Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 

1 Et cum transisset sabbatum,
1 Hic incipit c. 16 ΩMFRPL Rusch Weber
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
Numérotation du verset Mc. 16,2 

Et valde mane
una sabbatorum
veniunt ad monumentum, orto
iam sole.
Numérotation du verset Mc. 16,3 

Et dicebant ad invicem:
Quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti?
Numérotation du verset Mc. 16,4 

Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
Erat quippe magnus valde.
Numérotation du verset Mc. 16,5 

Et introeuntes in monumentum
viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida
et obstupuerunt.
Numérotation du verset Mc. 16,6 

Qui dicit2 illis: Nolite expavescere.
2 dicit ΩR ΩJPL Li447 ΩS Rusch Weber ] dixit ΩH Li447@ , mutil. F
Iesum queritis Nazarenum
crucifixum.
Surrexit, non est hic.
Ecce locus3 ubi posuerunt eum.
3 locus ΩH ΩR ΩJPL Li447@ ΩS Weber ] locum Rusch, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,7 

Sed ite, dicite discipulis eius
et Petro
quia precedet4 vos in Galileam.
4 precedet ΩH ΩRP Li447@ ΩS Rusch ] precedit ΩJL Weber, mutil. F
Ibi5 eum videbitis sicut dixit vobis.
5 Ibi ΩR P ΩS ] + ergo Li447, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,8 

At ille exeuntes fugerunt de monumento.
Invaserat enim eas pavor6 et tremor7
6 tremor] castre cacogr. Li447 |
7 pavor - et - tremor ΩHP ΩS Rusch ] inv. ΩR ΩJL Li447 Li447@ Weber, mutil. F |
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
Numérotation du verset Mc. 16,9 

Surgens autem Iesus8 mane prima sabbati
8 Iesus CorS2 ( utraque <correctio> habet IHESUS ) Z G D Φ ΩH ΩJ ΩS Rusch ] om. CorS2 (sed fere ubique sine) ΩR Li447 Li447@PL Weber , mutil. F
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
Numérotation du verset Mc. 16,10 

Illa videns9 nuntiavit his qui cum eo10 fuerant11 lugentibus et flentibus.
9 videns Cas239F Rusch ] vadens ΩR ΩJPL ΩS Li447 Li447@ Weber |
10 eo] ea Sarum |
11 fuerant Cas239 ] erant ΩH ΩS, mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 16,11 

At12 illi audientes quia viveret et visus esset13 ab ea non crediderunt.
12 At ΩHP ΩS] Et Li447 Li447@ Rusch Weber |
13 esset ΩF ΩR Li447 ΩJL ΩS Rusch Weber ] est ΩP , om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 16,12 

Post hec14 autem
14 hec ΩHF ΩR ΩJPL ΩS Weber ] hoc Li447 Li447@ Rusch
duobus ex eis15
15 eis ΩH F ΩJPL ΩS Rusch Weber ] his Weber (D) ΩR Clementina
ambulantibus
ostensus est16 in alia effigie
16 ostensus est ΩH ΩJP ΩS Rusch Weber ] apparuit ΩR ( hapax )
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 

Et illi euntes nuntiaverunt ceteris17 nec illis crediderunt.
17 ceteris ΩR ΩP Li447 Li447@ ] aliis ΩH ΩS
Numérotation du verset Mc. 16,14 

Novissime autem18
18 autem ΩH F ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 ΩJPL Weber
recumbentibus illis undecim apparuit illis Iesus19
19 illis Iesus Cas239 ΩHF ΩJ*P ΩS Li447@ ] illis ΩJ², om. Cor1 CorS2 ΩRL Rusch Weber
et exprobravit incredulitatem eorum20
20 eorum ΩHP ΩS ] illorum Cas239 ΩF Li447 Li447@ Rusch Weber
et duritiam cordis
quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis21, non crediderant22.
21 a mortuis ΩH ΩS Rusch ] om.F ΩJ ΩR Li447 Li447@PL Weber |
22 crediderant ΩH F ΩS ΩR Weber ] crediderunt Weber (D) CorS2P Clementina , crederant CorS2 ( vel ), credebant CorS2 (vel) |
Numérotation du verset Mc. 16,15 

Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
Numérotation du verset Mc. 16,16 

Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
Qui vero non crediderit condemnabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,17 

Signa autem eos qui crediderint
hec sequentur: In nomine meo demonia eicient,
linguis loquentur novis,
Numérotation du verset Mc. 16,18 

serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
non eis23 nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
23 eis Φ ΩHF ΩR² ΩP ΩS Li447 Li447@ Clementina ] eos ΩR* ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 16,19 

Et Dominus quidem Iesus
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
et sedet24 a dextris Dei.
24 sedet ΩRJP ΩS Li447@ Clementina ] sedit ΩL Weber , mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,20 

Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.25
25 signis ΩHF ΩR Rusch ] + Explicit evangelium secundum Marcum ΩJPL

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,
distinctio 1 
prol.| [Mc. 16, 1-7 legitur in die sancto Paschae; cf. Ordinarium OP 665 = Cist. 69 = Rom.]
interl.| {CMC16d1.1} HIERONYMUS. − Post sabbati tristitiam felix irradiat dies, que primatum1 in diebus tenet, luce prima in eo lucescente, et2 Domino in eo cum triumpho resurgente3.A a
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 16,1 
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum4.
4 et Maria... Iesum] etc. Ed1657
marg.| {CMC16d1.2} GLOSSA. − Religiose5 enim mulieres sepulto Domino, cum licuit operari, id est usque ad solis6 occasum, unguenta paraverunt, ut Lucas dicit. Et quia pre angustia temporis non potuerunt7* explere, mox transacto sabbato, id est occidente sole, ut operandi licentia redit, festinaverunt emere aromata, sicut Marcus dicit hic 8 : Ut venientes mane   ungerent corpus Iesu. Neque vespere sabbati, preoccupante iam noctis articulo, monumentum adire valuerunt.B b
Unde sequitur:
b ¶Fons: Glossa ordinaria (Mc. 16, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 134b-135a marg.], ed. Gloss-e : «BEDA: Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta et sabbato silverunt, quia mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque in vesperam servaretur. Ideoque religiose mulieres sepulto Domino dum licuit operari, id est usque ad solis occasum unguenta paraverunt ut Lucas dicit. Et quia pre angustia temporis explere non potuerunt, mox transacto sabbato, id est occidente sole ubi operandi licentia rediit, festinaverunt emere aromata sicut Marcus dicit ut venientes unguerent Iesum. Neque vespere sabbati preoccupante iam noctis articulo monumentum adire valuerunt».
<cuius fons> Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, lin. 1710 sqq.: «Mandatum ergo legis erat ut sabbati silentium a uespera usque ad uesperam seruaretur ideo que religiosae mulieres sepulto domino quamdiu licebat operari, id est usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis erant occupatae ut lucas scribit et quia tunc prae angustia temporis opus explere nequibant festinauerunt mox transacto sabbato, id est occidente sole, ubi operandi licentia remeauerat emere aromata sicut marcus refert ut uenientes mane ungerent corpus eius. Neque enim uespere sabbati praeoccupante iam noctis articulo monumentum adire ualuerunt».
<Paral. Thomae de Aquino> CLC24d1.1 [MM2019]*
5 Religiose] Religione Li447
6 usque ad solis occasum] asol’ usque occasum Li447*, usque asol’ occasum Li447²
7 potuerunt] poterant Ed1953
8 hic] om. Ed1657
Numérotation du verset Mc. 16,2 
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole.
marg.| {CMC16d1.3} SEVERIANUS. − Mulieres hoc loco feminea devotione discurrunt, que non ut viventi fidem, sed ut mortuo unguenta deferunt ad sepulcrum et ut sepulto parant meroris obsequia, non ut resurgenti preparant divinorum gaudia triumphorum.C c
c ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 7, CCSL 24A, p. 505.7-9: «Mulieres hoc loco feminea deuotione discurrunt, quae non ut uiuenti fidem, sed ut mortuo unguenta deferunt ad sepulchrum; et sepulto parant maeroris obsequia, non ut resurgenti praeparant diuinorum gaudia triumphorum». [MM2018]
marg.| {CMC16d1.4} THEOPHYLACTUS. − Non enim magnitudinem atque dignitatem divinitatis Christi sapiunt. Venerunt autem iuxta consuetudinem Iudeorum ungere corpus Iesu 9*, ut scilicet maneret odoriferum et ne humiditate scaturiret. Nam aromata virtutem habent desiccativam, humiditatem corporis absorbentia unde incorruptum corpus conservant.D d
d ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 1), PG 123, 676B8-C1 : «Οὐδὲν μέγα οὐδὲ ἄξιον τῆς τοῦ Ἰησοῦ θεότητος φρονοῦσαι αἱ γυναῖκες περὶ αὐτοῦ, παρακάθηνται τῷ τάφῳ, καὶ μύρα ἀγοράζουσιν, ἵνα κατὰ τὸ ἔθος τῶν Ἰουδαίων ἀλείψωσι τὸ σῶμα, ὡς ἂν μένῃ εὐῶδες, καὶ μή τι δυσῶδες ἐκ τῆς διαλύσεως πάθῃ·ἅμα δὲ καὶ τὰ μύρα ξηραντικήν τινα δύναμιν ἔχοντα, τὴν ὑγρότητα τοῦ σώματος ἀναπίνοντα, ἄσηπτον αὐτὸ τηροῦσι». [CGC2016]* [VS2022] [MM2022]
D ¶Codd. : Li447 Ed1657 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
9 Iesu] Christi Ed1953
marg.| {CMC16d1.5} GREGORIUS. In homiliario 10* . − Nos autem in eum qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum Dominum querimus, ad monumentum illius cum aromatibus venimus.
Sequitur: Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole. E e
e ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 2, p. 174.23-26: «Sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sunt ex eorum imitatione facienda. Et nos ergo in eo qui est mortuus credentes, si odore uirtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus uenimus. Illae autem mulieres angelos uident, quae cum aromatibus uenerunt, quia uidelicet illae mentes supernos ciues aspiciunt, quae cum uirtutum odoribus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur». [FG2015]*
E ¶Codd. : Li447 ( 90va ) Ed1953 {MM2018}
10 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
marg.| {CMC16d1.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod dicit Lucas11* : « Valde diluculo»f, et Ioannes: « Mane cum adhuc tenebre essent »g, hoc intelligitur Marcus dicere valde mane oriente iam sole , id est cum celum ab orientis parte iam12* albesceret, quod non fit utique nisi13* solis orientis vicinitate. Eius enim est ille fulgor, qui nomine aurore14 appellari solet. Ideo non repugnat illi15* qui ait: « Cum adhuc tenebre essent »h. Die quippe surgente 16 alique reliquie tenebrarum tanto minus sunt quanto magis oritur lux.|pecia 20| 17 Nec accipiendum est quod ait: V  alde mane orto iam sole   , tamquam sol ipse iam videretur super terras18* . Sed de proximo adveniente in has partes sole, id est19 ortu suo iam celum illuminare incipiente.F i
f Lc. 24, 1.
g Io. 20, 1.
h Io. 20, 1.
i ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 65, p. 354.8-355.8: «Quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus ualde mane, ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant iam mane est, et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant mane est et dicant ualde mane est. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a marco appellatum mane nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente?». [FG2015]
F ¶Codd. : Li447 ( 90va ) V10650 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
11 d. Lucas] inv. Ed1953
12 iam] om. Ed1953
13 non fit utique nisi] fit utique Ed1953
14 aurore] aurori V10650
15 illi] ei Ed1953
16 surgente] resurgente V10650
17 Li447 (90vb25) V10650 (70ra): « XX pecia ».
18 terras] terram Ed1953
19 id est] om. V10650
marg.| {CMC16d1.7} HIERONYMUS. − [a] Valde ergo   mane dicit, quod alius evangelista dicitj« diluculo ». Diluculum20* est inter tenebras noctis et diei claritatem; [d] in qua salus humani generis provenit, felici vicinitate in Ecclesia 21 declaranda22, more solis qui, proxima luce consurgens, roseam premittit auroram, ut gratiam preclari splendoris preparatis oculis possit intueri [b] quando tempus dominice resurrectionis elluxit23*, ut tunc laudes Christi tota caneret, secundum exemplum feminarum, Ecclesia, quando genus humanum exemplo sue resurrectionis animavit, [c] quando vitam prestitit et lumen credulitatis infudit.G k
j Lc. 24, 1.
k ¶Fons: [a] <revera> Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 56), CCSL 97, p. 511.222-512.223: «Addidit exsurgam diluculo quod est inter tenebras noctis et diei claritatem: quo tempore eum resurrexisse evangelii lectio sancta testatur; ait enim:   diluculo ualde uenit maria ad monumentum, et reliqua». [FG2015] [b]   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 62), CCSL 97, p. 550.37-39: «Bene autem adiecit, diluculo, quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animauit». [c]   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 63), CCSL 97, p. 555.6-7: «Est enim dominus de sua passione dicturus, quae mundo uitam praestitit et lumen credulitatis infudit». [MM2016] [d]   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 70), CCSL 97, p. 639.491-494: «Cum totus hic psalmus gratiam domini, quae gratis datur, summa intentione commendet, admonet etiam nos incarnationem verbi, per quam salus humano generi prouenit, felici uicinitate declarandam: more solis, qui proxima luce consurgens, roseam praemittit, auroram; ut gratiam praeclari splendoris praeparatus possit oculus intueri». [FG2015]
G ¶Codd. : Li447 ( 90vb ) Ed1953 {MM2019}
20 Diluculum] +autem Ed1953
21 Ecclesia] Ecclesiam Li447
22 declaranda] declarandam Li447
23 eluxit] illuxit Ed1953
marg.| {CMC16d1.8} BEDA. − Sicut autem quod “valde mane mulieres venerunt ad monumentum”l, iuxta historiam magnus fervor caritatis ostenditur, ita iuxta intellectum mysticum nobis datur exemplum, ut illuminata facie, discussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem studeamus offerre.H m
l Cf. Lc. 24, 1.
m ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 639.1733-1740: «Quod autem ualde mane mulieres uenerunt ad monumentum orto iam sole, id est cum iam caelum ab orientis parte albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate iuxta historiam quidem magnus quaerendi et inueniendi dominum feruor caritatis ostenditur iuxta intellectum uero mysticum nobis datur exemplum illuminata facie decussis que uitiorum tenebris odorem bonorum operum domino et orationum suauitatem offerre». [FG2017]
marg.| {CMC16d1.9} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem una sabbatorum , id est prima dierum hebdomade. Sabbata namque dies hebdomade denuncupabant24*, una vero dicitur prima.I n
n ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 2), PG 123, 676C4-7. [CGC2016]
24 denuncupabant Li447 ] nuncupantur Ed1953
marg.| {CMC16d1.10} BEDA. − Vel prima sabbatorum prima dies est a die sabbatorum, id est requietionum que in sabbatis custodiebantur.J o
Sequitur:
o ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 639.1733-1740: «Id ipsum autem est cum una sabbati siue una sabbatorum legimus, id est una dies a sabbatorum die, hoc est requietionum, quae in sabbatis custodiebantur». [FG2017]
Numérotation du verset Mc. 16,3 
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
marg.| {CMC16d1.11} SEVERIANUS. − Obseratum25* erat vestrum pectus26, oculi clausi et ideo patefacti sepulcri gloriam prius non videbatis.K p
Sequitur enim:
p ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 2, CCSL 24A, p. 506.34-35: «Mulieres, obseratum est pectus, oculi sunt clausi, et ideo patefacti sepulchri gloriam non uidetis». [MM2018]
25 Obseratum] restit., Obseruatum Li447 V794 V10650 , Obscuratum Ed1953
26 vestrum pectus Ed1953 V794 V10650 ] inv. Li447
Numérotation du verset Mc. 16,4 
Et respicientes viderunt revolutum lapidem.L
marg.| {CMC16d1.12} BEDA. − Quomodo27 lapis per angelum revolutus sit, Mattheus sufficienter exponit. Sed28* revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi que velamine littere legalis tegebantur29* insinuat. Lex enim lapide scripta est.M q
Sequitur:
q ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 640.1740-1746: «Quomodo lapis per angelum reuolutus sit matheus sufficienter exponit. Sed reuolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum christi quae uelamine litterae legalis tegebantur insinuat. Lex enim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa et abolitio mortis antiquae ac uita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari». [FG2017]
27 Beda Quomodo Li447 Ed1953 ] Quo V794
28 Sed Li447 V794] Hec Ed1953
29 tegebantur Li447 V794 ] tenebantur Ed1953
Erat quippe magnus valde.N
marg.| {CMC16d1.13} SEVERIANUS. − Et plus iam magnus merito quam forma, qui creatoris mundi corpus30* claudere et operire sufficit.O r
r ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 4, CCSL 24A, p. 507.39-41: «Plane magnus et magnus ualde, et plus iam magnus merito quam forma, qui creatoris mundi corpus claudere et operire suffecit». [MM2018]
30 corpus Li447 ] + et V794 Ed1953
marg.| {CMC16d1.14} GREGORIUS. 31* − Mulieres autem angelos vident, que cum aromatibus venerunt quia ille mentes supernos cives aspiciunt que cum virtutibus ad sancta desideria veniunt.P s
Unde sequitur:
s ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 2, CCSL 141, p. 174.26-29: «Et nos ergo in eo qui est mortuus credentes, si odore uirtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus uenimus. Illae autem mulieres angelos uident, quae cum aromatibus uenerunt, quia uidelicet illae mentes supernos ciues aspiciunt, quae cum uirtutum odoribus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum uero nobis est quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur». [FG2015]
31 Gregorius Li447 V794 ] + in evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,5 
Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
marg.| {CMC16d1.15} THEOPHYLACTUS. − Si Mattheus dicit angelum sedere super lapidem, Marcus vero, quod mulieres introeuntes monumentum viderunt sedentem iuvenem, non mireris. Nam quem32* viderunt prius sedentem super lapidem, ipsum etiam intus in monumento postmodum viderunt.Q t
t ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 5), PG 123, 676C14-D4. [CGC2016]
32 quem Li447 ] quidem V794 , que Ed1953
marg.| {CMC16d1.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Aut intelligamus Mattheum tacuisse de illo angelo quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo quem foris super lapidem sedentem viderunt; ut duos viderint et a duobus singillatim audierint que dixerunt angeli de Iesu. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua septa macerie debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram; qua excisa locus factus fuerat sepulture, ut ipsum viderint in33 eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheususedentem super lapidem.R v
u Mt. 28, 2.
v ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 63, p. 352.15-353.11: «Sed potest mouere, quomodo secundum mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento- Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse - nisi intellegamus aut mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra». [FG2015]
33 in] om. Li447
marg.| {CMC16d1.17} THEOPHYLACTUS. − Quidam autem dicunt, quod alie fuerunt mulieres que dicuntur a Mattheo, alie que a Marco, sed Maria Magdalena sequebatur omnes, fervidam festinationem habens et ardentem affectum.S w
w ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 5), PG 123, 676D4-D8. [CGC2016]
marg.| {CMC16d1.18} SEVERIANUS. −  [1] Introierunt ergo mulieres 34* sepulcrum, ut consepulte Christo, Christo consurgerent de sepulcro. Vident iuvenem, ut cernerent nostre resurrectionis etatem quia nescit resurrectio senectutem. Et ubi nasci morique35* nescit, ibi etas nec admittit detrimenta, nec indiget incrementis. [2] Unde iuvenem, non senem, non infantem, sed iucundam etatem viderunt.T x
x ¶Fons: [1] <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 4, CCSL 24A, p. 507.42-49: «Introierunt sepulchrum, ut consepultae christo, christo consurgerent de sepulchro, et impleretur illud apostoli: consepulti estis illi, in quo et resurrexistis. Vident iuuenem, ut cernerent nostrae resurrectionis aetatem. Vident iuuenem, quia nescit resurrectio senectutem, neque aetates recipit aeterna perfectio. Homo, ubi nescit nasci, mori nescit; et ubi nasci morique nescit, ibi aetatum nec admittit detrimenta, nec indiget incrementis. Vident iuuenem sedentem a dextris, quia resurrectio recipit nil sinistrum». [2] <revera>   Hieronymus (  pseudo) , In Mc., 16, CCSL 82, p. 79.21: «Et introeuntes in monumentum uiderunt iuuenem, non senem, non infantem, sed iucundam aetatem ut dicitur,"laetare iuuenis in adulescentia tua", quae non est hic uera, dum cum senio est commixta». [MM2018]
34 mulieres Li447 V794] + ad Ed1953
35 morique Li447 V794 ] + homo Ed1953
marg.| {CMC16d1.19} BEDA. −  Viderunt autem   iuvenem sedentem in dextris, id est ad meridianam partem loci illius ubi positum erat. Corpus enim quod supinum iacens, caput habebat ad occasum, dextram necesse erat habere ad austrum.U y
y ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 640.1751-1756: «Introeuntes ab oriente in domum illam rotundam quae in petra est excisa uiderunt angelum sedentem ad meridianam partem loci illius ubi positum fuerat corpus iesu, hoc enim erat in dextris quia nimirum corpus quod supinum iacens caput habebat ad occasum dexteram necesse est haberet ad austrum». [FG2017]
marg.| {CMC16d1.20} GREGORIUS. In homiliario. 36* − Quid autem per sinistram nisi vita
36 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
presens, quid vero per dexteram nisi vita perpetua designatur? Quia igitur redemptor noster iam presentis vite corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem eius vitam venerat, in dextra sedebat.V z
marg.| {CMC16d1.21} SEVERIANUS. − Vident etiam iuvenem sedentem a dextris quia resurrectio recipit nil sinistrum. Vident etiam   coopertum stola candida .   Stola ista non est ex mortali vellere, sed ex virtute vitali, splendens celesti lumine, non colore terreno, dicente Prophetaaa: « Amictus lumine sicut vestimento ». Et de iustis37* ab: « Tunc iusti fulgebunt sicut sol ».W ac
aa Ps. 103, 2.
ab Mt. 13, 43.
ac ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 4-5, CCSL 24A, p. 507.49-508.60: «Vident iuuenem sedentem a dextris, quia resurrectio recipit nil sinistrum. Vias, inquit, quae a dextris sunt, nouit dominus. Et: tunc statuet iustos ad dexteram suam. Orate, fratres, ut et nos moriamur uitiis, sepeliamur temporalibus pompis, ut aeternitati resurgamus in christo, et a dextris positi mereamur audire: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. Coopertum stola candida. Stola ista non est ex mortali uellere, sed ex uirtute uitali; splendens caelesti lumine, non colore terreno; et clara creatoris munere, non arte fullonis, dicente propheta: amictus lumen [lumine W S X] sicut uestimentum [vestimento W O ]. Et de iustis: tunc iusti fulgebunt sicut sol». [MM2108]
37 iustis] + Mattheus Ed1953
marg.| {CMC16d1.22} GREGORIUS. In homiliario 38* − Vel: stola candida coopertus apparuit quia festivitatis nostre gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostre denuntiat solemnitatis.X ad
ad ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 2, CCSL 141, p. 175.35-38: «Qui stola candida coopertus apparuit, quia festiuitatis nostrae gaudia nuntiauit. Candor etenim uestis splendorem nostrae denuntiat sollemnitatis». [FG2015]* <ex quo> Liturgia O. P., Lectionnarium, In die sancto Pasche, lect. 2 secundum Marcum, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 162rb. [MM2018]
38 homiliario] scrips., omel. Li447, + in evangelia Ed1953
marg.| {CMC16d1.23} HIERONYMUS. − [b] Vestis etiam candida vera letitia est, hoste depulso regnoque adepto, rege pacis quesito39, invento et numquam dimisso. [a] Hic ergo 40* iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit.[c] Quod autem obstupuerunt, id est « quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se »ae.Y af
Sequitur:
ae 1 Cor. 2, 9; cf. Is. 64, 4.
af ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 79.25-33: «Sedentem in dextris, id est regnantem in prosperis. [a] Hic iuuenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit. [b] Coopertum stola candida quae uera laetitia est; hoste depulso, regno que adepto, rege pacis quaesito, inuento, et numquam dimisso. [c] Et obstupuerunt, id est"quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quae praeparauit Deus" diligentibus se». [FG2015]
39 quesito] + et Li447
40 ergo] igitur Ed1954
Numérotation du verset Mc. 16,6 
Qui dicit41 illis: Nolite expavescere.
41 dicit Li447 Weber ] dixit Li447@
marg.| {CMC16d1.24} GREGORIUS. In homiliario. 42* − Ac si dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium. Pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum se43 societatem pertingere44* posse desperant; vos autem cur pertimescitis que vestros concives videtis?Z ag
ag ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 3, CCSL 141, p. 175.45-49: «Quid [+ vero Prot.] uenientes feminas affatur audiamus: Nolite expauescere. Ac si aperte dicat: Paueant illi qui non amant aduentum [non am. – adventum Prot.] supernorum ciuium; pertimescant qui, carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae uestros conciues uidetis? Vnde et Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus eius sicut fulgor et uestimenta eius sicut nix. In fulgore etenim [enim Prot.] terror timoris est, in niue autem blandimentum candoris». [FG2015]* <ex quo> Liturgia O. P., Lectionnarium: in die sancto Pasche, lect. 3: , cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 162rb.
Z ¶Codd. : Li447 ( 90va ) Ed1953 {MM2018}
42 homiliario] scrips., omel. Li447, + in evangelia Ed1953
43 se] om. Li447*
44 se - societatem pertingere] societatem pertingere Li447* ( al. compl. marg.), inv. Ed1953
marg.| {CMC16d1.25} HIERONYMUS. − Non est enim 45* timor in caritate. Quid expavescerent que invenerunt quem quesierunt?AA ah
ah ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 79.34-36: «Qui dicit illis, nolite expauescere."Deus caritas est". Non est ergo timor in caritate Dei. Quid expauescerent quae inuenerunt quem quaesierunt?» [FG2015]*
AA ¶Codd. : Li447 ( 90bisva ) Ed1953 {MM2019}
45 est enim] ergo est Ed1953
marg.| {CMC16d1.26} GREGORIUS. In homiliario. 46* − Sed iam quid angelus subiungat47* audiamus.
46 homiliario] scrips., omel. Li447, + in evangelia Ed1953
47 subiungat] subiungit Ed1953
Iesum queritis Nazarenum.
marg.| Iesus latino eloquio salutaris, id est salvator, interpretatur. At vero tunc multi Iesus dici poterant, nec tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideo et locus subiungitur, ut de quo Iesu dictum sit manifestetur Nazarenum . Et causam protinus subdit:
Crucifixum.
|AB ai||
marg.| {CMC16d1.27} THEOPHYLACTUS. − Non enim erubescit crucem. In hac namque salus hominum est, et beatorum principium.AC aj
aj ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 6), PG 123, 676D12-677A2. [CGC2016]
AC ¶Codd. : Li447 ( 90bisvb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMC16d1.28} HIERONYMUS. − Radix autem amara crucis evanuit. Flos vite cum fructibus erupit, id est qui iacuit in morte, surrexit in gloria.AD ak
Unde addidit 48* :
ak ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 79.37-39: «Quid expauescerent quae inuenerunt quem quaesierunt? Iesum quaeritis Nazarenum. Radix amara crucis euanuit; flos uitae cum fructibus erumpit, id est qui iacuit in morte surrexit in gloria». [FG2015]*
AD ¶Codd. : Li447 ( 90bisvb ) Ed1953 {MM2019}
48 addidit] addit Ed1953
Surrexit, non est hic.
marg.| {CMC16d1.29} GREGORIUS. In homiliario. 49* − Non est hic dicitur per presentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per presentiam maiestatis.AE al
al ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 4, p. 176.71-73: «Atque addidit: Resurrexit, non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen numquam deerat per praesentiam maiestatis. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro quia praecedit uos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur nominatis discipulis Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negauerat, uenire inter discipulos non auderet». [FG2015]
AE ¶Codd. : Li447 ( 90bisvb ) Ed1953 {MM2019}
49 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
marg.| {CMC16d1.30} THEOPHYLACTUS. − Et quasi dicat: Vultis certificari de eius resurrectione?
Subdit:
Ecce locus ubi posuerunt eum.
Propter hoc enim et revolverat lapidem ut locum ostenderet.AF am
marg.| {CMC16d1.31} HIERONYMUS. − Ostenditur autem immortalitas mortalibus ad gratiarum actionem debita50*, ut intelligamus qui51* fuerimus et sciamus quid futuri erimus.
Sequitur:
50 debita Li447 V10650 ] debitam Ed1953
51 qui Li447 V10650 ] quid Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,7 
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro quia precedet vos in Galileam.
marg.| Mulieribus dicitur ut nuntient apostolis quia per mulierem mors annuntiata est, per mulieres52* vita resurgens. Dicit autem specialiter et Petro quia se indignum iudicavit53 discipulatu dum54* ter negavit magistrum. Sed peccata preterita non nocent quando non placent.AG an
an ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 79.40-80.48: «Ecce locus. Id ostenditur mortalibus ad gratiarum actionem debitam, ut intelligamus quid fuerimus, et sciremus quid erimus. Sed ite et dicite. Mulieribus dicitur ut adnuntient apostolis. Quia per mulierem mors adnuntiata est, per mulierem uita resurgens. Et Petro   . Qui se indignum iudicat discipulato dum ter negauit magistrum. Peccata praeterita non nocent quando non placent». [FG2015]*
52 mulieres Li447 V10650 ] mulierem Ed1953
53 iudicavit] iudicat Li447
54 dum Li447 V10650 ] cum Ed1953
marg.| {CMC16d1.32} GREGORIUS. In homiliario. 55* − Si autem hunc angelus non nominatim56 exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione.AH ao
ao ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 4, p. 176.75-78: «Quaerendum nobis est cur nominatis discipulis Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negauerat, uenire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum quem cunctae ecclesiae praeferre disposuerat ancillae uocem pertimescere et se ipsum negare permisit». [FG2015]*
AH ¶Codd. : Li447 ( 90bisvb ) Ed1953 {MM2019}
55 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
56 non nominatim] inv. Li447
marg.| {CMC16d1.33} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 57 −  [1] Quod autem dicit: Quia 58*   precedet vos in Galileam ibi eum videbitis sicut dixit vobis , videtur hoc sonare quod Iesus non erat se demonstraturus59* discipulis post resurrectionem nisi in Galilea, quam demonstrationem nec60* ipse Marcus commemoravit. Quod enim dixit   mane prima sabbati apparuisse61*   Marie Magdalene , post hec62 duobus euntibus in villam, factum est in Ierusalem ipso die resurrectionis. Deinde venit ad ultimam manifestationem quam factam scimus in monte Oliveti non longe a Ierusalem. Numquam igitur commemorat Marcus impletum quod ab angelo prenuntiatum esse testatur. Mattheus vero nullum alium locum omnino commemorat ubi63 discipuli, postquam surrexit, viderint64 Dominum, nisi in Galilea, secundum angeli predictionem65* . [2] Sed cum non sit expressum quando id futurum esset, utrum primum antequam66 alibi ab eis visus esset, idque ipsum quod discipulos Mattheus dicit esse 67* in Galileam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem. Non adversatur quidem68 Mattheus narrationibus ceterorum sed dat eis intelligendis atque accipiendis69* locum. Verumtamen quod Dominus non ubi70* primum se demonstraturus erat sed in Galileam71*, ubi postea visus est72, se videndum mandavit, quemvis fidelem facit intentum ad querendum in quo mysterio dictum intelligatur.AI ap
ap ¶Fons: [1] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 79, p. 382.22-383.16: «Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit uos in galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod iesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis nisi in galilaea, quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo mariae magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et iohannes coattestantur, in hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio; deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum, quod factum scimus in monte oliueti non longe ab hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in galilaea secundum angeli praedictionem». [2]   Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 80, p. 385.9-386.7: «Item si angelus dixisset: praecedit uos in galilaeam, ibi primum eum uidebitis aut ibi tantum eum uidebitis aut nonnisi ibi eum uidebitis, ceteris evangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter galilaeam uidissent, id que ipsum, quod discipulos Mattheus dicit illis in galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur». [FG2015]
57 Augustinus ... Evangelistarum V10650 Ed1953 ] Aug. Li447², om. Li447*
58 quia] om. Ed1953
59 se dem. Li447 V10650 ] inv. Ed1953
60 nec Li447] nisi V10650 , nunc Ed1953
61 apparuisse Li447 V10650 ] apparuit Ed1953
62 hec Li447 Ed1953 ] hoc V10650
63 ubi Li447 Ed1953 ] nisi cacogr. V10650
64 viderint] viderit Li447*
65 predictionem Li447 V10650 ] predicationem Ed1953
66 antequam] aliqua cacogr . V10650
67 esse Li447 V10650 ] iisse Li447² Ed1953
68 quidem V10650 Ed1953 ] om. Li447
69 eis intelligendis atque accipiendis Li447 V10650 ] eas intelligendi atque accipiendi Ed1953
70 non ubi Li447 ] ubi V10650 , non ibi Ed1953
71 Galileam Li447 V10650 ] Galilea Ed1953
72 est] + sed Li447 * (expunc.)
marg.| {CMC16d1.34} GREGORIUS. In homiliario. 73* − Galilea namque transmigratio facta74* interpretatur. Iam quippe redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam transmigraverat et nos resurrectionis eius gloriam post leti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.AJ aq
aq ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 5, p. 176.86-177.98: «Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedit uos in Galilaeam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Galilaea namque transmigratione facta interpretatur. Iam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad uitam, a pena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrauerat. Et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis uidetur, quia resurrectionis eius gloriam post laeti uidebimus, si modo a uitiis ad uirtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis uidetur. Haec, fratres carissimi, pro tanta diei sollemnitate de lectionis evangelicae expositione transcurrimus, sed libet ut de hac eadem sollemnitate aliquid subtilius loquamur». [FG2015]
AJ ¶Codd. : Li447 ( 92ra ) Ed1953 {MM2019}
73 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
74 facta] om. Ed1953
marg.| {CMC16d1.35} HIERONYMUS. − [1] Brevis ergo sententia in syllabis sed ingens in quantitate promissio. [2] Ibi est gaudii nostri fons et salutis eterne origo preparata. [3] Ibi congregantur dispersiones et sanantur contriti corde.
Ibi,
marg.| inquit,
eum videbitis
sed non sicut vidistis.AK ar
marg.| {CMC16d1.36} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Significatur etiam quod gratia Christi de populo Israel erat transmigratura ad gentes, a quibus apostoli nullo modo predicantes susciperentur75*, nisi eis viam Dominus in eorum cordibus preveniens preparasset. Et hoc est: precedet vos in Galileam ibi ergo76*   eum videbitis , id est ibi membra eius invenietis.AL as
Sequitur:
as ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 86, p. 392.5-16: «Prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia christi gratia de populo israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis». [FG2015]
75 susciperentur Li447 ] sucipientur Ed1953
76 ergo] om. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,8 
At ille exeuntes, fugerunt de monumento. Invaserat enim eas tremor et pavor.
marg.| {CMC16d1.37} THEOPHYLACTUS. − Id est stupor propter visionem angeli et admirationem resurrectionis.AM at
at ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 8), PG 123, 677B4-6. [CGC2016]
marg.| {CMC16d1.38} SEVERIANUS. − Angelus quidem sedet in monumento, de monumento fugiunt mulieres quia ille77 de celesti substantia confidit, turbantur iste de conditione terrena. Sepulcrum, qui mori non potest, timere nescit. Mulieres autem et de presenti facto tremunt et sepulcrum ut mortales adhuc mortaliter expavescunt.AN au
au ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 6, CCSL 24A, p. 508.67-71: «Angelus sedet in monumento, de monumento fugiunt mulieres, quia ille de caelesti substantia confidit, turbantur istae de conditione terrena. Sepulchrum, qui mori non potest, timere nescit. Mulieres autem et de facto tremunt, et sepulchrum sicut [ut A (Milano, Ambrosiana, C77 sup.] mortales adhuc mortaliter expauescunt». [MM2019]
77 ille Li447 Ed1953 ] illi V794
marg.| {CMC16d1.39} HIERONYMUS. − Hoc etiam dicitur de futura vita in qua “fugiet dolor et gemitus”. Imitantur enim 78* mulieres ante resurrectionem omnium quod79* faciunt post resurrectionem, fugientes mortem et pavorem.AO av
Sequitur:
av ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 80.54-57: «At illae exeuntes fugerunt. Dicitur de futura uita."Et fugiet dolor et gemitus". Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post resurrectionem: fugiunt mortem et pauorem». [FG2015]
AO ¶Codd. : Li447 ( 92rb ) Ed1953 {MM2019}
78 enim] etiam Ed1953
79 omnium quod] omnia que Ed1953
Et nemini quicquam dixerunt : timebant enim
marg.| {CMC16d1.40} THEOPHYLACTUS. − aut80 Iudeos aut, timore visionis detente81, tacebant hoc quod audierant.AP aw
aw ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 8), PG 123, 677B7-8 : «Ἐφοβοῦντο γάρ· ἢ τοὺς Ἰουδαίους ἐφοβοῦντο,ἢ τῷ φόβῳ συνεχόμεναι τῷ ἀπὸ τῆς ὀπτασίας, καὶ τὸν νοῦν ἀπώλεσαν. Καὶ διὰ τοῦτο οὐδενὶ οὐδὲν εἶπον, ἐπιλαθόμεναι καὶ ὧν ἥκουσαν». [CGC2016]* [transcr. MM2023]
80 Aut] + propter Ed1953
81 detente Mt366 Ed1953 cum graec. ] decente Li447 V10650
marg.| {CMC16d1.41} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Queri autem potest quemadmodum hoc dicat Marcus, cum dicat MattheusaxEt exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius, nisi intelligamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea que ab illis audierant; aut certe custodibus quos iacentes viderunt. Nam illud gaudium quod Mattheus commemorat, non repugnat timori de quo Marcus dicit: Debuimus enim utrumque in illarum animo factum intelligere, etiam si Mattheus de timore non diceret. Cum vero et82* ipse dicat: Exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re questionis remanere permittit.AQ ay
ax Mt. 28, 8.
ay ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 64, p. 353.14-27: «item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: at illae exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quicquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Mattheus: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. nam illud gaudium, quod Mattheus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Mattheus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit». [FG2015]
AQ ¶Codd. : Li447 ( 92rb ) Ed1953 {MM2019}
82 et] om. Ed1953
marg.| {CMC16d1.42} SEVERIANUS. − Signanter etiam dicitur quod nemini quicquam dixerunt quia mulieribus audire, non loqui datum est, discere non docere.AR az
az ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 6, CCSL 24A, p. 508.71-74: «Hinc est quod nemini quicquam dicunt:   et nemini quicquam dixerunt, quia mulieribus audire, non loqui datum est; discere datum est, non docere, dicente apostolo: mulieres in ecclesia taceant». [MM2019]
Numérotation du verset Mc. 16,
distinctio 2 
marg.| {CMC16d2.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit83 Dominus considerandum est.ba
Dicit enim Marcus:
ba ¶Fons: Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 70, p. 366.3: «Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor evangelistarum, uerum etiam ut cum paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad corinthios epistula ita loquitur: tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas et quia apparuit cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi». [FG2015]*
83 apparuerit] apparuit Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,9 
Surgens84* mane prima sabbati apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.AS
AS ¶Codd. : Li447 ( 92rb ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2023}
84 Surgens Li447 V10650 ] + autem Mt366 Ed1953 cum Textu
marg.| {CMC16d2.2} BEDA. − Hec apparitio quomodo et ubi facta sit, Ioannes plenissime docet. Surrexit autem Dominus mane de monumento, in quo sero iam facto erat depositus, ut adimpleret85* illud Psalmistebb: « Ad vesperum86* demorabitur fletus et ad matutinum letitia ».AT bc
bb Ps. 29, 6.
bc ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 642.1842-1846: «Haec apparitio quomodo et ubi sit facta iohannes plenissime docet. Surrexit autem dominus mane de monumento in quo sero iam facto erat depositus ut adimpleretur illud psalmistae: ad uesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia». [FG2017]*
85 adimpleret Li447 ] adimpleretur Ed1953
86 vesperum] vesper. Li447, vesperam Ed1953
marg.| {CMC16d2.3} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Quod dicit: Surgens Iesus , ibi puncta. Deinde dicas:   Mane prima sabbati apparuit 87*   Marie etc.88* .AU bd
bd ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 9), PG 123, 677C8-10. [CGC2016]
AU ¶Codd. : Li447 ( 92va ) V10650 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
87 apparuit] + primo Ed1953
88 etc.] Magdalene Ed1953
marg.| {CMC16d2.4} GREGORIUS. In homiliario. 89* −  [1] Ut enim Samson nocte media90, non solum de Gaza exiit sed etiam portas tulit, sic et redemptor noster ante lucem resurgens non solum liber de inferno exiit sed ipsa etiam inferni claustra destruxit91. [2] De Maria autem Marcus hic92 septem demonia eiecta fuisse93* testatur. Et quid94 septem demonia95, nisi universa vitia significantur96* ? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo demonia Maria habuit que universis vitiis plena fuit.AV* be
be ¶Fons: [1] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 21, § 7, p. 178.149-152: «Qui cum mortuum Dominum uiderent, eius que corpus in sepulcro iam positum, custodes illico deputauerunt, et eum qui auctor uitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza se deprehendisse laetati sunt. Samson uero nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia uidelicet Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit». [2]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 33, § 1, p. 288.8-13: «Hanc uero quam Lucas peccatricem mulierem, Iohannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia eiecta fuisse testatur. Et quid septem daemonia, nisi uniuersa uitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero uniuersitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae uniuersis uitiis plena fuit». [FG2015]
89 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
90 nocte media] inv. Ed1953
91 destruxit] detraxit Li447
92 Marcus hic] inv. Ed1953
93 eiecta fuisse] inv. Mt366 V10650 Ed1953
94 quid] + per marg. Li447 2
95 eiecta…demonia] Li447 2
96 significantur] significat V10650 , significant Ed1953
marg.| {CMC16d2.5} THEOPHYLACTUS. 97 − Aut septem demonia septem virtutibus spiritus contrarios dicit ut spiritus absque timore, absque sapientia, absque intellectu et quecumque alia donis sancti Spiritus98* opponuntur.AW bf
bf ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 9), PG 123, 680A1-7 : «ἣ ἐπτὰ δαιμονία, τὰ ἐναντία τῶν ἐπτὰ τῆς ἀρετῆς πνευμάτων οἶον πνεῦμα ἀφοβίας, πνεῦμα ἀσυνεσίας, πνεῦμα ἀγνωσίας, πνεῦμα ψεῦδους καὶ ὅσα ἄλλα ἀντίμαλα τῶν χαρισμάτων τοῦ Πνεῦματος». [CGC2016] [ADL2018] [MM2018]
AW ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2023}
97 Septem ergo ... fuit - Theophylactus] inv. Ed1953
98 sancti Spiritus] inv. Ed1953
marg.| {CMC16d2.6} HIERONYMUS. − Ei autem de qua eiecerat99 septem demonia, primo ostenditur quia meretrices et publicani precedunt100 synagogam in regnum Dei, ut latro precessit apostolos.AX bg
bg ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 81.62-67: «Surgens autem Iesus mane prima sabbati. Mariae Magdalenae primo ostenditur, de qua iecerat septem daemonia, quia meretrices et publicani praecedunt synagogam"in regno Dei" ut latro praecessit apostolos. Flent et lugent qui necdum uiderunt sed non post multum consolabuntur». [FG2015]
AX ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2023}
99 eiecerat] eiecat cacogr. Li447
100 precedunt] precedent Ed1953
marg.| {CMC16d2.7} BEDA. − In principio etiam mulier actor culpe101* culpe viro fuit. Nunc que mortem primo102 gustavit, resurrectionem prima103 videt, ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret et que viro culpam transfuderat, transfudit et gratiam.
Nam sequitur:
101 actor culpe] inductrix Ed1953
102 mortem primo] inv. Li447
103 prima] primo Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,10 
Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.AY bh
bh ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 643.1860-1864: «Sicut in principio mulier auctor culpae uiro fuit uir exsecutor erroris ita nunc quae prior mortem gustauerat resurrectionem prior uidit et ne perpetui reatus apud uiros obprobrium sustineret quae culpam uiro transfuderat transfudit et gratiam». <ex quo> Cf.   Ambrosius , Super Lucam, lib. 10, § 156, CCSL 14, p. 390.1472-1477.
<Paral. Thomae de Aquino> CLC24.1-12§1.2 (Beda). [FG2017] [MM2018]
AY ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC16d2.8} HIERONYMUS. − Flent et lugent qui nondum viderunt, sed non post multum consolabuntur. « Beati enim qui lugent – nunc - quoniam ipsi consolabuntur »bi.AZ bj
bi Mt. 5, 4.
bj ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 81.62-67: «Surgens autem Iesus mane prima sabbati. Mariae Magdalenae primo ostenditur, de qua iecerat septem daemonia, quia meretrices et publicani praecedunt synagogam"in regno Dei" ut latro praecessit apostolos. Flent et lugent qui necdum uiderunt sed non post multum consolabuntur». [FG2015]
AZ ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC16d2.9} BEDA. − [a] Recte autem hec mulier, que letitiam dominice resurrectionis prima nuntiavit, a septem demonibus curata esse memoratur, [c] ne quisquam digne penitens de admissorum venia desperaret, [b] et ut ubi abundavit peccatum, superabundasse et gratia monstrareturbk.BA bl
bk Cf. Rm. 5, 20.
bl ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 643.1864-1869: «Vnde [a] recte mulier haec quae uiris lugentibus ac flentibus laetitiam dominicae resurrectionis prima nuntiauit a septem daemonibus curata esse memoratur ut uniuersis uitiis plena fuisse sed ab his omnibus diuino munere mundata esse signetur [b] et ubi abundauit peccatum superabundasse gratia monstretur. Septenarius namque numerus pro uniuersitate solet mystice poni. Quae ergo a septem daemonibus curata, hoc est ab uniuersis erat liberata sceleribus, prima resurgentem a mortuis dominum uidit [c] ne quisquam digne paenitens de admissorum uenia desperaret uidens eam quae tot ac tantis quondam erat subdita uitiis in tantum culminis subito merito fidei ac dilectionis esse promotam ut ipsis evangelistis atque apostolis christi prima illa miraculum patratae resurrectionis evangelizaret.». [FG2017]
BA ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC16d2.10} SEVERIANUS. − Nuntiat autem Maria sed iam non feminam sed Eclesiam gestans, ut supra, sicut femina taceat104, hic ut105* Ecclesia et nuntiet et loquaturBB bm.
Sequitur:
bm ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 6, CCSL 24A, p. 508.75-77: «Denique eadem maria postea et uadit et nuntiat, sed iam non feminam, sed ecclesiam gestans, ut ibi sicut femina taceat, hic ut ecclesia enuntiet et loquatur». [MM2108]
BB ¶Codd. : Li447 ( 92vb ) Ed1953 {MM2018}
104 taceat] tacebat Ed1953
105 ut] in Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,11 
Et illi, audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
marg.| {CMC16d2.11} GREGORIUS. In homiliario. 106* − Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, firmitas107* fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est que dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?BC bn
Sequitur:
bn ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 1, p. 244.1-5: «Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit quae citius credidit, quam Thomas qui diu dubitauit». [FG2015]
106 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
107 firmitas] futura praem. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,12 
Post hec autem duobus108 ex eis109* ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam110.
108 duobus] restit. iuxta Li447@ Mt366@Ed1953, duo codd.
109 eis] his Ed1953
110 villam] villa V10650
marg.| {CMC16d2.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − De istis duobus, quorum unus erat Cleophas, Lucas totum narrat sed Marcus hic breviter perstringit. Castellum quippe illud de quo Lucas loquitur, non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari et in codicibus quidem grecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et colonie solent vocari extra civitatem, que quasi caput et mater est ceterarum. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse, hoc Lucasbodicit quod « eorum oculi tenebantur ne agnoscerent eum ». Oculis quippe111* eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis.BD bp
bo Lc. 24, 16.
bp ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 71, p. 371.5-25: «Probabiliter tamen creditur, posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus cleopas, de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit: post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. castellum quippe illud non absurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa bethlem, quae ciuitas ante uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine domini, qui in illa natus est, sic per ecclesias omnium gentium diffamato. et in codicibus quidem graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum, uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur. quod autem ait Marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut luca narrante monstratur». [FG2015]
111 quippe] enim Ed1953
marg.| {CMC16d2.13} SEVERIANUS. − [b] Nemo autem putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse. Sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis ut hoc sit acquisisse112* vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse. [a] Duobus autem visus est quia duobus populis, id est gentibus et Iudeis, resurrectionis fides predicanda monstratur113. bq
Sequitur:
bq ¶Fons: <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 82 de resurrectione 9, inc. «Quoniam Matheus», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 7, CCSL 24A, [a] p. 509.78-81: «Post haec, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est. Quare non tribus? quare non quattuor, sed duobus? quia duobus populis, id est gentibus et iudaeis hic resurrectionis fides praedicanda monstratur. Vnde, sicut diximus, probatur sic aut in duabus feminis aut in populis duobus ecclesia una figuratur. Ostensus est in alia effigie»; [b] p. 509.83-88: «Nemo putet christum sua resurrectione sui uultus effigiem conmutasse, ut qui uulnere erat ipse, alter esset in uultu. Sed mutatur effigies, dum efficitur ex mortali inmortalis, et ex corruptibili incorruptibilis, ut hoc sit mutasse substantiam, non mutasse personam, et adquisisse uultus gloriam, non uultus notitiam perdidisse».
<Paral. Thomae de Aquino> Summae theologiae, III q. 54 a. 1 ad 3: «Ad tertium dicendum quod, sicut Severianus dicit in sermone paschali, nemo putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse. Quod est intelligendum quantum ad lineamenta membrorum, quia nihil inordinatum et deforme fuerat in corpore Christi, per spiritum sanctum concepto, quod in resurrectione corrigendum esset. Accepit tamen in resurrectione gloriam claritatis. Unde idem subdit, sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis, ut hoc sit acquisivisse vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse».¶Nota Ici la logique inductive qui conduit Thomas à inverser l’ordre du discours déductif de Chrysologue est particulièrement flagrante. [MM2018]
112 acquisisse Li447 ] acquisivisse Ed1953
113 monstratur] demonstratur V10650
Numérotation du verset Mc. 16,13 
Et illi exeuntes114* renuntiaverunt115* ceteris nec illis crediderunt.BE
BE ¶Codd. : Li447 ( 93ra ) V10650 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
114 exeuntes] euntes Ed1953
115 renuntiaverunt] nuntiaverunt Ed1953
marg.| {CMC16d2.14} AUGUSTINUS. 116* − Quod Marcus dicit annuntiaverunt 117   ceteris, nec illis crediderunt , cum Lucas dicat quod iam inde loquebantur “vere resurrexisse Dominum et Simoni apparuisse”br, quid intelligendum est nisi aliquos ibi fuisse qui nollent credere?BF bs
br Lc. 24, 34.
bs ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 73, CSEL 43, p. 373.15-19: «Quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et simoni apparuisse. quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere?» <=>   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 644.1900-1903.
BF ¶Codd. : Li447 ( 93ra ) Ed1953 {MM2018}
116 Augustinus] vel Beda coniec. et restituimus, om. omnes codd. et edd.
117 annuntiaverunt Li447 ] nuntiaverunt Ed1953
marg.| {CMC16d2.15} THEOPHYLACTUS. − Non enim de undecim apostolis hoc dicit, sed de quibusdam aliis quos ceteros nominat.BG bt
bt ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 13), PG 123, 680A14-16. [CGC2016]
BG ¶Codd. : Li447 ( 93ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMC16d2.16} HIERONYMUS. − Mystice autem intelligitur, quod fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa secura visione regnat. Hic “per speculum” contuemur imaginem, illic “facie ad faciem videbimus veritatem”bu. Unde ambulantibus, id est laborantibus, “ostensus est in alia effigie”. Et nuntiantibus non est creditum, dum, sicut Moyses, viderunt quod non sufficiebat eis* 118, qui dicitbv: “Ostende mihi” temetipsum. Oblitus enim carnis sue, postulat in vita ista quod speramus in futura.BH bw
bu Cf. 1Cor. 13, 12
bv Ex. 33, 18.
bw ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 81.68-77: «Et illi audientes non crediderunt. Fides autem hic laborat, agens actiuam uitam; illic contemplatiua secura uisio regnat. Hic"per speculum" contuemur imaginem; illic"facie ad faciem" ut est uidebimus ueritatem. Unde sequitur: Post haec duobus ex his ambulantibus, id est laborantibus,"ostensus est in alia effigie". Et illis nuntiantibus non est creditum. Dum sicut Moyses uiderunt quod non sufficiebat eis. Unde Moyses dicit"ostende mihi" temetipsum. Oblitus carnis suae, postulat in uita ista quod post illam speramus in futura». [FG2015]*
BH ¶Codd. : Li447 ( 93ra ) Ed1953 {MM2019}
118 eis] ei Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,
distinctio 3 
prol.| [Mc. 16, 14-20 legitur in die Ascensionis et octava; cf. Ordinarium OP 681, 683 = Cist. 83, 85 = Rom.]
marg.| {CMC16d3.1} GLOSSA<TOR>. − Completurus evangelicam narrationem, Marcus novissimam apparitionem, qua Christus, post resurrectionem, discipulis apparuit, commemorat dicens:
Numérotation du verset Mc. 16,14 
Novissime autem recumbentibus illis undecim119 apparuit.BI bx
bx ¶Fons: Thomas Aquinas. <non hab.> Glossa ordinaria (Mc. 16) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 135a-137b], ed. Gloss-e ; LLT; PL [MM2019]
¶Nota L’expression «evangelica narratio» est un emprunt au vocabulaire patristique . On la trouve chez Augustin (7 fois) , Cassiodore (1 fois), Léon le Grand (6 fois), Origène-Rufin (1 fois) mais elle est absente du vocabulaire des grands commentaires carolingiens des évangiles (Bède Raban) ainsi que des oeuvres majeures de Bonaventure, Alexandre de Halès, Grégoire le Grand, et de la Glose ordinaire. Thomas en fait un usage comparativement fréquent avec 8 occurrences dans des oeuvres contemporaines ou postérieures à la Catena, dont 1 citation d’Augustin (Summa theologiae, III q. 5 a. 3 co.) et deux occurrences dans des passages de la Catena aurea qui ne sont pas imputables aux auteurs cités, ni aux chaînes grecques utilisées: CMC16d3.1.Glossa et CLC1d2.1a [1].Chrysostome.
BI ¶Codd. : Li447 ( 93rb ) Ed1953 {MM2019}
119 undecim] .VI. cacogr. Li447
marg.| {CMC16d3.2} GREGORIUS. In homiliario. 120* − Notandum autem quid Lucas in Actibusbyreferat dicens: « Convescens precepit eis ab Hierosolymis ne discederent »; et post paucabz: « Videntibus illis elevatus est ». Comedit enim et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis. Unde et hic dicitur quod recumbentibus illis novissime apparuit .BJ ca
by Ac 1, 4.
bz Ac 1, 9.
ca ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 1, p. 245.10-14: «Ad insinuandam quoque ueritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est quid Lucas referat dicens: Conuescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent. Et post pauca: Videntibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Notate uerba, signate mysteria: Conuescens eleuatus est. Comedit et ascendit, ut uidelicet per effectum comestionis ueritas patesceret carnis. Marcus uero priusquam caelum Dominus ascendat, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat». [FG2015]
BJ ¶Codd. : Li447 ( 93rb ) Ed1953 {MM2019}
120 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
marg.| {CMC16d3.3} HIERONYMUS. −  Apparuit autem   undecim 121 simul congregatis, ut omnes testes sint et enarrent omnibus quod communiter viderunt et audierunt.BK cb
Sequitur:
cb ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 81.78-82: «  Nouissime recumbentibus illis undecim apparuit. Ut omnes testes enarrarent omnibus quod communiter uiderunt et audierunt; exprobrat incredulitatem ut succedat credulitas. Exprobrat duritiam"cordis lapidei" ut succedat"cor carneum" caritate plenum». [FG2015]
BK ¶Codd. : Li447 ( 93rb ) Ed1953 {MM2019}
121 undecim] .VI. cacogr. Li447*
Et exprobravit incredulitatem illorum122* et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt123.
122 illorum Li447 V10650 Li447@ V10650@ ] eorum Ed1953
123 resurrexisse non crediderunt] om. Ed1953
marg.| {CMC16d3.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quomodo autem novissime hoc factum est ? Novissimum quippe illud est quod Dominum apostoli in terra124* viderunt quod factum est quadragesima die post eius resurrectionem125* . Numquid nam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipsi post totiens resurrectionem126* eum viderant. Remanet127* igitur ut intelligamus nunc128 Marcum breviter commemorare voluisse, et iam dixisse novissime129 quia ipso die hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam discipuli de castello redierunt in Ierusalem, et invenerunt, sicut dicit Lucas, undecim , et qui cum illis erant colloquentes de resurrectione Domini. Sed erant ibi utique non credentes. His ergo, sicut Marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut dicit Lucas, loquentibus, stetit in medio eorum Dominus, et ait illis Pax vobis, sicut Lucasccet Ioannescddicunt. Verbis itaque Domini, que tunc eum locutum esse discipulis, Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua Marcus hic dicit. Sed hoc rursus movet130 quomodo discumbentibus undecim, dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, cum aperte Ioannes dicat non cum eis fuisse apostolum131* Thomam, quem credimus exiisse inde antequam Dominus ad eos intraret132, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum quo possit intelligi, dum hec133 loquerentur, prius inde exiisse Thomam, et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit   Novissime discumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. Nisi forte quamvis134 uno absente, undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iude subrogaretur. Aut si hoc durum est accipere, illud accipiamus, post multas demonstrationes eius, eum novissime recumbentibus undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo135* die. Et quoniam iam erat ab eis ascensurus in celum, hoc eis illo die magis exprobrari136* voluisse, quia his qui viderant137* eum resurrexisse, non crediderant, antequam138 ipsi eum viderent; cum utique post ascensionem suam predicantibus evangelium etiam gentes quod139* non viderunt fuerant crediture. Post illam quippe exprobrationem ait idem Marcus et dixit eis   euntes in mundum universum ; et infra   qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo predicaturi, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, qui antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius140 apparuisset?BL ce
cc Lc. 24, 36.
cd Io. 20, 19.
ce ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 75, p. 378.4-380.11: «Quomodo ergo nouissime, quasi iam ultra eum non uiderint? nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas iohannes que commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in hierusalem et inuenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi utique non credentes, unde uerum est quod Marcus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobis cum sicut Lucas et iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas iohannes que dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant. sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas iohannes que meminerunt. aperte quippe iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde, antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam matthias in locum iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis evangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate evangelium omni creaturae. qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?». [FG2015]
124 apostoli – in terra] inv. Ed1953
125 eius resurrectionem] inv. Ed1953
126 totiens resurrectionem] inv. Ed1953
127 remanet] restat Ed1953
128 nunc] tunc V10650
129 et iam dixisse novissime] om. V10650
130 movet] monet Li447
131 apostolum] om. Ed1953
132 ad eos-intraret] inv. Li447
133 hec] hoc V10650
134 quamvis] quam Li447
135 ipso quadragesimo] Christo (Xp°) quadragesimo cacogr. Li447, ipsa quadragesima Ed1953
136 exprobrari] exprobrare Ed1953
137 viderant] audierant Ed1953
138 antequam] ante V10650
139 quod] que Ed1953
140 prius] om. Li447 * (al. m. corr.)
marg.| {CMC16d3.5} GREGORIUS. In homiliario. 141* − Idcirco etiam tunc Dominus discipulos increpavit cum corporaliter reliquit, ut verba que recedens diceret, in corde audientium arctius impressa remanerent.BM cf
cf ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 1, p. 245.17-20: «Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpauit, cum corporaliter reliquit, ut uerba quae recedens diceret in corde audientium artius impressa remanerent? Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat audiamus: Euntes in mundum uniuersum, praedicate evangelium omni creaturae». [FG2015]*
BM ¶Codd. : Li447 ( 94ra ) Ed1953 {MM2019}
141 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
marg.| {CMC16d3.6} HIERONYMUS. − Exprobrat autem incredulitatem, ut succedat credulitas exprobrat142 duritiam cordis lapidei, ut succedat cor carneum caritate plenum.BN cg
cg ¶Fons: Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 81.78-82: «Nouissime recumbentibus illis undecim apparuit. Ut omnes testes enarrarent omnibus quod communiter uiderunt et audierunt; exprobrat incredulitatem ut succedat credulitas. Exprobrat duritiam"cordis lapidei" ut succedat"cor carneum" caritate plenum». [FG2015]
142 exprobrat] exprobat Li447
marg.| {CMC16d3.7} GREGORIUS. In homiliario. 143* −  [1] Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat audiamus. 
Sequitur enim:
143 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,15 
Euntes in mundum universum, predicate evangelium omni creature.
marg.| [2] Omnis creature nomine significatur homo. Omnis enim creature aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Omni ergo144* creature predicatur evangelium, cum145 soli homini predicatur. Quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam146 omnis147 creature nomine omnis natio gentium designari. Ante etenim148* dictum fueratch: « In viam gentium ne abieritis », nunc autem dicitur: Predicate 149*   omni creature ut scilicet prius a Iudea apostolorum repulsa150 predicatio, tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis sue testimonium superbe151 repulisset.BO ci
ch Mt. 10, 5.
ci ¶Fons: [1] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 1, p. 245.17-20: «Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpauit, cum corporaliter reliquit, ut uerba quae recedens diceret in corde audientium artius impressa remanerent? Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat audiamus: Euntes in mundum uniuersum, praedicate evangelium omni creaturae». [2]:   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 2, p. 245.23-246.52: «Numquid, fratres mei, sanctum evangelium uel insensatis rebus, uel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur homo. Sunt namque lapides, sed nec uiuunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, uiuunt quidem, sed non sentiunt. Viuunt dico, non per animam, sed per uiriditatem, quia et Paulus dicit: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, nisi prius moriatur. Viuit ergo quod moritur, ut uiuificetur. Lapides itaque sunt, sed non uiuunt. Arbusta autem sunt, et uiuunt, sed non sentiunt. Bruta uero animalia sunt, uiuunt, sentiunt, sed non discernunt. Angeli etenim sunt, uiuunt, sentiunt, et discernunt. Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, uiuere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si igitur commune habet aliquid cum omni creatura homo, iuxta aliquid omnis creatura homo. Omni ergo creaturae praedicatur evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille uidelicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In uiam gentium ne abieritis. Nunc autem dicitur: Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Iudaea apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset». [FG2015]
144 ergo] enim Arag3 Ed1953
145 cum] non Md214
146 etiam Li447 ² (al. m.)] enim Li447
147 omnis] hominis Md214
148 etenim] enim Arag3 Ed1953
149 Predicate] + evangelium Arag3 Ed1953
150 apostolorum repulsa] repul/ apostolorum Arag3
151 superbe Arag3 Md214 Mt366 Ed1953 ] superbo Li447 , superbie V10650
marg.| {CMC16d3.8} THEOPHYLACTUS. − Vel Omni creature , id est credenti et non credenti.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 16,16 
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
marg.| Non enim sufficit credere. Nam qui crediderit 152* et nondum est baptizatus, sed catechumenus, nondum est perfecte salutem adeptus.BP cj
cj ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 15-16), PG 123, 680C5-9. [CGC2016]
152 crediderit] credit Ed1953
marg.| {CMC16d3.9} GREGORIUS. In homiliario. 153* − Fortasse autem unusquisque apud semetipsum dicat: Ego iam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus teneat. Vera etenim fides est que in hoc quod verbis dicit, operibus non contradicit.BQ ck
Sequitur:
ck ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 3, CCSL 143, p. 246.54-57: «Sequitur: Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego iam credidi, saluus ero. Verum dicit, si fidem operibus teneat. Vera etenim fides est, quae in hoc quod uerbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant». [FG2015]
BQ ¶Codd. : Li447 ( 94rb ) Ed1953 {MM2019}
153 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
Qui vero non crediderit, condemnabitur.
marg.| {CMC16d3.10} BEDA. − Quid154* hic dicemus de parvulis qui per etatem adhuc155 credere non valent ? Nam de maioribus nulla questio est. In Ecclesia ergo156* salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea157 que illis in baptismo remittuntur peccata158* pertraxerunt.BR cl
Sequitur:
cl ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 645.1959-1964: «Cum autem dicatur, qui uero non crediderit condemnabitur, quid hic dicemus de paruulis qui per aetatem adhuc credere non ualent? nam de maioribus nulla quaestio est. In ecclesia ergo saluatoris per alios paruuli credunt sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt». [FG2017]
154 Quid] + adhuc Ed1953
155 adhuc] om. Li447
156 ergo] enim Ed1953
157 ea] om. Li447
158 remittuntur peccata] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mc. 16,17 
Signa autem eos qui crediderint, hec sequentur: In nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis,
Numérotation du verset Mc. 16,18 
serpentes tollent159.
159 tollent Li447 @ Mt166 @ Mt366 Ed1953 etc.] tollant Li447
marg.| {CMC16d3.11} THEOPHYLACTUS. − Id160* est dispergent intellectuales, sicut illud161* cm: « Calcabitis super serpentes et scorpiones », intellectualiter intelligitur. Potest autem intelligi de sensibilibus serpentibus, sicut162* Paulus a vipera nullum habuit nocumentum.
Sequitur:
cm Lc. 10, 19.
160 Id] Hoc Ed1953
161 illud] + Luce Ed1953
162 sicut Li447 ] + et Gz378 Md214 Mt366 , + etiam Ed1953
Et si163 mortiferum quid biberint, non eis nocebit.
163 si] om. Gz378
marg.| Multa talia facta in historiis legimus. Multos namque venena bibita164 Christi munita signaculo ledere non valebant.BS cn
cn ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 17), PG 123, 680C12-681A5 : « [Mc. 16, 17-18:] "Σημεῖα δὲ λέγει τοῖς πιστεύσασι παρακολουθήσειν, τὸ δαιμόνια ἐκβάλλειν, τὸ γλώσσαις λαλεῖν καιναῖς, τὸ ὄφεις αἴρειν, τουτέστιν, ἀφανίζειν ὄφεις, εἴτε τοὺς νοητοὺς, ὡς τὸ, Πατεῖτε ἐπάνω ὄφεων καὶ σκορπίων, τῶν νοητῶν δηλαδή. Δύναται δὲ καὶ οὕτω νοηθῆναι, ὄφεις ἀροῦσιν. Ὥσπερ ὁ Παῦλος τὴν ἔχιδναν ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ ἦρε, μηδὲν ὑπ’ αὐτῆς βλαβείς·"κἂν θανάσιμόν τι πίωσιν, οὐ μὴ αὐτοὺς βλάψῃ ". Γέγονε δὲ τοιαῦτα πάντως πολλὰ, ὡς ἐν ταῖς ἱστορίαις εὑρίσκομεν. Πολλοὶ γὰρ καὶ φάρμακα πιόντες, διὰ τῆς τοῦ σταυροῦ σφραγῖδος ἀβλαβεῖς διετηρήθησαν». [CGC2016] [VS2022] [MM2023]
164 bibita] debita Li447* ( al. m. corr. )
marg.| Sequitur:
Super egros manus165 imponent et bene habebunt.
165 manus Li447@ Md214@ Ed1953] manum ! Li447, ma. Md214
marg.| {CMC16d3.12} GREGORIUS. In homiliario. 166* − Numquid autem quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed167 hec necessaria in exordio Ecclesie fuerunt; ut enim fides cresceret credentium, miraculis168 fuerat169* nutrienda quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis170 aquam fundimus171, quousque ea in terra iam 172* convaluisse videamus; at si semel radicem fixerint173, a rigando cessamus. Habemus de his signis atque virtutibus que adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt et habitare malignos spiritus in eorum mentibus contradicunt, quid aliud faciunt nisi demonia eiciunt174? Et fideles quique, qui iam secularia verba derelinquunt175, sancta autem mysteria insonant, linguis loquuntur novis qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt et, dum pestiferas suasiones176 audiunt sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod bibunt; sed non eis nocebit qui, quotiens proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum exemplo sue operationis illorum vitam roborant, super egros manus imponunt ut bene habeant177. Que nimirum miracula tanto maiora sunt quanto spiritualia, et quanto per hec non178 corpora, sed anime suscitantur.BT co
co ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 4, p. 247.78-248.104: «Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur. In nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eos nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Numquidnam, fratres mei, quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio ecclesiae fuerunt. Vt enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra conualuisse uideamus; at si semel radicem fixerint, irrigatio cessauit. Hinc est etenim quod Paulus dicit: Linguae in signo sunt non fidelibus sed infidelibus. An habemus de his signis atque uirtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe ecclesia cotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia eiciunt? Et fideles quique qui iam uitae ueteris saecularia uerba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam, quantum praeualent, narrant, quid aliud faciunt, nisi nouis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem prauam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quotiens proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota uirtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum uitam roborant quae in propria actione titubabant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto maiora sunt, quanto spiritalia; tanto maiora sunt, quanto per hoc non corpora sed animae suscitantur». [FG2015]
166 homiliario] scrips., omel. Li447, evangelia Ed1953
167 Sed] Si Li447
168 miraculis] miniculis Md214
169 fuerat] fuit Ed1953
170 eis] ei Li447* (al. m. corr.)
171 fundimus] + et Md214
172 iam] om. Ed1953
173 fixerint] finxerint Md214
174 eiciunt] eiciuntur Li447
175 derelinquunt] dereliquit Md214
176 suasiones] suasione Md214
177 habeant] habebñt Md214
178 non] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 16,
distinctio 4 
prol.| [Mc. 16, 14-20 legitur in die Ascensionis; cf. Ordinarium OP 681 = Cist. 83 = Rom.]
marg.| {CMC16d4.1} HIERONYMUS. − Dominus Iesus, qui de celo descenderat ad liberandam infirmitatis nostre naturam, ipse etiam179 super celos ascendit.BU cp
Unde dicitur:
cp ¶Fons: <revera> Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 67), CCSL 97, p. 601.661-666: «Nam cui deo psallerent exponitur, qui ascendit super caelos caelorum, dominus utique Iesus, qui de caelo descendit ad liberandam infirmitatem nostrae naturae; ipse etiam super caelos caelorum ascendit, qui sedet ad dexteram patris». [FG2015]*
179 etiam] om. Mt366
Numérotation du verset Mc. 16,19 
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in celum.
marg.| {CMC16d4.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − In quo satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra premissum eum180* habuisse sermonem, quamvis non omnimodo ad id coarctari videatur. Non enim ait postquam hec locutus est eis. Unde admittit, si necessitas cogeret, non illam fuisse novissimam locutionem, sed ad omnia que cum eis omnibus illis diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est. Postquam locutus est eis, assumptus est in celum . Sed quia ea que supra diximus, magis suadent novissimum diem fuisse, ideo post premissam locutionem quam Marcus commemoravit, adiunctis etiam illis verbis que commemorantur in Actibus apostolorum, credendum est assumptum Dominum esse181* in celum.BV cq
cq ¶Fons: Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 77, p. 381.1-18: «cum ergo dicit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum, satis uidetur ostendere nouissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamuis non omni modo ad id coartare uideatur. non enim ait postquam haec locutus est eis, sed: postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse nouissimam locutionem nec istum fuisse nouissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum. sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc nouissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis uerbis uel discipulorum uel ipsius, quae commemorantur in actibus apostolorum, credendum est adsumtum dominum in caelum, quadragensimo scilicet die post diem resurrectionis eius.». [FG2015]
180 eum] om. Ed1953
181 Dominum esse] inv. Ed1953
marg.| {CMC16d4.3} GREGORIUS. In homiliario. 182* − [a] In Veteri Testamento cognovimus quod Elias sit raptus in celum. Sed aliud est celum ethereum, aliud celum ereum. Celum quippe ereum terre est proximum. In celum itaque ereum Elias sublevatus est183 ut in secreta quadam regione184* terre repente duceretur, ubi185 in magna iam carnis et spiritus quiete186 viveret, quoadusque ad finem mundi redeat et mortis debitum solvat. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse ut videlicet aperte187* demonstraretur quia homo purus adiutorio indigebat alieno. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur quia qui fecerat188 omnia, super omnia sua virtute ferebatur. [b] Considerandum vero nobis est quod Marcus subdit:
182 In homiliario] scrips., in omel’ V10650 , om. Li447, in evangelia Ed1953
183 est] om. Li447
184 secreta... regione] secretam quadam regionem Ed1953
185 ubi] nisi Li447*
186 et spiritus - quiete] inv. Li447
187 aperte] + illis Ed1953
188 fecerat] fecerit Li447
Et sedet a dextris Dei.
marg.| Cum Stephanus dicatcr: “Video celos apertos et filium hominis stantem a dextris Dei”. Sed sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis. [d] Stephanus ergo in laboris certamine positus stantem vidit quem189 adiutorem habuit. [c] Sed hunc post assumptionem Marcus sedere describit quia, post assumptionis sue gloriam iudex in fine videbitur.BW cs
cr Act. 7, 55.
cs ¶Fons: [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 5, p. 247.78-248.104: «Sequitur: Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelis, et sedit a dextris Dei. In ueteri testamento cognouimus quod Elias sit raptus in caelum. Sed aliud est caelum aerium, aliud aetherium. Caelum quippe aerium terrae est proximum, unde et aues caeli dicimus, quia eas uolitare in aere uidemus. In caelum itaque aerium Elias subleuatus est, ut in secreta quadam terrae regione repente duceretur, ubi in magna iam carnis et spiritus quiete uiueret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum soluat. Ille enim mortem distulit, non euasit. Redemptor autem noster quia non distulit, superauit, eam que resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declarauit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut uidelicet aperte monstraretur quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adiumenta, quia nec ad caelum quidem aerium per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas grauabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis subleuatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua uirtute ferebatur. Illuc etenim reuertebatur ubi erat, et inde rediebat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in caelum, per diuinitatem suam et terram pariter continebat et caelum».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 7, p. 247.78-248.104: «[b] Considerandum uero nobis est quid est quod Marcus ait: Sedit a dextris Dei, et Stephanus dicit: Video caelos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei. Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus uero stantem se uidere testatur? Sed scitis, fratres, quia sedere iudicantis est, stare uero pugnantis uel adiuuantis. Quia igitur Redemptor noster assumptus in caelum, et nunc omnia iudicat, et ad extremum iudex omnium uenit, [c] hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam iudex in fine uidebitur. [d] Stephanus uero in laboris certamine positus stantem uidit, quem adiutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem uinceret, pro illo de caelo illius gratia pugnauit». [FG2015]
189 quem] quid Li447
marg.| {CMC16d4.4} AUGUSTINUS. De Symbol o . −  [1] Sessionem igitur istam non accipiamus, quasi sit190* humanis membris positus; tamquam pater sedeat in sinistra ut191* filius sedeat ad dexteram192* . Sed ipsam dexteram intelligimus potestatem quam accepit ille homo a Deo ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus. [2] Sedere enim habitare intelligitur. Quomodo dicimus193 de quocumque homine: in illa patria sedit per tres annos, sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei patris. Beatus enim est, et habitat in beatitudine, que dextera Patris vocatur. Ibi enim omnis dextera est quia nulla est ibi miseria.BX ct
Sequitur:
ct ¶Fons: [1] <revera> Quodvultdeus , Sermo 1 (De symbolo 1), c. 7, CCSL 60, lin. 7*: «Sessionem istam, dilectissimi, non accipiatis humanis membris positam, tamquam pater sedeat in sinistra, ut filius sedeat ad dexteram; sed ipsam sedem et ipsam dexteram intellegite potestatem, quam accepit homo ille susceptus a deo, ut ueniat iudicaturus qui prius uenerat iudicandus».
[2]   Augustinus Hipponensis, De symbolo ad catechumenos, c. 4, CCSL 46, lin. 315 sqq.: «sedere intellegite habitare; quomodo dicimus de quocumque homine: in illa patria sedit per tres annos. dicit illud et scriptura: sedisse quemdam in ciuitate tantum tempus. numquid sedit, et numquam surrexit? ideo hominum habitationes sedes dicuntur. ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes uocantur. sic ergo credite habitare christum in dextera dei patris: ibi est. ne dicat uobis cor uestrum: quid agit? nolite quaerere quod non licet inuenire: ibi est; sufficit uobis. beatus est, et a beatitudine, quae dextera patris uocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera patris. nam si carnaliter acceperimus, quia sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. numquid fas est ut sic illos componamus, filium ad dexteram, patrem ad sinistram? ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria».
<Paral. Thomae de Aquino> CLC20d5.3 [MM2019]
BX ¶Codd. : Li447 (95ra ) Ed1953 {MM2015}
190 sit] + in Ed1953
191 ut Li447] et Ed1953
192 ad dexteram Li447 ] a dextris Ed1953
193 dicimus Ed1953 ] debemus pr. m., al. post. mediev. marg. corr. Li447
Numérotation du verset Mc. 16,20 
Illi autem profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.
marg.| {CMC16d4.5} BEDA. − Nota quod Marcus evangelista evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora tempora scribendo porrexit. Ab initio enim evangelice predicationis quod a Ioanne factum est cepit, et ad illud usque tempus narrando pervenit quo apostoli idem evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.BY cu
cu ¶Fons: Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 646.2011-647.2021: «Inter quae notandum quod evangelium suum Marcus quanto tardius ceteris inchoauit tanto in longiora scribendo tempora porrexit. Nam neque de natiuitate ipsius domini aut praecursoris eius neque de infantia uel pueritia utriuslibet eorum aliqua commemorans neque de diuinitate saluatoris altius scribens excepto quod eum in capite evangelii sui filium dei nominat ab initio evangelicae praedicationis quod per iohannem factum est coepit et ad illud usque tempus narrando peruenit quo apostoli idem evangelii uerbum totum praedicando disseminauere per orbem». [FG2017]
BY ¶Codd. : Li447 (95ra) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMC16d4.6} GREGORIUS. In homiliario. 194* − Quid autem in his considerandum est nisi quod preceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Preceperat enim Dominus: Euntes in mundum universum, predicate evangelium 195.Et in Actibus cv: « Eritis mihi testes usque ad extremum terre ».BZ cw
cv Act. 1, 8.
cw ¶Fons: Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 29, § 8, p. 251.176-179: «Sequitur: Illi autem profecti praedicauerunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum oboedientia, oboedientiam uero signa secuta sunt? Sed quia, auctore Deo, breuiter lectionem evangelicam exponendo transcurrimus, restat ut aliquid de ipsa tantae consideratione sollemnitatis dicamus». [FG2015]
BZ ¶Codd. : Li447 (95rb ) Ed1953 {FG2015} {MM2019}
194 homiliario] scrips. , omel. Li447, evangelia Ed1953
195 evangelium] + etc.
marg.| {CMC16d4.7} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quo autem pacto ab apostolis est predicatio ista completa, quando adhuc usque196* sunt gentes in quibus modo cepit, et in quibus nondum cepit impleri? Non utique hoc sic a Domino197* mandatum est apostolis, tamquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi. Sed sicut eis solis videtur dixissecx: “Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi”, quod tamen eum universe Ecclesie promisisse, que, aliis morientibus, aliis nascentibus, hic usque in seculi consummationem futura est, quis non intelligat?CA cy
cx Mt. 28, 20.
cy ¶Fons: Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 12, CSEL 57, p. 287.10-15: «quo pacto igitur ab apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes, quod certissimum est nobis, in quibus modo coepit et in quibus nondum coepit impleri? non itaque sic dictum est apostolis [ad apostolos Beda]: eritis mihi testes in hierusalem et in tota iudaea et samaria et usque ad extremum terrae, tamquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi, sed sicut eis solis uidetur dixisse, quod dixit: ecce ego [om. Beda] uobiscum sum usque in [ad Beda] consummationem saeculi, quod tamen eum uniuersae ecclesiae promisisse, quae aliis morientibus aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intellegat?»
<ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 620.61 sqq. [MM2019]
CA ¶Codd. : Li447 (95rb ) Ed1953 {MM2015}
196 adhuc usque Li447 ] inv. Ed1953
197 sic - a Domino Li447 ] inv. Ed1953
marg.| { CMC16d4.8} THEOPHYLACTUS. − Sciendum autem est198* et hoc199* quod sermo per opera confirmatur, sicut in apostolis tunc opera200* confirmabant sermonem, sequentibus signis. Fiat autem, o Christe, ut nostri sermones quos de virtute dicimus, per opera confirmentur et actus. Ut tandem simus perfecti te cooperante in omnibus verbis et operibus quia te decet et sermonum et operum gloria201. Amen.CB cz
cz ¶FonsG: Theophylactus, Enarratio in Evangelium Marci (Mc. 16, 20), PG 123, 681A12-B6 : «Σκόπει δὲ καὶ τοῦτο, ὅτι μετὰ τὸν λόγον τὰ ἔργα, καὶ ὁ λόγος διὰ τῶν ἔργων βεβαιοῦται· ὥσπερ καὶ ἐπὶ τῶν ἀποστόλων τότε, τὸν λόγον ἐβεβαίουν τὰ ἔργα τὰ ἐπακολουθοῦντα καὶ τὰ σημεῖα. Γένοιτο δὲ, Λόγε Χριστὲ, καὶ τοὺς ἡμετέρους λόγους οὓς λέγομεν περὶ ἀρετῆς, διὰ τῶν ἔργων βεβαιοῦσθαι καὶ τῶν πράξεων. Ὡς ἂν τέλειοι παρασταίημέν σοι, συνεργοῦντι ἡμῖν ἐν πᾶσιν ἔργοις τε καὶ λόγοις· ὅτι σοι πρέπει ἡ διὰ λόγων καὶ ἔργων δόξα. Ἀμήν». [CGC2016]* [VS2022] [MM2022]
CB ¶Codd. : Li447 V10650 Ed1953 {MM2015} {MM2019}
198 autem est] inv. Ed1953
199 hoc] hic Ed1953
200 opera] operationes Ed1953
201 gloria Ed1953 ] + Hic liber est scriptus qui scripsit sit benedictu Li447, + Explicit anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio V10650 (73ra)
EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mc. Capitulum 16 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=56&chapitre=56_16)

Notes :