Catena aurea

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 

1Postea manifestavit se
1 Hic incipit cap. 21 ΩJ ΩS ΩV Catena Rusch Weber, c. 20 ! iuxta capitala Stephani Langton
iterum Iesus2 ad mare Tiberiadis.
2 se i. I. CorS1 ΩL ΩS P14417 Weber ] se Ihesus iterum ΩJ ΩP ΩV Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 

Erant3* simul Simon Petrus4* et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana5 Galilee et filii Zebedei
3 Erant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Cbg133 Cbg133@ Weber ] + autem Li449 Linz449@ Rusch |
4 simul– Simon Petrus ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Catena Weber ] inv. Rusch, simul Petrus Catena@ (Cbg133 Li449) |
5 a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF |
et alii ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 21,3 

Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei6: Venimus et nos tecum. Et7 exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
6 ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM |
7 Et ΩL ΩP ΩV Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,4 

Mane autem iam8 facto, stetit Iesus in litore, non tamen discipuli cognoverunt9* quia Iesus est10.
8 iam ΩF ΩS ΩL ΩP ΩV Catena] om. ΩM Catena (Textus adiunctus: Cbg133 Li449) Clementina |
9 d. c. ΩF ΩJ ΩS ΩP] inv. ΩM Li449@ Rusch Weber |
10 est ΩF ΩM ΩP ΩV etc. Catena ] esset Linz449@* |
Numérotation du verset Io. 21,5 

Dicit ergo11 eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
11 ergo ΩF ΩM ΩL Li449@ Rusch Werber] om. ΩP Li449
Numérotation du verset Io. 21,6 

Dicit12 eis:
12 Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
Miserunt ergo13 et iam14 non valebant illud trahere pre multitudine15 piscium.
13 ergo ΩM ΩL Li449@ CorS2 ( al. ) Rusch Weber etc.] + ret(h)e ΩF ΩS ΩP CorS2 (al.) Clementina , retia Z Φ Weber |
14 iam] om. Z |
15 pre multitudine Z Φ CorS1 (an.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Linz449 Clementina ] a multitudine CorS1 (G’) vel anti. .p.?) Cor3 ΩL Weber , per multitudinem Rusch (hapax) , graec .: ἀπò |
Numérotation du verset Io. 21,7 

Dicit16 ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica17 succinxit se.
16 dicit Li449@ Rusch Weber] dixit Clementina |
17 tunica Weber (D C) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
Erat enim nudus et misit se in mare.
Numérotation du verset Io. 21,8 

Alii autem discipuli navigio venerunt.
Non enim longe18 erant a terra sed quasi cubitis ducentis19 trahentes rete piscium20.
18 enim longe Li449@ Weber] inv. Li449 |
19 c. ducentis CorS1 ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ CorS1 (G’) Weber (s M Z F ) cum graeco etc. |
20 rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM |
Numérotation du verset Io. 21,9 

Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
et piscem
superpositum
et panem.
Numérotation du verset Io. 21,10 

Dixit21 eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
21 dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 

Ascendit22 Simon Petrus et traxit rete
22 Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus23. Et cum tanti essent
23 c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 

Dicit eis Iesus: Venite prandete.
Et nemo audebat discumbentium24 interrogare eum25:
24 d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS | discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber ( M G ), ex discipulis Weber (D) |
25 eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch |
Tu quis es? Scientes quia Dominus est26.
26 est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 

Et venit Iesus et accepit27 panem et dabat28 eis et piscem29 similiter.
27 accepit Weber ] accipit Weber (D) Clementina |
28 dabat Θ Cor4 CorS2 (Parisiensis) ΩF ΩJ ΩL ²( al. m. post. ) ΩS (m. post.) Rusch Wordsworth (H Tc)] dat Cor2* CorS2 (Senonensis DAT correctione) ΩM ΩL*ΩP Linz449 Clementina Wordsworth ( plur. codd. ) Weber , dedit CorS2 (anti.) Wordsworth (D E F P9389 R Sarum a c d e f r δ) |
29 et piscem] om. Sarum |
Numérotation du verset Io. 21,14 

Hoc iam tertio
manifestatus30 est Iesus discipulis suis31 cum surrexisset32 a mortuis.
30 manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus) |
31 suis ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber |
32 surrexisset CorS2 ( Parisiensis, anti. sic ) ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 CorS2 ( Senonensis ) Weber (D) Clementina Wordsworth |
Numérotation du verset Io. 21,15 

Cum ergo prandissent33
33 prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] prandidissent ΩM Rusch
dicit34 Simoni Petro Iesus35: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei36: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
34 dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] dixit Rusch |
35 Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP CorS2 (al. trahunt IESUS ) |
36 Dicit ei] Ait illi Catena |
Dicit ei: Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 

Dicit ei iterum: Simon Ioannis diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos37.
37 Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Io. 21,17 

Dicit ei tertio:
Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus
quia dixit38 ei tertio: Amas me? Et dicit39 ei: Domine, tu omnia scis40, tu scis quia amo te. Dicit41 ei: Pasce oves meas.
38 dixit ΩS ΩL ΩP Catena (Cbg133 Mt366 Cbg133@ Li449@ Mt366@) Rusch Clementina Weber] dicit ΩF ΩM ΩJ Li449 |
39 dicit] dixit Clementina |
40 scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch (hapax) |
41 Dicit] Dixit Clementina |
Numérotation du verset Io. 21,18 

Amen amen42 dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas43. Cum autem senueris
42 amen² ΩFMLSP Catena (Cbg133@ Li449) etc.] om. Linz449@ |
43 volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr. Rusch (Erfurt) |
extendes44 manus tuas et alius te cinget45
44 extendes ΩF ΩM ΩJ Ω ΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL* |
45 cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc. ] scinget ΩJ* |
et ducet quo tu46 non vis.
46 tu ΩM ΩJ ΩL (add. m. 15 saeculi) ΩS Li449 Li449@ La88 La88@ Rusch] om. ΩF ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 21,19 

Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset47 Deum.
47 c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
Et cum hoc48 dixisset
48 cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
dicit ei: Sequere me.
Numérotation du verset Io. 21,20 

Conversus Petrus vidit illum discipulum49 quem diligebat Iesus sequentem
49 discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc. ] om. Linz449
qui et50 recubuit in cena super51 pectus eius.
50 qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS |
51 super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF |
Et dixit52: Domine, quis est qui te tradet53?
52 dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF |
53 te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,21 

Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit54 Iesu55: Domine, hic autem quid?
54 dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF |
55 Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,22 

Dicit ei Iesus: Sic56 eum
56 Sic plerique codd. edd. CorS1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si CorS1 (G’) Weber (M) cum graec., Si praem. Wordsworth Weber (F), def. ΩF
volo manere donec veniam. Quid ad te?
Tu me sequere.
Numérotation du verset Io. 21,23 

Exiit57 ergo sermo58 inter59 fratres quia60 discipulus ille non moritur.
57 Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch] Exivit ΩP Catena (Linz449 Linz449@) Weber, def. ΩF |
58 sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber |
59 inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber |
60 quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF |
Et non dixit ei61 Iesus62: Non moritur63, sed: sic64 eum volo manere donec veniam65, quid ad te?
61 ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 CorS2 |
62 Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. CorS2 ( trahitur in pluribus ) ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP |
63 Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF* |
64 Sic (Gr. et anti.) CorS1 ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si CorsS1 (G’) cum graec. , Si praem. Wordsworth (Hic etiam habent greci et anti.) Weber ( F ), Sed praem. |
65 donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber | : « XXI.g. SIC EUM VOLO MANERE . Gr. et anti. habent SED SIC EUM VOLO etc. QUID AD TE sed SI SIC EUM VOLO etc. SIC SED SI SIC  » |
Numérotation du verset Io. 21,24 

Hic est discipulus ille66
66 ille ΩF ΩM ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
qui testimonium perhibet67 de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius68.
67 perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM |
68 verum est - testimonium eius ΩJ ΩF ΩL ΩP ΩS Linz449 etc.] testimonium eius verum est inv. Catena@ (Cbg133 Linz449 Mt366) |
Numérotation du verset Io. 21,25 

Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
arbitror mundum capere69* eos70
69 capere ΩJ ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Catena (Linz449 Li449@ Mt366 Mt366@) Weber ] + posse Rusch Clementina |
70 eos] om. Li449 |
qui scribendi sunt libros71. EVANGELIUM IOANNIS EXPLICIT72.
71 libros] + Amen Weber |
72 Evangelium Ioannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Ioannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449 Mt366 |

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,
 
prol.| [Io. 21, 1-14 legitur in octava Paschae feria 4; cf. Ordinarium OP 668 = Cist. 72 = Rom.]
marg.| {CIO21d1.1} AUGUSTINUS. 1* − Quod immediate evangelista premiserat, velut libri huius2* indicat finem sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis.a
Unde dicitur : A
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 1.9-11, CCSL 36, p. 668 : «Hoc capitulum uelut libri huius indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestauerit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendauerit ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum». [FG2018]
A ¶Codd. : Li449 (190rb) Ed1953 {MM2019}
1 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
2 velut libri huius Li446] veluti huius libri Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,1 
Postea manifestavit se Iesus iterum ad mare Tiberiadis.
marg.| {CIO21d1.2} CHRYSOSTOMUS. 3*{hom.86} . − Dicit autem postea quia non continue cum eis ambulabat, ut antea. Dicit etiam4   manifestavit se quia non videretur nisi condescenderet quia incorruptibile erat corpus. Loci autem meminit, ostendens quoniam plurimum timoris eis Dominus abstulerat, ut de reliquo ipsi longe a domo procedant, non ultra in domo conclusi sed in Galileam ierant, periculum declinantes iudaicum.B
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021} {rev. FG2023}
3 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
4 etiam] autem Li449
marg.| {CIO21d1.3} BEDA. − More autem solito evangelista prius retulit causam, deinde quemadmodum res gesta sit5 enarrat.
5 gesta sit] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 21,2 
marg.| Unde sequitur : Manifestavit autem sic. C b
b ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 93.667-668 : «Postea manifestami se iterum Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. More solito sanctus euangelista prius causam refert, deinde quemadmodum gesta sit per ordinem narrat. Ait enim Postea manifestauit se iterum Iesus, et reliqua». [MM2020]
C ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {MM2019}
marg.| {CIO21d1.4} CHRYSOSTOMUS. {hom.86} − Quia vero neque Dominus cum eis continue erat, neque spiritus datus erat, neque aliquid tunc erat eis commissum, neque aliquid habebant agere, artem piscatoriam tractabant.
Unde sequitur :
Manifestavit autem sic. Erant6 simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilee
6 Erant Cbg133 ] + autem Li449
marg.| qui scilicet vocatus est a Philippo,
et Filii Zebedei
marg.| scilicet Iacobus et Ioannes,
et alii ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 21,3 
Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari.D
D ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d1.5}*GREGORIUS. In Homiliario. 7* − Queri potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit, cum veritas dicatc : « Nemo8* mittens manum suam9* ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei ».d E
c Lc. 9, 62.
d ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 1, p. 197.13-6 : «Lectio sancti evangelii quae modo in uestris auribus lecta est, fratres mei, quaestione animum pulsat, sed pulsatione sua uim discretionis indicat. Quaeri etenim potest cur Petrus, qui piscator ante conuersionem fuit, post conuersionem ad piscationem rediit; et cum Veritas dicat : Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei, cur repetiit quod dereliquit?». [FG2015]
E ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
7 Homiliario] Evangelia Ed1953
8 nemo] neque Ed1953
9 suam] om. Cbg133
marg.| {CIO21d1.6} AUGUSTINUS. 10* − Quod si fecissent discipuli, defuncto Iesu, priusquam resurrexisset a mortuis, putaremus eos illa que animos eorum occupaverat desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca, post acceptum eius insufflatione Spiritum sanctum, subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores. Respondendum est ergo, non eos fuisse prohibitos ex arte sua, licita victum necessarium querere, sui apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Si enim beatus Pauluse ea potestate, quam profecto cum11 ceteris evangelii predicatoribus habebat, non cum ceteris uteretur, sed stipendio suo12 militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas13, doctrina eius quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor, quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad presens illud tempus, aliud unde viveret non invenit. Sed respondebit quispiam : Et cur non invenit, cum Dominus promiserit14 dicensf : « Querite primum regnum Dei et iustitiam15 eius 16, et hec omnia apponentur vobis17 »? Prorsus etiam Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? Qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam, qua cogerentur 18 ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum?g F
e 1Cor. 9, 11-15.
f Mt. 6, 33.
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 2.13-31, § 3.1-41, § 4.1-7, CCSL 36, p. 668-670 : «[§ 2] Quod si fecissent defuncto Iesu, priusquam resurrexisset a mortuis (quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat adtentos, usque ad eius sepulturam, quae ante uesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium seruantibus, operari utique non licebat; tertio uero die Dominus resurrexit, eosque reuocauit ad spem quam de illo non habere iam coeperant, tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupauerat, desperatione fecisse. Nunc uero post eum sibi de sepulcro redditum uiuum, post oblatum suis oculis et manibus, non solum uidendam, uerum etiam tangendam atque palpandam rediuiuae carnis euidentissimam ueritatem; post inspecta uulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum eius insufflatione Spiritum sanctum, post uerba in suas aures eius ore prolata : Sicut misit me Pater, et ego mitto uos; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores. [§ 3] His ergo quos hoc mouet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, uictum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate seruata, si quando unde uiuerent aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum grauaret quibus evangelium praedicabat, suum uictum suis manibus transigebat; ubi magis impletum est quod ait : Plus omnibus illis laboraui; et adiunxit : Non autem ego, sed gratia Dei mecum; ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab eaungelio praedicando, neque tamen ex evangelio, sicut illi, sustentaret hanc uitam, cum id per tot gentes in quibus Christi nomen non f uerat prophetatum, multo latius atque fertilius seminaret. Vbi ostendit ex evangelio uiuendi, hoc est uictum habendi, non necessitatem apostolis impositam, sed potestatem datam. [...] Quis militat suis stipendiis umquam? Quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum ceteris evangelii praedicatoribus habebat, non cum ceteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas doctrina eius quasi uenalis offenderet, aliter educatus, artem quam non nouerat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus grauaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod nouerat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde uiueret, non inuenit? [§ 4] Sed respondebit quispiam : Et cur non inuenit, cum Dominus promiserit dicens : Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur uobis? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit impleuit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum uolens exhibere miraculum; ut simul et praedicatores evangelii sui pasceret, et ipsum evangelium tanto sacramento quod erat de numero piscium commendaturus augeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere iam debemus». [FG2018]
F ¶Codd. : Li449
10 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
11 cum] om. Li449
12 stipendio suo] inv. Li449
13 penitus alienas] positas aliena Li449
14 promiserit] permiserit Li449
15 Dei-et iustitiam] inv. Li449
16 eius] om. Li449
17 vobis] nobis Li449
18 c ogerentur] compellerentur Li449
marg.| {CIO21d1.7} GREGORIUS. In Evangelia. − Negotium ergo quod ante conversionem sine peccato extitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Unde post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit; Mattheus vero ad telonii negotium non resedit. Sunt enim pleraque negotia que sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum implicant, ad hec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.h G
h ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 1, p. 197.8-16 : «Sed si uirtus discretionis inspicitur, citius uidetur quia nimirum negotium quod ante conuersionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum uero telonearium scimus, et post conuersionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus uero ad telonei negotium non resedit, quia et aliud est uictum per piscationem quaerere, aliud telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quae sine peccatis exhiberi aut uix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conuersionem animus non recurrat». [FG2015]
G ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO21d1.8} CHRYSOSTOMUS . 19* {hom.86} . − Alii autem discipuli sequebantur Petrum. Unde dicitur20
19 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
20 dicitur] sequitur Li449
Dicunt ei21 : Venimus et nos tecum.
21 Dicunt ei Li449@ Weber] om. #Li449
marg.| Colligati enim de reliquo sibi invicem erant. Simul22 volebant piscationem videre.
Sequitur :
22 simul] et praem. Li449
Et exierunt et ascenderunt in navim.
marg.| In nocte autem piscabantur quia adhuc formidolosi erant.H
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO21d1.9} GREGORIUS. In Evangelia. − Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut veniente magistro fieret23 admirationis magna sublimitasi .I
Unde sequitur :
i ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 3, p. 198.38-39 : «Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro ueniente fieret admirationis magna sublimitas». [FG2015]
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
23 fieret] fiat Li449
Et illa nocte nihil prendiderunt.
marg.| {CIO21d1.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.86} − Laborantibus autem et afflictis discipulis assistit Iesus.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 21,4 
Mane autem24* iam facto25* stetit Iesus in littore. Non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
24 autem] om. Ed1953
25 iam ] om. Ed1953
marg.| Non enim mox seipsum26* eis ostendit sed voluit in27* allocutionem cum venire28*. Et primo loquitur eis humanius.
Nam sequitur :
26 mox seipsum] inv. Ed1953
27 in] et Ed1953
28 venire ] inire Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,5 
Dicit eis Iesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis?
marg.| Hoc autem dicit, quasi ab eis aliquid emere vellet. Ut autem timuerunt, eis signum ostendit, per quod cognoscerent.
Sequitur enim
Numérotation du verset Io. 21,6 
Dixit eis : Mittite29 in dexteram navigii rete et invenietis.
29 Mittite] Mitte Cbg132
marg.| Multa autem consequenter facta sunt quorum primum est, multos pisces esse comprehensos.
Unde sequitur :
Miserunt ergo rete30 et iam non valebant illud trahere pre multitudine piscium.
30 rete] om. Ed1953 cum Clementina
marg.| Sed in Christi cognitione Petrus et Ioannes suos proprios modos ostendebunt31*. Ioannes enim perspicacior erat, et ideo primus32* cognovit Christum.
Unde sequitur : J
J ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
31 ostendebunt] ostenderunt Ed1953
32 primus] primo Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,7 
Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro : Dominus est.
marg.| {CIO21d1.11} BEDA. − Hoc indicio sicut sepe, ita et hic suam demonstrat personam. Cognovit autem primus Dominum sine 33 * miraculo istius piscationis sive sono precognite vocis, sive prime reminiscens piscationis.K j
j ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. 21:7 [RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 96.756-760 : «Dicit ergo discipulus ille quem amabat Iesus Petro Dominus est. Notandum quia ut saepe iam dictum est euangelista Iohannes maluit dilectionis indicio quam proprio uocabulo suam designare personam, sed unde hic discipulus dominum agnouit, miraculo scilicet piscationis aut sono praecognitae uocis uel certe reminiscebatur pristinae piscationis». [MM2020]
K ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022} {FG2023} {MM2023}
33 sine ! Cbg133 Li449 ] sive Ed1953
marg.| {CIO21d1.12} CHRYSOSTOMUS. − Petrus autem ferventior erat, et ideo promptius venit ad Christum.L
Sequitur enim :
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se. Erat enim nudus.
marg.| {CIO21d1.13} BEDA. − Dicitur 34* Petrus nudus fuisse ad comparationem ceterorum vestimentorum quibus uti solebat, sicut nos35* solemus dicere, cum aliquem simplici vestimento videmus indutum, ‘quare36 nudus incedis ?’ Sive potest intelligi quod more piscatorum studio piscandi nudus incesserit.M k
k ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 96.768-771 : «Euangelista uero eum uocauit nudum ad comparationem ceterorum discipulorum quibus uti solebat. Quemadmodum nos uidentes quemlibet simplici uti indumento [vestimento Utrecht, Universiteits-Bibliotheek 76, saec. xv in] dicimus quare nudus incedis? Siue quod congruentius intellegi post quod Petrus piscatorum more studio piscandi nudus fuerit».
<Non hab.> Beda : Homel. [MM2020]
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
34 Dicitur] +° autem Ed1953
35 nos] om. Ed1953
36 quare] quem Li449
marg.| {CIO21d1.14} THEOPHYLACTUS. − Quod vero se precinxit37 Petrus, pudoris est signum; precinxit autem se38 lineo amictu, quem Phenices et Tyrii piscatores circumvolvunt sibi, cum nudi sunt, sive etiam ceteris indumentis apponunt.l N
l ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 305 B 7-15 : summatim. [CGC2014]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
37 precinxit] precingit Li449
38 autem se] inv. Li449
marg.| {CIO21d1.15} BEDA. − Eodem autem ardore quo et multa alia fecerat, venit ad Iesum.
Unde sequitur :
Et misit se in mare.
Numérotation du verset Io. 21,8 
Alii autem discipuli navigio venerunt.
marg.| Non tamen intelligendum est Petrum super fluctus venisse sed aut natando aut pedibus propriis quia erant prope terram.O m
Sequitur enim :
m ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 96.772-780 : «Audiens autem quia dominus est, tunicam se induit et succinxit eoque ardore quo plurima alia fecit, misit se in mare . Iam quid est uestitus qui prius fuerat nudus? Nec intellegendum est quod ueniens ad dominum super fluctus maris ambulauerit, sed aut natando uenit aut pedibus, quoniam non longe erant a terra, unde mox subditur, Alii autem discipuli nauigio uenerunt
<Non hab.> Beda : Homel. [MM2020]
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Non longe enim39 erant a terra sed quasi cubitis ducentis.
39 longe enim #Li449] inv. Li449@ Weber
marg.| {CIO21d1.16} GLOSSA<TOR>. − Interpositio est.
Sequitur enim :
Trahentes rete piscium
marg.| ut sit ordo littere : alii discipuli navigio venerunt trahentes rete piscium; non longe enim40 etc.P n
n ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino..
<Non hab.> Gloss-e, LLT, PL, Huguo de Sancto Caro in loc. cit., Albertus magnus e-corpus; Haimo in Io. [MM2019]
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
40 longe enim] inv. Li449
marg.| {CIO21d1.17} CHRYSOSTOMUS. {hom.86} . − Deinde aliud signum ponitur cum subditur :
Numérotation du verset Io. 21,9 
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem.
marg.| Non enim adhuc ex materia superposita operatur, sed ad id quod est mirabilius41 ducit signa, ostendens quoniam et ex subiecta materia ante crucem miracula faciebat propter quamdam dispensationem.Q
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
41 mirabilius] admirabilius Li449
marg.| {CIO21d1.18} AUGUSTINUS. 42* − Non est autem hic 43 * intelligendum, et panem fuisse prunis superpositum; sed quasi diceret : Viderunt prunas positas, et piscem superpositum prunis, et viderunt panem.o R
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 2.6-12, CCSL 36, p. 676 : «Vbi non est intellegendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum subaudiendum : Viderunt. Quod uerbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest : Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem uiderunt. Vel ita potius : Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, uiderunt et panem». [FG2018]
R ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {FG2023}
42 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
43 est – autem hic] inv. Ed1953
marg.| {CIO21d1.19} CHRYSOSTOMUS. {hom.86. } − Ut autem ostenderet non esse phantasma quod factum est, iubet ex piscibus ab eis captis afferri.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 21,10 
Dicit eis Iesus : Afferte ex44 piscibus quos prendidistis nunc.
44 ex] de Li449@ #Li449 Weber
marg.| Deinde et aliud signum fuit quod ex multitudine piscium rete non est scissum.S
Unde sequitur :
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 21,11 
Ascendit Simon Petrus et traxit rete ad45 terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent, non est scissum rete.
45 ad] in Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO21d1.20} AUGUSTINUS. − Mystice autem in captura piscium commendavit Ecclesie sacramentum, qualis futura est in ultima resurrectione mortuorum. Et ad hoc commendandum valet quod tamquam finis est interpositus libri, quod esset etiam secuture narrationis quasi prooemium. Quod autem septem discipuli fuerunt in illa piscatione, suo septenario numero finem significat temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus.p T
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 1.11-15, 6.3-7, CCSL 36, p. 668-671 : «[§ 1] Hoc capitulum uelut libri huius indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestauerit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendauerit ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum. Ad hoc itaque commendandum ualere arbitrer, quod tamquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi proaemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, quae narratio incipit ita : Postea manifestauit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis; manifestauit autem sic. [...] [§ 6] Hoc est magnum sacramentum in magno Iohannis evangelio; et ut uehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis. Vniuersum quippe septem diebus uoluitur tempus». [FG2018]
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO21d1.21} THEOPHYLACTUS. − Cum autem nox erat, ante solis Christi presentiam prophete nihil ceperunt quia etsi unam nationem Israel corrigere conarentur, illa tamen frequenter in idololatriam labebatur.q U
q ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 21, 9-14), PG 124, 308B3 -8. [CGC2014]
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO21d1.22} GREGORIUS . In homeliario. 46* − Queri autem potest cur discipulis in mare laborantibus, post resurrectionem suam47 in littore stetit qui ante48 resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit. Sed mare presens seculum significat, quod se causarum tumultibus et undis vite corruptibilis illidit; per soliditatem autem littoris perpetuitas quietis eterne figuratur. Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vite inerant49, in mari laborabant; quia autem redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat.r V
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 2, p. 197.17-198.26 : «Quaeri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in litore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulauit. Cuius rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum signat, quod se causarum tumultibus et undis uitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem litoris nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis uitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in litore stabat, ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens : Iam uobis in mari non appareo, quia uobis cum in perturbationis fluctibus non sum»«. [FG2015]
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
46 homeliario Li449 ] evangelia Ed1953
47 suam] Dominus + Li449
48 ante] autem Li449
49 inerant] inerat Li449
marg.| {CIO21d1.23} AUGUSTINUS. − [a] Littus etiam50 finis est maris; et ideo finem significat51 seculi. Sicut enim in hoc loco qualiter in fine seculi futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. [c] Unde ibi Iesus non stabat in littore, sed ascendens in unam navim, que erat Simonis, rogavit 52   eum a terra reducere pusillum. [d] In alia piscatione non mittuntur retia in dexteram, ne solos significent bonos; nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter : « Laxate, inquits , retia vestra in capturam », ut permixtos intelligamus bonos et malos; hic autem :   Mittite, inquit,   in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant53 ad dexteram solos bonos. [b] Illud fecit initio predicationis sue, hoc post resurrectionem suam hinc ostendens illam capturam piscium bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam54 vero tantummodo bonos, quos habebit in eternum, completa in fine huius seculi resurrectione mortuorum. [e] Illi autem qui pertinentpecia   40 55 ad resurrectionem vite, id est ad dexteram, et interChristiani nominis retia defiguntur, nonnisi in littore, id est in fine seculi, cum resurrexerint apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia ut in navem refunderent quos ceperant pisces, sicut de aliis factum est. Habet autem istos dexteros Ecclesia post finem vite huius in somno pacis velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat. Quod autem56 in prima piscatione duabus naviculis, hoc isto loco ducentis cubitis, tamquam57 centum et centum, existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et preputii.t W
s Lc. 5, 4.
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 6.8-9, § 7.1-50, CCSL 36, p. 671-672 : «[§ 6] Ad hoc pertinet quod mane facto Iesus stetit in littore; quia [a] etiam littus finis est maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus. Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit : Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait : Sic erit in consummatione saeculi. [§ 7] Sed illa uerbi est, non rei gestae parabola; re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significant ecclesiam qualiter nunc sit. [b] Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc uero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet ecclesia; istam uero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum. [c] Denique ibi Iesus non sicut hic in littore stabat, quando iussit pisces capi; sed adscendens in unam nauim quae erat Simonis, rogauit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Vt cessauit autem lo qui, dixit ad Simonem : Due in altum et laxate retia uestra in capturam. Et illic quod captum est piscium in nauiculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi ecclesia in hoc saeculo, hic uero in fine saeculi figurata est; ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significant uocatos, hic resuscitatos. [d] Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter, Laxate, inquit, retia uestra in capturam, ut permixtos intellegamus bonos et malos; hic autem, inquit : Mittite in dexteram nauigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. [...] Quid est : iam non ualebant illud trahere, nisi quia [e] illi qui pertinent ad resurrectionem uitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non ualuerunt sic trahere retia, ut in nauem refunderent quos ceperant pisces, sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et nauiculae pressae sunt. Habet autem istos dextros ecclesia post finem uitae huius in somno pacis, uelut in profundo latentes, donec ad littus rete perueniat quo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus nauiculis, propter circumcisionem et praeputium, hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii, tamquam centum et centum, quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam : Annuntiaui et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic uero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius numeri ratio Domino adiuuante reddenda est». [FG2018]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
50 etiam] et Li449
51 significat] om. Li449
52 rogavit] roga cacogr. Li449
53 stabant] stabunt Li449
54 istam] item Li449 Ed1953 {FG2023}
55 pertinent ] + .xl. pecia marg. Li449 ( 191vb21 ) La88 (254rb30); aucun signe de changement de pièce ici dans Cbg133
56 autem] om. Li449
57 tamquam] tantum Li449
marg.| {CIO21d1.24} BEDA. − [1] Vel per ducentos cubitos gemina caritatis virtus exprimitur. Per dilectionem enim Dei et proximi Christo appropinquamus. [2] Piscis autem assus est Christus passus. [3] Ipse latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo nostre noctiu s et qui nobis factus est piscis humanitate, extitit nobis panis, nos reficiens sua58 divinitate.X v
u Cf. 2Rg. 22, 6; Ps. 17, 6 : «laquei mortis»; Prv. 21, 6 : «ad laqueos mortis».
v ¶Fons : [1] <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 97.778-780 : «Mystice per ducentos cubitos gemina uirtus dilectionis designatur. Nos ergo quasi ducentis cubitis ad dominum uenimus cum ei per dilectionem dei et proximi appropinquamus. Aliter per ducentos cubitos sicut et per duas nauiculas electi designantur utriusque populi circumcisionis uidelicet atque praeputii. Sancta itaque ecclesia in ducentis cubitis ad dominum de mari uenit, quia de mari istius saeculi domino redemente liberata in electis utriusque populi ad unitatem fidei et confessionis nominis Christi deuota concurrit».
<cuius fons> Cf. .   Beda Venerabilis , De tabernaculo, lib. 2, CCSL 119A, lin. 1511 : «Vel certe forcipe duplici uidelicet ferramento sacerdotes ignem altaris emendant cum in omnibus quae docent praedicatores sancti uirtutem nobis geminae caritatis infundere et huius gratia nos ardere simul et lucere praecipiunt».  Beda Venerabilis , De tabernaculo, lib. 3, CCSL 119A, lin. 1401 : «Duo autem sunt anuli per singula latera quia utrumque caritatis mandatum gemina uirtute distinguitur».
[2]   Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 97.800-804 : «Sciendum est itaque quia non uacat a mysterio quod dominus post resurrectionem panem simul et piscem assum comedit. Nam piscis assus dominus Iesus Christus est passus. [3] Ipse nimirum latere uoluit in aquis generis humani, capi laqueo nostrae mortis et assari igne passionis. Ipse est et panis cuius qui de caelo descendit. Quod enim nobis piscis factus est in nostra humanitate, panis extitit ex sua diuinitate».
<cuius fons> [2]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 2.20, CCSL 36, p. 676 : «Piscis assus, Christus est passus». <ex quo> [3] Cf. Glossa ordinaria (Io. 21, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 270a marg. = Cas574 Cas242], ed. Gloss-e  : «Hic dicitur manducasse Iesus cum pisce panem. In alio evangelio cum pisce favum mellis. Piscis assus : Christus passus. Piscis, quia latuit in aquis humani generis captus laqueo mortis. In favo mellis notatur dulcedo divinitatis [dul. div. not. Cas574] vel ultraque natura Christi, quia favus est mel in cera, id est divinitas in humanitate. Idem significat panis. Unde : ‘Ego sum panis qui de celo descendi’. Christus ergo piscis assus in passione. Favus vel panis in resurrectione. Comedit autem [ergo Cas574] piscem assum vel panem ut suo cibo nobis ostenderet, quia et passionem ex nostra humanitate pertulit et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit».
¶Paral. CLC24d5.5 [2], CIO21d2.6 [2].
<Non hab.> Theophylactus in loc. cit.; Chrysostomus in loc. cit.; Origenes; Glossa dominicana in loc. cit., moraliter, Wi1112 (798); LLT; PL; Liturgia OP (in octava Paschae)
¶Nota La leçon laqueo... noctis est une faute manifeste de l’apographe que personne n’a cherché à corriger tant l’expression biblique connue de tous a occulté la faute des copiste dans l’esprit des lecteurs . [MM2020]
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020} {FG2023}
58 sua] ex praem. Li449
marg.| {CIO21d1.25} GREGORIUS. In homeliario. 59* − Petro autem sancta Ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur : Pasce oves meas w . Quod ergo postmodum aperitur in voce, nunc60 significatur in opere. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia stabilitatem eterne patrie fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Sed cum   rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis.
Et hoc est quod subditur : Y
w Io. 21, 17.
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
59 homeliario] om. Li449 , Evangelia Ed1953
60 nunc] hoc praem. Li449
Plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. x
x ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 4, p. 199.62-77 : «Captis autem tam magnis piscibus, ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram. Iam credo quod uestra caritas aduertit quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur : Simon Iohannis amas me? Pasce oues meas. Quod ergo postmodum aperitur in uoce, hoc nunc signatur in opere. Quia igitur praedicator ecclesiae nos a mundi huius fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem litoris pertrahit, quia sanctae praedicationis uoce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit uerbis, hoc epistolis, hoc agit cotidie miraculorum signis. Quotiens per eum ad amorem quietis aeternae conuertimur, quotiens a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad litus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus». [FG2015]
marg.| {CIO21d1.26} AUGUSTINUS. 61* − In alia piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod predictum est per Prophetamy : « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum ». Hic vero certus est numerus, cuius reddenda est ratio. Numerus enim qui legem significat decem est propter decalogum. Cum autem accedit ad legem gratie, id est ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Septenario quippe numero significatur Spiritus Sanctus, ad quem sanctificatio proprie pertinet. Primum enim in lege sonuit sanctificatio in die septima. Isaiasz etiam propheta eum commendat opere, vel munere septenario. Cum itaque legis denario Spiritus Sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem, qui numerus ab uno usque ad seipsum, computatis omnibus crescens ad centum quinquaginta tres pervenit62.aa Z
y Ps. 39, 6.
z Cf. Is 11, 2.
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 7.51-57, § 8.1-39, CCSL 36, p. 672 : «[§ 7] Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam : Annuntiaui et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic uero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius numeri ratio Domino adiuuante reddenda est. [§ 8] Si enim numerum constituamus qui legem significet, quid erunt nisi decem? Decalogum quippe legis, id est decem notissima illa praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta certissimum nobis est. Sed lex quando 5 non adiuuat gratia, praeuaricatores facit, et tantummodo in littera est; propter hoc enim maxime ait apostolus : Littera occidit, spiritus autem uiuificat. Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non uiuificat spiritus; sed ut operemur praecepta legis, non uiribus nostris, sed munere Saluatoris. Cum autem accedit ad legem gratia, id est ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, aduertenda litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas uel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum; unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est, et Pater sanctus, et Filius sanctus sit, proprio tamen nomine amborum Spiritus uocatur Spiritus sanctus. Vbi ergo primum in lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non enim sanctificauit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discreuit mare aterra, et terra herbam lignumque produxit; aut quartum, in quo sidera sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis uiuunt et in aëre uolitant; aut sextum, in quo terrestris anima uiua et ipse homo; sed sanctificauit diem septimum, in quo requieuit ab operibus suis. Conuenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta : Requiescet, inquit, in eo Spiritus Dei; eumque deinceps commendans opere uel munere septenario : Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris Dei. Quid in Apocalypsi? Nonne septem spiritus Dei dicuntur, cum sit unus atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout uult? Sed operatio septenaria unius Spiritus sic appellata est ab eodem Spiritu, qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem; qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, ad centum quinquaginta tres peruenit». [FG2018]
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
61 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
62 pervenit] venit Li449
marg.| {CIO21d1.27} GREGORIUS. In Evangelia. − [b] Ducamus etiam per trigonum decem et septem, veniunt63 quinquaginta unum. [a] In quinquagesimo autem anno cunctus populus ab omni operatione quiescebat. Sed vera requies in unitate est ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est.ab AA
ab ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 4, p. 200.95-102 : «Qui profecto numerus a magno mysterio non uacat, quia in testamento ueteri legimus quod [a] annus quinquagesimus iubilaeus uocari iussus est, in quo uidelicet cunctus populus ab omni operatione quiesceret. Sed uera requies in unitate est. Diuidi quippe unum non potest; ubi enim scissura diuisionis est, uera requies non est. [b] Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, et fiunt centum quinquaginta tres. Quia igitur et omnis nostra operatio in fide trinitatis exhibita ad requiem tendit, septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum uenire debeamus». [FG2015]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
63 veniunt] et praem. Li449
marg.| {CIO21d1.28}*AUGUSTINUS. 64* − [b] Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur eternam, sed omnes ad gratiam Spiritus pertinentes hoc numero figurantur qui etiam numerus ter habet quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis. Quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem65 et unius adiectione completur. Unus autem additur ut eos significet esse unum. Non autem frustra dictum est quod erant magni. Cum enim dixisset Dominusac : « Non veni solvere legem sed implere », daturus utique Spiritum66* per quem lex posset impleri, paucis verbis interpositis aitad : « Qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno celorum ». [a] In prima autem piscatione rete propter significanda schismata rumpebatur; hic vero, quoniam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad evangelistam convenienter 67 * dicere : Et cum tanti essent , id est tam magni,   non est scissum rete , tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum68.ae AB
ac Mt. 5, 17.
ad Mt. 5, 19.
ae ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 7.24-29, CCSL 36, p. 672 : «Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur; hic uero quoniam tunc iam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad evangelistam dicere : Et cum tanti essent, id est tam magni, non est scissum rete, tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 122, § 8.51-63, § 9.1-10, CCSL 36, p. 672 : «[§ 8] Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad uitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sanctorum ad gratiam Spiritus pertinentium; qua gratia cum lege Dei tamquam cum aduersario concordatur, ut uiuificante Spiritu littera non occidat, sed quod per litteram iubetur, Spiritu adiuuante compleatur, et si quid minus fit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes, hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. Qui numerus ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis; quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur; nam septies septem fiunt quadraginta nouem. Vnus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem propter operationem septenariam demonstratur; et nouimus Spiritum sanctum post adscensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli iussi sunt exspectare promissum. [§ 9] Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est : Et traxit rete in terrant plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus : Non ueni soluere legem, sed implere, daturus utique Spiritum per quem lex posset impleri, tamquam septem additurus ad decem, paucissimis uerbis interpositis ait : Qui ergo soluerit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum». [FG2018]
AB ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
64 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
65 septem per septem] septem Bar484*, per septem Bar484²
66 utique Spiritum] inv. Ed1953
67 convenienter] conūter Bar484, consequenter Ed1953
68 bonum] magnum La88*
Numérotation du verset Io. 21,
distinctio 2 
prol.| [Io. 21, 1-14legitur in octava Paschae feria 4; cf. Ordinarium OP 668 = Cist. 72 = Rom.]
marg.| {CIO21d2.1} AUGUSTINUS. 69* − [1] Peracta piscatione [2] Dominus eos ad prandium vocat. Unde dicitur : AC af
af ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 1.8-9, CCSL 36, p. 675 : «Peracta quippe illa piscatione : Dicit eis Iesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es? scientes quia Dominus est». [FG2018]*
[2] ¶Paral.   Thomas de Aquino, Sermones, sermo 13, ed. Leonina, t. 44, p. 201.271: «Tercio preparauit nobis Christus refeccionem pertinentem ad affectum, unde in Cantico: Comedite amici mei, scilicet hic per graciam, et inebriamini, karissimi, scilicet in futuro per gloriam. Istam refeccionem facit nobis Christus in quantum habet plenitudinem diuinitatis. Psalmista: Graciam et gloriam dabit Dominus. In ista refeccione est prandium gracie, scilicet in presenti. Ad istud prandium uocat Dominus in Iohanne, dicens: Venite et prandete».
¶Nota : Le second membre de la sentence est sans équivalent chez Augustin et dans la postille de Thomas sur Jean. Il s’agit d’une sentence thomasienne qui se retrouve presque à l’identique dans le sermon 13 de Thomas, prêché à Paris entre 1268 et 1272 sur le thème de Lc. 14:16. On ne peut écarter la Trinité 1272 (19 juin) comme date de ce sermon que par des conjectures qui ne nous paraissent pas contraignantes. Nous soutenons que Thomas avait souhaité, sinon sollicité, son retour à Naples, notamment pour achever la CIO dont les sources grecques avaient été laissées en chantier en 1268. Un départ de Paris avant que la décision formelle n’ait été prises par le chapitre de sa province et le chapitre général tenus à Florence autour de la Pentecôte 1272 (12 juin) est encore plus improbable qu’un départ anticipé pour des raisons de confort (comme suggéré par   Torrell, Initiation, t. 1, chap. 13). L’assignation à Naples n’a pas pu lui être signifiée avant que la carte du chapitre ne parvienne à Paris à l’occasion du retour des capitulaires à Paris, au plus tôt à la Trinité 1272 (19 juin). Le sermon a pu être donné par Thomas à cette occasion en 1272 en guise d’adieu à l’Université. Cette hypothèse s’accorde avec la poursuite du chantier de la CIO en parallèle de la lecture scolaire de l’évangile de Jean, effectuée à partir de la documentation johannique de la Catena. Ces quelques mots du dernier sermon parisien de Thomas, retrouvés dans une sentence conjonctive de la CIO est un indice probable de l’état du chantier au moment du départ pour Naples. Cf. L.-J.   Bataillon, « Le sermon inédit de saint Thomas, Homo quidam fecit cenam magnam: Introduction et édition », RSPT 67, 1983, p. 353-368 qui ne relève pas ce parallèle. [MM2023]
AC ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2023}
69 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,12 
Dicit eis Iesus70 : Venite, prandete.
70 vocat... Iesus] mutil. Bar484 | Iesus] om. La88
marg.| {CIO21d2.2} CHRYSOSTOMUS. 71* − Hic quidem non dicit quod comedit cum eis sed Lucas hoc dicit. Hoc autem fiebat, non ut natura indigente cibis de reliquo, sed condescensione ad demonstrationem resurrectionis facta.AD
AD ¶Codd. : La88 Li449 * Mt366 Ed1953, mutil. Bar484 {MM2018} {MM2023}
71 Chrysostomus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO21d2.3} AUGUSTINUS. Decimo tertio de Civitate Dei. 72* − [a] Corpora autem iustorum73 que in resurrectione futura sunt neque ligno vite indigebunt, quo fiat ut nullis74* morbo vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis75 corporalibus alimentis76*, quibus esuriendi atque sitiendi77 qualiscumque molestia devitetur, quoniam certo78 et79 inviolabili munere80 immortalitatis induentur ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate, vescantur81. [c] Non enim potestas sed egestas82 edendi aut83* bibendi talibus corporibus auferetur. [b] Sicut et salvator noster post resurrectionem iam quidem in spirituali carne, sed tamen vera, cibum ac84 potum cum discipulis sumpsit, [d] non alimentorum indigentia sed ea qua et hoc85 poterat86 potestate.ag
Sequitur :
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 13, c. 22, CCSL 48, p. 405.1-23 : «[a] Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo uel senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non necessitate uescantur. quod angeli quoque uisibiliter et tractabiliter adparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt (neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt), quamuis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia uesci uiderentur. unde est quod ait angelus in libro tobiae : uidebatis me manducare, sed uisu uestro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut uos facitis, me cibum sumere putabatis. [b] Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides christiana de ipso saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit. [c] Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur. unde et spiritalia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu uiuificante subsistent». [d]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 19, CCSL 48, p. 839.55-56 : «Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potum que sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate». [FG2017]*
<Non hab.> Gloss-e in loc. cit. [MM2020]
72 Decimo tertio] om. Urb26 Ed1953 de civitate Dei] om. V796
73 iustorum Bar484 etc.] sanctorum cacogr. Urb26 Li449
74 nullis La88 Li449 Urb26 V796 Ed1475A ] null’ Cbg133 Md446 T46, mutil. Bar484, nullo Ed1470 Ed1953
75 ullis aliis] inv. Urb26
76 alimentis Bar484 Cbg133 La88 Li449 Md446 Mt366 T46 Urb26 V796 cum Aug. ] nutrimentis Ed1470 Ed1475A Ed1746 Ed1953
77 sitiendi] sciendi cacogr. T46, mutil. Bar484
78 certo] certos Bar484, om. Urb26
79 et] mutil. Bar484, om. Ed1470
80 munere Bar484 Li449 Mt366 Ed1475A Ed1953] + et Cbg133
81 vescantur] vascantur cacogr. T46
82 egestas] + et T46
83 aut] et Ed1470 Ed1475A Ed1746 Ed1953
84 ac] aut Urb26
85 hoc] hec Urb26
86 poterat] posu’it Cbg133 , potuerit V796
Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? Scientes quia Dominus est.
marg.| Ac si diceretur87 :AE
87 diceretur] diceret Urb26
marg.| {CIO21d2.4}*AUGUSTINUS. Super Ioannem. 88 − [b] Nemo audebat dubitare quod ipse esset. [a] Tanta enim erat89 evidentia veritatis ut eorum, non solum negare sed nec dubitare quidem ullus auderet, quam 90*, si quisquam dubitaret, utique interrogaret.AF ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 1.13-20, CCSL 36, p. 675-676 : «Si autem non opus erat, quare dictum est : non audebant, quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est : [a] tanta erat euidentia ueritatis, qua Iesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est : Nemo audebat eum interro gare : Tu quis es? ac si diceretur : [b] Nemo audebat dubitare quod ipse esset». [FG2018]*
AF ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
88 Ac si diceretur – Augustinus] inv. Mt366 Super Li449 ] In Ed1953
89 erat] om. Li449
90 quam : q, a La88 Mt366, Bar484 Li449 (qm a)
marg.| {CIO21d2.5} CHRYSOSTOMUS. − Vel hoc dicit quia de reliquo non similiter confidebant ei loqui ut prius; sed cum silentio et reverentia multa sedebant attendentes in eum et formam quidem alteratam91 videntes, et multa admiratione92 plenam, valde stupefacti nolebant93 interrogare. Sed formido in hoc quod sciebant94 quod Dominus est, detinebat interrogationem et solum comedebant95 que eis dabat cum priori potestate. Hic autem non respicit in celum96, neque humana illa facit, ostendens quoniam condescensionis gratia fiebant.AG
AG ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2019} {FG2023} {MM2023}
91 alteratam] alteram Mt366
92 admiratione] admirationem Mt366
93 nolebant] uolebant Bar484
94 quod sciebant] iter Mt366
95 comedebant] comedabant Mt366
96 in celum] om. Li449
marg.| Unde subditur :
Numérotation du verset Io. 21,13 
Et venit Iesus et accepit panem et dat97* eis et piscem98* similiter.
97 dat] dabat Ed1953
98 piscem Li449 ] pisces Ed1953
marg.| {CIO21d2.6} AUGUSTINUS . 99* − Mystice autem piscis assus Christus est passus. Ipse est et « panis qui de celo descendit »ai . Huic 100 incorporatur Ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam. Propter hoc dictum est :
ai Io. 6, 59.
99 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
100 huic] hinc Bar484 (?) Li449 (!)
Afferte de piscibus quos apprendidistis101* nunc
101 apprehendidistis] prendidistis Ed1953
marg.| ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest in hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari.AH aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 2.20-27, CCSL 36, p. 676 : «Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis qui de caelo descendit. Huic incorporatur ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est : Afferte de piscibus quos   adprehendistis nunc, ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra uniuersitas intellegi figurata, tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari». [FG2018]*
¶Paral. CLC24d5.5 [2], CIO21d1.24 [MM2020]
AH ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2019} {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d2.7} GREGORIUS. 102* − Per hoc etiam quod cum103 septem discipulis ultimum convivium celebrat, eos tantummodo qui septiformi gratia Sancti Spiritus pleni sunt, futuros secum in eterna refectione denuntiat. Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur et sepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio104 de presentia veritatis epulantur qui nunc perfectionis studio terrena105* transcendunt.AI ak
ak ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 24, § 6, p. 202.142-148 : «Notandum quoque quod ultimum conuiuium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur: Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum conuiuium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros se cum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus euoluitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo conuiuio de praesentia Veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi huius amor non ligat, quibus etsi utcumque per temptamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit». [FG2015]
AI ¶Codd. : Li449 ( 192va ) Ed1953 {MM2019}
102 Gregorius] + in evangelia Ed1953
103 cum] om. Li449
104 convivio] om. Li449
105 terrena] terreno Ed1953
marg.| {CIO21d2.8} CHRYSOSTOMUS. − Quia vero non continuo cum eis conversabatur, neque similiter ut prius, subdit evangelista dicens :AJ
AJ ¶Codd. : Li449 ( 192vb ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Io. 21,14 
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
marg.| {CIO21d2.9} AUGUSTINUS. − Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus; id est primo die cum resurrexisset et post dies106* octo, quando Thomas vidit et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit, et deinde quoties voluit, usque ad diem quadragesimum quo ascendit in celum.AK al
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 3.2-15, CCSL 36, p. 676-677 : «Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas uidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, dictum non est); nam ipso primo die non semel uisus est, sicut evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant; sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes eius, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit, eademque una propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties uoluit usque ad diem quadragesimum, quo adscendit in caelum, quamuis non scripta sint omnia». [FG2018]
AK ¶Codd. : Li449* Ed1953 {MM2019}
106 dies] om. Ed1953
marg.| {CIO21d2.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 107 − Invenimus autem apud quatuor evangelistas decies108 commemoratum Dominum visum esse post resurrectionem. Semel ad monumentum a mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Ierusalem ubi non erat Thomas, sexto ubi vidit eum Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octavo omnibus undecim in Galilea109*, nono, ut dicit Marcus, novissime recumbentibus110*, decimo ipso die111*, non iam in terra sed elevatum in nube.AL am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 83, CSEL 43, p. 388.21-389.5 : «Inuenimus itaque aput quattuor evangelistas deciens commemoratum Dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem : semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in hierusalem ubi non erat thomas, sexto ubi eum uidit thomas, septimo ad mare tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret». [FG2015]*
AL ¶Codd. : La88 (255ra) Li449 * Mt366 ( 309rb ) T46 (330ra) Ed470 Ed1570 Ed1611 Ed1618 Ed1657 Ed1953 {MM2019}
107 Augustinus ... evangelistarum] om. T46
108 decies] om. T46
109 octavo omnibus undecim in Galilea coniec. cum T46 ] om. La88 Li449 Ed1470, octavo in monte Galilee secundum Mattheum Mt366 Ed1953 , octavo omnibus undecim in monte Galileae secundum Matthaeum Ed1570 Ed1611 Ed1657
110 recumbentibus La88 Li449 T46 Ed1657 ] discumbentibus Ed1470, + quia iam non erant in terra cum illo convivaturi Mt366 Ed1570 Ed1611 Ed1953
111 ipso die] ipsa die T46 , + ascensionis Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,
 
prol.| [Io. 21, 15 : legitur in vigilia Petri et Pauli iuxta LHR 67.1a]
marg.| {CIO21d3.1} THEOPHYLACTUS. − Finito prandio, commissionem ovium mundi Petro commendat, non alii112*.
Unde dicitur : % AM an
an ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 21, 15-17), PG 124, 309A9-11 . [CGC2014]*
112 alii La88 Li449 Md446 T46 Ed1470 cum graec. ] aliis Ed1570 Ed1611 Ed1618 Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,15 
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus : Simon Ioannis Diligis me plus his?113
113 Simon Iohannis : Diligis me plus his?] etc. Ed1611 Ed1618 Ed1657
marg.| {CIO21d3.2} AUGUSTINUS. 114* − Sciens Dominus interrogat. Sciebat enim Dominus quod non solum eum diligeret, verum etiam quod plus omnibus eum diligeret Petrus.AN ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 4.25-27, CCSL 36, p. 683 : «Sed tamen superioribus uerbis dicendo : Etiam, Domine, tu scis, satis et ipse declarauit, scientem Dominum interrogasse quod interrogauit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, uerum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus».[FG2018]
AN ¶Codd. : La88 (255ra) Li449 Ed1953 {MM2020}
114 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO21d3.3} ALCUINUS. − Dicitur autem Simon Ioannis , id est filius Ioannis carnalis Patris. Mystice autem   Simon obediens,   Ioannes gratia115*. Merito ergo 116* hoc nomine vocatur, id est obediens gratie Dei, ut ostendatur quod ardentiori illum117* caritate amplectitur, non meriti118 humani, sed divini esse muneris.AO ap
ap ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 21, 15), CCCM 267, p. 248.128-129 sqq. : «SYMON IOHANNIS, id est fili Iohannis carnalis patris. Mistice Symon oboediens, Iohannes gratia. Cum ergo primus apostolici ordinis de amore suo requiritur, merito hoc nomine uocatur, id est obediens gratiae Dei, ut ostendatur quod maiori prae ceteris oboedientia Domini iussis obsequitur, quod ardentiori illum caritate amplectitur non humani meriti sed diuini esse muneris per spiritum, qui datus est nobis».
<Non hab.> Glossa ordinaria. [MM2020]
AO ¶Codd. : La88 (255ra) Li449* Ed1953 {MM2020}
115 gratia] + et Ed1953
116 ergo] om. Ed1953
117 illum] eum Ed1953
118 meriti] meritis Li449
marg.| {CIO21d3.4} AUGUSTINUS. In sermone paschali. 119 − Cum120 autem Dominus moreretur, timuit et negavit. Resurgens autem Dominus amorem inseruit, timorem fugavit. Nam quando negavit, mori timuit121; resurgente Domino quid timeret122, in quo mortem mortuam reperiret ?
Unde sequitur :
119 paschali Li449 ] Pass. Ed1953
120 Cum Li449 ] Dum Ed1953
121 timuit] tumuit La88
122 timeret] timerem Li449 *
Ait illi123 : Etiam Domine, tu scis quia amo te.
123 Ait illi] Dicit ei Littera communis
marg.| Confitenti autem amorem suum, oves suas124 commendavit.
Unde sequitur :
124 suas] om. La88
Dicit ei : Pasce agnos meos
marg.|  tamquam non esset ubi ostenderet Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor125 fidelis sub principe omnium pastorum.AP aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 147A (=Denis 12), ed. G.   Morin , Sermones post Maurinos reperti, 1930, p. 51.6-18 : «Cum dominus moreretur, timuit, timuit et negauit; resurgens autem dominus amorem inseruit, timorem fugauit. Quid enim iam timeret petrus? nam, quando negauit, utique ideo negauit, quia mori timuit : resurgente domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? Certe ille nempe ipse interrogabat uiuus, qui sepultus est mortuus : ille aderat, qui in ligno pependerat. Quando iudicabatur dominus noster iesus christus a iudaeis, tunc petrus interrogatus, et quod peius est a muliere, et quod est dedecorosius ab ancilla, timuit et negauit : sub ancilla trepidauit, sub domino fortiter stetit. Confitenti autem amorem suum semel, et iterum, et tertio, oues suas commendauit. DILIGIS ME? inquit. DOMINE, TU SCIS QUIA AMO TE. Et ille, PASCE AGNOS MEOS. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio; tamquam non esset ubi ostenderet petrus amorem suum in christum, nisi esset pastor fidelis sub principe omnium pastorum. Amas me? amo».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., 21, lect. 3, Marietti, n° 2617 : «Sed quia, ut dicitur i io. iv, 18, perfecta caritas foras mittit timorem. Inde est quod Petro, qui cum dominus moreretur, timuit et negavit, resurgens dominus amorem inseruit, et fugavit timorem. Ideo qui tunc negavit timens mori, resurgente domino nil timuit. Quid enim timeret, cum iam mortem mortuam reperiret ? Congruit etiam haec examinatio officio. Multi enim pastorale officium assumentes, utuntur eo sicut seipsos amantes. 2 tim. 3, 1 : instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. Et qui non amat dominum, non est idoneus praelatus; sed magis ille qui non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, et hoc amore eius. 2 cor. v, 14 : caritas Christi urget nos. Congruit etiam officio quantum ad utilitatem proximorum : ex abundantia enim caritatis est quod aliqui diligentes interdum quietem propriae contemplationis intermittant, ut procurent proximorum utilitatem». [MM2021]
AP ¶Codd. : La88 Li449 * Ed1953 {MM2021}
125 esset pastor] inv. Li449
marg.| {CIO21d3.5} CHRYSOSTOMUS. 126* − Quod enim maxime omnium tribuit nobis eam que desuper est benevolentiam, est proximorum procuratio. Preteriens autem Dominus alios, Petro de talibus loquitur. Eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum et vertex collegii. Unde et negatione deleta, committit ei prelationem fratrum. Et negationem quidem ei non exprobrat sed dicit : Si diligis me, preside fratribus, et ferventem amorem quem per omnia demonstrasti, nunc ostende et animam quam dixisti te esse positurum127 pro me, hanc da pro ovibus meis.AQ
Sequitur :
AQ ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {MM2021}
126 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
127 te esse – positurum] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 21,16 
Dicit ei iterum : Simon Ioannis, diligis me? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te.
marg.| {CIO21d3.6} AUGUSTINUS. 128 − [c] Merito dicitur Petro : Diligis me ? Et respondit129* :   Amo te , eique dicitur :
128 Augustinus Li449 ] In serm. Pass. Ed1953
129 respondit] respondet Ed1953
marg.| Pasce agnos meos .
marg.| Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem. Nam etiam Dominus novissime non ait : ‘Diligis me ? ’ sed Amas me ?
Sequitur enim 130* :
130 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,17 
Dicit ei tertio : Simon Ioannis, amas me?
marg.| [b] Tertio, utrum Petrus eum diligat, [a] Dominus interrogat. Redditur enim negationi trine trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et plus vocis elicuisse videatur mors imminens quam vita presens. AR ar
ar ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 5.4-32, CCSL 36, p. 678 : «[a] Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, [b] sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi, nec aliud toties commendat Petro, quam suas oues pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua seruiat quam timori, et plus uocis elicuisse uideatur mors imminens, quam uita praesens. [...] [c] Merito dicitur Petro : Diligis me? et respondet : Amo te; eique refertur : Pasce agnos meos; et hoc iterum, hoc tertio. Vbi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem; nam etiam Dominus nouissime non ait : Diligis me, sed : Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ouibus eius ea quae sunt eius, non ea quae sunt nostra quaeramus». [FG2018]*
AR ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2021} {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d3.7} CHRYSOSTOMUS. − Tertio etiam interrogat et tertio iniungit eadem, ostendens quantum appretiatur131* prelationem propriarum ovium, et quoniam hoc est maxime eius amoris signum.AS as
as ¶Fons : Chrysostomus , In Io. 21, hom. 88.1.12, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 158ra 5-9 ; BAV, Ott. lat. 227, f. 168va  : «Tertio uero eum interrogat et tertio eum iniungit eadem, ostendens quanti (!) appreciatur presistentiam propriarum ovium, et quoniam hoc maxime eius qui in ipsum <est> amoris signum».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io. (Io. 21, 17), hom. 88 § 1, PG 59, 479.14-17  : «Τρίτον δὲ ἐρωτᾷ, καὶ τρίτον ἐπιτάττει τὰ αὐτὰ, δεικνὺς ὅσου τιμᾶται τὴν προστασίαν τῶν οἰκείων προβάτων, καὶ ὅτι τοῦτο μάλιστα τῆς εἰς αὐτὸν ἀγάπης σημεῖον ». [MM2021]
AS ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021}
131 appretiatur] appretiat Ed1953
marg.| {CIO21d3.8} THEOPHYLACTUS. − Ex tunc etiam inolevit consuetudo, ut ter confiteantur qui veniunt ad baptismum.AT at
at ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 309B11-13. [CGC2014]
AT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CIO21d3.9} CHRYSOSTOMUS. – [b] Deinde tertio interrogatus conturbatus est.
Unde sequitur :
Contristatus est Petrus quia dixit132 ei tertio : Amas me?
132 dixit Cbg133 Cbg133@ Li449@ Mt366 Mt366@ Ed1953] dicit Li449
marg.| Rursus formidans priora [e] ne forte estimans se diligere, si non diligat corripiatur, sicut et prius correptus est, multum se estimans fortem. [c] Unde ad ipsum Christum refugit.
Unde sequitur :
Et dicit ei : Domine, tu omnia scis,
marg.| [a] id est ineffabilia cordis [d] et133* presentia et futura.AU au
au ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 88.1.8-11, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 157vb - 158ra 5 ; BAV, Ott. lat. 227, f. 168va  : «8. Quia igitur semel interrogatus et secundo [inv. Ott.] ipsum qui [a] ineffabilia cordis scit testem vocavit, [b] deinde interrogatus et [om. Ott.] tertio conturbatus est rursus formidans priora. 9. Etenim tunc fortificans corrumpitur [sic pro corripitur] post hec. [c] Propter hoc rursus ad ipsum defugit, hoc id est dicere : Tu nosti omnia [+ et rel<iqua> Ott.]; [d] hoc est et presentia et futura. 10. Vides qualiter factus est melior et magis sobrius, non audens existens de reliquo non contradicens? 11. Propter hoc enim turbatus est, [e] nequando quidem ego extimem diligere, sed non diligam sicut et prius, multum extimans et fortificans, correptus sum presumptuose».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 88 § 2, PG 59, 479.4-14  : «[a] Ἐπεὶ οὖν ἅπαξ ἐρωτηθεὶς καὶ δεύτερον, αὐτὸν τὸν τὰ ἀπόῤῥητα τῆς καρδίας εἰδότα μάρτυρα ἐκάλεσε, εἶτα ἠρωτήθη καὶ τρίτον, καὶ συνεταράχθη, πάλιν δεδοικὼς τὰ πρότερα (καὶ γὰρ τότε διισχυριζόμενος ἠλέγχετο μετὰ ταῦτα) [c] · διὰ τοῦτο πάλιν ἐπ’ αὐτὸν καταφεύγει. Τὸ γὰρ εἰπεῖν, Σὺ οἶδας πάντα, [d] τουτέστι, τὰ παρόντα καὶ τὰ μέλλοντα. Ὁρᾷς πῶς ἐγένετο βελτίων καὶ σωφρονέστερος, οὐκ αὐθαδιαζόμενος λοιπὸν καὶ ἀντιλέγων; Διὰ γὰρ τοῦτο ἐταράχθη, [e] Μήποτε ἐγὼ μὲν νομίζω φιλεῖν, οὐ φιλῶ δέ·ὥσπερ καὶ πρότερον πολλὰ νομίζων καὶ διισχυριζόμενος, ἠλεγχόμην ὕστερον».
¶Nota : Thomas s’affranchit de la syntaxe de Burgundio (et du grec) pour recomposer complètement la sentence selon l’ordre b-e-c-a-d en suivant ses deux objectifs habituels : 1° réorganiser l’exposition de sa source selon l’ordre du lemme biblique ; 2° restaurer l’ordre logique et génétique des éléments herméneutiques par lesquels Chrysostome explicite le sens du dialogue des protagonistes. La traduction de διισχυριζόμενος par fortificans (se rendant fort, Burgundio) suppose que διϊσχυρίζομαι a été compris comme équivalant de ἰσχυρίζομαι renforcé par le préfixe διά [MM2021] [MM2023]
AU ¶Codd. : Li449 * Mt366 Ed1953 {MM2021} {FG2023} {MM2023}
133 et] om. Ed1953
marg.| {CIO21d3.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Inde ergo contristatus est quod sepe interrogatus esset ab eo qui sciverat quod interrogabat et donaverat quod audiebat. Veraciter ergo respondit, et de intimo cordis protulit amantis vocem, dicens : AV
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
Tu scis quia amo te.
marg.| {CIO21d3.11} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 134 − [b] Non autem addidit135* : Plus his. Hoc enim respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat qui cor alterius videre non poterat.
Sequitur enim : 136
134 Super Li449 ] In Ed1953
135 addidit] addit Ed1953
136 enim] om. Ed1953
Dicit ei : Pasce oves meas.
marg.| Quasi dicat : [a] Sit amoris officium pascere dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem.AW av
av ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 5.4-32, CCSL 36, p. 678 : «Sit amoris officium, pascere dominicum gregem, si fuit timoris indicium, negare pastorem». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 4.20-23, CCSL 36, p. 683 : «Quod autem in eo quod respondit Petrus : Amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius uidere non poterat». [FG2018]*
AW ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO21d3.12} THEOPHYLACTUS. − Potest autem quis assignare differentiam inter agnos et oves. Agni sunt qui introducuntur, oves vero perfecti.AX aw
aw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 21, 19-23, PG 124, 312C2-5 . [CGC2014]* : «Διαφορὰν δ’ἄν τις εὕροι ἀρνίων, καὶ προβάτων καὶ τοῦ βόσκειν, καὶ ποιμαίνειν. Ἀρνία μὲν γὰρ τάχα οἱ εἰσαγωγικώτεροι, πρόβατα δὲ οἱ τελειότεροι».
¶Nota Cf.   Nicolai , In Catenam auream, 1669, discussio 41, p. 157-162; Combefis, Prolusio, 1668, p. 43-46 ;   Combefis , Bibliotheca concionatoria, t. 7, 1662, p. 156. Le débat, dévoyé par les présupposés philo-jansénistes de Combefis, porte sur la compréhension de εἰσαγωγικώτεροι, sans concerner le texte de la Catena ou l’identification de ses sources. [MM2021]
AX ¶Codd. : Li449 Ed1657 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO21d3.13} ALCUINUS. − Pascere autem oves est credentes in Christo137, ne a fide deficiant, confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, et exempla virtutum cum verbo predicationis impendere, adversariis obsistere, errantes subditos corrigere.AY ax
ax ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 21, 17), CCCM 267, p. 349.158-161 : «Pascere oues est credentes Christo ne a fide deficiant confortare sed in fide magis et magis proficiant. Pascere est terrena subsidia, si necesse est, subditis prouidere et exempla uirtutum cum uerbo praedicationis impendere, aduersariis obsistere, errantes subditos corrigere».
<potius quam>   Alcuinus , In Io., c. 44, PL 100, 1002B : «Pascere ergo oves Christi est credentes in Christum ne a fide deficiant confirmare; et ut in fide magis magisque proficiant, instanter operam dare :» saecularibus quoque subsidiis eos quantum valeat adjuvare, cogitantes [1002C] superflue de caducis corrigere [Ms., adjuvare, errantes corrigere], moerentes consolari, omnes magna pietatis cura ad perpetuae vitae perducere pascua». [MM2109]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1657 Ed1953 {MM2021}
137 Christo] Christum Ed1657
marg.| {CIO21d3.14} AUGUSTINUS. − Qui hoc autem animo pascunt oves Christi ut suas velint esse, non Christi, se convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi vel dominandi vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi caritate. Non ergo nos, sed ipsum amemus, et in pascendis ovibus eius ea que sunt eius, non138 que nostra sunt139, queramus. Quisquis enim seipsum, non Deum amat, non amat se140. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se; non ergo se amat qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis se diligit, qui propterea non se diligit ut eum diligat de quo vivit.ay AZ
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 5.8-40, CCSL 36, p. 678 : «Qui hoc animo pascunt oues Christi, ut suas uelint esse non Christi, se conuincuntur amare, non Christum; uel gloriandi, uel dominandi, uel adquirendi cupiditate, non obediendi et subueniendi et Deo placendi caritate. [...] Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ouibus eius ea quae sunt eius, non ea quae sunt nostra quaeramus. Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest uiuere de se, moritur utique amando se; non ergo se amat, qui ne uiuat se amat. Cum uero ille diligitur de quo uiuitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo uiuit». [FG2018]
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
138 non] om. Li449
139 nostra sunt] inv. Li449
140 amat se] inv. Li449
marg.| {CIO21d3.15} AUGUSTINUS. In sermone paschali. 141 − Extiterunt autem quidam servi infideles142* diviserunt gregem Christi et furtis suis peculia sibi fecerunt et audis eos dicere oves mee sunt ille. Quid queris ad oves meas. Non te inveniam ad oves meas. Si143* et nos dicamus ‘meas’ et illi dicant ‘suas’. Perdidit Christus oves suas.BA az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 147A (=Denis 12), ed. G.   Morin , Sermones post Maurinos reperti, 1930, p. 51.26-29 : « Extiterunt enim quidam serui infideles, diuiserunt gregem christi, et de grege ipsius quodammodo furtis suis peculia sibi fecerunt, et audis eos dicere, oues meae sunt illae. Quid quaeris ad oues meas? non te inueniam ad oues meas. Si et nos dicamus meas, et illi dicant suas, perdidit christus oues suas. Ponite uobis ante oculos principem pastorum, dominum gregis sui, stantem, et discernentem, et diiudicantem inter seruos suos. Tu quid dicis? oues meae sunt istae. Et tu quid dicis? istae sunt oues meae».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., 21, lect. 3, Marietti, n° 2625 : «Sed heu, quia, ut dicit Augustinus in sermone paschali, extiterunt quidam servi infideles, qui dimiserunt gregem Christi, et furtis suis peculia gregem sibi fecerunt, et audis eos dicere : oves meae sunt illae. Quid quaeris oves meas ? Non te inveniam ad oves meas. Sed si nos dicamus meas, et illi dicunt suas : perdidit Christus oves suas». [MM2021]
BA ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {MM2021}
141 In ... paschali Li449 ] om. Ed1953
142 infideles] + qui Ed1953
143 si] + sic Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,
distinctio 4 
prol.| [Io. 21, 19-20 : legitur in festo Ioannis iuxta LHR 7.7a, Ioannis ante portam Latinam iuxta LHR 46.1a]
marg.| {CIO21d4.1} CHRYSOSTOMUS. 144* {hom.87} − Cum dixisset Petro Dominus de amore quem habebat ad ipsum, prenuntiat ei martyrium quod pro ipso debebat sustinere; erudire nos volens quomodo eum amare oportet.
Unde dicit :
144 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,18 
Amen, amen, dico tibi : Cum esses iunior, cingebas te et ambulabas ubi volebas.
marg.| Meminit prioris vite, quia in secularibus iuvenis quidem utilis est, qui vero senuerit, inutilis. in divinis autem non ita est sed cum supervenerit senectus, tunc virtus clarior, tunc virilitas industrior, in nullo ab etate prohibita. Quia ergo Petrus semper volebat in periculis esse pro145* Christo, dicit ei : ‘Confide ita implebo tuum desiderium ut que non passus146* es iuvenis existens, oporteat te pati senem.
Unde sequitur :
145 pro] cum Ed1953
146 non passus] inv. Ed1953
Cum autem senueris
marg.| Per quod ostenditur quod neque tunc iuvenis erat neque senex sed vir perfectus.BB
BB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d4.2} ORIGENES. Super Mattheum. − Et attende quod non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad hoc opus ut cito transeat de hac vita.
Unde nunc Petro dicitur : Cum senueris BC ba
ba ¶Fons : Origenes, Commentariorum series 66 (Mt. 25, 18), GCS 38, p. 154.31-32 : «Iste autem qui ‘sicut homo peregre futurus vocavit servos suos’ et tradidit eis bona sua, ‘post multum temporis venit’, postquam dimisit aptos ad negotiandum animarum salutem. et ideo forsitan non facile invenitur quis ex eis, qui apti fuerint ad huiusmodi opus, ut cito transeat de hac vita; sicut est manifestum ex eo quod et apostoli senuerunt, ex quibus dicit ad Petrum : cum senueris, extendes manum».
<Non hab.> Origenes graecus; CPG-140.4 : Cramer. [MM2019]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2019}
extendes manus tuas.
marg.| {CIO21d4.3}*AUGUSTINUS. 147* − Hoc est, crucifigeris. Ad hoc autem ut venias148 :
147 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
148 ut venias] invenias Li449*
Alius te cinget et ducet quo non vis.
marg.| Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed crucifigendus quo nollet est ductus. Solutus quippe a corpore esse volebat149 cum Christo sed si fieri posset, preter mortis molestiam vitam concupiscebat eternam; ad quam molestiam nolens venit sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit ferre150 pro nobis. Nam si nulla esset mortis, vel parva molestia, non esset tam magna martyrii gloria.bb BD
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 5.76-96, CCSL 36, p. 679-680 : «Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut uenias, alius te cinget, et ducet, non quo uis, sed quo non uis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est ductus; nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo uolebat. Solutus quippe a corpore uolebat esse cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam uitam concupiscebat aeternam; ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea nolens eductus est; nolens ad eam uenit, sed uolens eam uicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo uult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est : Cum senueris, duceris quo non uis. Propter nos consolandos hunc etiam in se transfigurauit ipse Saluator, dicens : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; qui utique mori uenerat, nec habebat mortis necessitatem, sed uoluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumturus. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam uincere uis amoris, quo amatur ille qui cum sit uita nostra, etiam mortem uoluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis uel parua molestia, non esset tam magna martyrum gloria». [FG2018]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
149 esse volebat] inv . Li449
150 ferre] perferre Li449
marg.| {CIO21d4.4} CHRYSOSTOMUS. {hom.87 } − Dicit151* ergo quo non vis, propter naturalem compassionem anime, que in vita separatur a corpore, Deo hoc utiliter dispensante, ut non multi sibi mortem inferant violentam. Deinde erigens auditorem, evangelista induxit :
151 Dicit] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,19a 
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum.
marg.| Non dixit ‘moriturus esset’, ut discas quoniam pati pro Christo, gloria est patientis et honor. Nisi autem certificaretur animus quia verus Deus est, minime eius intuitu mortem toleraret. Quo fit ut sanctorum mors divine sit glorie certitudo.BE
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO21d4.5} AUGUSTINUS. 152* − Hunc invenit exitum ille negator et amator, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus153 pro Christi predicatione moreretur.BF bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 123, § 4.14-22, CCSL 36, p. 677 : «Hunc inuenit exitum ille negator, et amator, praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus; hunc inuenit exitum, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum peruersa festinatione promiserat. Faciat eius resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur». [FG2018]*
BF ¶Codd. : Li449 T46 Ed1953 {MM2021}
152 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
153 Petrus] om. T46
Numérotation du verset Io. 21,
 
prol.| [Io. 21, 19-20 : legitur in festo Ioannis iuxta LHR 7.7a, Ioannis ante portam Latinam iuxta LHR 46.1a]
marg.| {CIO21d5.1} AUGUSTINUS. 154* − Cum prenuntiasset Dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, invitat eum ad sui sequelam.
Unde dicitur :
154 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,19b 
Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
marg.| Cur dicitur Petro : sequere me , nec dicitur ceteris qui simul aderant? Qui eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro Christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat Iacobus, qui ab Herode manifestatur occisus. Verum aliquis dixerit, quoniam non est Iacobus crucifixus, merito dictum esse Petro : S  equere me , qui non solum mortem, sed etiam155* mortem crucis sicut Christus expertus est. BG bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 1.6-28, CCSL 36, p. 680-681 : «Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei : Sequere me. Conuersus Petrus uidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in caena super pectus eius, et dixit : Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum uidisset Petrus, dicit Iesu : Domine, hic autem quid? Dicit ei Iesus : Sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus : Non moritur; sed : Sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc evangelio extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro : Sequere me, nec dicitur ceteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intellegendum est, numquid solus pro christiana ueritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei frater Iohannis, qui post eius adscensionem, ab Herode manifestatur occisus? Verum aliquis dixerit, quoniam Iacobus non est crucifixus, merito dictum esse Petro : Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est». [FG2018]*
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
155 etiam] et Ed1953
marg.| {CIO21d5.2} THEOPHYLACTUS. − Audiens autem Petrus quia mortem pro Christo passurus est, querit de Ioanne an moriatur.BH be
Unde sequitur :
be ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 1, 2, 316 A 6-8. [CGC2014]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Io. 21,20 
Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit : Domine, quis est qui tradet te?
marg.| {CIO21d5.3} AUGUSTINUS. 156*. − [1] Seipsum dicit discipulum quem diligebat Iesus , quia ipsum pre ceteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret. Credo ut istius evangelii quod per eum fuerat predicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. [2] Sunt qui senserint, et hi non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Ioannem propterea plus amatum, quia ab ineunte pueritia castissimus vixerit.BI bf
Sequitur :
bf ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 119, § 2.15-21, CCSL 36, p. 658-659 : «Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat; ait enim evangelista : Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Iesus; qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius diligebat, ita ut in conuiuio super pectus suum discumbere faceret; credo ut istius evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, diuinam excellentiam hoc modo altius commendaret».
[2]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 7.25-28, CCSL 36, p. 697 : «Sunt qui senserint, et hi quidem non contemtibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Iohannem apostolum propterea plus amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus uixerit». [FG2018]*
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
156 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,21 
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit157* Iesu Domine, hic autem quid?
157 dicit Li449 cum Weber ] dixit Li449@ Ed1953
marg.| {CIO21d5.4} THEOPHYLACTUS. − Id est numquid non morietur et ipse, ut quidam exponunt? BJ bg
Sequitur :
bg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 316A6-8 : sparsim.
BJ ¶Codd. : Li449 ( 194va ) Ed1953 {MM2018} {FG2023}
Numérotation du verset Io. 21,22 
Dicit ei Iesus sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
marg.| {CIO21d5.5}*AUGUSTINUS.158* - Et repetitum est
158 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Tu me sequere
marg.| tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam cum 159* manere voluit donec veniat. Quis facile aliud esse dictum160* credat quam quod fratres crediderunt qui tunc erant?
Sequitur enim :
159 cum] cum Ed1953
160 dictum] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,23 
Exivit161* ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur.
161 Exivit] Exiit Ed1953
marg.| Sed hanc opinionem Ioannes ipse abstulit subdens :
Et non dixit Iesus ‘Non moritur‘ sed sic : Eum volo manere donec veniam; quid ad te?
marg.| Sed cui placet adhuc resistat et dicat, verum esse quod ait Ioannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur ; sed hoc tamen significatum esse talibus verbis qualia eum dixisse narravit. BK bh
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 119, § 1.31-39, § 2.1-4, CCSL 36, p. 681 : «[§ 1] Cur ergo de Iohanne dictum est : Sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? et repetitum est : Tu me sequere, tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere uoluit donec ueniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Iesus ueniret, ista maneret in uita? Sed hanc opinionem Iohannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subiungeret : Non dixit Iesus : Non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret? [§ 2] Sed cui placet, adhuc resistat, et dicat uerum esse quod ait Iohannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus uerbis, qualia eum dixisse narrauit, et asserat apostolum Iohannem uiuere, atque in illo sepulcro eius quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum iacere contendat». [FG2018]
BK ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d5.6} THEOPHYLACTUS. − Vel dicet162 : Christus non negavit Ioannem moriturum nam quidquid oritur moritur. Sed dixit : volo eum manere, id est163 vivere usque ad mundi finem, et tunc pro me patietur martyrium. Et ideo fatentur adhuc illum vivere, ab Antichristo vero debere occidi, et164 una cum Elia predicaturum nomen Christi. Sed et si assignetur eius sepulcrum, vivens quidem illud intravit, postea discessit.BL bi
bi ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 316A8–B2. [CGC2014]
BL ¶Codd. : Li449 ( 194vb ) Ed1953 {MM2018}
162 dicat Ed1953 ] dicet Li449
163 manere id est Ed1953 ] om. Li449
164 et] om. Li449
marg.| {CIO21d5.7} AUGUSTINUS. 165* − Vel forte aliquis in illo sepulcro eius, quod est apud Ephesum, dormire potius eum quam mortuum iacere contendet, assumens in166* argumentum quod illic terra sensim scatere167* et quasi ebullire perhibetur; atque hoc eius anhelitu fieri pertinaciter asseverans. Sed cur eius discipulo quem pre ceteris diligebat, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum168, cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam ab onere corporis absolverit, eique concesserit quod Paulus se concupisse169* dixitbj « dissolvi170* et esse cum Christo »? Si autem vere ibi171* quod semper sparsit fama, aut ideo fit ut eo modo commendetur pretiosa mors eius172*, quoniam non eam commendat martyrium, aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen173 questio cur dixerit Dominus de homine morituro : S ic eum volo manere donec veniam . Illud etiam movet ad querendum, cur Ioannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? Quantum ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderim174*, si iustitiam liberatoris nostri, quemadmodum defenderem providerem. Aggrediar igitur de solvenda questione tam ingenti. Duas vitas sibi divinitus predicatas novit Ecclesia quarum una est in fide, altera in spe 175*. Ista significata est per apostolum Petrum propter apostolatus sui primatum, illa per Ioannem. Ideo huic dicitur :   Sequere me per imitationem, scilicet perferendi temporalia mala. De illo vero dicitur : S  ic eum volo manere donec veniam quasi dicat : Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat176 donec sempiterna venio redditurus bona; quod apertius dici potest : Perfecta me sequatur actio, informata mee177 passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Quod non sic intelligendum est quasi dixerit : Remanere vel permanere, sed exspectare quoniam quod per eum significatur, cum venerit Christus implebitur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur 178 a malo. At ipse nos minus diligit quales nos sumus, et hinc ideo liberat, ne semper tales simus; ibi vero amplius nos diligit, quoniam quod ei displiceat et quod a nobis auferat non habebimus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Ioannes, ut in illa immortalitate179 servemur. Cur ergo Ioannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est   volo eum manere , id est exspectare,   donec veniam ; quando et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed exspectamus futurum, ut cum180* ipse venerit, habeamus. Hoc ergo per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus quia nunc nondum novimus nec habemus. Nemo tamen istos insignes181 apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus ambo erant, et in eo quod significabat182 Ioannes ambo futuri erant.BM bk
bj Phil. 1, 23.
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 2-7, CCSL 36, p. 681-687 : « 2.1-9] Sed cui placet, adhuc resistat, et dicat uerum esse quod ait Iohannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus uerbis, qualia eum dixisse narrauit, et asserat apostolum Iohannem uiuere, atque in illo sepulcro eius quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum iacere contendat. Assumat in argumentum, quod illic terra sensim scatere, et quasi ebullire perhibetur, atque hoc eius anhelitu fieri, siue constanter siue pertinaciter asseueret». [...] [§ 3.4-24] Sed numquid hinc tanta ista soluitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest facere Omnipotens, tamdiu uiuum corpus in sopore sub terra est, donec ueniat terminus saeculi? Quin immo fit amplior et difficilior, cur discipulo Iesus, quem diligebat prae ceteris, in tantum ut super pectus eius discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donauerit somnum, cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis soluerit, eique concesserit quod apostolus Paulus se concupisse dixit, et scripsit : Dissolui et esse cum Christo. Si autem quod magis creditur, ideo sanctus Iohannes ait, non dixisse Dominum : Non moritur , ne illis uerbis quae dixit, hoc uoluisse intellegi putaretur, corpusque eius in sepulcro eius exanime sicut aliorum mortuorum iacet; restat ut si uere ibi fit quod sparsit fama de terra, quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur pretiosa mors eius, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit Dominus de homine morituro : Sic eum uolo manere donec ueniam. [§ 4.1-45] Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Iohanne quem non moueat ad quaerendum, cur Iohannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? [...] Hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem uero quem plus diligit Christus, facile responderem; si iustitiam Liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem, peruiderem. [§ 5.1-133] Aggrediar igitur in eius manifesta misericordia, cuius est occulta iustitia, de soluenda quaestione tam ingenti, pro uiribus quas ipse donauerit, disputare; hucusque enim proposita est, non exposita. [...] Duas itaque uitas sibi diuinitus praedicatas et commendatas nouit ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie. [...] Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Iohannem. Tota hic agitur ista usque in huius saeculi finem, et illic inuenit finem; differtur illa complenda post huius saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic : Sequere me : de illo autem : Sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? Tu me sequere. Quid enim est hoc? Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi : Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna uenio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest : Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo; inchoata uero contemplatio maneat donec uenio, perficienda cum uenero. Sequitur enim Christum, perueniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae; manet autem donec ueniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur mala huius mundi in terra morientium , ibi uidebuntur bona Domini in terra uiuentium. Quod enim ait : Volo eum manere donec ueniam, non sic intellegendum est quasi dixerit, remanere uel permanere; sed, exspectare; quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum uenerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est : Tu me sequere, nisi nunc agatur, non peruenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem actiua uita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi uero amplius nos diligit, quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus; nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat ab his quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non uult remaneamus; ibi amplius, quo uult transeamus, et unde non uult pereamus. Amet ergo cum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Iohannes, ut in illa immortalitate seruemur. [§ 6.8-24] [...] Cur ergo Iohannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam uitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est : Volo eum manere, id est exspectare, donec ueniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse uenerit, habeamus? [...] Hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum nouimus nec habemus; haec per Iohannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad eius in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec ueniat Dominus exspectantem, sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum. [§ 7.1-3] Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significabat Iohannes, ambo futuri erant». [FG2018]
BM ¶Codd. : Cbg133 Li449 * Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
165 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
166 in] om. Ed1953
167 scatere Li449 ] scaturire Ed1953
168 donaverit somnum] donavit somnium Li449 ]
169 concupisse] concupiscere Ed1953
170 dissolvi] Cupio praem. Ed1953
171 ibi] + fit Ed1953
172 mors eius] inv. Ed1953
173 tamen] om. Li449
174 responderim] responderem Ed1953
175 spe ] specie Ed1953
176 ille maneat] illi maneant Li449
177 mee] nec Li449
178 liberamur] verberamur Li449
179 immortalitate] mortalitate Li449
180 cum Li449 ]dum Ed1953
181 insignes Ed1953 ] scrips., insignos ! codd.
182 significabat bis ] sic Li449, signabat Cbg132
marg.| {CIO21d5.8} GLOSSA. − Vel aliter : sic eum volo manere, id est nolo183 eum per martyrium consummare, sed exspectare eum in placidam absolutionem carnis sue, quando ego veniens recipiam eum in eterna beatitudine.BN bl
bl ¶Fons : Glossa ordinaria (Io. 21, 22) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 270b marg.], ed. Gloss-e  : «Sic eum. Nolo eum per martyrium consumare, sed exspectare eum placidam carnis sue absolutionem quando ego veniens recipiam eum in eternam beatitudinem». [MM2019]
BN ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
183 nolo] nole cacogr. Li449
marg.| {CIO21d5.9} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter totum in hoc quod184 dicit Dominus Petro “sequere me”, cunctorum fidelium prelaturam ei instituit. Simul autem et sequi intelligas hic imitationem in cunctis et verbis et operibus. Ostendit etiam affectionem ad ipsum quia qui nobis astrictiores sunt, hos sequi nos volumus.BO bm
bm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 21), PG 123, 313A1-14 : sparsim. [CGC2014]
BO ¶Codd. : Li449 ( 195rb ) Ed1953 {MM2018} {FG2023}
184 in hoc quod Li449 ] hoc Quando Ed1953
marg.| {CIO21d5.10} CHRYSOSTOMUS. 185* {hom.87} . − Si vero dixerit quis qualiter igitur Iacobus thronum assumpsit Hierosolymorum illud utique dicam, quoniam Petrus orbis terrarum inthronizavit magistrum. Sequitur bn : « Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius186 ». Non sine causa recolit illam accubationem sed ut ostendat quantam Petrus habebat fiduciam post negationem. qui enim in cena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, huic et prepositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare que ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro aliis magistrum interrogat. Quia igitur magna ei predixerat Dominus, et orbem terrarum commiserat, et martyrium prenuntiaverat, et amorem protestatus est187 ampliorem; volens et Ioannem communicatorem accipere dixit hic autem quid quasi diceret188 nonne eadem nobiscum veniet via? Valde enim Ioannem amabat Petrus; et per evangelium ostenditur eorum colligatio, et in Actibus apostolorum. Sic igitur nunc vicem reddit Petrus189 Ioanni. estimans autem190 eum velle191 interrogare de seipso, nec192 audere, ipse pro eo suscipit interrogationem. Quia vero debebant orbis terrarum procurationem accipere, nec oportebat eos de reliquo sibi invicem esse coniunctos, quod esset damnum orbi terrarum, propterea Dominus dicit secundum litteram grecam   si eum volo manere donec veniam, quid ad te tu me sequere; quasi dicat opus tibi commissum attende et perfice, hunc vero si voluero manere hic, quid ad te?BP
bn Io. 21, 20.
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
185 Chrysostomus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
186 quem… eius] etc. Li449
187 est] fuerat Li449
188 diceret] dicat Li449
189 reddit Petrus] inv. Li449
190 autem] enim Li449
191 velle] om. Li449
192 nec] et non Li449
marg.| {CIO21d5.11} THEOPHYLACTUS. − Quod vero dicitur : dum venero , quidam193 sic intellexerunt ac si diceret : quousque contra Iudeos qui me crucifixerunt veniam, percutiens illos baculo Romanorum. Aiunt enim hunc apostolum usque ad Vespasiani tempus, cum Ierusalem capienda erat, in locis illis conversatum. Vel dicit   dum venero , id194 est dum hunc volens, dirigam ad predicandum, te namque nunc dirigo ad orbis pontificatum, et, in hoc, sequere me; ipse vero maneat hic donec et eum educam sicut te.BQ bo
bo ¶Fons : Theophylactus , PG 123, 313C1-8, 316A1-6. [CGC2014]
BQ ¶Codd. : Li449* Ed1953 {MM2018}
193 quidam] qui Li449
194 id] hoc Li449
marg.| {CIO21d5.12} CHRYSOSTOMUS. − Deinde evangelista discipulorum opinionem ponit et corrigit, ut supra dictum est.BR bp
bp ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 87, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 158va  : «Dicens enim optionem ! discipulorum corrigit eam ut non conspitientibus eis quod dixit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 88 § 2, PG 59, 480.55-58  : «Εἰπὼν γὰρ τὴν δόξαν τῶν μαθητῶν, διορθοῦται (55) αὐτὴν, ὡς οὐ συνεωρακότων αὐτῶν ὅπερ εἶπεν. Οὐ γὰρ εἶπε, φησὶν, ὁ Ἰησοῦς, ὅτι οὐκ ἀποθανεῖται, ἀλλ’ὅτι Ἐὰν αὐτὸν θέλω μένειν».
¶Nota Thomas semble préciser le sens du grec donné par Burgundio en remplaçant «dicens» par «ponit» = Εἰπὼν [MM2018]
BR ¶Codd. : Li449* Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 21,
distinctio 6 
marg.| {CIO21d6.1} CHRYSOSTOMUS. 195* − [d] Quia ex multa certitudine scripsit Ioannes, non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre.
Unde dicit :
195 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 21,24 
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his.
marg.| Consuetudo enim est, cum valde vera dicamus, nostrum testimonium non denegare, et multo magis ille qui Spiritu sancto scribebat. Unde et alii Apostoli dicebantbq : « Nos sumus testes horum ».
[a] Sequitur :
bq Act. 2, 32.
Et scripsit hec.
marg.| Quod ipse solus dicit quia posterior ad scribendum venit Christo monente. Unde et frequenter ostendit Christi ad se amorem, occulte insinuans causam ex qua ad scribendum processit, et fide dignum faciens196 hunc sermonem ex sua dignitate.
[e] Sequitur :
196 faciens Ed1953 ] fatens Li449
Et scimus197 quia verum est testimonium eius.
197 scimus] hic desinit Or13 (mutil.)
marg.| Omnibus enim aderat, et neque cum crucifigeretur defuit et mater ei commissa est que sunt signa amoris et quod cum certitudine sciat omnia. [b] Et si aliqui non credant, inducantur198 ad credendum ex hoc quod subditur :
198 inducantur] inducuntur Li449
Numérotation du verset Io. 21,25 
Sunt autem et alia multa que fecit Iesus.
marg.| [c] Unde manifestum est quod nequaquam scripsi ut Christo gratiam prestarem, cum tot existentibus non tot scripserim quot199 ceteri sed horum plura reliqui, contumelias et convicia in medium proponens. Eum autem qui ad gloriam alterius scribit , oportet e contrario ea que sunt exprobrabilia occultare200*, que vero sunt clara proponere.BS br
br ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 87, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 158va-vb  : «[a]   Hic est discipulus qui testatur de hiis et scripsit hec   . Et novimus quoniam verum est testimonium eius . Quid utique umquam aliorum hoc faciente hic solus hec ait? Et secundo hoc fecit testans sibi. Videtur enim obstare hiis qui abscultabant. Que igitur est causa? Dicitur posterior ad scripta venisse Christo monente eum in hoc et erigente. Propterea ostendit eius amorem continue enigmatice insinuans causam a qua ad scribendum accessit. Propterea et continue eius amoris meminit dignum fide faciens hunc [huic cacogr.] sermonem. Et ostendens quoniam motus illius# venit ad hoc   et novi ait   quoniam vera sunt que dico . [b] Si vero non crediderint multi licet eis ab hoc credere. A quo? Ab eo quod deinceps dictum est : Sunt enim ait et alia multa que facit Ihesus. Que si scribentur secundum singulum neque ipsum puto capere mundum eos qui scribantur libros. [ 158vb ] [c] Unde manifestum est quoniam nequaquam gratificatus sum qui enim tot existentibus neque tot scripsi quot ceteri sed horum plura dereliqui et insidiationes iudaicas et lapidationes et contumelias, odium, convitia in medium proponens et ostendens quod et demonium habentem vocabant eum. Manifestum est quoniam nequaquam gratificatus sum. Eum enim qui gratificaretur contrarium oportebat facere que quidem exprobabilissima occultare, que vero clara proponere. [d] Quia igitur a multa certitudine scripsit, non refutat et sui ipsius testimonium in medium ferre provocans unumquemque scrutari et examinare ea que facta sunt. Consuetudo enim nobis, cum valde vera dicamus, neque nostrum ipsorum testimonium denegare. Si vero nos hec facimus, multo magis ille qui Spiritu scribebat. Quod et reliqui apostoli predicantes dicebant. Nos sumus testes eorum que dicimus et Spiritum quem dedit hiis qui sunt quasi eb eo. [e] Sed et omnibus aderat et neque cum crucifigebatur defuerat. Et mater ei commissa est que universa signa sunt eius qui in eum amoris et eius quod cum certitudine sciat omnia. Si vero tot dixit esse signa ne mireris, sed excogitans eius ineffabilem qui faciebat virtutem, suscipe cum fide quod dictum est. Sicut enim nobis facile loqui ita illi. Magis autem multo facilius facere ea que volebat operari. Sufficiebat enim velle solum et omnia sequebantur».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 88 § 2, PG 59, 480.58 -481.33 : «[a] Οὗτός ἐστιν ὁ μαθητὴς, ὁ μαρτυρῶν περὶ τούτων καὶ γράψας ταῦτα· καὶ οἴδαμεν, ὅτι ἀληθής ἐστιν ἡ μαρτυρία αὐτοῦ. Τί δή ποτε, τῶν ἄλλων οὐδενὸς τοῦτο ποιοῦντος, οὗτος μόνος ταῦτά φησι, καὶ δεύτερον τοῦτο ποιεῖ μαρτυρῶν ἑαυτῷ·δοκεῖ δὲ προσίστασθαι τοῖς ἀκροωμένοις; τί οὖν ἐστι τὸ αἴτιον; Λέγεται ὕστερος πρὸς τὸ γράφειν ἐλθεῖν, τοῦ Θεοῦ κινήσαντος αὐτὸν ἐπὶ τοῦτο καὶ διεγείραντος·διὰ τοῦτο δείκνυσιν αὐτοῦ τὴν ἀγάπην συνεχῶς, αἰνιττόμενος τὴν αἰτίαν, ἀφ’ ἧς ἐπὶ τὸ γράφειν ὥρμησε. Διὰ τοῦτο καὶ συνεχῶς μέμνηται, ἀξιόπιστον ποιῶν τὸν (5) λόγον, καὶ δηλῶν ὅτι κινηθεὶς ἐκεῖθεν, ἦλθεν ἐπὶ τοῦτο. Καὶ οἶδα, φησὶν, ὅτι ἀληθῆ ἐστιν ἃ λέγει· [b] εἰ δὲ μὴ πιστεύουσιν οἱ πολλοὶ, ἔξεστιν αὐτοῖς ἀπὸ τούτου πιστεῦσαι. Ποίου; Τοῦ ἑξῆς εἰρημένου · Ἔστι γὰρ, φησὶ, καὶ ἄλλα πολλὰ ἃ ἐποίησεν ὁ Ἰησοῦς, ἅτινα ἐὰν γράφηται καθ’ ἓν, οὐδὲ αὐτὸν οἶμαι τὸν κόσμον χωρῆσαι τὰ γραφόμενα βιβλία. [c] Ὅθεν δῆλον, ὅτι οὐκ ἂν ἐχαρισάμην. Ὁ γὰρ, τοσούτων ὄντων, οὐδὲ τοσαῦτα εἰπὼν, ὅσα οἱ λοιποὶ, ἀλλὰ τούτων μὲν τὰ πλείονα παραλιπὼν, τὰς δὲ ἐπιβουλὰς τὰς Ἰουδαϊκὰς, τὰς καταλεύσεις, τὸ μῖσος, τὰς ὕβρεις, τὰς λοιδορίας εἰς μέσον προθεὶς, καὶ δηλώσας, πῶς καὶ δαιμονῶντα καὶ πλάνον ἐκάλουν, εὔδηλον ὅτι οὐκ ἂν ἐχαρισάμην. Τὸν γὰρ χαριζόμενον τοὐναντίον ἔδει ποιεῖν, τὰ μὲν ἐπονείδιστα ἀποκρύπτεσθαι, τὰ λαμπρὰ προτιθέναι. [d] Ἐπεὶ οὖν ἀπὸ πολλῆς πληροφορίας ἔγραψεν ἅπερ ἔγραψεν, οὐ παραιτεῖται τὴν ἑαυτοῦ μαρτυρίαν εἰς μέσον φέρειν, προκαλούμενος καθ’ ἕκαστον ἐξετάζειν καὶ βασανίζειν τὰ γεγενημένα. Ἔθος γὰρ ἡμῖν, ὅταν σφόδρα ἀληθεύειν δοκῶμεν, μήποτε τὴν ἑαυτῶν μαρτυρίαν ἀρνεῖσθαι. Εἰ δὲ ἡμεῖς τοῦτο ποιοῦμεν, πολλῷ μᾶλλον ἐκεῖνος ὁ Πνεύματι γράφων· ὅπερ οὖν καὶ οἱ λοιποὶ ἀπόστολοι κηρύττοντες ἔλεγον· Ἡμεῖς ἐσμεν μάρτυρες, φησὶν, ὧν λέγομεν, καὶ τὸ Πνεῦμα ὃ ἔδωκε τοῖς πειθαρχοῦσιν αὐτῷ. [e ] Καὶ πᾶσι δὲ παρῆν, καὶ οὐδὲ σταυρουμένου ἀπελιμπάνετο, καὶ τὴν μητέρα ἐνεχειρίσθη· ἅπερ πάντα σημεῖα τῆς πρὸς αὐτὸν ἀγάπης, καὶ τοῦ μετὰ ἀκριβείας εἰδέναι πάντα».
¶Nota : Thomas modifie l'ordre de la source pour restituer l'ordre du texte biblique. [MM2018]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018} {FG2023}
199 quot] quo Li449
200 exprobrabilia occultare Li449 ] exprobrabiliora tacere Ed1953
marg.| {CIO21d6.2} AUGUSTINUS. 201 − Quod autem subdit :
201 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
Que si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos202* qui scribendi sunt libros.
202 eos] om. Li449, posse praem. Ed1953 cum Clementina
marg.| Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse sed capacitate legentium comprehendi non posse; quamvis salva rerum fide plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, exponitur, sed quando id quod apertum est, vel augetur vel extenuatur; nec tamen a tramite significande veritatis erratur; quoniam sic verba rem que indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat. Hunc loquendi modum greco nomine hyperbolem vocant, qui modus sicut in hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis litteris invenitur.BT bs
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 124, § 8.4-20, CCSL 36, p. 688 : «Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia uerum est testimonium eius. Sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? Sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent; quamuis salua rerum fide, plerumque uerba excedere uideantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum uel dubium, causa et ratione reddita exponitur, sed quando id quod apertum est uel augetur, uel extenuatur, nec tamen a tramite significandae ueritatis erratur; quoniam sic uerba rem quae indicatur excedunt, ut uoluntas loquentis nec fallentis appareat, qui nouit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est uel minuitur loquendo aliquid, uel augetur. Hunc loquendi modum graeco nomine, non solum graecarum, uerum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen uocant. Qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis diuinis litteris inuenitur : ut est : Posuerunt in caelum os suum; et : Verticem capilli perambulantium in delictis suis, et multa huiusmodi, quae scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi evangelista terminante evangelium suum, etiam ipse compellerer meum terminare sermonem». [FG2018]
BT ¶Codd. : Cbg133 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO21d6.3} CHRYSOSTOMUS. − [a] Vel hoc referendum est ad eius203* qui faciebat virtutem204. Sicut enim nobis facile est 205 loqui, ita et illi et, multo facilius, facere que volebat [b] quia ipse est super omnia Deus benedictus in secula. Amen.206*
<EXPLICIT>BU bt
bt ¶Fons : [a] Chrysostomus , In Io., hom. 87 (in fine), Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 158vb  : «Sed excogitans eius ineffabilem qui faciebat virtutem, suscipe cum fide quod dictum est. Sicut enim nobis facile loqui, ita illi. Magis autem multo facilius facere ea que volebat operari. Superficiebat enim velle solum et omnia sequebantur».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 88 § 2, PG 59, 481 .
[b]   Chrysostomus , In Io., hom. 88 (in fine), Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 159rb  : «Gratia et clementia Domini nostri Ihesu Christi cum quo Patri gloria imperium honor simul cum sancto Spiritu nunc et semper et in secula seculorum. Amen».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 88 § 3, PG 59, 482 .48-51 : «... χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ’ οὗ τῷ Πατρὶ, ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, δόξα, κράτος, τιμὴ, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν». [MM2018]
BU ¶Codd. : Cbg133 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2020} {FG2023} {MM2023}
203 eius Li449 ] + potentiam Ed1953
204 virtutem] virtute Mt366
205 nobis – facile est] inv. Cbg133
206 secula. Amen] + Hic liber est scriptus qui scripsit si<t> benedictus Li449, + Amen Cbg133, secula seculorum. Amen Ed1953
[Io. 3, 1-15 legitur in festo Trinitatis; cf. Ordinarium OP 693] [Io. 5, 1-15 legitur Quadragesimae 1 feria 6; cf. Ordinarium OP 612] [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]


Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 21 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_21)

Notes :