p. 93: «sed eos cogitatio insipiens perduxit ad culpas qui se coenosi crudilitatis foetoribus miscuerunt». <cuius fons>   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 67), CCSL 97, p. 596.444-448: «Et ut eorum studia inania comprobaret, addidit, in delictis suis: ubi cogitatio insipiens fuit, quae perduxit ad culpas; ut sunt manichaei, priscilianistae, donatistae, montani et ceteri qui se caenosi dogmatis fetoribus miscuerunt». [MM2019]
BT ¶Codd. : Li447 (77rb ) V10650 (60rb) Ed1953 {MM2019}
125 saturatus] saturatur Ed1953
126 in igne] indigne Ed1953
127 cuius] Sunt enim in ecclesia quos Ed1953
marg.| {CMC14d6.13} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. 128 − Nullus ergo sit Iudas in Domini mensa. Hoc sacrificium cibus spiritualis est129. Nam sicut corporalis cibus, cum ventrem invenerit adversis130 humoribus occupari, amplius ledit; ita131* et iste spiritualis cibus, si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perderet132*, non sua natura, sed accipientis vitio. Pura igitur sit mens in omnibus, pura cogitatio quia et sacrificium purum est.BU ck
Sequitur:
ck ¶Fons: Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 26 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 15, f. 48vb2 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 90;   Eginon , 100.
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [Wilmart 10], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 30, p. 107C16; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 102r2 ; Paris, BnF, lat. 2663, 13e s., prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 85v3 . Cf. Paris, BnF, lat. 12140, f. 48v17 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 28rb21 : «Nemo sit Iudas in mensa, hoc sacrificium cibus [om. P2663] spiritualis est [om. V3835]. Nam sicut corporalis cibus [corporis Som97 * Ed1530 corporalibus cibus P12140] cum [om. Som97*] ventrem invenerit adversis humoribus occupatum [+ et Ed1530] amplius laedit [ledet P12140* Som97], magis [magisque Cbg149 P2663] nocet et nullum praestat auxilium; ita et iste spiritualis cibus, si aliquem repererit [repperererit P2663] malignitate pollutum magis eum perdet [perdit Cbg149 P2663] non sua natura sed accipientis vitio. Pura igitur mens [mentis Ed1953] in omnibus, pura cogitatio quia et sacrificium purum est». [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De proditione Iudae 1 [CPG 4336] § 6, PG 49, 380.59-381 .7: «Μηδεὶς τοίνυν ἔστω Ἰούδας, ηδεὶς εἰσιὼν ἰὸν ἐχέτω πονηρίας. Τροφὴ γάρ ἐστι πνευµατικὴ ἡ θυσία· καὶ καθάπερ ἡ σωµατικὴ τροφὴ, ὅταν εἰς γαστέρα χυµοὺς ἔχουσαν πονηροὺς ἐµπέσῃ πλέον ἐπιτείνει τὴν ἀῤῥωστίαν, οὐ παρὰ τὴν οἰκείαν φύσιν, ἀλλὰ παρὰ τὴν ἀσθένειαν τῆς γαστρός· οὕτω δὴ καὶ ἐπὶ τῶνυστηρίων τῶν πνευµατικῶν συµβαίνειν εἴωθε. Καὶ γὰρ καὶ αὐτὰ, ἐπειδὰν εἰς ψυχὴν ἐµπέσῃ πονηρίας γέµουσαν, ᾶλλον αὐτὴν διαφθείρει καὶ ἀπόλλυσιν, οὐ παρὰ τὴν οἰκείαν φύσιν, ἀλλὰ παρὰ τὴν ἀσθένειαν τῆς δεξαµένης ψυχῆς. Μηδεὶς τοίνυν ἐχέτω ἔνδον πονηροὺς λογισµοὺς, ἀλλὰ καθάρωµεν τὴν διάνοιαν· καὶ γὰρ καθαρᾷ προσερχόµεθα θυσίᾳ».
¶Nota La traduction reperit... perderet de Ed1530 est plus proche du grec ἐµπέσῃ (sub. aoriste)... διαφθείρει (indicatif présent) que le texte médiéval de la Catena partiellement corrigé par la suite: perdit (Ed1953 etc.) [ADL2018] [MM2018]
128 in sermone de passione] om. Li447 Mt366
129 est] om. V10650
130 adversis V794 Ed1953 ] adversus Li447 , adverlus cacogr . V10650
131 ita V794 V10650 Ed1953 ] + est Li447
132 perderet Li447 V10650 ] perdit Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,24 
Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti.
marg.| {CMC14d6.14} BEDA. − Hoc ad distinctionem respicit Veteris Testamenti quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore133 cl: « Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus ».BV cm
Sequitur:
cl Hbr. 9, 20; Ex. 24, 8.
cm ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 610.629-640: «Quod autem dicit, hic est sanguis meus noui testamenti, ad distinctionem respicit ueteris testamenti quod hircorum et uitulorum est sanguine dedicatum dicente inter aspergendum legis latore: hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus». [FG2017]
BV ¶Codd. : Li447 (77rb ) V10650 (63rb) Ed1953 {MM2018} {MM2019}
133 legislatore] legislatorum? V10650
Qui pro multis effundetur.
marg.| {CMC14d6.15} HIERONYMUS. − Non enim omnes emundat.BW cn
Sequitur:
cn ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 63.110-116: «  Et biberunt ex eo omnes . Et Iudas bibit sed non saturatur nec sitim extinguit ignis aeterni, quia indigne sumit mysteria Christi. Hic macula in lana ostenditur quae numquam deletur; ubilibet sacrificium non emundat. Sanguis noui testamenti"pro multis effunditur", non omnes emundat.   non bibam de genimine vitis usque in diem illum et reliqua». Cf. Glossa ordinaria marg. et interl. in Mc. 14, 24, Strasbourg, Brepolis t. 4, p. 128a : «[marg.] B  iberunt ex eo omnes. hieronimus. Ebrietas felix, salutaris satietas que quanto copiosus sumitur tanto sobrietatem mentibus dignatur donare. Et Iudas bibit, sed non saturatur, nec sitim extinguit ignis eterni, quia qui indigne sumit mysteria Christi hic macula in luna ostenditur que numquam deletur. Luna ecclesie comparatur merito, que a se non habet splendorem sed a sole certis modis suscipit lumen, id est a Christo qui permanet in eternum. Sunt enim quidam in ecclesia quos sacrificium nullum emundat, sed insipiens cogitatio perducit ad culpas qui se crudelitatis ceno miscuerunt. Sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.   Qui pro multis effundetur. [interl.]   hieronimus . Pro multis effunditur, sed non omnes emundat»  . [FG2014] [MM2015]*
Numérotation du verset Mc. 14,25 
Amen dico vobis quod iam non bibam ex hoc134 genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno135 Dei.
134 ex hoc Li447 ] de hoc Ed1953
135 regno] regnum V10650
marg.| {CMC14d6.16} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat136* : Non bibam de vino usque ad resurrectionem. Regnum enim resurrectionem vocat, quasi tunc regnaverit contra mortem. Post resurrectionem vero bibit cum discipulis et comedit quasi137* ostendens quod idem ipse esset qui passus est. Novum autem bibit illud, id est novo quodam modo et alieno. Non enim corpus habebat passibile indigens cibo, sed immortale et incorruptibile. Intelligendum est autem et sic: Vitis est ipse Dominus, genimen138 vitis mysteria et intellectus occultus139 quem ipse generat « qui docet hominem scientiam »co. In regno autem   Dei , id est in futuro seculo, bibet cum suis discipulis mysteria et sapientiam, nova quedam nos docens et revelans que nunc occultat.BX cp
co Ps. 93, 10.
cp ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 25), PG 123, 652A8-B7. [CGC2016]
136 dicat] scrips ., q. d. codd.
137 quasi] om. Ed1953
138 genimen] geminem V10650
139 occultus] om. V10650
marg.| {CMC14d6.17} BEDA. − Vel aliter. Vitem sive vineam Domini appellatam esse140 synagogam Isaias testatur dicens cq: « Vinea Domini sabaoth, domus Israel est ». Iturus ergo Dominus ad passionem ait: Iam non bibam de 141*   genimine vitis etc.142* ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus synagoge ceremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere precipuum. Aderit enim tempus mee resurrectionis; aderit dies illa143* cum in regno Dei positus, id est gloria vite immortalis sublimatus, de salute eiusdem populi, fonte gratie spiritualis regenerati, vobiscum gaudio144 perfundar145.BY cr
cq Is. 5, 7.
cr ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 612.672-693: «Vitem siue uineam domini appellatam esse sinagogam et omnis sparsim scriptura et apertius testatur esaias in cantico de illa cantato, vinea, inquiens, domini sabaoth domus israhel est. De qua nimirum uinea dominus multo tempore bibebat quamuis pluribus ramis in amaritudinem uitis alienae conuersis quia tametsi multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere non defuere plurimi toto legis tempore quorum piis cogitationibus summis que uirtutibus delectaretur deus. Verum passo in carne domino ac resurgente a mortuis tempus fuit ut legalis et figuralis obseruatio cessaret atque ea quae secundum litteram gerebantur in spiritalem translata sensum melius in nouo testamento iuuante sancti spiritus gratia tenerentur. Iturus ergo ad passionem dominus ait, iam non bibam de genimine uitis usque in diem illum cum illud bibam nouum in regno dei, ac si aperte dicat, non ultra carnalibus sinagogae caerimoniis delectabor in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum; aderit enim tempus meae resurrectionis aderit dies ille cum ipse in regno dei positus, id est gloria uitae immortalis sublimatus, de salute eiusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati nouo uobis cum gaudio perfundar». [FG2017]*
140 esse] om. Li447
141 de] + hoc Mt366
142 etc.] om. Ed1953
143 illa] ille Ed1953
144 gaudio] gaudium V10650
145 perfundar] perfundat Li447* (al. m. post. corr.)
marg.| {CMC14d6.18} HIERONYMUS. − Considerandum est 146* autem quod hic Dominus mutat tantum sacrificium sed non mutat tempus ut nos numquam cenam Domini ante quartamdecimam lunam faciamus. Qui facit in quartadecima resurrectionem, in undecima luna cenam Domini facit147* ; quod numquam in Veteri Testamento148* nec in Novo inventum149* est.BZ cs
cs ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 63.116-121: «Non bibam de genimine uitis usque in diem illum, et reliqua. Hic mutat tantum sacrificium sed non inmutat tempus ut nos numquam caenam Domini ante quartam decimam lunam faciamus. Quia qui facit in quarta decima resurrectionem, in undecima luna coenam Domini facit, quod numquam inuentum est in ueteri nec in nouo testamento». Cf. Glossa ordinaria marg. in loc. cit. [FG2017] [MM2017]*
146 est] om. Ed1953
147 facit] faciet Ed1953
148 Veteri Testamento] inv. Ed1953
149 inventum] factum Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 7 
prol.| [Parall. bibl.: Mc. 14, 26 // Mt. 26, 30]
marg.| {CMC14d7.1} THEOPHYLACTUS. 150* − Sicut gratias egerant151* antequam biberent, ita etiam gratias agunt et postquam biberunt -
Unde dicitur:
150 Theophylactus] Hilarius Ed1953
151 egerant] egerunt Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,26 
Et hymno dicto exierunt in monte Olivarum152*
152 Olivarum] restit. iuxta Li447@ V10650@, Oli. Li447 V10650, Oliveti Ed1953
marg.| - ut scilicet addiscas et ante cibum et post cibum gratiarum reddere actiones.CA ct
ct ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 26), PG 123, 652C6-10 [MM2019]
marg.| {CMC14d7.2} HIERONYMUS. − Hymnum enim dicit laudem Domini, ut est in Psalmocu: « Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum » et: « Adoraverunt et manducaverunt omnes pingues terre ».CB cv
cu Ps. 21, 27-28.
cv ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 63.122-125: «Et hymno dicto et reliqua, id est laude Domini, ut est in psalmo,"et laudabunt Dominum qui requirunt eum" et reliqua; et"manducauerunt et adorauerunt omnes pingues terrae"». [FG2015]
CB ¶Codd. : Li447 (77vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.3} THEOPHYLACTUS. − Simul etiam et hic ostendit quod amplectibile153 erat sibi pro nobis mori, quia cum tradendus erat, Deum laudare dignatus est. Docet etiam nos, cum in angustias incidimus propter multorum salutem154, non contristari, sed Deo gratias agere, qui in nostra tribulatione operatur multorum salutem.CC cw
cw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 26), PG 123, 652C10-D1 [CGC2017].
CC ¶Codd. : Li447 (77vb ) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
153 amplectibile Ed1953 ] amplectabile Li447
154 salutem Li447* Ed1953 ] sanitatem Li447² ( al. m. )
marg.| {CMC14d7.4} BEDA. − Potest etiam hymnus ille intelligi quem Dominus, secundum Ioannem, patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis et pro eis qui per verbum ipsorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur.CD cx
cx ¶Fons: Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 612.696-613.700: «Potest autem hymnus etiam ille intellegi quem dominus secundum iohannem patri gratias agens decantabat in quo et pro se ipso et pro discipulis et pro eis qui per uerbum eorum credituri erant eleuatis sursum oculis precabatur». [FG2017]
CD ¶Codd. : Li447 (77vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.5} THEOPHYLACTUS. − Exivit autem in montem ut ad eum solitarium existentem accedentes, ipsum caperent absque tumultu. Si enim accessissent cum in civitate manebat, forte fuisset multitudo populi conturbata et tunc manifeste occasionem inimici captantes viderentur ipsum iuste interficere tamquam populum concitantem.CE cy
cy ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 26), PG 123, 652D1-6 . [CGC2016]
CE ¶Codd. : Li447 (77vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.6} BEDA. − Pulchre etiam Dominus discipulos sacramentis imbutos in montem educit155 Olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, ascendere debere.CF cz
cz ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 613.700-706: «Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos et hymno piae intercessionis patri commendatos in montem educit oliuarum ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum suorum per que opem suae intercessionis ad altiora uirtutum dona et carismata sancti spiritus quibus in corde perungamur conscendere debere». [FG2017]
CF ¶Codd. : Li447 (78ra ) Ed1953 {MM2019}
155 educit] ducit Li447
marg.| {CMC14d7.7} HIERONYMUS. − In monte etiam Oliveti Iesus tenetur, unde ad celos ascendit; ut nos sciamus quia inde ascendimus ad celos unde vigilamus et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra.CG da
da ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 63.126-129: «Et exierunt in montem Oliuarum. In monte Oliueti Iesus tenetur et inde ad coelos ascendit, ut nos sciamus quia inde ascendimus ad coelos unde uigilemus et oremus et ligamur nec repugnemus in terra». [FG2014]
CG ¶Codd. : Li447 (78ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.8} BEDA. − Predicit autem Dominus discipulis quid passuri sunt; ut cum passi fuerint, non desperent156 salutem sed agentes penitentiam liberentur.CH db
Unde sequitur:
db ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 613.708-709: «Et ait eis iesus: omnes scandalizabimini in nocte ista. Praedicit quod passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent salutem sed agentes paenitentiam liberentur». [FG2017]
CH ¶Codd. : Li447 (78ra ) Ed1953 {MM2019}
156 desperent] despergent Li447*
Numérotation du verset Mc. 14,27 
Et ait illis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista.
marg.| {CMC14d7.9} HIERONYMUS. − Omnes quidem cadunt sed non omnes iacent. « Numquid enim qui dormit non adiciet ut resurgat? »dc. Carnale est cadere sed diabolicum est iacere.CI dd
dc Ps. 40, 9.
dd ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 64.130-137: «Omnes uos scandalum patiemini. Omnes cadunt sed non omnes iacent. "Numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat"? Carnale est cadere sed diabolicum est iacere. Scriptum est,"percute pastorem". Propheta postulat passionem Domini. Pater respondit,"percutiam pastorem". Precibus infernalium, filius a patre mittitur et percutitur, id est incarnatur et patitur."Dispergentur oues", pastore rapto. Resurrectio promittitur ut non spes extinguatur». [FG2014]
CI ¶Codd. : Li447 (78ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.10} THEOPHYLACTUS. − Permisit autem eos Dominus cadere ut non in seipsis confidant et ne videretur hoc quod predixerat ex quodam argumento apparenti predixisse, inducit testimonium Zacharie prophete.CJ de
Unde sequitur:
de ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 27), PG 123, 652D6-10. [CGC2016]
CJ ¶Codd. : Li447 (78ra ) Ed1953 {MM2019}
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
marg.| {CMC14d7.11} BEDA. − Hoc aliis verbis in Zachariadfpropheta scriptum est et ex persona Prophete ad Dominum dicitur: « Percute pastorem et dispergentur oves ».CK dg
df Za. 13, 7.
dg ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 613.708-709: «Quia scriptum est: percutiam pastorem, et dispergentur oues. Hoc aliis uerbis in zacharia propheta scriptum est et, ni fallor, ex persona prophetae ad deum dicitur, percute pastorem, et dispergentur oues, sexagesimo quoque octauo psalmo qui totus a domino canitur huic sensui congruente, quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 252.1186-1192.
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26d9 (Hieronymus). [FG2017]*
CK ¶Codd. : Li447 (78ra) Mt366 Ed1953 {FG2017} {MM2019}
marg.| {CMC14d7.12} HIERONYMUS.* 157 − Propheta enim postulat passionem Domini. Pater respondet: percutiam pastorem . Precibus inferiorum Filius a Patre mittitur et percutitur, id est incarnatur et patitur.CL dh
dh ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 64.133-137: «Propheta postulat passionem Domini. Pater respondit,"percutiam pastorem". Precibus infernalium, filius a patre mittitur et percutitur, id est incarnatur et patitur». [FG2017]
CL ¶Codd. : Li447 (78ra) Ed1953 {FG2017}
157 Hieronymus Li447] om. Ed1953
marg.| {CMC14d7.13} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem Pater: Percutiam pastorem quia ipsum percuti permisit158* .   Oves discipulos dicit quasi innocentes et159* absque malitia. Ultimo consolationem inducit, dicens:
158 permisit] dimisit Ed1953
159 et] + quasi Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,28 
Sed postquam resurrexero, precedam vos in Galileam.CM di
di ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 27-28), PG 123, 653A13-17. [CGC2016]
CM ¶Codd. : Li447 (78ra) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.14} HIERONYMUS. − In quo vero promittitur160* ut spes non extinguatur.
Sequitur:
160 vero promittitur] vera promittitur resurrectio Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,29 
Petrus autem ait ei: Etsi omnes scandalizati fuerint sed non ego.
marg.| Ecce avis sine pennis in altum volare nititur sed corpus aggravat animam. Ut timore humane mortis, timor Domini superetur.CN dj
dj ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 64.136-141: «Dispergentur oues", pastore rapto. Resurrectio promittitur ut non spes extinguatur. Petrus ait, etsi omnes scandalizantur et reliqua. Et auis sine pinnis in altum uolare nititur sed corpus hoc adgrauat animam ut in timore humanae mortis timor Domini saepe uincitur». [FG2015]*
CN ¶Codd. : Li447 (78ra) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.15} BEDA. − [b] Et Petrus ergo de ardore fidei promittebat et salvator quasi Deus futura noverat.
Unde sequitur: [a] CO dk
dk ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 613.708-709: «[a] Et ait illi iesus: amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac prius quam bis gallus uocem dederit ter me es negaturus. [b] Et petrus de ardore fidei promittebat, et saluator quasi deus futura nouerat». [FG2017]*
CO ¶Codd. : Li447 ( 78rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,30 
Et ait161 illi Iesus162 : Amen dico tibi quia tu hodie163 in nocte hac, priusquam gallus bis vocem164* dederit, ter me es negaturus.
161 ait] om. Li447
162 Iesus} + tibi cacogr. Li447
163 tu hodie Li447] om. Mt366
164 bis vocem] inv. Ed1953
marg.| {CMC14d7.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Cum omnes evangeliste dicant predixisse Dominum quod eum Petrus esset negaturus antequam gallus cantaret165. Marcus hoc solum narravit expressius. Unde nonnullis videtur non congruere ceteris quia parum attendunt. Tota enim Petri negatio trina est. Que si tota post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres alii evangeliste quod scilicet antequam gallus cantaret, ter eum esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisset Marcus ex persona Domini priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum cepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, id est trina, et quando ceptura, id est ante galli cantum quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota concepta est. Marcus autem de ipsarum vocum intervallo planius elocutus est, dicens : Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus 166   * CP dl
dl ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 2, § 7, p. 275.16-278.5: «Cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus evangelium animo induuntur hostili. tota enim Petri negatio trina negatio est. in eadem namque permansit trepidatione animi proposito que mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse uiderentur tres, quorum Mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me, iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. diuersis enim uerbis et uerborum ordine eandem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. [...] Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona domini: priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. ita gestum esse apparebit, cum ad eundem locum narrationis evangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur evangelistas sibi congruere». [FG2015]
CP ¶Codd. : Li447 (78rb ) Ed1953 {MM2019}
165 cantaret] + non autem omnes dicant quotiens cantaret gallus Li447² cum Aug. ( manu post. marg.)
166 dicens ... negaturus] om. Ed1953
marg.| {CMC14d7.17} THEOPHYLACTUS. − Quod sic intelligitur. Petrus semel negavit; deinde gallus cantavit; negante vero eo duabus aliis negationibus, tunc gallus secundo vocem emisit.CQ dm
dm ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 28), PG 123, 653A2-5. [CGC2016]
CQ ¶Codd. : Li447 (78rb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.18} HIERONYMUS. − Gallus lucis nuntius quis est nisi Spiritus sanctus cuius voce in prophetia et in apostolis nos de trina negatione excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male cogitavimus de Deo, et male locuti sumus ad proximos, et male fecimus ad nosmetipsos.CR dn
dn ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 64.142-148: «Priusquam gallus uocem dederit ter me es negaturus. Gallus cantat bis, Petrus negat ter. Gallus, lucis nuntius, quis est nisi Spiritus Sanctus, cuius uoce in prophetia et apostolis nos, de terna abnegatione qua Deum negauimus nosse uoce ancillarum exterriti, excitamur ad amarissimos post lapsus fletus, qui male cogitauimus de Deo, et male locuti sumus ad proximos, et male fecimus ad nosmetipsos?». [FG2015]
CR ¶Codd. : Li447 (78va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d7.19} BEDA. − Fides autem apostoli Petri et ardens affectus ad Dominum consequenter ostenditur.CS do
Sequitur enim:
do ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 613.723-724: «Non est temeritas nec mendacium sed fides est apostoli petri et ardens affectus erga dominum saluatorem».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 253.1198-1199 ut ref.:
<Paral. Thomae de Aquino> Catena aurea (Mt. 26, 30-35) § 9: Hieronymus [FG2017]
CS ¶Codd. : Li447 (78va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,31 
At ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul commori tibi167, non te negabo.
167 tibi] te Li447 , tecum Li447@
marg.| {CMC14d7.20} THEOPHYLACTUS. − Fervorem etiam intrepidum et alii discipuli ostenderunt. Nam sequitur:
Similiter autem et omnes dicebant.
marg.| Sed tamen resistebant veritati, quam Christus predixerat.CT dp
dp ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 31), PG 123, 653A7-10 (ad sensum). [CGC2016]
CT ¶Codd. : Li447 (78va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 8 
marg.| {CMC14d8.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus scandalum discipulorum predixerat, nunc Evangelista narrat de oratione ipsius, in qua pro discipulis creditur orasse. Et primo, describens locum orationis, dicit:
Numérotation du verset Mc. 14,32 
Et veniunt in predium cui nomen Gethsemani.CU dq
dq ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.<non hab.> Gloss-e; LLT; PL. [MM2019]
CU ¶Codd. : Li447 (78va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d8.2} BEDA. − Monstratur usque hodie locus Gethsemani in quo Dominus oravit ad radices montis Oliveti. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium sive pinguedinum. Cum autem Dominus in monte orat, nos admonet168* sublimia tantum169* orando inquiri debere. At cum in valle pinguedinis orat, insinuat nobis humilitatem semper in orationibus et interne pinguedinem dilectionis esse servandam. Ipse etiam per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit.CV dr
dr ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 614.762-615.792: «Monstratur usque hodie locus gethsemani in quo dominus orauit ad radices montis oliueti nunc ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem gethsemani uallis pinguium siue pinguedinum. Quia uero non solum dicta uel opera nostri saluatoris uerum etiam loca et tempora in quibus operatur et loquitur mysticis ut saepe dictum est sunt plena figuris cum in monte orat dominus quasi tacite nos ammonet sublimia tantum orando inquiri et pro caelestibus bonis supplicari debere at cum in ualle orat et hoc in ualle pinguium siue pinguedinis ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus et internae pinguedinem dilectionis esse seruandam ne qui uidelicet orans deum iactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat quin potius humili uoce ac mente proclamet, deus propitius esto mihi peccatori, ne aridum a dilectione proximi cor gestans ad placandam sibi conditoris gratiam genuflectat iuxta eum qui centum denarios fratri quos sibi debebat dimittere nolens decem milia talenta sibi a domino frustra precabatur remitti ne ieiunum ab amore conditoris pectus habens temporalia quaelibet potius in oratione quam eius uisionem requirat adnumerandus in eis de quibus ait ipse quia receperunt mercedem suam. In imo quippe cogitationem ponere quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? qui autem intellectu caelestium iam per sancta desideria de supernis delectationis intimae cibo pascuntur quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari psalmista concupierat cum dicebat: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quantum uero ad ipsam dominicae passionis dispensationem pertinet apte appropians morti dominus in ualle pinguedinis orauit quia per uallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit». [FG2017]*
CV ¶Codd. : Li447 (78vb ) Ed1953 {MM2019}
168 admonet] docet Ed1953
169 tantum] om. Ed1953
marg.| {CMC14d8.3} HIERONYMUS. − In valle etiam pinguedinum « tauri pingues obsederunt » eumds.
Sequitur:
ds Ps. 21, 13.
Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
marg.| Separantur in oratione qui separantur in passione quia ille orat, illi dormiunt, pinguedine170* cordis oppressi.CW dt
dt ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 64.149- 65.154: «Et ueniunt in praedium Gethsemani, id est"uallis pinguedinum", ubi"tauri pingues obsederunt" eum et"uituli multi" circumdederunt eum. Sedete hic donec orem. Separatur in oratione qui separatur in passione, quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi». [FG2015]
170 pinguedine] pigredine Ed1953
marg.| {CMC14d8.4} THEOPHYLACTUS. − Singulariter etiam erat consuetudo illi semper orare, formam nobis tradens ut silentium et solitudinem in orationibus requiramus.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,33 
Et assumit Petrum et171 Iacobum et Ioannem secum.
171 et] om. Li447
marg.| Illos tres tantum assumit qui glorie eius in monte Thabor inspectores extiterant ut qui gloriosa viderant, viderent et tristia et addiscerent quod verus erat homo in hoc quod tristatur.
Unde sequitur:
Et cepit pavere et tedere.
marg.| Quia enim totum assumpserat hominem, assumpsit et naturales hominis proprietates172*, pavere et tedere et contristari naturaliter. Nam homines naturaliter inviti tendunt ad mortem.CX du
Unde sequitur:
du ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 32), PG 123, 653C12-D7. [CGC2016]
CX ¶Codd. : Li447 (78vb ) Ed1953 {MM2019}
172 hominis proprietates] inv. Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,34 
Et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem.
marg.| {CMC14d8.5} BEDA. − Quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit ut eorum qui sacramentum incarnationis obiurgant excluderetur impietas. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit suscipere que corporis sunt ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur divinitas enim per hos commutari nescit affectus.CY dv
dv ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 615.801-616.820: «Ille enim quasi homo uim mortis ignorat, iste autem quasi deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit ut eorum qui sacramentum incarnationis abiurant excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et manicheus non credidit, valentinus negauit, marcion fantasma iudicauit. Eo usque autem hominem quem ueritate corporis demonstrabat aequabat affectu ut diceret: sed tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. Suscepit ergo uoluntatem meam suscepit tristitiam meam. onfidenter tristitiam nomino quia crucem praedico. Mea est uoluntas quam suam dixit quia ut homo suscepit tristitiam meam ut homo locutus est et ideo ait: non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. Mea est tristitia quam meo suscepit affectu. Ergo pro me doluit qui pro se nihil habuit quod doleret et sequestrata delectatione diuinitatis aeternae taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis, inquit, est anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est dominus quia eum conditio corporalis affectus non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt ut esuriret sitiret angeretur contristaretur, diuinitas autem commutari per hos nescit affectus». [FG2017]*
CY ¶Codd. : Li447 (79ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d8.6} THEOPHYLACTUS. − Quidam autem hoc sic intellexerunt, quasi dicat173 : Tristor enim174, non quod mori debeo sed quod Israelite propinqui mei me crucifixuri sunt et175* per hoc a regno Dei176* excludi177.CZ dw
dw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 34), PG 123, 656B15-17 . [CGC2016]
173 dicat] d. Li447 Mt366, diceret Arag3
174 enim] om. Arag3 Li447 Ed1470
175 et] ac Ed1470 Ed1953
176 Dei] + debent Ed1470 Ed1953
177 excludi] exclusi Arag3
marg.| {CMC14d8.7} HIERONYMUS. − In hoc etiam pavere et tristari docemur ante iudicium mortis quod non possumus per nos dicere nisi178* per illumdx: « Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam ».DA dy
Sequitur:
dx Io. 14, 30.
dy ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 65.155-18: «Coepit pauere; et ait, tristis est anima mea usque ad mortem. Pauere et tristificari docemur ante iudicium mortis qui non possumus per nos dicere, nisi per illum: "Venit princeps huius mundi et in me non habet quicquam"». [FG2015]
178 nisi] sed Ed1470 Ed1953
Sustinete hic et vigilate.
marg.| {CMC14d8.8} BEDA. − Non179 a somno dormitionis prohibet, cuius tempus non erat180 imminente discrimine sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Paululum autem procedens ruit in faciem suam et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.DB dz
Unde sequitur 181:
dz ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 616.822-827: «Quod praecipit, sustinete hic et uigilate, non a somno prohibet cuius tempus non erat imminente discrimine sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Dato autem eis praecepto ut sustinerent uigilarent que se cum paululum procedens ruit in faciem suam et humilitatem mentis habitu carnis ostendit». [FG2017]*
179 autem] om. Arag3 Mt366 Ed1953
180 non erat] noverat Ed1470
181 s equitur] subditur Li447
Numérotation du verset Mc. 14,35 
Et cum processisset paululum, procidit super terram et orabat182 ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
182 orabat Arag3 Li447 @ Mt366 @] oravit Arag3 Ed1470
marg.| {CMC14d8.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Non dixit ‘si facere posset’ sed si fieri posset .   Fieri enim potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est183   si fieri potest ac si diceretur: Si vellet. Et 184 ne quis putaret eum Patris minuisse potestatem , manifestavit quo intellectu accipiendum sit quod dictum est.
Nam sequitur:
183 est] om. Arag3
184 Et] Ac Ed1470
Numérotation du verset Mc. 14,36 
Et dixit185 : Abba Pater, omnia tibi possibilia186 sunt.
185 Et dixit] om. Ed1470
186 tibi possibilia] inv. Li447@ Weber
marg.| In quo satis ostendit non ex impossibilitate sed ex voluntate Patris dictum esse si fieri 187 potest. Quod autem Marcus non solum pater sed   abba pater eum dixisse commemorat; hoc est   abba hebraice quod latine   pater . Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixit, volens ostendere illam se188* tristis personam iam189* sui corporis, id est Ecclesie, suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti190* ad eum partim ex hebreis, ad quos pertinet quod ait   Abba , partim ex gentibus ad quas191* pertinet quod ait   Pater .DC ea
ea ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 4, § 13, p. 284.6-285.8: «Deinde uerba ipsa domini sic enuntiauit: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret patris minuisse potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit si facere potes, sed: si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu - quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat - satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fieri potest, sed: si uis. cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: si uis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum. quod autem ipse Marcus non solum pater sed abba pater eum dixisse commemorat, hoc est abba hebraeice, quod est latine pater. et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit uolens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, uenienti ad eum partim ex hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quas pertinet quod ait pater». [FG2014]*
187 si fieri] inv. Arag3
188 illam se] inv. Ed1470 Ed1953
189 iam] in persona Ed1953
190 venienti] venientibus Ed1953
191 quas] quos Ed1470 Ed1953
marg.| {CMC14d8.10} BEDA. − [b] Orat192 autem transire calicem ut ostendat vere quod homo erat.
Unde subdit:
192 Orat] Queat cacogr. Li447*
Transfer calicem hunc a me.
marg.| Reminiscens autem et propter quod193* missus est, perficit dispensationem ad quam missus est et clamat:
193 quod] quid Ed1953
Sed non quod ego volo sed quod tu,
Quasi dicat: si moritur mors me non moriente194 secundum carnem, transeat calix; verum, quia non aliter hoc fiet. Non quod ego volo sed quod tu. [a] Multi adhuc contristantur futura morte sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum195* possunt. Sed si non possunt, dicant id quod propter nos Dominus dixit.DD eb
marg.| {CMC14d8.11} HIERONYMUS. −  [1] Ex quo etiam usque in finem non cessat nos docere patribus obedire et voluntatem eorum voluntati nostre preponere196.
Sequitur:
196 preponere] proponere Md214
Numérotation du verset Mc. 14,37 
Et venit et invenit eos dormientes.
marg.| Sicut enim dormiunt mente, sic197 et198 corpore. [2] Post orationem autem Dominus veniens et videns discipulos dormientes, Petrum solum increpat.
Unde sequitur:
197 sic] sicut Md214
198 et] in Li447
Et ait Petro Simon: Dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum 199 ?
199 mecum] om. Li447@ Weber
marg.| Quasi dicat: Qui una hora non potuisti mecum vigilare 200 , quomodo mortem spernes, tu qui te 201* spondes mori mecum?
Sequitur:
200 mecum vigilare] inv. Md214
201 te] om. Ed1953
38
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem,
marg.| scilicet negandi me. DE ec ed
ec ¶Fons: [1] Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 65.162-166: «"Si possibile est", transfer calicem hunc a me, sed non quod ego uolo. Usque in finem non cessat nos docere patribus oboedire et uoluntatem eorum uoluntati nostrae praeponere. Inuenit eos dormientes. Sicut dormiunt mente sic et corpore». [FG2014]
ed [2] <revera> : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 36), PG 123, 653D11-4 .
<non hab.> Hieronymus, in op. cit.; LLT; Gloss-e [MM2019]
marg.| {CMC14d8.12} BEDA. − [b] Non ait orate ne temptemini, [a] quia impossibile est humanam animam non temptari, [c] sed   ne intretis in temptationem, hoc est, ne vos temptatio superet.DF ee
ee ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 617.867-873: «Vigilate et orate ut non intretis in temptationem. [a] Inpossibile est humanam animam non temptari. Vnde et in oratione dominica dicimus, ne nos inducas in temptationem, quam ferre non possumus non temptationem penitus refutantes sed uires sustinendi in temptationibus deprecantes. Ergo et inpraesentiarum [b] non ait, vigilate et orate ne temptemini, [c] sed ne intretis in temptationem, hoc est ne temptatio uos superet ultima et intra suos casses teneat uerbi gratia martyr qui pro confessione domini sanguinem fudit temptatus quidem est sed temptationis retibus non ligatus qui autem negat in plagas temptationis incurrit». [FG2017]
DF ¶Codd. : Li447 (79va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d8.13} HIERONYMUS. − In temptationem autem intrat202* qui orare negligit.DG ef
Sequitur:
ef ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 65.168: «Uigilate et orate ne intretis in temptationem. In temptationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt et ter Dominus orans suscitat. Terna dormitatio tres mortuos quos Dominus suscitat significat: primus in domu, secundus ad sepulchrum, tertius de sepulchro. Terna Domini uigilia tres personas habere nos in orando docet: et de praeteritis, et futuris et praesentibus, ueniam rogare». [FG2015]*
DG ¶Codd. : Li447 (79va ) Ed1953 {MM2019}
202 intrat] intrare dicitur Ed1953
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
marg.| {CMC14d8.14} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat: Spiritus quidem vester promptus est ad me non negandum, et propterea hoc promittitis203; sed caro vestra intantum infirma est quod nisi Dominus propter204* orationem virtutem carni dederit, in temptationem intrabitis.DH eg
eg ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 38), PG 123, 656A4-8. [CGC2016]
203 promittitis] promittis Li447* (al. m. corr.)
204 propter] per Ed1953
marg.| {CMC14d8.15} BEDA. − Temerarios hic reprimit, qui quicquid crediderint, putant se consequi posse. Sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis timeamus. Facit etiam hic205 locus adversus eos qui dicunt unam in Domino operationem et unam voluntatem fuisse. “Duas enim voluntates ostendit humanam scilicet, que propter infirmitatem carnis recusat passionem et divinam que promptissima est”.DI eh
Sequitur:
eh ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 617.877-888: «Spiritus quidem promptus caro uero infirma. Hoc aduersum temerarios dictum est qui quicquid crediderint putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus tantum de carnis fragilitate timeamus, sed tamen iuxta apostolum spiritu carnis opera mortificantur. Facit hic locus et aduersum eutichianos qui dicunt unam in mediatore dei et hominum domino et saluatore nostro operationem unam fuisse uoluntatem. Cum enim dicit, spiritus quidem promptus caro uero infirma,"duas uoluntates ostendit humanam uidelicet quae est carnis et diuinam quae est deitatis. Vbi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem diuina autem eius est promptissima quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est suscipere autem dispensationem passionis diuinae uoluntatis atque uirtutis est». [FG2017]
<Paral. Thomae de Aquino> CLC22d11.14 (Athanasius) cum nota.
¶Nota Thomas remplace la sentence de la Glose universitaire empruntée aux Sentences de Pierre Lombard par ce qu’il pense alors en être la source. La CLC en offre une autre version grâce à la chaîne de Nicétas. La Somme de théologie en propose une troisième version qui témoigne que sa démarche théologique ne se satisfait jamais de l’identification d’une source tant qu’il n’est pas remonté à l’origine la plus sûre d’une doctrine. [MM2020]
DI ¶Codd. : Li447 (79va ) Ed1953 {MM2019}
205 hic] hoc Li447
Numérotation du verset Mc. 14,39 
Et iterum abiens oravit eumdem sermonem dicens.
marg.| {CMC14d8.16} THEOPHYLACTUS. − Ut scilicet per secundariam orationem, quod verus homo esset, affirmaret.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,40 
Et reversus denuo, invenit eos dormientes.
marg.| Tamen non206 vehementer redarguit:
206 Tamen non] inv. Mt366
Erant enim oculi eorum gravati,
marg.| scilicet a207* somno,
207 a] om. Mt366 Ed1953
et ignorabant quid responderent ei.
marg.| Per hoc infirmitatem humanam addiscas, ne scilicet gravati somno promittamus ea que nobis impossibilia208 sunt. Iterum209* tertio abiit ad orandum oratione210 predicta.
Unde sequitur:
208 impossibilia] possibilia Li447
209 Iterum] Ideo Ed1953
210 oratione] ratione Li447
Numérotation du verset Mc. 14,41 
Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
marg.| Non turbatur contra illos cum tamen211* post redargutionem peius fecerint, sed ironice dicit illis Dormite iam et requiescite , quia iam sciebat quod proditor appropinquabat. Et quod ironice dixerit, apparet per hoc quod subditur:
211 tamen] om. Ed1953
Sufficit. Venit hora. ecce tradetur Filius hominis 212* in manus peccatorum.
marg.| Hoc dicebat deridens somnum eorum, quasi dicat213* : Nunc tempus est ut dormiatis quando inimicus appropinquat. Deinde subiungit:
213 dicat] d. Li447 Mt366, diceret Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,42 
Surgite, eamus ecce qui me tradet prope est.
marg.| Non ut fugerent hoc dixit214* sed ut inimicis obviarent.DJ ei
ei ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 39-40), PG 123, 656A9-B15. [CGC2016]
214 dixit] dicit Ed1953
marg.| {CMC14d8.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel aliter. Per hoc quod cum dixisset: Dormite iam et requiescite , adiungit:   Sufficit , et deinde infert:   Venit hora ,   ecce tradetur filius hominis , utique intelligendum est post illud   dormite et requiescite , siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat215* ; et tunc intulisse:   Venit hora. Et ideo interponit   sufficit , scilicet quod requievistis.DK ej
ej ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 4, § 11, p. 283.2-10: «Cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut, cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intellegitur post illud quod eis dictum est: dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: ecce adpropinquauit hora. ideo post illa uerba secundum marcum positum est sufficit, id est quod requieuistis iam sufficit». [FG2014]
DK ¶Codd. : Li447 (79vb ) Ed1953 {MM2019}
215 permiserat] premiserat Ed1953
marg.| {CMC14d8.18} HIERONYMUS. − Trina autem discipulorum dormitio tres mortuos quos Dominus suscitavit significat: primus in domo, secundus216 ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Tertia217* autem Domini vigilia docet nos orando et de preteritis et de futuris et de presentibus veniam rogare.DL ek
ek ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 65.167-173: «Uigilate et orate ne intretis in temptationem. In temptationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt et ter Dominus orans suscitat. Terna dormitatio tres mortuos quos Dominus suscitat significat: primus in domu, secundus ad sepulchrum, tertius de sepulchro. Terna Domini uigilia tres personas habere nos in orando docet et de praeteritis et futuris et praesentibus, ueniam rogare». [FG2015]*
216 secundus] + autem Li447
217 Tertia] Trina Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 9 
marg.| {CMC14d9.1} BEDA. − Postquam tertio Dominus oraverat et apostolorum timorem sequente penitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores.DM el
De quorum adventu evangelista dicit:
el ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 618.906-909: «Postquam tertio orauerat et apostolorum timorem sequente paenitentia impetrauerat corrigendum securus de passione sua pergit ad persecutores et ultro se interficiendum praebet dicit que discipulis: surgite, eamus; ecce qui me tradet prope est».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 256.1292-1295 ut ref.:
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26d12 (Hieronymus). [FG2017]
Numérotation du verset Mc. 14,43 
Et adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de218 duodecim.
218 de Li447 ] ex Li447@ Weber
marg.| {CMC14d9.2} THEOPHYLACTUS. − Hoc non frustra ponitur sed ad maiorem proditoris redargutionem quod cum de primo choro discipulorum existeret, contra Dominum in rabiem versus est.DN em
Sequitur:
em ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 43), PG 123, 656D2-657A2. [CGC2016]
Et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, missi219* a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
219 missi] om. Ed1953
marg.| {CMC14d9.3} HIERONYMUS. − Incumbit enim virtuti seculi qui desperat de adiutorio Dei.DO en
en ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 66.175: «Venit Iudas cum gladiis et lignis. Incumbit uirtuti saeculi qui desperat de adiutorio Dei. Dat signum osculi cum ueneno doli, sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Unde uinum cum aceto in cruce ponunt». [FG2014]
marg.| {CMC14d9.4} BEDA. − Adhuc tamen habet aliquid Iudas de verecundia discipuli, cum eum non palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi.DP eo
Unde sequitur:
eo ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 618.917-919: «Tamen adhuc aliquid habet de uerecundia discipuli cum non eum palam tradidit persecutoribus sed per signum osculi»
<cuius fons> = Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 256.1313-1315. [FG2017]
Numérotation du verset Mc. 14,44 
Dederat autem traditor eis signum dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est tenete eum et ducite caute.
marg.| {CMC14d9.5} THEOPHYLACTUS. − Vide eius220 insensibilitatem, quomodo credebat in osculo Christum decipere, ut quasi amicus estimaretur221. Si autem amicus eras, o Iuda, cuius gratia cum inimicis accessisti? Sed222 omnis pravitas sine223 providentia est.DQ ep
Sequitur:
ep ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 44), PG 123, 657A6 (ad sensum). [CGC2016]
220eius] autem Mt366
221 estimaretur] existimaretur Li447
222 Sed] Si Li447
223 sine] cum Li447
Numérotation du verset Mc. 14,45 
Et cum venisset, statim accedens ad eum ait224* : Rabbi. Et osculatus est eum.
224 ait] °+ ave Ed1953
marg.| {CMC14d9.6} HIERONYMUS. − Dat Iudas signum osculi cum veneno doli sic Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum.DR eq
eq ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 66.174-178: «Uenit Iudas cum gladiis et lignis. Incumbit uirtuti saeculi qui desperat de adiutorio Dei. Dat signum osculi cum ueneno doli, sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Unde uinum cum aceto in cruce ponunt». [FG2014]*
marg.| {CMC14d9.7} BEDA. − Invidens autem et scelerata confidentia magistrum vocat et osculum ingerit225* ei quem tradit. Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat sed ne proditionem fugere videatur. Simul et illud Psalmiercomplens: « Cum his226 qui oderunt pacem eram pacificus ».DS es
Sequitur:
er Ps. 119, 7.
es ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 618.915-922: «Impudens quidem et scelerata confidentia magistrum uocare et osculum ei ingerere quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de uerecundia discipuli cum non eum palam tradidit persecutoribus sed per signum osculi. Suscepit autem dominus osculum traditoris non quo simulare nos doceat sed ne proditionem fugere uideatur simul et illud dauiticum complens: cum his qui oderunt pacem eram pacificus».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 256.1313-1315: «Inpudens quidem et scelerata confidentia magistrum uocare et osculum ei ingerere quem tradebat. tamen adhuc aliquid habet de uerecundia discipuli cum non eum palam tradit persecutoribus sed per signum osculi». [FG2017]*
225 ingerit] infert Ed1953
226 his] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,46 
At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
marg.| {CMC14d9.8} HIERONYMUS. − Hic adest Ioseph vinctus227* venditus a fratribus et ferrum pertransivit animam eius.DT et
Sequitur:
et ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 66.179-182: «Et tenuerunt Iesum. Hic adest Ioseph uinctus, uenditus a fratribus, et"ferrum pertransiuit anima eius". Unus"educens gladium" amputauit auriculum serui. Praedicatio Petri auditum a Iudaeis abscidit regni Dei». [FG2015]*
227 vinctus] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,47 
Unus autem quidam228* de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi229* auriculam.
228 quidam] om. Ed1953
229 illi] om. Ed1953
marg.| {CMC14d9.9} BEDA. − Petrus hoc fecit ut Ioannes declarat, eodem mentis ardore quo cetera fecerat230* . Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos, mercedem iustitie et sacerdotii perennis acceperiteu.DU ev
eu Nm. 25, 7-13.
ev ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 618.925-619.928: «Petrus hoc fecit ut iohannes evangelista declarat eodem nimirum mentis ardore quo cetera fecerat. Sciebat enim quo modo finees puniendo sacrilegos mercedem iustitiae et sacerdotii perennis acceperit». [FG2017]
230 fecerat] faciebat Ed1953
marg.| {CMC14d9.10} THEOPHYLACTUS. − Tacet autem nomen eius Marcus ut non videretur suum laudare magistrum quasi zelantem pro Christo. Innuit autem Petrus ex hoc quod inobedientes erant et increduli, spernentes Scripturas. Nam si habuissent aures audientes Scripturas, non crucifixissent Dominum231 glorie. Amputavit autem auriculam servi summi sacerdotis. Nam summi sacerdotes primo preteribant Scripturas, quasi232 servi non audientes facti.DV ew
Sequitur:
ew ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 47), PG 123, 657A7-B2. [CGC2016]
231 Dominum] + Domini Li447
232 quasi] id est Li447
Numérotation du verset Mc. 14,48 
Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis? etc.233*
233 etc.] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,49 
marg.| {CMC14d9.11} BEDA. − Quasi dicat: Stultum est « cum gladiis et fustibus »exquerere eum qui ultro se vestris234 tradat235* manibus et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare qui quotidie in templo doceat236.DW ey
ex Mt. 26, 47; Mt. 26, 55; Lc. 22, 52.
ey ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 619.937-940: «Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se uestris tradat manibus et in nocte quasi latitantem et uestros oculos declinantem per proditorem inuestigare qui cotidie in templo doceat».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 258.1356-1358. [FG2017]*
234 vestris] nostris Li447
235 tradat] tradidit Ed1953
236 doceat] docebat Ed1953
marg.| {CMC14d9.12} THEOPHYLACTUS. − Istud autem divinitatem eius ostendit. Quando enim in templo docebat, non valuerunt237 ipsum capere, quamvis in manibus eorum esset quia nondum tempus advenerat passionis. Quando autem ipse voluit, tunc tradidit seipsum ut adimplerentur Scripture quia ez: « Tamquam agnus ad occisionem ductus est, non clamans neque238 vociferans sed voluntarie patiens ».DX fa
Sequitur:
ez Is. 53, 7.
fa ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 49-50), PG 123, 657B3-10 . [CGC2016]
237 valuerunt cum gr. ] voluerunt Li447
238 clamans] camans cacogr. Md214 | neque] non Mt366
Numérotation du verset Mc. 14,50 
Tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt.
marg.| {CMC14d9.13} BEDA. − In hoc impletur sermo Domini quem239* dixerat quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte.
Sequitur:
239 Domini quem] quem Dominus Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,51 
Adolescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo.
marg.| S ubauditur ‘corpore’ quia non aliud indumenti quam solam habebat sindonem.
Sequitur:
Et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 
At ille, relicta sindone, nudus profugit ab eis
marg.| quorum scilicet et240* presentiam detestabatur et facta, non a Domino, cuius amorem etiam241* absens corpore fixum servavit in mente.DY fb
fb ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 619.943-620.968: «Impletur sermo domini quo dixerat quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem domini fugerunt ut iohannes scribit, pauorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant quod ad fugae praesidium promptiores quam ad fiduciam patiendi cum domino extiterant. Adulescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis. Quod ait, amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est corpore super nudo, quia non aliud indumenti quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adulescens evangelista non dicit. Quisquis uero fuit maiorem in se quam in ceteris amorem domini permansisse comprobabat qui illis iam fugientibus ipse donec ab hostibus comprehenderetur uinculo caritatis attractus eum prosequi non omisit quamuis necdum perfectam habuerit caritatem qui a comitatu saluatoris uel tentus profugere potuit quia sicut perfecta caritas foras mittit timorem ita timor mentem obsidens imperfectam arguit caritatem. Sed notandum sollertius quod de hoc adulescente scribens evangelista non ait quia fugit a comitatu domini uel fugit a sequendo dominum sed   reiecta , inquit,   sindone nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus quorum et praesentiam detestabatur et facta non autem fugit a domino saluatore ac magistro suo cuius amorem etiam corpore absens fixum in corde seruauit». [FG2017]
240 et] om. Ed1953
241 etiam] et Ed1953
marg.| {CMC14d9.14} HIERONYMUS. − Sicut et242* Ioseph, relicto243 pallio, nudus de manibus impudice domine244* aufugit. Qui vult effugere manus iniquorum, relinquens mente que mundi sunt, fugiat post Iesum.DZ fc
fc ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 66.186-192: «Adolescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, utique corpore, et tenuerunt eum. At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis. Hoc proprie Marcus. Sic et Ioseph relicto pallio nudus de manibus inpudicae dominae effugit. Qui uult effugere manus iniquorum, relinquens mente quae mundi sunt, fugiat post Iesum». [FG2015]
242 et] etiam Ed1953
243 relicto] relictus Li447* (corr. al. m.)
244 domine] femine Ed1953
marg.| {CMC14d9.15} THEOPHYLACTUS. − Probabile autem videtur quod hic adolescens erat de illa domo in qua Pascha comederant. Quidam vero dicunt hunc adolescentem fuisse Iacobum fratrem Domini, qui dicebatur iustus, qui ab Apostolis post Christi ascensionem cathedram Hierosolymorum suscepit245* .EA fd
fd ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 51), PG 123, 657C9-D1. [CGC2016]
245 suscepit] accepit Ed1953
marg.| {CMC14d9.16} GREGORIUS. Decimo quarto Moralium. 246 − Vel hoc de Ioanne dicitur qui, etsi post, ut verba sui247* redemptoris audiret, ad crucem rediit, prius tamen territus fugit.EB fe
fe ¶Fons: Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 14, § 49, CCSL 143A, lin. 23 sqq.: «Sed perseuerare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis. Qui etsi post, ut uerba sui redemptoris audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit». [MM2019]
EB ¶Codd. : Arag3 (136rb) Li447 ( 80va ) Md214 (259rb) Ed1470 (409) Ed1476 Ed1493 Ed1611A (745) Ed1612 (129rb) Ed1657 Ed1745 (638a) Ed1953 {MM2019}
246 Decimo quarto] IIII Ed1470 Ed1476, om. Ed1953
247 sui] om. Ed1470 Ed1476 Ed1493 Ed1612 Ed1657 Ed1745 Ed1953
marg.| {CMC14d9.17} BEDA. 248* − Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem, longa post hoc in carne vita eius indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox resumpto indumento redierit, et sub dubia noctis luce249* se turbis ducentium Iesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, ut ipse in suo evangelio commemorat. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis penitentie lacrimis abluit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur, ita ceteri discipuli qui articulum comprehensionis fugiendo prevenerunt, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt.EC ff
ff ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, lin. 970 sqq.: «Nam et illum eo tempore fuisse adulescentem longa post haec in carne uita eius indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus mox resumpto indumento redierit et sub dubia noctis luce sese turbis ducentium iesum quasi unus de ipsis immiscuerit donec ad atrium pontificis cui erat notus perueniret iuxta quod in suo ipse euangelio commemorat. Sicut autem petrus qui culpam negationis paenitentiae lacrimis abluit et confessione dominici amoris funditus extirpauit recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur ita ceteri discipuli qui articulum comprehensionis fugiendo praeuenerant cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere quam se discrimini certaminum exponere, ita etiam iste adulescens qui reiecta sindone nudus profugit ab impiis illorum et opus designat et animum qui ut securiores ab incursibus hostium fiant quicquid in hoc mundo possidere uidentur abiciunt ac nudi potius domino famulari quam adhaerendo mundi rebus materiam temptandi atque a deo reuocandi aduersariis dare didicerunt iuxta exemplum beati ioseph qui relicto in manibus adulterae pallio foras exiluit malens deo nudus quam indutus cupiditatibus mundi meretrici seruire». [MM2019]
248 Beda Arag3 Li447 Mt366 V10650 Ed1611A Ed1657] om. Ed1470 Ed1476 Ed1493 Ed1612 Ed1745 Ed1953
249 noctis luce] lucis nocte Ed1493 Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 10 
marg.| {CMC14d10.1} GLOSSA<TOR>. − Narraverat evangelista superius quomodo250 Dominus a ministris sacerdotum fuerat captus. Nunc251 narrare incipit quomodo in domo principis sacerdotum morti adiudicatus fuit.ED fg
Unde dicitur:
fg ¶Fons: Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.<non hab.> Glossa ordinaria, PL LLT [MM2019]
250 quomodo] quo cacogr. Mt366
251 Nunc] tunc Md214
Numérotation du verset Mc. 14,53 
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem.
marg.| {CMC14d10.2} BEDA. − Summum sacerdotem Caipham significat252* qui, sicut Ioannes scribitfh: « Erat pontifex253 anni illius », de quo testatur Iosephus quod pontificatum sibi emerit a principe romano.EE fi
Sequitur:
fh Io. 18, 13.
fi ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 620.992-996: «Et adduxerunt iesum ad summum sacerdotem. Summum sacerdotem caipham significat qui sicut evangelista iohannes scribit erat pontifex anni illius de quo consentanea testatur iosephus quod pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe romano». [FG2017]
252 Caipham significat] inv. Ed1953
253 pontifex] ponti Li447*
Et convenerunt in unum omnes sacerdotes et scribe et seniores.
marg.| {CMC14d10.3} HIERONYMUS. − Tunc facta est « congregatio taurorum in vaccis populorum »fj.
Sequitur:
fj Ps. 67, 31.
Numérotation du verset Mc. 14,54 
Petrus autem a longe secutus est254 eum usque intro in atrium summi255 sacerdotis.
254 secutus est Li447@ ] seq. Li447 Mt366 , sequebatur Ed1953
255 summi Li447@ Weber ] om. Li447
marg.| Timor enim retrahit sed caritas trahit.EF fk
fk ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 66.194-67.196: «  Et conuenerunt sacerdotes et scribae . Tunc fit"congregatio taurorum in uaccis populorum". Petrus a longe sequitur."Uir duplex animo, inconstans est in omnibus uiis suis". Timor retrahit, caritas trahit. In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis saecularis circuitus est; ministri daemonia sunt; ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet flere peccata non potest». [FG2015]*
marg.| {CMC14d10.4} BEDA. − Merito autem a longe sequebatur qui iam erat proxime negaturus neque enim negare256 posset, si Christo proximus adhesisset.EG fl
Sequitur:
fl ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 620.999-1001: «Merito a longe sequebatur qui iam proximus erat negaturo. Neque enim negare posset, si christo proximus adhaesisset». [FG2017]
EG ¶Codd. : Li447 ( 81ra ) Mt366 Ed1953 {MM2016} {MM2019}
256 negare Ed1953 ] negaret Li447 (cacogr . )
Et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem257* .
257 et calefaciebat - se ad ignem] inv. Ed1953
marg.| {CMC14d10.5} HIERONYMUS. − |pecia 18| 258 [a] In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis est secularis circuitus; ministri demonia sunt, [c] cum quibus qui manet, flere peccata non potest; [b] ignis desiderium carnale.EH fm
fm ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 67.196-199: «Et conuenerunt sacerdotes et scribae. Tunc fit"congregatio taurorum in uaccis populorum". Petrus a longe sequitur."Uir duplex animo, inconstans est in omnibus uiis suis". Timor retrahit, caritas trahit. [a] In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis saecularis circuitus est; ministri daemonia sunt; [b] ignis desiderium carnale, [c] cum quibus qui manet flere peccata non potest. Summi sacerdotes quaerebant falsum testimonium aduersus Iesum». [FG2015]
EH ¶Codd. : Li447 (81ra) Mt366 Ed1953 {MM2016} {MM2019}
258 In atrio] Li447 ( 81ra ): hic incipit « xviii pecia »; Cbg132 (291vb) praem. “f<inis> .xvi<ii>” ; V10650
marg.| {CMC14d10.6} BEDA. − [a] Est enim ignis caritatis259*, [c] de quo diciturfn: « Ignem veni mittere in terram » [e] qui super credentes descendens260 variis linguis eos261 Dominum laudare262* docuit. [b] Est et ignis cupiditatis, [d] de quo diciturfo: « Omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum ». [f] Hic ignis in atrio Caiphe instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum, ad blasphemandum Dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo maligna synodus gerebat, hoc ignis in atrio inter frigora noctis accensus figurabat. “Quoniam enim abundat iniquitas, refrigescit caritas multorum”fp. Hoc frigore torpens ad horam Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphe calefieri cupiebat quia temporalis commodi solacium perfidorum societate querebat.EI fq
Sequitur:
fn Lc. 12, 49.
fo Os. 7, 4.
fp Mt. 24, 12
fq ¶Fons: <revera> Glossa ordinaria (Mc. 14, 54) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 130b marg.], ed. Gloss-e : «ET CALEFACIEBAT SE AD etc. BEDA [a] Est ignis caritas [c] de quo dicitur: «Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat[b] Est etiam cupiditatis [d] de quo dicitur: «Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum». [e] Hic super credentes descendens, variis linguis eos Dominum laudare docebat. [f] Ille in atrio Caiphe instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo maligna synodus gerebat hoc ignis in atrio inter frigora noctis accensus figurabat. Qui huius ignis in pretorio flammam extinxit dicat: «Factus sum sicut uter in pruina» etc. In quibus autem flammam caritatis vitiorum flumina obruerunt a Domino audiant: «Quoniam abundat iniquitas refrigescit caritas multorum». Hoc frigore torpens ad horam Petrus quasi prunis ministrorum Caiphe calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solacium perfidorum societate querebat». [MM2019]
<cuius fons> Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 621.1008-1026: «Et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. [a] Est dilectionis ignis est [b] et cupiditatis.[c] De hoc dicitur: ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi ut ardeat; [d] de illo: omnes adulterantes uelut clibanus corda eorum; [e] iste super credentes in caenaculo sion descendens uariis linguis eos deum laudare docuit; [f] ille in atrio caiphae instinctu maligni spiritus accensus ad negandum ac blasphemandum dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum sinodus maligna gerebat hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus typice praemonstrabat. Quicumque ergo uitiosum noxium que in se extinguit incendium potest dicere cum propheta domino: quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus. In quibuscumque autem flammam caritatis turbida uitiorum flumina obruerunt audiunt a domino: quoniam abundauit iniquitas refrigescit caritas multorum. Quo frigore torpens ad horam apostolus petrus quasi prunis ministrorum caiphae calefieri cupiebat quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat». [FG2017]*
¶Nota Thomas est moins proche de Bède que de la Glose donr il ne se distingue que que par le déplacement de la proposition [e] et quelques modifications syntaxiques. La Glose réécrit Bède selon l’ordre [a c b d e f], tandis queThomas réécrit la Glose selon l’ordre [a c e bd f]. [MM2019]
EI ¶Codd. : Li447 ( 81ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
259 caritatis] caritas Ed1953
260 descendens] descendent Li447
261 eos] eorum Mt366
262 Dominum laudare] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,55 
Summi vero sacerdotes et omne concilium querebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent.
marg.| {CMC14d10.7} THEOPHYLACTUS. − Lege precipiente quod unus existeret summus sacerdos, tunc multi erant substituti et destituti annis singulis per principem Romanorum. Summos ergo sacerdotes dicit illos qui determinatum eis tempus complentes iam compleverant et a sacerdotio destituti erant. Figuram autem iudicii, quod in preiudicium agebant, operantur, testimonia querentes ut videantur Iesum iuste damnare et perdere.EJ fr
fr ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 53), PG 123, 657D1-5. [CGC2016]
EJ ¶Codd. : Li447 ( 81rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC14d10.8} HIERONYMUS. − Sed « mentita est iniquitas sibi »fs, ut regina adversus Iosephft, et sacerdotes adversus Susannamfu. Sed ignis sine materia deficit.
Unde sequitur:
fs Ps. 26, 12.
ft Gn. 39, 6-20.
fu Dn. 13, 1-64.
Nec inveniebant.
Numérotation du verset Mc. 14,56 
Multi enim falsum testimonium dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
marg.| Quod enim variatur, incertum habetur.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,57 
Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant etc.263*
263 etc.] om. Ed1953
marg.| Moris est264 hereticorum umbram de veritate trahere. Non ille dixit quod illi dicunt sed simile verbum de templo corporis sui quod post265 biduum resuscitavit.EK fv
fv ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 67.200-207: «Et conuenerunt sacerdotes et scribae. Tunc fit"congregatio taurorum in uaccis populorum". Petrus a longe sequitur."Uir duplex animo, inconstans est in omnibus uiis suis". Timor retrahit, caritas trahit. In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis saecularis circuitus est; ministri daemonia sunt; ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet flere peccata non potest. Summi sacerdotes quaerebant falsum testimonium aduersus Iesum."Mentita est iniquitas sibi", ut regina aduersus Ioseph et sacerdotes aduersus Susannam. Sed ignis sine materia defecit,"et conuenientia testimonia non erant". Quod uariatur, incertum habetur. Quidam dicebant, audiuimus hunc dicentem,"ego dissoluam templum hoc". Moris est hereticorum, umbram de ueritate trahere. Non id ille dixit quod illi dicunt, sed simile uerbum de templo corporis sui quod post triduum resuscitauit». [FG2015]
EK ¶Codd. : Li447 ( 81rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
264 est] enim Mt366
265 post] est Li447
marg.| marg.|{CMC14d10.9} THEOPHYLACTUS. −
Numérotation du verset Mc. 14,58 
[sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 14,59 
marg.| Non enim Dominus266* dixerat: ego dissolvam illud sed   solvite, neque   manufactum dixit sed simpliciter: T  emplum .EL fw
fw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 58), PG 123, 659A13-15. [CGC2016]
EL ¶Codd. : Li447 (81rb) Mt366 Ed1953 {MM2016} {MM2019}
266 Dominus Li447] om. Ed1953
marg.| {CMC14d10.10} HIERONYMUS. − [b] Dixit etiam suscitabo , vivum animal significans et spirans templum. [a] Falsus testis est qui in eo sensu dicta intelligit quo non dicuntur.EM fx
fx ¶Fons: <revera> Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 621.1037-622.1047: «Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant aduersus eum dicentes: quoniam nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. [a] Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum dixisse legimus? sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intellegit quo dicuntur . Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis uerbis calumniantur et paucis additis uel mutatis quasi iustam calumniam faciunt. Saluator dixerat: soluite templum hoc; isti commutant et aiunt: ego dissoluam templum manu factum. Vos, inquit, soluite, non ego, quia inlicitum est ut ipsi nobis inferamus mortem. Deinde illi uertunt, et per triduum aliud non manu factum aedificabo, ut proprie de templo iudaico dixisse uideatur. [b] Dominus autem ut ostenderet animal uiuum et spirans templum dixerat:   et ego in triduo suscitabo   illud . Aliud est aedificare aliud suscitare».
<potius quam>   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 259.1384-260.1296: «[a] Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum supra dixisse legimus? Sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intellegit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis uerbis calumniantur et paucis additis uel mutatis quasi iustam calumniam faciunt. saluator dixerat: soluite templum hoc; isti commutant et aiunt: possum destruere templum dei. uos, inquit, soluite, non ego quia inlicitum est ut ipsi nobis inferamus manus. deinde illi uertunt: et post triduum aedificare illud, ut proprie de templo iudaico dixisse uideatur. [b] Dominus autem ut ostenderet animale et spirans templum dixerat:   Et ego in triduo suscitabo   illud . Aliud est aedificare aliud suscitare». [FG2015]*
EM ¶Codd. : Li447 (81rb) Ed1953 .{MM2016}
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 11 
marg.| {CMC14d11.1} BEDA. − Quanto Iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 14,60 
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens non respondes quidquam ad ea que tibi obiciuntur ab his?
marg.| Iratus quidem princeps et impatiens, non inveniens calumnie locum, excutit267* de solio pontificem268* ut insaniam mentis motu corporis demonstraret.EN fy
fy ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 622.1051-1057: «Quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum prouocat ut ex qualibet occasione sermonis locum inueniat accusandi. Ira praeceps et impatiens non inueniens calumniae locum excutit de solio pontificem ut insaniam mentis motu corporis demonstraret». [FG2017]*
EN ¶Codd. : Li447 ( 81va ) Ed1953 .{MM2019}
267 excutit] exurgit Ed1953
268 pontificem] om. Ed1953
marg.| {CMC14d11.2} HIERONYMUS. −  [1] Sed ipse Deus et salvator noster, qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit, [2] sicut ovis ad occisionem sine voce ducitur, et obmutuit, et siluit a bonis.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,61 
Ille autem tacebat et nihil respondit269.
269 respondit] restit. iuxta Li447@ Mt366@, respondet Li447, respon. Mt366
marg.| Taciturnitas Christi apologiam, id est excusationem, Ade absolvit.EO fz ga
fz ¶Fons: [1] <revera> Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 64), CCSL 97, p. 565.138-139: «Ipse enim deus saluator est noster qui mundo salutem contulit et humano generi sua pietate subuenit».
ga [2] Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 67.208-211: «Exsurgens summus sacerdos, interrogabat Iesum."Ille autem tacebat". Hic ut "ouis ad occisionem" sine uoce ducitur; "et obmutui et silui a bonis". Taciturnitas Christi apologiam Adae absoluit». [FG2015]
EO ¶Codd. : Li447 ( 81vb ) Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d11.3} THEOPHYLACTUS. − Tacebat autem, sciens quod non attenderent verbis eius. Unde secundum Lucamgbrespondit: « Si dixero vobis, non credetis mihi ».
Sequitur 270* :
gb Lc. 22, 67.
270 Sequitur] Unde praem. Ed1953
Rursus summus sacerdos interrogavit eum et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
marg.| Interrogat quidem hoc summus sacerdos, non ut addiscens crederet, sed ut ex hoc aliquam occasionem captaret. Querit autem: Tu es Christus filius Dei benedicti? Multi namque erant Christi, id est uncti, sicut reges et summi sacerdotes. Sed nullus eorum dicebatur Filius Dei benedicti, quasi semper collaudati.EP gc
gc ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 61), PG 123, 660C6-11. [CGC2016]
EP ¶Codd. : Li447 ( 81vb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d11.4} HIERONYMUS. − Hunc autem exspectabant de longe, in271* prope non vident. Sicut Isaac caligantibus oculis Iacob sub manibus non agnoscit; sed longe de eo futura canit.
Sequitur:
271 in] quem Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,62 
Iesus autem dixit illis272: Ego sum,
272 illis] ei Li447@, illi Li447 Weber
marg.| ut scilicet inexcusabiles sint.EQ gd
gd ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 67.212-68.217: «Et dicit ei,"tu es Christus, filius Dei uiui benedicti?" Quem expectabant de longe, in prope non uident. Sicut Isaac caligantibus oculis, Iacob sub manibus non agnoscit, sed longe de eo futura canit. Iesus autem dixit   illi , ego sum."Ut inexcusabiles sint   " »  . [FG2014]
EQ ¶Codd. : Li447 ( 81vb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d11.5} THEOPHYLACTUS. − Sciebat namque quoniam non crederent tamen respondit, ne postea dicerent si audissemus aliquid ab eo, credidissemus ei. Hoc autem est in eorum preiudicium quia audierunt et non crediderunt.ER ge
ge ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 62), PG 123, 660C12-D3. [CGC2016]
ER ¶Codd. : Li447 ( 81vb ) Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d11.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Mattheus autem non dicit273* respondisse Iesum ego sum sed: « Tu dixisti »gf. [a] Sed Marcus tantum valere ostendit quod ei dicit Iesus274* : ‘Tu dixisti’, quantum si diceret ‘ego sum’.ES gg
Sequitur:
gf Mt. 26, 64.
gg ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 20, p. 291.19292.4: «[a] Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum sed tantum ualere ostendit quod ei dicit iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam [b] Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum ego sum». [FG2014]*
ES ¶Codd. : Li447 ( 82ra ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
273 dicit] dixit Ed1953
274 Iesus] om. Ed1953
Et videbitis filium hominis a dextris virtutis Dei sedentem275* et venientem in276* nubibus celi.
275 a dextris virtutis Dei - sedentem] inv. Ed1953
276 in] cum Li447@ Ed1953
marg.| {CMC14d11.7} THEOPHYLACTUS. − Ac si diceret277* : Videbitis me tamquam Filium hominis a dextris Patris sedentem. Virtutem namque hic Patrem dicit. Non autem sine corpore veniet; sed qualis apparuit crucifigentibus278* in iudicio eis apparebit.ET gh
gh ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 62), PG 123, 660D3-8. [CGC2016]
ET ¶Codd. : Li447 ( 82ra ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
277 diceret] dicat Ed1953
278 crucifigentibus] + talis Ed1953
marg.| {CMC14d11.8} BEDA. − Si ergo tibi in Christo, o Iudee, pagane279 et heretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per hec280* filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et in sua cum nubibus celi est maiestate venturus281*.EU gi
gi ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 622.1065-1070: «Et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. Si ergo tibi in christo o iudaee pagane et heretice contemptus infirmitas et crux contumelia est, uide quia per haec filius hominis ad dexteram dei patris sessurus et ex partu uirginis homo natus in sua cum caeli nubibus est maiestate uenturus». [FG2017]*
EU ¶Codd. : Li447 ( 82ra ) Ed1953 .{MM2019}
279 pagane] o praem. Ed1953
280 hec] hoc Ed1953
281 venturus] futurus Ed1953
marg.| {CMC14d11.9} HIERONYMUS. − Et quidem sacerdos interrogat filium Dei. Iesus autem respondet filium hominis; ut hic282* intelligamus Dei filium idem esse et filium hominis, et ne quaternitatem faciamus in trinitate sed homo in Deo et Deus in homine sit. Dicit autem a dextris virtutis sedentem id est in vita regnantem sempiterna et virtute divina. Et venientem in 283*   nubibus celi . In nube ascendit, cum nube284 veniet id est in corpore suo solo, quod sumpsit a virgine, ascendit, et cum multiformi Ecclesia, que corpus ipsius et plenitudo eius, ad iudicium venturus est.EV gj
gj ¶Fons: Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 67.218-234: «Sacerdos interrogat"filium Dei". Iesus autem respondit "filium hominis", ut hic intelligamus Dei filium idem esse et filium hominis; ut ne quaternitatem faciamus in trinitate sed homo in Deo et Deus in homine necesse sit. Ad dextris sedentem uirtutis, id est in uita regnantem sempiterna uirtute diuina. Et uenientem in nubibus coeli. In nube ascendit, cum nube ueniet, id est in corpore suo solo quod sumpsit a uirgine ascendit, et cum multiformi ecclesia,"quae est corpus ipsius et plenitudo eius", ad iudicium uenturus est. Sicut dicit secundum Matthaeum,"cum autem uenerit filius hominis","et omnes angeli cum eo", et reliqua. Summus sacerdos scidit uestimenta sua, hoc est, ephod, in quo habebant honorem Iudaei, amiserunt. Hic adest Samuhel scisso pallio de manibus Saul et regno. Milites gentiles non scindunt tunicam Christi. Sacerdos uero scindit dignitatem sacerdotii sui». [FG2015]*
EV ¶Codd. : Li447 ( 82ra ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
282 hic] hinc Mt366 Ed1953
283 in] cum Ed1953
284 nube] nubem Li447
marg.| {CMC14d11.10} Leo papa. 285* − Caiphas autem ad exaggerandam auditi sermonis invidiam, scidit vestimenta sua. Et nesciens quid hac286* significaret insania, sacerdotali se honore privavit, oblitus precepti illius quod legitur de principe sacerdotumgk: De capite suo cidarim non deponet et vestimenta sua non disrumpet.EW gl
Nam sequitur:
gk Lv 21, 10.
gl ¶Fons: Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 57, CCSL 138A, linea: 27-30 [* ]: «Caiphas autem ad exaggerandam auditi sermonis inuidiam, scidit uestimenta sua, et nesciens quid hac significaret insania, sacerdotali se honore priuauit. Ubi est, Caipha, rationale pectoris tui? Ubi continentiae cingulum? Ubi superhumerale uirtutum? Mystico illo et sacrato amictu ipse te spolias, et propriis manibus pontificalia indumenta discerpis, oblitus praecepti illius quod legeras de principe sacerdotum: De capite suo cidarim non deponet, et uestimenta sua non disrumpet. Tu uero, a quo iam alienabatur haec dignitas, ipse tibi es exsecutor obprobrii, ut ad manifestandum finem ueteris instituti, eadem disruptio sacerdotalem auferret ornatum, quae mox et templi discidit uelum. Hinc iam, dilectissimi, inter multiplicatas inlusiones nocte transacta, uinctum Iesum Pilato praesidi tradiderunt. Principes enim sacerdotum et seniores populi hoc consilio rem gerebant, ut ab actione sceleris sui uiderentur inmunes, subtrahentes opera manuum, et exerentes tela linguarum, nolentes interficere, et clamantes: Crucifige, crucifige. Quid hac specie religionis iniustius? Quid hac clementiae simulatione crudelius? Qua lege, Iudaei, quod uobis non licet facere, licet uelle? Qua ratione, quod corpora polluit, corda non laedit? Contaminari occisione eius metuistis, cuius super uos et super filios uestros fundi sanguinem postulastis». [MM2015]
EW ¶Codd. : Li447 ( 82ra ) Ed1953 .{MM2019}
285 papa] + In sermone 6 de Passione Ed1953
286 hac] hec Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,63 
Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes ?
Numérotation du verset Mc. 14,64 
Audistis blasphemiam; quid vobis videtur?
marg.| {CMC14d11.11} THEOPHYLACTUS. − Adimplet quidem sacerdos consuetudinem iudaicam. Cum enim aliquid intolerabile et triste illis occurrebat, vestimenta scindebant. Ut ergo monstraret quod Christus magnam et287 intolerabilem blasphemiam dixerit, vestimenta scidit.EX gm
gm ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 63), PG 123, 660C6-11. [CGC2016]
EX ¶Codd. : Li447 ( 82rb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
287 et] om. Li447
marg.| {CMC14d11.12} BEDA. − Altiori autem mysterio factum est ut in passione Domini pontifex Iudeorum sua ipse vestimenta discinderet, hoc est ephod , cum tunica Domini nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quia sacerdotium Iudeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum. Soliditas vero Ecclesie, que vestis sui redemptoris solet appellari, numquam valet disrumpi.EY gn
gn ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 623.1087-1094: «Altiori autem mysterio factum est ut in passione domini pontifex iudaeorum sua ipse uestimenta desciderit cum tunica domini nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quia sacerdotium iudaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum et a suae statu integritatis omnimodis soluendum soliditas uero sanctae uniuersalis ecclesiae quae uestis sui redemptoris solet appellari numquam ualeat disrumpi quin potius et si iudaei, si gentiles, si heretici, si mali catholici humilitatem domini saluatoris contemnant, eius tamen usque ad consummationem saeculi in illis quos sors electionis inuenerit inuiolata sit permansura castitas». [FG2017]*
EY ¶Codd. : Li447 ( 82rb ) Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d11.13} THEOPHYLACTUS. − Ex eo autem sacerdotium Iudeorum scindendum erat quod condemnaverunt Christum « esse reum mortis »go.EZ gp
Unde sequitur:
go Mc. 14, 64
gp ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 63-64), PG 123, 661A1-4 (ad sensum). [CGC2016]
EZ ¶Codd. : Li447 ( 82rb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
marg.| {CMC14d11.14} HIERONYMUS. − [a] Condemnant quidem eum esse reum mortis ut reatu suo reatum nostrum solveret.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 14,65 
Et ceperunt quidam conspuere eum etc.288
288 etc.] om. Ed1953 ,
marg.| [c] ut scilicet sputaminibus susceptis, faciem anime nostre lavaret289. [b] Et velamine faciei sue velamen cordium nostrorum auferret; [d] et colaphis, quibus in caput290* percussus est, caput humani generis, quod est Adam, sanaret et alapis, quibus expalmatus est, maxima laus eius nostris manibus labiisque plauderet ut diciturgq: « Omnes gentes plaudite manibus ».FA gr
gq Ps. 46, 2.
gr ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 69.235-242: «[a] Et condemnant reum esse mortis. Quo reatu suo reatum nostrum solueret. [b] Et uelamine faciei suae uelamen cordium nostrorum auferret; [c] et sputaminibus susceptis faciem animae nostrae lauaret; [d] et colaphis quibus in caput percussus est caput humani generis, quod est Adam, sanaret; et alapis quibus est expalmatus, maxima laus eius a nostris manibus labiis que plauderet, ut dicitur,"omnes gentes plaudite manibus"; et cruce sua cruciatum nostrum absolueret; et morte sua mortem nostram necaret cum forma serpentis serpentem necat, quia, serpente de uirga facto, alii absorbeuntur serpentes». [FG2014]*
¶Nota
289 laveret] laudaret cacogr. Li447 *
290 capud] capite Ed1953
marg.| {CMC14d11.15} BEDA. − Quod vero dicunt ei: Prophetiza quis est qui te percussit? Quasi in contumeliam faciunt eius qui se a populis prophetam haberi voluerit291* .FB gs
gs ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 623.1116-1119: «Quod uero dicunt ei, prophetiza, et iuxta alios evangelistas, prophetiza quis est qui te percussit, quasi in contumeliam faciunt eius qui se a populis prophetam uoluerit haberi; sed ipso dispensante qui patitur omnia pro nobis fiunt ut sicut petrus hortatur christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur atque ad toleranda pro nomine eius irrisionum opprobria praeparemur». [FG2017]*
FB ¶Codd. : Li447 ( 82rb ) Ed1953 .{MM2019}
291 voluerit] voluit Ed1953
marg.| {CMC14d11.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hec292* autem intelligitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est.FC gt
gt ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 21, p. 292.15-17: «Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est». [FG2014]
FC ¶Codd. : Li447 ( 82rb ) Ed1953 .{MM2019}
292 Hec] Hoc Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,
distinctio 12 
marg.| {CMC14d12.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] De Petri temptatione, que inter predictas Domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes evangeliste narrant. Nam [c] Lucas explicat prius temptationem Petri, tum293 demum has Domini contumelias. Ioannes autem incipit Petri temptationem dicere, et interponit294 quedam de contumeliis Domini, et adiungit quod inde missus est ad Caipham pontificem; et inde recapitulat, ut explicet quam ceperat temptationem Petri. [b] Mattheus autem et Marcus primo commemorant Christi contumelias, deinde Petri temptationem, de qua dicitur:
293 tum] cum Li447
294 interponit] interposuit Li447
Numérotation du verset Mc. 14,66 
Et cum esset Petrus in atrio seorsum295*, venit una ex ancillis summi sacerdotis.FD gu
gu ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 21, p. 292.17-293.2: «Sed [a] de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam [b] ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; [c] Lucas uero explicat prius temtationem Petri, tum demum has domini contumelias; iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad caifan pontificem, et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad caifan». [FG2014]*
FD ¶Codd. : Li447 Ed1953 .{MM2019}
295 seorsum Li447 Li447@ ] deorsum Ed1953
marg.| {CMC14d12.2} BEDA. − Quid autem sibi vult quod prima eum prodit ancilla cum viri utique eum magis potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur296*, et iste sexus redimeretur per Domini passionem?FE gv
Sequitur:
gv ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 623.1116-1119: «Quid sibi uult quod prima eum prodit ancilla cum uiri utique magis eum potuerint recognoscere nisi ut et iste sexus peccasse in necem domini uideretur et iste sexus redimeretur per domini passionem?». [FG2017]
FE ¶Codd. : Li447 ( 82va ) Ed1953 .{MM2019}
296 Domini videretur] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,67 
[...]
Numérotation du verset Mc. 14,68 
At ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas.
marg.| {CMC14d12.3} HIERONYMUS. − Petrus sine spiritu voci ancille cessit, cum spiritu nec principibus nec regibus cedit.FF gw
gw ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p.70.253-260: «Et cum esset Petrus in atrio, et reliqua. Petrus sine spiritu uoci ancillae cessit; cum spiritu uero nec principibus nec regibus cedit. Prima ancilla titillatio est; secunda consensio; tertius uir actus. Haec est trina negatio quam abluit per fletus uerbi Christi recordatio. Tunc nobis gallus cantat quando praedicator quisque per paenitentiam corda nostra ad conpunctionem excitat. Tunc incipimus flere quando ignimur intus per scintillam scientiae, et foris eximus extra quod fuimus». [FG2014]
FF ¶Codd. : Li447 ( 82vb ) Ed1953 .{MM2019}
marg.| {CMC14d12.4} THEOPHYLACTUS. − Hoc autem eum pati dispensative297 permisit Dominus, ne scilicet extolleret se; simulque298 ut peccantibus misericors ostendatur, tamquam ex seipso instructus humane infirmitatis eventum.FG gx
Sequitur:
gx ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 68), PG 123, 661B15-C3. [CGC2016]
FG ¶Codd. : Li447 ( 82vb ) Ed1953 .{MM2019}
297 dispensative] dispensatione Li447
298 simulque] simul quia Li447
Et exivit299* foras ante atrium et statim300* gallus cantavit.
299 exivit] exiit Ed1953
300 statim Li447@ Li447 ] om. Ed1953
marg.| {CMC14d12.5} BEDA. − De hoc galli cantu ceteri evangeliste tacent. Non tamen factum negant sicut et multa alia alii silentio pretereunt que alii narrant.FH gy
Sequitur:
gy ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 624.1132-1134: «De hoc galli cantu ceteri evangelistae tacent non tamen factum esse negant sicut et multa alia alii silentio praetereunt quae alii narrant». [FG2017]*
FH ¶Codd. : Li447 ( 82vb ) Ed1953 .{MM2019}
Numérotation du verset Mc. 14,69 
Rursus autem cum vidisset eum ancilla, cepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est.
marg.| {CMC14d12.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. −  [1] Hec ancilla non eadem sed alia est, sicut dicit Mattheus. Sane hoc quoque intelligitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, ab ancilla scilicet, quam commemorant Mattheus et Marcus, et ab alio quem301 commemorat Lucas.
Sequitur:
301 quem] quam Li447
Numérotation du verset Mc. 14,70 
At ille iterum negavit.
marg.| Iam Petrus redierat ut, quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret. [2] Unde ancilla dicebat quod supradictum 302 est, non illi, scilicet Petro, sed his qui illo exeunte ibi remanserant; sic tamen ut ille audiret; unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando verbis eorum. Liquido enim colligitur collatis de hac re omnibus evangelistarum testimoniis, non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem; Mattheum autem et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius brevitatis causa tacuisse.FI gz
gz ¶Fons: [1] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 23, p. 293.23-294.12: «Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas: Petrus uero sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum. et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iam que redierat, ut, quemadmodum dicit iohannes, ad focum stans iterum negaret. iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto marco, sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat». [2]   Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 24, p. 296.12-297.12: «Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse, unde iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui se cum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus evangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, mattheum autem et marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse». [FG2014]
FI ¶Codd. : Li447 ( 82vb ) Ed1953 .{MM2019}
302 supradictum] dictum Ed1953
marg.| {CMC14d12.7} BEDA. − In hac autem negatione Petri discimus303 non solum abnegari Christum ab eo quod304* dicit eum non esse Christum sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro: ‘Discipulum meum te negabis’ sed: M e negabis . Negavit ergo ipsum305* cum se negavit eius discipulum.
Sequitur:
303 discimus] diximus Li447
304 quod] qui Ed1953
305 ipsum] Christum Ed1953
Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro: Vere306* ex illis es. Nam et Galileus es.
306 vere] vero Ed1953
marg.| Non quod alia lingua Galilei quam Hierosolymite loquerentur qui utrique307* fuerunt Hebrei sed quod unaqueque provincia et regio suas habeat308 proprietates ac vernaculum loquendi sonum vitare non possunt309* .FJ ha
ha ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 624.1139-1149: «In hac autem negatione petri discimus non solum ab eo negari christum qui dicit eum non esse christum sed ab illo etiam qui cum sit negat se esse christianum. Dominus autem non ait petro, discipulum meum te negabis, sed me negabis. Negauit ergo ipsum cum se negauit eius esse discipulum. Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant petro: vere tu ex illis es nam et galileus es. Non quod alia lingua galilei quam hierosolimitae loquerentur qui utrique fuerunt hebraei sed quod unaquaeque prouincia et regio suas habeat proprietates ac uernaculum loquendi sonum uitare non possit». [FG2017]*
FJ ¶Codd. : Li447 ( 83ra ) Ed1953 .{MM2019}
307 utrique] utique Ed1953
308 habeat] habet Li447
309 possunt] possint Ed1953
marg.| {CMC14d12.8} THEOPHYLACTUS. − Igitur Petrus, timore310* perterritus et Domini sermonem311 oblitus, dicentishb: « Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo », Dominum abnegavit.FK hc
Unde sequitur:
hb Mt. 10, 32
hc ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 70), PG 123, 661C10-14. [CGC2016]
FK ¶Codd. : Li447 ( 83ra ) Ed1953 .{MM2019}
310 Petrus timore] inv. Ed1953
311 sermonem] sermonis Li447
Numérotation du verset Mc. 14,71 
Ille autem cepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis.
marg.| {CMC14d12.9} BEDA. − [b] Quam noxia sunt pravorum consilia. Inter infideles hominem negavit se nosse quem inter condiscipulos312* fuerat confessus. [a] Solet autem Scriptura sacra meritum causarum per statum designare temporum. Unde Petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum penituit.FL hd
Unde subditur:
hd ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 625.1162-1164: «[a] Solet scriptura sacramentum causarum per statum designare temporum. Vnde petrus qui media nocte negauit ad galli cantum paenituit. Qui etiam post resurrectionem domini diurna sub luce illum quem tertio negauerat tertio aeque se amare professus est quia nimirum quod in tenebris obliuionis errauit et speratae iam lucis rememoratione correxit et eiusdem uerae lucis adepta praesentia plene totum quicquid nutauerat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorem intellegendum qui nos iacentes excitans et somnolentos increpans dicat: euigilate iusti et nolite peccare. Et recordatus est petrus uerbi quod dixerat ei iesus: prius quam gallus cantet bis ter me negabis. Et coepit flere. [b] Quam nociua prauorum colloquia! petrus ipse inter infideles uel hominem se nosse negauit quem inter condiscipulos iam dei filium fuerat confessus». [FG2017]
FL ¶Codd. : Li447 ( 83rb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
312 condiscipulos] discipulos Deum Ed1953
Numérotation du verset Mc. 14,72 
Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat313* ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.
313 dixerat] restit. iuxta Li447@ , dix. Li447, dixit Ed1953
marg.| {CMC14d12.10} THEOPHYLACTUS. −  [1] Lacrimme enim Petrum Christo per penitentiam adduxerunt. [2] Confundantur itaque Novatiani, qui dicunt quod qui post susceptionem baptismatis peccaverit, non suscipitur ut sibi delictum remittatur. Ecce enim Petrus, qui et Christi corpus sumpsit et sanguinem, per penitentiam est susceptus. Etenim sanctorum defectus propter hoc scripti sunt, ut et nos si per incautelam deciderimus, recursum haberemus314 per eorum exemplum et speremus per penitentiam sublevari.FM he
he ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 14, 72), PG 123, [1] 661C15-16, [2] 661D11-664A1. [CGC2016]
FM ¶Codd. : Li447 ( 83rb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
314 haberemus] habeamus Ed1953
marg.| {CMC14d12.11} HIERONYMUS. − Mystice autem prima ancilla titubatio est, secunda consensio, tertius vir actus est. Hec trina negatio quam abluit per fletus verbi Christi recordatio. Tunc nobis gallus cantat quando predicator quisque315* per penitentiam corda nostra ad compunctionem excitat. Tunc incipimus flere quando ignimur intus per scintillam scientie et foris eximus extra quod fuimus316* .FN hf
hf ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p.70.253-260: «Et cum esset Petrus in atrio, et reliqua. Petrus sine spiritu uoci ancillae cessit; cum spiritu uero nec principibus nec regibus cedit. Prima ancilla titillatio est; secunda consensio; tertius uir actus. Haec est trina negatio quam abluit per fletus uerbi Christi recordatio. Tunc nobis gallus cantat quando praedicator quisque per paenitentiam corda nostra ad conpunctionem excitat. Tunc incipimus flere quando ignimur intus per scintillam scientiae, et foris eximus extra quod fuimus». [FG2014]*
FN ¶Codd. : Li447 ( 83rb ) Mt366 Ed1953 .{MM2019}
315 quisque] quisquam Ed1953
316 extra quod fuimus] cum extra eicimus quod intus fuimus Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mc. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=56&chapitre=56_14)

Notes :