Catena aurea

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 

Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
Non enim volebat in Iudeam ambulare
quia querebant eum Iudei interficere.
Numérotation du verset Io. 7,2 

Erat autem in proximo dies festus Iudeorum Scenophegia.
Numérotation du verset Io. 7,3 

Dixerunt autem ad eum fratres eius2:
2 ad eum – fratres eius]
Transi hinc
et vade in Iudeam
ut et3 discipuli tui videant opera tua que facis.
3 et] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,4 

Nemo quippe
in occulto quid4 facit et querit ipse in palam esse.
4 quid Rusch Weber ] aliquid Li449@ Li449
Si hec facis
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset Io. 7,5 

Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset Io. 7,6 

Dicit ergo eis Iesus:
Tempus meum
nondum advenit
Tempus autem vestrum
semper est paratum.
Numérotation du verset Io. 7,7 

Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Numérotation du verset Io. 7,8 

Vos ascendite ad diem festum hunc.
Ego5
5 Ego Rusch Weber ] + autem Li449@ Li449
non ascendam6
6 ascendam Li449@ Rusch ] ascendo Weber
ad diem festum istum7
7 istum Catena Rusch Weber ] hunc Catena@(Li449 La88)
quia meum tempus
nondum impletum est.
Numérotation du verset Io. 7,9 

Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset Io. 7,10 

Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
non manifeste
sed quasi in occulto.
Numérotation du verset Io. 7,11 

Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
Numérotation du verset Io. 7,12 

Et murmur multus erat de eo8 in turba.
8 erat - de eo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
Numérotation du verset Io. 7,13 

Nemo tamen palam9 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
9 Nemo tamen palam Li449 Rusch Weber ] Ne Li449@
Numérotation du verset Io. 7,14 

Iam autem die festo mediante
ascendit Iesus
in templum et docebat.
Numérotation du verset Io. 7,15 

Et mirabantur Iudei
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
Numérotation du verset Io. 7,16 

Respondit eis Iesus
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
Numérotation du verset Io. 7,17 

Si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet10 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
10 cognoscet Rusch ] cognoscere Weber
Numérotation du verset Io. 7,18 

Qui
a semetipso
loquitur
gloriam propriam
querit.
Qui autem
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset Io. 7,19 

Nonne Moyses dedit vobis legem?
Et nemo ex vobis facit legem.
Numérotation du verset Io. 7,20 

Quid
me queritis interficere? Respondit turba
et dixit ei11: Demonium habes.
11 ei Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Quis te querit
Interficere?
Numérotation du verset Io. 7,21 

Respondit Iesus
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
Numérotation du verset Io. 7,22 

Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
non quia ex Moyse est
sed ex patribus
et in sabbato circumciditis hominem.
Numérotation du verset Io. 7,23 

Si
circumcisionem accipit
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur12 indignamini,
12 cur Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
quia totum hominem
sanum feci in sabbato?
Numérotation du verset Io. 7,24 

Nolite iudicare
secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset Io. 7,25 

Dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset Io. 7,26 

Ecce13 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
13 ecce Rusch ] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,27 

Sed hunc scimus unde sit,
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset Io. 7,28 

Clamabat ergo docens Iesus in templo14 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis15.
14 docens Iesus in templo Rusch ] Iesus docens in templo Li449@ Li449 , in templo docens Iesus Weber |
15 nescitis Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber |
Numérotation du verset Io. 7,29 

Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
ero similis vobis mendax. Sed scio16 eum17
16 scio Rusch ] ego praem. Li449@ | sed scio] et ego scio Li449 |
17 etsi … eum Rusch ] om. Weber |
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset Io. 7,30 

Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
Numérotation du verset Io. 7,31 

De turba autem multi crediderunt in eum
et dicebant: Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset Io. 7,32 

Audierunt Pharisei
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset Io. 7,33 

Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
tempus vobiscum sum
et
vado ad eum
qui me misit18.
18 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,34 

Queretis me
et non invenietis
et ubi ego sum19
19 ego sum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,35 

Dixerunt ergo Iudei
ad semetipsos20
20 semetipsos Li449@ Li449 Rusch ] se ipsos Weber
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
Numérotation du verset Io. 7,36 

Quis est hic
sermo quem dixit:
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,37 

In novissimo
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
veniat ad me et bibat.
Numérotation du verset Io. 7,38 

Qui credit in me sicut dicit21 Scripturaa:
0 Cf. Is. 55, 1.
21 dicit Li449@ Li449 Rusch ] dixit Weber
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
Numérotation du verset Io. 7,39 

Hoc autem dixit de Spiritu
quem accepturi erant
credentes
in eum. Nondum22 erat Spiritus datus23
22 nondum Li449@ Rusch ] nondum enim Li449 , non enim Weber |
23 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
quia Iesus nondum erat24 glorificatus.
24 erat Li449@ Li449 Rusch ] fuerat Weber
Numérotation du verset Io. 7,40 

Ex illa ergo25 turba
25 ergo Rusch Weber ] + hora Li449@ Li449
cum audissent hos sermones eius dicebant:
Hic est vere propheta.
Numérotation du verset Io. 7,41 

Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
Numquid a Galilea venit Christus26?
26 venit Christus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,42 

Nonne Scripturab dicit quia ex semine David et de27 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
0 Cf. Mi. 5, 2.
27 de Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,43 

Dissensio itaque facta est in turba propter eum28.
28 in turba - propter eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 

Quidam autem ex ipsis volebant29 apprehendere eum
29 volebant Rusch Weber ] voluerunt Li449@ Li449
sed nemo misit super illum manus.
Numérotation du verset Io. 7,45 

Venerunt ergo
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset Io. 7,46 

Responderunt ministri:
Numquam sic locutus est homo
sicut hic loquitur30.
30 loquitur Rusch ] homo Weber , homo loquitur Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,47 

Responderunt ergo eis Pharisei:
Numquid et vos seducti estis?
Numérotation du verset Io. 7,48 

Numquid aliquis ex principibus31 credidit in eum aut ex Phariseis?
31 aliquis - ex principibus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,49 

Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset Io. 7,50 

Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat32
32 venerat Rusch ] venit Li449@ Weber
ad eum33 nocte
33 eum Rusch Weber ] Ihesum Li449@ Li449
qui unus erat ex ipsis:
Numérotation du verset Io. 7,51 

Numquid lex nostra
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso34 et cognoverit quid faciat?
34 prius - audierit ab ipso Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,52 

Responderunt et dixerunt ei:
Numquid et tu Galileus es?
Scrutare Scripturas35
35 scrutare Scripturas Rusch ] scrutate Scripturas Li449@ Li449 , scrutare Weber
et vide quia a Galilea propheta36 non surgit.
36 a Galilea - propheta Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,53 

Et reversi sunt
unusquisque in domum suam.

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 1 
prol.| [Io. 7, 1-13 legitur in Passione feria 3; cf. Ordinarium OP 637 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d1.1} AUGUSTINUS. 1 − [b] Futurum erat ut aliquis fidelis Christi absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, precessit in capite quod in membro confirmaretur.
Unde dicitur : [a] A a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, , tract. 28, § 2.3-11, CCSL 36, p. 277-278 : «[a] Post haec, inquit, ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim uolebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Hoc est quod dixi, infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. [b] Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inueniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur». [FG2018]
A ¶Codd. : Li449 (75rb ) Ed1953 {MM2019}
1 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,1 
Post hec2 ambulabat Iesus in Galileam. Non enim volebat in Iudeam ambulare quia querebant eum Iudei interficere.
2 Hec] om. Li449 *, + autem Ed1953
marg.| {CIO7d1.2} BEDA. − Hec verborum connexio talis est, ut intelligamus quoniam in medio multa geri et fieri potuerunt. Iudea autem et3 Galilea regiones sunt Palestine provincie, sed Iudea dicta est a tribu Iuda. Non tamen solum illa regio quam tribus Iuda, sed et illa quam tribus Beniamin possidebat, Iudea dicta est quia ex tribu Iuda reges oriebantur. Galilea vero dicitur, eo quod lacteum populum, id est candidum, gignat. Galilea enim grece, latine lac dicitur.B
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2019}
3 et] in Li449
marg.| {CIO7d1.3} AUGUSTINUS. 4 − [b] Sic autem hoc Dominus dixit, quasi non posset5 ambulare inter Iudeos, et non occidi a Iudeis. Hanc enim potentiam quando voluit demonstravit; [a] sed infirmitati nostre prebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem.b C
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 2.6-15, CCSL 36, p. 277-278 : «Hoc est quod dixi, [a] infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inueniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. [b] Sic enim dictum est : Nolebat ambulare in Iudaeam, quia quaerebant eum Iudaei occidere, quasi non posset Christus et ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis. Hanc enim potentiam, quando uoluit, demonstrauit». [FG2018]
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
4 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
5 posset] Christus + Li449
marg.| {CIO7d1.4} CHRYSOSTOMUS. 6 {hom.47} . − Sed et illud est dicere, quoniam que deitatis erant7 ostendebat, et que humanitatis etenim fugiebat persecutores ut homo, et apparebat eis ut Deus, utrumque vere existens.D
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
6 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
7 erant] om. Li449
marg.| {CIO7d1.5} THEOPHYLACTUS. − Secessit etiam nunc in Galileam, quia nondum passionis aderat tempus unde vanum reputabat in medio inimicorum manere, et magis ipsos ad odium incitare. Unde et consequenter tempus describitur, cum subditur : c E
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 1), PG 123, 1320D10 1321A4. [CGC2014]
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 7,2 
Erat autem in proximo dies festus Iudeorum, scenopegia.
marg.| {CIO7d1.6} AUGUSTINUS. 8 − Quid sit scenopegia, qui Scripturas legerunt noverunt. Faciebant tabernacula in 9 die festo ad similitudinem tabernaculorum, in quibus habitaverunt, cum ex10 Egypto educti peregrinarentur in eremo. Celebrabant ex hoc diem festum, reminiscentes11 beneficiorum Domini, qui tamen occisuri erant Dominum. Appellabatur autem apud Iudeos dies festus, cum tamen 12 non esset13 unus, sed plures.d F
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 3.2-9, CCSL 36, p. 278 : «Quid sit Scenopegia, scripturas qui legerunt, nouerunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitauerant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Iudaei, uelut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Iudaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres eius ad Dominum Christum. Fratres eius sic accipite, sicut nostis; non enim nouum est quod auditis. Consanguinei uirginis Mariae, fratres Domini dicebantur». [FG2018]
F ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
8 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
9 in] om. Li449
10 ex] in Li449
11 reminiscentes] reminiscente Li449
12 tamen] om. Li449
13 esset] dies + Li449
marg.| {CIO7d1.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.47} . − Ostendit igitur per hoc evangelista, quoniam multum tempus pretermisit. Cum enim Dominus sedit in monte, erat prope dies festus pasche. hic autem scenopegie meminit, et in quinque intermediis mensibus nihil aliud nobis enarravit, nisi miraculum panum et allocutionem factam ad eos qui comederunt. quia enim indeficienter signa faciebat et disputabat, non poterant evangeliste omnia enumerare; sed ista14 precipue studuerunt dicere pro quibus aut querela aut contradictio quedam a Iudeis subsequebatur15; quod et hic apparet.G
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
14 ista] illa Li449
15 subsequebatur] sequebantur Li449
marg.| {CIO7d1.8} THEOPHYLACTUS. − Quia enim fratres eius viderant16 ipsum non esse paratum ad descendendum17, subditur : e H
e ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 3), PG 123, C13-D2. [CGC2018] [MM2018]
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
16 viderant] viderunt Li449
17 descendendum] ascendendum Li449
Numérotation du verset Io. 7,3 
Dixerunt autem ad eum fratres eius18* transi hinc et vade in Iudeam.
18 ad eum - fratres eius] inv. Ed1953
marg.| {CIO7d1.9} BEDA. − Ac si dicant : Tu signa facis, et pauci ea vident; transi ergo ad regiam urbem, ubi sunt principes, ut, visis signis, laudem consequaris ab eis. Sed quia non omnes discipuli semper Dominum sequebantur, sed eorum multi in Iudea erant, ideo subdunt :I
I ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
Ut et19 discipuli tui videant opera tua que facis.
19 et] om. Li449
marg.| {CIO7d1.10} THEOPHYLACTUS. − Id est turbe que sequuntur te. Non enim de duodecim dicunt discipulis, sed de aliis qui conservabantur20* cum illo.f J
f ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 3), PG 123, 1321D3-5. [CGC2014]
J ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
20 conservabantur ] conversabantur Ed1953
marg.| {CIO7d1.11} AUGUSTINUS. 21 − [a] Cum autem auditis fratres Domini, Marie cogitate consanguinitatem non iterum parientis ullam propaginem. Sicut22 enim in sepulcro, ubi positum est corpus Domini, nec ante, nec postea mortuus iacuit, sic uterus Marie nec ante, nec postea quidquam mortale concepit. [c] Opera quidem Domini discipulos non latebant, sed istos latebant et ideo : [b] Dicebant ut discipuli tui videant opera tua que 23   facis. [k] Loquebantur24 autem prudentiam carnis, « Verbo quod caro factum est »g.
[e] Unde et subdunt :
g Io. 1, 14.
21 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
22 sicut] sic Li449
23 que] tu + Li449
24 Loquebantur] Loquebatur Li449
Numérotation du verset Io. 7,4 
Nemo quippe in occulto aliquid facit, et querit ipse in palam esse. si hoc25 facis, manifesta teipsum mundo.
25 hoc] hec Li449
marg.| [j] quasi dicant : facis miracula26 appare hominibus27, ut laudari possis ab hominibus28. [i] Nam qui eum videntur monere, glorie ipsius consulunt et [h] quia humanam gloriam requirebant, [g] in eum non credebant.
[f] Unde sequitur :
26 miracula] mirabilia Li449
27 hominibus] omnibus Li449
28 hominibus] omnibus Li449
Numérotation du verset Io. 7,5 
Neque enim fratres eius credebant in eum.
marg.| [d] Christum enim consanguineum potuerunt habere29, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt.h K
h ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 3.20-24, CCSL 36, p. 278 : «Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus iacuit, sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit».   Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 4.2-17, CCSL 36, p. 278-279 : «Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et uade in Iudaeam, [b]   ut et discipuli tui uideant opera tua, quae tu facis. [c] Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, [d] Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in evangelio; non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent : [e]   Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse ;   si haec facis, manifesta teipsum mundo . Et continuo : [f]   Neque enim fratres eius credebant in eum . [g] Quare in eum non credebant? [h] Quia humanam gloriam requirebant. [i] Nam et quod eum uidentur monere fratres, gloriae ipsius consulunt : [j] Facis mirabilia, innotesce; id est appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni; sed caro sine Deo, carni cum Deo. [k] Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est et habitauit in nobis». [FG2018]
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
29 potuerunt habere] inv. Li449
marg.| {CIO7d1.12} CHRYSOSTOMUS.{hom.47} . − Dignum est autem mirari evangelistarum morem veritatis amicum, qualiter non verecundantur dicere ea que magistro videntur30 inferre31 iniuriam, sed hoc maxime studuerunt enuntiare. non enim parvam habet detractionem quod fratres eius discredebant32. et videtur initium33 verborum quasi amicorum esse; multe autem amaritudinis erant que dicebantur quia de34 formidine et de amore glorie eum notant; nam dicunt35 nemo in occulto aliquid facit quod36 erat formidinem incusantium, et simul suspicantium que fiebant non vere facta esse. Per hoc autem quod dicunt   et querit ipse in palam esse, amorem glorie in eo notant. Christus autem mansuete eis respondit, docens nos non indigne ferre, si aliqui etiam viles nobis consilientur.
Sequitur enim :
30 magistro videntur] inv . Li449
31 inferre] ferre Li449
32 eius discredebant] ei decredebant Li449
33 initium] quidem praem. Li449
34 de] et praem. Li449
35 dicunt] dicere Li449
36 quod] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,6 
Dicit ergo37 eis Iesus : Tempus meum nondum advenit. Tempus autem vestrum semper est paratum. L
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
37 ergo] om. Ed1953
marg.| {CIO7d1.13} BEDA. − Ne autem videatur hoc contrarium ei quod Apostolus diciti : « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum38 », referendum est quod hic dicitur, non ad tempus nativitatis, sed ad tempus glorificationis. M
i Gal.4, 4.
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
38 suum] om. Li449
marg.| {CIO7d1.14} AUGUSTINUS. 39 − [a] Dabant enim illi consilium consequende glorie, veluti seculariter, et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret. Sed Dominus voluit ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Dicit ergo : [d] Tempus meum, id est [f] glorie mee, qua 40 veniam in altitudine iudicaturus, [e]   nondum venit ; [c] tempus autem vestrum, id est mundi gloria, semper est paratum. [g] Et quoniam nos Domini corpus41 sumus, quando nobis insultant amatores huius seculi, dicamus eis :   Tempus vestrum adest paratum ,   tempus nostrum   nondum advenit . [b] Excelsa enim patria, humilis via. Qui recusat viam, quid querit patriam?j N
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 5.10-24, CCSL 36, p. 279 : «[a] Dabant ei consilium consequendae gloriae, ueluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret; quod ergo ait Dominus : Tempus meum nondum uenit, illisrespondit qui ei consilium de gloria dabant; Tempus gloriae meae nondum uenit. Videte quam profundum sit : de gloria illi admonebant, sed ille uoluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem uiam sternere [...] [b] Excelsa est enim patria, humilis uia. Patris est uita Christi, uia est mors Christi; patria est mansio Christi, uia est passio Christi. Qui recusat uiam, quid quaerit patriam?».   Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 6.1-26, CCSL 36, p. 279-280 : «Tempus meum nondum uenit; [c] tempus autem uestrum, id est mundi gloria, semper est paratum. [...] [d] Tempus meum [e] nondum uenit. Erit enim tempus [f] gloriae, ut qui uenit in humilitate, ueniat in altitudine. Qui uenit iudicandus, ueniet iudicaturus; qui uenit occidi a mortuis, ueniet iudicare de uiuis et mortuis». [g]   Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 7.28-33, CCSL 36, p. 281 : «Et quoniam corpus Domini nostri Iesu Christi sumus, quoniam membra eius sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus, quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis : Tempus uestrum semper est paratum;   tempus nostrum nondum   uenit ». [FG2018]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
39 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
40 qua] quo Li449
41 Domini corpus] inv. Li449
marg.| {CIO7d1.15} CHRYSOSTOMUS.{hom.47} . − Vel aliter. Videtur mihi aliud occulte insinuare42 fortassis enim eum prodere volebant, et tradere Iudeis; ideo43 dicit tempus meum nondum advenit, hoc est tempus crucis et mortis;   tempus autem vestrum semper est paratum quia etsi vos semper sitis44 cum Iudeis, non interficient vos, eadem cum illis zelantes.
Unde sequitur :
42 insinuare] insinuari Li449
43 ideo] et praem. Li449
44 semper sitis] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 7,7 
Non potest vos odisse mundus45; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
45 vos odisse mundus Li449 ] mundus odisse vos @Li449
marg.| Quasi dicat qualiter mundus eos odit qui eadem cum ipso volunt, et pro eisdem student me autem odit, quoniam redarguo eum. intantum ergo gloriam hominum non quero, quod non pretermitto eos redarguere; licet sciam ex hoc odium nasci et mortem intentari. Per hoc etiam ostenditpecia 17 46 quod odium Iudeorum contra eum concitabat publica redargutio, non autem sabbati solutio. O
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
46 - dit quod odium] « xvii pecia » praem. marg. Li449 (76ra26.27) mutatio penn a e ?
marg.| {CIO7d1.16} THEOPHYLACTUS. − Vel Dominus contra duo de quibus illi eum arguebant, alia duo inducit. Contra formidinem quidem dicit quod opera mundi redarguit, id est opera eorum qui mundana sapiunt quod non faceret, si formidolosus esset. Sed contra inanem gloriam misit illos ad festum.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 7,8 
Vos ascendite ad diem festum hunc.
marg.| Nam si vane glorie passione detineretur, retinuisset eos secum. Nam glorie cupidi consueverunt multos habere qui sequuntur47* illos48* P.k
k ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 7), PG 123, 1, 2, 1325A10–B5. [CGC2014]
P ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2017} {MM2022}
47 sequuntur Li449?, secuntur T47 ] sequantur Ed1953
48 illos Li449 T47] eos Ed1953
marg.| {CIO7d1.17} CHRYSOSTOMUS.{hom.47} . − Hoc etiam dicit ostendens quod eis blandiri non vult, sed concedit eis iudaica facere.Q
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO7d1.18} AUGUSTINUS. 49 − Vel aliter. Vos ascendite ad diem festum hunc , ubi gloriam humanam queritis, ubi extendere vultis carnalia gaudia, non eterna cogitare50*.
Sequitur :
49 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
50 eterna cogitare Li449 ] cogitare celestia Ed1953
Ego autem non ascendam ad diem festum istum. R l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 8.5-8, CCSL 36, p. 281 : «Vos adscendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Vbi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Vbi extendere uultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non   adscendo ad diem festum   hunc , quia meum tempus nondum impletum est». [FG2018]
R ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CIO7d1.19} CHRYSOSTOMUS. {hom.47} . − Scilicet modo vobiscum
quia meum tempus51 nondum impletum est.
51 tempus] om. Li449
marg.| In futuro enim pascha crucifigendus erat.S
S ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
marg.| {CIO7d1.20} AUGUSTINUS. 52* − Vel meum tempus , id est glorie mee, nondum advenit. Ipse erit53 dies festus meus, non diebus istis54 percurrens et transiens sed permanens55 in eternum. Ipsa erit festivitas, gaudium56 sine fine, eternitas sine labore, serenitas sine nube.m T
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 8.11-15, CCSL 36, p. 281 : «In die festo hoc gloriam uos humanam quaeritis; meum uero tempus, id est gloriae meae, nondum uenit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum : ipsa erit festiuitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube». [FG2018]
T ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
52 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
53 erit] erat La88
54 istis] festis La88
55 permanens] permanebis La88
56 gaudium] et praem. Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,
 
prol.| [Io. 7, 1-13 legitur in Passione feria 3; cf. Ordinarium OP 637 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d2.1} THEOPHYLACTUS. − Quia dixerat Dominusn : « Non ascendam vobiscum », in principio denegavit ascensum, vitans iram frementium Iudeorum
Unde dicitur :
n Io. 7, 8.
Numérotation du verset Io. 7,9 
Hec cum dixisset, ipse mansit in Galilea57.
57 Unde dicitur… in Galilea] iter. Li449
marg.| Postea vero ascendit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 7,10 
Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit. U o
o ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 9), PG 123, 1325C4-8 : . [CGC2014]
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d2.2} AUGUSTINUS. 58* − Ascendit autem non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter et 59 de festo eterno admonere.p V
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 8.18-20, CCSL 36, p. 281 : «Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo auertere, et in Deum conuertere cupiebat». [FG2018]
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
58 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
59 et] om. Li449
marg.| {CIO7d2.3} CHRYSOSTOMUS. 60 {hom.47} . − Vel ascendit, non ut patiatur, sed ut alios erudiat. latenter autem ascendit poterat enim manifeste ascendere et detinere eorum inordinatum impetum, quod multoties fecit; at61 nolebat hoc continuo62 facere, ne magis suam divinitatem denudaret, et ut incarnatio eius certior esset, et ut nos erudiret ad virtutem. ut igitur disceremus quid nos oporteat facere, qui non possumus persecutores detinere, voluit latenter ascendere. non autem dixit in occulto, sed quasi in occulto 63, ut ostendat dispensative hoc esse factum. si enim omnia ut Deus ageret, quomodo64 possemus nos scire, incidentes humanis periculis, quid oporteat facere?W
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
60 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
61 at] set Li449
62 continuo] continue Li449
63 sed…occulto] om. Li449
64 quomodo] unde Li449
marg.| {CIO7d2.4} ALCUINUS. − Vel occulte ascendit, quia favorem hominum non querit, non pompis stipantium se turbarum delectatur.X
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d2.5} BEDA. − Mystice autem designatur quia singulis quibusque carnalibus humanam gloriam querentibus. Dominus manet in Galilea, que interpretatur transmigratio facta65*, id est in membris suis, qui transmigrant66 de vitiis ad virtutes, et in eis proficiunt. Postmodum vero Dominus ascendit quia membra Christi non huius vite sed eterne gloriam querunt. Occulte autem Dominus ascendit, quia “omnis gloria eius est ab intus67q, id est « de corde puro et conscientia bona et fide non ficta »r.Y s
q Cf. Ps. 44, 14.
r 1Tim. 1, 5.
s ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. 7:9-10 [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 90vb  ; Utrecht, Univ., 76, f. 48vb  : «Per hoc quod fratribus ad diem festum ascendentibus ipse mansit Galilea, mystice designatur quia singulis quibusque carnalibus popularem laudem et humanam gloriam querentibus Dominus manet in Galilea. Galilea nam que interpretatur transmigratio facta [!]. Manet enim Dominus in Galilea, id est in membris suis, in illis videlicet qui bene transmigrare noverunt de infidelitate ad fidem de vitiis ad virtutes et in eisdem proficere. Sequitur :   Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste scilicet quasi in oculto. His verbis ostendit evangelista differentiam inter sollemnitatem bonorum et malorum. Nam per hoc quod prius ascendentibus fratribus, postmodum Dominus ascendit, ostenditur quia carnales homines et mundi huius amatores presentis vite, membra vero ipsius id est fideles non iustius caduce sed perrenis vite gloriam querunt. In eo quod Dominus occulte ascendisse dicitur demonstratur quia omnis gloria ei<us> ab intus, iuxta illud Psalmiste: Omnis gloria ei<us> [om. Utrecht] filie regis ab intus. Omnis quippe gloria Domini et filie regis, id est sancte Ecclesie, ab intus est, id est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta ». <Non hab.> Beda Venerabilis (LLT, PL, Corpus corpor.). [MM2024]
Y ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
65 facta codd. cum ‘Beda’ ] sancta Ed1953
66 transmigrant] transmigrat Li449
67 est - ab intus] ab intus Li449*, inv. Mt366
marg.| {CIO7d2.6} AUGUSTINUS. 68 − [a] Vel quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluit. [b] Omnia enim que dicta sunt antiquo populo Israel, umbre fuerunt futurorumt, et scenopegia umbra erat futurorum. [e] Omnia ergo69 que fiebant70 in figura, manifestantur in nobis. Ascendit ergo [f] in occulto, figura enim erat ipsum esse in occulto. In ipso die festo Christus latebat, quia ipse dies festus Christi membra peregrinatura significabat. [d] Ille enim est in tabernaculis qui se in mundo esse intelligit peregrinum. [c] Scenopegia autem erat celebratio71 tabernaculorum.
Sequitur :
t Cf. Hbr. 10, 1.
68 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
69 ergo] om. Li449
70 fiebant] infiebant + Li449
71 celebratio] om. Li449 s
Numérotation du verset Io. 7,11 
Iudei autem72 querebant eum in die festo et dicebant : Ubi est ille? u
u ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 8.23-24, CCSL 36, p. 281 : «Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter adscendit, aliquid significare uoluisse».   Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 9.1-52, CCSL 36, p. 282-283 : «[b] Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae legis, quae agerent, siue in sacrificiis, siue in sacerdotibus, siue in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt; umbrae fuerunt futurorum. [...] Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum, et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cuius futuri umbra erat. Exposui quid erat [c] Scenopegia : celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitauit. [...][d] Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundi intellegit peregrinum. [...] [e] Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non uacat quod de Domino dictum est :   Adscendit ad diem festum, non manifeste, sed tamquam in occulto. [f] Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat, quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat». [FG2018]
72 autem] ergo Li449
marg.| {CIO7d2.7} CHRYSOSTOMUS. 73 {hom.48} . − Ex multo odio et inimicitia; neque enim74 eum nominatim vocare volebant. non autem multa erat eis in festivitate reverentia, nec multa religio; quia a festivitate credebant Christum fraudulenter detinere.Z
Sequitur :
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
73 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
74 enim] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,12 
Et murmur multum erat de eo in turba.
marg.| {CIO7d2.8} AUGUSTINUS. 75 − [a] Murmur erat de contentione, quam convenienter exponit dicens :
75 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
marg.| Quicumque emicuerit in aliqua gratia, alii dicunt : bonus est, alii :   non sed seducit turbas . Quod autem dictum est de eo76, valet ad consolationem de quocumque hoc dictum fuerit Christiano. [b] Et quidem si seducere decipere est, nec Christus seductor, nec quisquam debet77 seductor esse Christianus. Si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, querendum est unde, et quo. [d] Si a bono ad malum, malus seductor est; [c] si a malo ad bonum, bonus est78. Et utinam sic omnes seductores vocemur79 et simus.v AA
v ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 11.2-28, CCSL 36, p. 283-284 : «Vnde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant : Quia bonus est; alii autem : Non, sed seducit turbas. De omnibus seruis eius intellegendum; hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spiritali, proferto alii dicunt : Bonus est; alii : Non, sed seducit turbas. [...] Simul quidem triturantur, sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, ualet ad consolationem, de quocumque hoc dictum merit christiano». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 29, § 1.8-15, CCSL 36, p. 284 : «Si enim seducere decipere est, nec Christus seductor, nec apostoli eius; nec quisquam seductor debet esse christianus; si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo : [c] si a malo ad bonum, bonus seductor est; [d] si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et uocemur et simus !». [FG2018]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
76 eo] Deo Li449
77 debet] dicitur Li449
78 est] om. Li449
79 vocemur] et praem. Li449
marg.| {CIO7d2.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} − Igitur illam quidem estimo opinionem multitudinis esse, qua scilicet dicebatur bonus esse. Hanc vero principum et sacerdotum quod ostenditur per hoc quod dicunt : Seducit turbam 80*; non dicunt ‘seducit nos’.AB
Sequitur :
AB ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
80 turbam] turbas Ed1953 cum Textu
Numérotation du verset Io. 7,13 
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
marg.| {CIO7d2.9} AUGUSTINUS. − Eorum scilicet qui dicebant : B onus est , non qui dicebant : S  educit turbas. Hec enim clarius sonabant, sed   bonus est pressius susurrabant.w AC
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 11.2-28, CCSL 36, p. 283-284 : «Vtique qui dicebant : Bonus est, non qui dicebant : Seducit turbas. Qui dicebant : Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tamquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant». [FG2018]*
AC ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO7d2.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.48} . − Vide autem eorum qui principantur corruptionem. Hi autem qui principatibus subiciuntur, sani quidem erant iudicio, sed non habebant libertatem dicendi quod maxime multitudinis est.AD
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 3 
prol.| [Io. 7, 14-31 legitur Quadragesimae 4 feria 3; cf. Ordinarium OP 630 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d3.1} CHRYSOSTOMUS. 81 {hom.48} . − Dominus tardatione sua auditores attentiores facere volens, non in primis diebus ascendit, sed circa solemnitatis medium
Unde dicitur :
81 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,14 
Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
marg.| Qui enim primis diebus eum quesierunt, repente eum presentem videntes, magis intendebant docenti, et qui bonum eum dicebant et qui malum illi quidem, ut aliquid lucrarentur et admirarentur; hi vero ut comprehenderent.AE
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d3.2} THEOPHYLACTUS. − Nam in principio festi his que festi erant magis attendebant unde postea Christum attentius audierunt.x AF
x ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 14), PG 123, 1328C10-13. [CGC2014]
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d3.3} AUGUSTINUS. 82 − [d] Quantum enim datur intelligi, [c] ipsam festivitatem [e] diebus pluribus celebrabant. [b] Et ideo dicit : Iam die festo mediante , id est cum illius diei83 festi tot dies remansissent quot preterissent, [a] ut etiam84 hoc impleretur quod aity : « Non ascendam ad diem 85* hunc », id est ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea   die festo mediante. AG z
y Io. 7, 8.
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 10.8-9, CCSL 36, p. 283 : «Priores enim fratres adscenderunt, et non tunc adscendit ille, quand o illi putabant et uolebant, [a] ut etiam hoc impleretur quod ait : Non ad hunc, id est ad quem uos uultis, primum uel secundum diem. Adscendit autem postea, ut evangelium loquitur : [b] mediato die festo, id est cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. [c] Ipsam enim festiuitatem, [d] quantum intellegendum est, [e] diebus pluribus celebrabant». [FG2018]*
AG ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
82 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
83 illius diei] illi dici cacogr. La88
84 ut etiam] et hoc La88
85 diem] + festum Ed1953
marg.| {CIO7d3.4} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. − Tunc etiam 86 ascendit, non quasi ad diem festum sed quasi ad lucem. Illi vero ascenderunt quasi ad perfruendum delicias87* diei festi. Christo vero ille fuit dies festus quo, passione sua, redemit mundum.AH aa
aa ¶Fons : <revera> Ambrosiaster, , qu. 74, § 2.1-6, CSEL 50, p. 127; PL 35, 2272 : «Quid uidetur contrarium, quando non tunc ascendit quando negauit, sed ascendit postea, et ascendit non quasi ad diem festum, sed quasi ad litem? illi enim omnes laeti ascenderunt, quasi ad perfruendas delicias diei festi. certum est ergo, quia non ascendit ad diem festum. saluatoris autem ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. denique dicit : nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo. hic dies festus eius est, quo uicit mortem». [FG2017]*
¶Nota: Aucune leçon propre de la Catena ne concorde avec les variantes de l’édition critique d’Augustin. [MM2024]
AH ¶Codd. : La88 (188a) Li449 V797 Ed1953 {FG2017} {MM2024}
86 etiam La88 Ed1953 ] autem Li449
87 delicias] deliciis Ed1953
marg.| {CIO7d3.5} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 88 − Ille autem qui prius latebat, docebat et palam loquebatur et non tenebatur. Illud enim ut lateret89*, erat causa exempli, hoc potestatis.ab AI
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 2.4-6, CCSL 36, p. 285 : «Ille qui latebat, docebat, et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis». [FG2018]
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
88 Super La88 Li449 V797] In Ed1953
89 ut lateret Li449 ]quod latebat Ed1953
marg.| {CIO7d3.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} . − Quid autem docebat, non dixit evangelista; sed quod mirabiliter docebat, hoc solum ostendit tanta enim erat virtus docentis ut qui dixerantac« Seducit turbas90 », transmutati mirarentur.
Unde sequitur :
ac Io. 7, 12.
90 turbas] turbam Li449
Numérotation du verset Io. 7,15 
Et mirabantur Iudei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
marg.| Vide admirationem nequitia plenam non enim dicit quod in doctrina91 admirarentur; sed in aliam admirationem inciderunt.AJ
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
91 in doctrina] doctrinam Li449
marg.| {CIO7d3.7} AUGUSTINUS. 92 − Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur93*, sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit94* educatus numquam eum viderant litteras discentem; audiebant tamen de lege95 disputantem, legis testimonia proferentem; que nemo posset proferre nisi legisset, nemo legeret nisi litteras didicisset. Et ideo mirabantur.ad AK
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 28, § 2.6-13, CCSL 36, p. 285 : «Omnes quidem, quantum arbitrer [arbitror Alcuin.], mirabantur, sed non omnes conuertebantur. Et [om. Alcuin.] unde admiratio? Quia multi nouerant ubi natus, [+ et Alcuinus] quemadmodum fuerit educatus; numquam eum uiderant litteras discentem, audiebant autem de lege disputatem, legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset : et ideo mirabantur». [FG2018]
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}*
92 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
93 mirabantur Li449 ] admirabantur Ed1953
94 fuerit Li449 ] fuerat Ed1953 cum Alcuin.
95 tamen-de lege] inv. Li449
marg.| {CIO7d3.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} . − Ab hac autem admiratione96 cognoscere debebant quoniam hec scientia humanitus non erat in eo, sed divinitus; sed quia hoc ipsi nolebant confiteri97, sed in sola admiratione stabant, Dominus hec revelavit.AL
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}*
96 admiratione] questione Li449
97 nolebant confiteri] volebant revelare Li449
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 7,16 
Respondit eis98 Iesus et dixit : Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.
98 Eis @Li449] om. Li449
marg.| {CIO7d3.9} AUGUSTINUS. − [a] Videtur autem hoc esse contrarium quod dicit : M ea , et :   non est 99   mea. N am si dixisset ista doctrina non est mea, nulla esset100 questio. Que est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus est doctrina Patris, si Verbum Patris est. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed est alicuius et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam quia Patris est Verbum. Quid est tam tuum quam tu? Et quid tam non tuum quam tu, si alicuius es quod es [b] Breviter ergo hoc mihi dixisse videtur : M  ea doctrina non est mea, ac si diceret : ego non sum a meipso. [c] Sabellianam heresim sententia ista dissolvit, qui dicere ausi sunt, ipsum esse Filium qui est et Pater duo esse nomina, sed unam rem.ae AM
ae ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 29, § 3.4-22, § 5.1-3, § 7.1-3, CCSL 36, p. 285-287 : «Haec est profunditas prima; uidetur enim paucis uerbis quasi contraria locutus. Non enim ait : Ista doctrina non est mea; sed : Mea doctrina non est mea. Si non sua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque, et : mea doctrina; et : non mea. Nam si dixisset : Ista doctrina non est mea, nulla essset quaestio. [...] Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicuius, et suam doctrinam dixit, seipsum, et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? Et quod tam non tuum quam tu, si alicuius est quod es? [...]. [§ 5] Breuiter ergo dico Caritati uestrae, hoc uidetur mihi dixisse Dominus Iesus Christus : Mea doctrina non est mea, ac si diceret : Ego non sum a meipso» [...]. [§ 7] Sabellianam haeresim sententia ista dissoluit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem». [FG2018]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
99 est] om. Li449
100 esset] esse Li449
marg.| {CIO7d3.10} CHRYSOSTOMUS. 101 {hom.48} . − Vel suam dicit, quoniam eam docuerat non suam autem, quoniam Patris erat doctrina. Sed si omnia que sunt Patris, eius sunt; ex hoc ipso quod Patris est, deberet esse et sua. sed hoc quod dicit non est mea, vehementer ostendit et102 sui et Patris unam esse doctrinam; ac si diceret nihil habeo permutatum aut diversum; sed ita ago103, ut non estimetur104 aliud quid preter Patrem dicere vel agere. AN
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
101 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
102 et] om. Li449
103 ago] ut dico + Li449
104 estimetur] estimet Li449
marg.| {CIO7d3.11} AUGUSTINUS. Quinto de Trinitate. {1,11} . − Vel aliter. Secundum aliud suam dixit, secundum aliud non suam secundum formam Dei suam, secundum formam serviaf, non suam. AO
af Cf. Phil. 2, 7.
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d3.12} AUGUSTINUS. 105 − [a] Si quis autem hoc parum intellexerit, audiat consilium quod Dominus consequenter dat, dicens :
105 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,17 
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet106 de doctrina utrum ex Deo sit, an ego ex meipso107 loquar.
106 cognoscet] cognoscere @Li449
107 ex meipso] a me ipso @Li449 , a memetipso Li449
marg.| Quid est : Si quis voluerit voluntatem eius facere ? [c] Hoc est credere in eum. [f] Ipse enim108 dixitag : « Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ipse misit ». [e] Quis autem hoc109 nesciat, hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius [d] cognoscere autem, hoc est intelligere. [b] Ergo noli querere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas quia « nisi credideritis, non intelligetis »ah.ai AP
ag Io. 6, 29.
ah Is. 7, 9.
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 29, § 6.1-31, CCSL 36, p. 286-287 : «Si intelleximus, Deo gratias ! [a] si quid autem parum intelexit, fecit homo quo usque potuit, cetera uideat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare. Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Audiat consilium, qui dicit : Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, uidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intellegere uis? Crede. Deus enim per prophetam dixit : Nisi credideritis, non intellegetis. Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adiunxit : Si quis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est hoc : Si quis uoluerit uoluntatem eius facere? Sed ego dixeram : Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. [b] Ergo noli quaerere intellegere ut credas, sed crede ut intellegas; quoniam nisi credideritis, non intellegetis. Cum ergo ad possibilitatem intellegendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Iesum Christum hoc ipsum adiunxisse in consequenti sententia, inuenimus eum dixisse : Si quis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. Quid est : cognoscet? hoc est intelleget. Quod est autem : Si quis uoluerit uoluntatem eius facere, [c] hoc est credere. Sed quia [d] cognoscet, hoc est intelleget, omnes intellegunt; quia uero quod ait : Si quis uoluerit uoluntatem eius facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intellegatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum reuera ad credere pertineat facere uoluntatem Patris eius. [e] Quis nesciat hoc esse facere uoluntatem Dei, operari opus eius, id est quod illi placet? [f] Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Vt credatis in eum, non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei; non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum». [FG2018]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
108 enim] supra + Li449
109 hoc] om. Li449
marg.| {CIO7d3.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} . − Vel hoc ita dicit, ac si dicat110 auferte iram et invidiam et odium quod sine causa in me habetis; et nihil erit quod prohibeat vos cognoscere quoniam Dei verba sunt que loquor. Deinde aliud inducit argumentum insolubile, ab his que sunt in consuetudine hominum, nos111 erudiens.
Unde sequitur :
110 dicat] diceret Li449
111 nos] vos Li449
Numérotation du verset Io. 7,18 
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam querit.
marg.| Quasi dicat qui aliquam propriam vult instituere doctrinam, propter nihil aliud hoc vult quam ut gloriam acquirat. si vero112 ego gloriam eius qui misit me quero, cuius gratia aliena vellem vos docere. AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
112 vero] om. Li449
marg.| Et hoc est quod subdit :
Qui autem querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
marg.| {CIO7d3.14} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : verax sum, quia doctrina mea continet veritatem. Iniustitia in me non est, quia alterius gloriam non usurpo.aj AR
aj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 11), PG 123, . [CGC2014]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d3.15} AUGUSTINUS. 113 − Qui querit gloriam propriam, antichristus est. Dominus autem noster magnum nobis exemplum prebuit humilitatis, dum habitu inventus ut homo, querit gloriam Patris, non suam. Sed tu quando aliquid boni facis, gloriam tuam queris quando aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris.ak AS
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 29, § 8.1-23, CCSL 36, p. 288 : «Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit ille qui uocatur Antichristus, extollens se, sicut apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur. Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Iudaeos : Ego ueni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius ueniet in nomine suo, hunc suscipietis. Significauit eos Antichristum suscepturos, quo gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus, et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Iesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis; nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et uerissime dixit : Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? Philippe, qui uidit me, uidit et Patrem; nempe ipse dixit, et uerissime dixit : Ego et Pater unum sumus. Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum, tamen quia uenit in tempore, et formam serui accepit, et habitu est inuentus ut homo, quaeri : gloriam Patris, non suam, quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce creatorem; seruus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere eius gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cuius gloriam quaesiuit qui est ab illo unicus natus». [FG2018]
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
113 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d3.16} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} . − Vide ergo quoniam causa quedam propter quam humilia de se dicit, hec est, ut credant quoniam non desiderat gloriam neque principatum, et etiam propter imbecillitatem audientium, et114 ut doceat homines moderata sapere, et nihil de se dicere magnum, sed semper humile115.AT
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
114 et] om. Li449
115 sed semper humile] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 4 
prol.| [Io. 7, 14-31 legitur Quadragesimae 4 feria 3; cf. Ordinarium OP 630 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d4.1} CHRYSOSTOMUS. 116 {hom.48} . − Duas117 criminationes Iudei contra Christum inducebant unam quod sabbatum solveret, aliam quod Patrem suum dicebat Deum, equalem seipsum faciens Deo. hoc igitur prius confirmavit dum ostendit quod non est Deo contrarius, sed eadem ille118 docet. De reliquo ad sabbati solutionem instat, dicens :
116 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
117 Duas Li449² ] Trias Li449* (al. m. corr.)
118 ille] illi Li449
Numérotation du verset Io. 7,19 
Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem?
marg.| Ac si diceret lex dicit non occides; vos autem occiditis; et hoc est quod subditur
Numérotation du verset Io. 7,20 
Quid me queritis interficere ?
marg.| Ac si diceret et si ego dissolvi legem hominem sanans, transgressio fuit, sed in salutem; vos autem transgredimini in malum unde non debeo a vobis de solutione legis diiudicari. in duobus ergo eos corripuit et dicendo quid me queritis interficere et ostendendo quoniam occisionem meditantes non sunt digni alium diiudicare119. AU
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
119 diiudicare] iudicare Li449
marg.| {CIO7d4.2} AUGUSTINUS. 120 − Vel hoc dicit quia si legem facerent, in ipsis litteris Christum agnoscerent, et presentem non occiderent. Respondit autem   ei turba , non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem.
Sequitur enim :
120 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Respondit turba et dixit : Demonium habes, quis te querit interficere?
marg.| Ei121 dictum est quod demonium haberet, qui demones expellebat. Dominus autem non turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit maledictum pro maledicto, sed respondit tranquille.al AV
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 30, § 2.3-11, § 3.1-6, CCSL 36, p. 289-290 : «[§ 2] Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex uobis facit legem; nam si legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt : Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem; denique turba turbata uidete quid responderit : Daemonium habes; quis te quaerit   occidere ? Quasi non peius fuerit dicere : Daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A ueritate. Turbam lippitudinis turbauit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem. [§ 3] Dominus autem non plane turbatus, sed in sua ueritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto. Quibus si diceret : Daemonium habetis uos, uerum utique diceret. Non enim talia illi ueritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus : Vnum opus feci, et omnes miramini». [FG2018]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
121 Ei] Et Li449
marg.| {CIO7d4.3} BEDA. − In quo nobis patientie reliquit exemplum ut quoties nobis ab aliquibus falsa obiciuntur convicia, patienter toleremus et vera que possumus non obiiciamus sed salutaria monita predicemus. AW
Sequitur enim :
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 7,21 
Respondit Iesus et dixit eis : Unum opus feci et omnes miramini.
marg.| {CIO7d4.4} AUGUSTINUS. 122 − Ac si diceret : Quid si omnia mea opera123 videretis124? Ipsius enim opera erant que in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant125. Fecit unam rem et turbati sunt quia salvum fecit hominem126 sabbato. Quasi si quisquam eorum egrotus sabbato127 sinceraret128, alius illum sanum fecisset quam ille129 qui eos scandalizavit quia unum hominem sabbato salvum fecit.AX am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 30, § 3.7-13, CCSL 36, p. 290 : «Tamquam dicens : Quid si omnia opera mea uideritis? Ipsius enim opera erant quae in mundo uidebant, et ipsum qui fecit omnia non uidebant; fecit unam rem, et turbati sunt, quia saluum fecit hominem sabbato. Quasi uero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizauit, quia unum hominem saluum fecit sabbato». [FG2018]*
<Nota> Nicolaï corrige abusivement d’après l’édition d’Erasme (  Augustinus , 1528-1529, t. 9, p. ) contre la tradition unanime de la Catena qu’il réduit au témoignage de . Cf.   Combefis , , t. 2, p. 74 : «emendavit [...] ex Basil. quod forte glossemata est».   Nicolai , , 1669, discussio 36, p. 126-128 note qu’il ne s’agit pas d’une glose ajoutée mais bien du texte de l’édition citée adopté «pro legentium faciliori usu», corroboré par d’autres éditions. La correction n’en est pas moins abusive : si certaines éditions anciennes lisent effectivement les manuscrits ne corroborent pas cette leçon. [MM2020]
122 Augustinus] om. Ed1470 V797, + In Ioannem Ed1953
123 mea opera Fi28 Li449 Urb26 V796 V797 V798] mea Arag7, inv. Fi263 La88 Mt366 Ed1470 Ed1475A Ed1486 Ed1570 Ed1571 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1745 Ed1953
124 videritis] videtis Fi263 V797
125 et ipsum... videbant] iter. V796, om. h om. V798 | videbant] videbat Li449
126 sabbato Arag7 Fi263 Fi28 Li449 La88 Urb26 V796 V798 ] in praem. Mt366 V797 Ed1470 Ed1475A Ed1486 Ed1570 Ed1571 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1745 Ed1953
127 sabbato²] in praem. Arag7 V797
128 sinceraret] lac. V797, sanaretur Ed1657
129 ille] iste Ed1745 Ed1953
marg.| {CIO7d4.5} CHRYSOSTOMUS. 130 {hom.48} . − Hoc enim quod dicit miramini , hoc est turbamini et tumultuatis131. vide autem quomodo132 prudenter a lege eos syllogizat. vult enim ostendere quod facere hoc opus non erat legem solvere sunt enim multa principaliora quam lex de observatione sabbati, per quorum observationem lex non solvitur, sed impletur. AY
Et ideo subdit :
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
130 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
131 et tumultuatis] tumultuatus Li449
132 quomodo] qualiter Li449
Numérotation du verset Io. 7,22 
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus; et in sabbato circumciditis hominem.
marg.| {CIO7d4.6} AUGUSTINUS. 133 − Quasi dicat : Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse, non quia ex Moyse est, sed ex patribus. Abraham enim 134 primus accepit circumcisionem a Domino. Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses. Accepistis in lege135 ut circumcidatis octavo die; accepistis in lege ut vacetis septimo die, si octavus dies illius qui natus est, occurrit ad diem septimum sabbati, circumciditis hominem; que136 circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute.an AZ
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 30, § 4.3-13, CCSL 36, p. 291 : «Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino. Et in sabbato circumciditis. Conuicit uos Moyses. In lege accepistis ut circumcidatis octauo die; accepistis in lege ut uacetis septimo die; si octauus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut seruetis sabbatum, an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octaui? Sed noui, inquit, quid faciatis. Circumciditis hontinem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato uacare a salute». [FG2018]
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
133 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
134 enim] quippe Li449
135 Accepistis in lege] inv. Li449
136 que] quia Li449
marg.| {CIO7d4.7} ALCUINUS. − Propter tres enim causas data fuit circumcisio primo ut signum esset magne fidei Abrahe; secundo ut per eam a ceteris nationibus discernerentur; tertio ut illam in virili membro suscipientes castitatem mentis et corporis observare deberent. et tantum conferebat tunc circumcisio quantum nunc baptisma; nisi quia137 ianua nondum aperta erat. Concludit ergo ex premissisBA
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
137 quia] quod Li449
Numérotation du verset Io. 7,23 
Si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi, indignamini mihi138, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
138 indignamini mihi] inv. @Li449 Li449
marg.| {CIO7d4.8} CHRYSOSTOMUS. 139 {hom.48} . − Quasi dicat : Sabbati solutio in circumcisione, legis est observatio sic et ego hominem curans sabbato, legem servavi. Vos, qui non estis legislatores, ultra modum legem defenditis, sed Moyses iubet legem solvi propter mandatum quod non erat ex lege, sed ex patribus. Per hoc autem quod dicit totum hominem sanum feci in sabbato , ostendit circumcisionem esse particularem sanitatem. BB
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
139 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d4.9} AUGUSTINUS. 140 − Forte autem illa circumcisio ipsum Dominum significabat. Quid enim est circumcisio, nisi carnis expoliatio? Significavit141 ergo expoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est in eo membro per quod procreatur creatura mortalium quia « per unum hominem peccatum intravit in mundum »ao. Ideo autem quisquis cum preputio nascitur, quia omnis cum vitio propaginis nascitur; et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis que male vivendo addimus, nisi per Christum. Cultellis enim petrinis circumcidebant et petre nomine Christum figurabant142. Ideo autem octavo die, quia post septimum sabbati Dominus die Dominico resurrexit. Ipsa autem resurrectio nos circumcidit; id est abstulit desideria carnalia. Intelligite hoc significari opus bonum quo143 ego feci totum hominem salvum in sabbato quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima. Estis autem prohibiti servilia opera facere sabbato. Numquid servile opus est hominem sanare in sabbato? Manducatis siquidem144 et bibitis sabbato, quia pertinet ad salutem; per quod ostenditis, opera salutis nullo modo esse die sabbati omittenda.ap BC
ao Rm. 5, 12.
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 30, § 5.1-32, § 6.15-24, CCSL 36, p. 291-292 : «[§ 5] Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Iussa est enim adhiberi octauo die circumcisio; et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro iussa fieri, quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum; et per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors. Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum uitio propaginis nascitur; et non mundat Deus siue a uitio cum quo nascimur, siue a uitiis quae male uiuendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus. Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant, et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octauo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octauo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos uera petra, apostolo admonente : Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Circumcisis loquitur : Resurrexit Christus, abstulit uobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo peius quod male uiuendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intellegite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem saluum sabbato, quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima [...]. [§ 6] Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis est auctor, et seruilia opera prohibiti estis facere sabbato; si uere intellegatis seruilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, seruus est peccati. Numquid seruile opus est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Iesu Christi, et ex uerbis eius), utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda». [FG2018]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
140 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
141 Significavit] significat Li449
142 figurabant] significabant Li449
143 quo] quod Li449
144 siquidem] quidem Li449
marg.| {CIO7d4.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.48} . − Non autem dixit : ego maius circumcisione operatus sum; sed solum factum145 narrans, iudicium eis concessit.
Unde subditur :
145 factum] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,24 
Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
marg.| Quasi dicat non quia Moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex personarum dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura hoc enim est146 iuste iudicare. nullus autem incusavit Moysen de hoc quod iussit sabbatum solvi propter mandatum circumcisionis quod erat aliunde quam ex lege inductum. ergo fide dignior vobis est Moyses, qui iubet solvi legem a mandato non legali. BD
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
146 est] om. Li449
marg.| {CIO7d4.11} AUGUSTINUS. 147 − [b] Hoc autem quod Dominus148 notavit hoc loco, evadere in hoc seculo, magni laboris est non personaliter iudicare. Admonuit quidem Dominus Iudeos, admonuit149 et nos. [a] Quod enim pretiosum sonabat150 de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis151 servatum, et propter nos recitatum. Sursum est Dominus, sed etiam hic est veritas Dominus. corpus enim Domini, in quo surrexit, uno loco esse potest; veritas eius ubique diffusa est. [c] Quis ergo est152 qui non iudicat personaliter? Qui equaliter diligit. Non enim cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, timendum est ne personas accipiamus nonnumquam enim est iudicium inter Patrem et Filium. Non equamus Filium patri in honore, sed preponimus, si bonam causam habet, Filium patri in veritate; et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat equitas meritum.aq BE
aq ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 30, § 1.13-19, CCSL 36, p. 289 : «Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis seruatum, et propter nos recitatum, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus; sed etiam hic est ueritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest; ueritas eius ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donauerit de uerbis eius, et nos dicamus». [b]   Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 30, § 7.1-4, CCSL 36, p. 292 : «Hoc uitium, fratres, quod Dominus notauit hoc loco, euadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter iudicare, sed rectum iudicium retinere. Admonuit quidem Dominus Iudaeos, sed monuit et nos; illos conuicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit». [c]   Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 30, § 8.1-11, CCSL 36, p. 293 : «Quis est qui non iudicat personaliter? Qui diligit aequaliter. Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines diuerso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas accipiamus. Sed quando inter duos iudicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnumquam iudicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre; seruamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in honore, sed praeponimus, si bonam causam habet; filium aequemus patri in ueritate, et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. Ita uerbis Domini proficimus, et ut proficiamus gratia illius adiuuamur». [FG2018]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
147 Augustinus La88 Li449 Ed1953
148 Dominus] om. Li449
149 admonuit] set monuit Li449
150 sonabat] sanabat Li449
151 nobis] vobis Li449
152 ergo est] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 5 
prol.| [Io. 7, 14-31 legitur Quadragesimae 4 feria 3; cf. Ordinarium OP 630 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d5.1} AUGUSTINUS. 153 − Supra dictum est quod Dominus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cui potestas erat ut non teneretur154, sed ut significaret, etiam in ipso die festo, qui celebrabatur a Iudeis, se occultari, et suum esse mysterium. Nunc autem apparet potestas que putabatur timiditas loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbe.
Unde dicitur :
153 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
154 cui…teneretur] om. hom. Li449
Numérotation du verset Io. 7,25 
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis : Nonne hic est quem Iudei155 querebant156 interficere ?
155 Iudei] om. Weber
156 querebant] querunt Weber @Li449 Li449
Numérotation du verset Io. 7,26 
Ecce157 palam loquitur, et nihil ei dicunt.
157 Ecce] et praem. Weber @Li449 Li449
marg.| Noverant enim qua sevitia querebatur; mirabantur qua potentia non tenebatur.ar BF
ar ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 1.2-14, CCSL 36, p. 293-294 : «Meminit Caritas uestra pristinis sermonibus et lectum esse in evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Iesus ideo uelut occulte adscendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cuius potestas erat ne teneretur, sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium; hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audiuimus, cum lectio legeretur : Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt; numquid uere cognouerunt principes quia hic est Christus? Qui nouerant qua saeuitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur». [FG2018]
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d5.2} CHRYSOSTOMUS. 158 {hom.49}. − Addit autem Evangelista ex Hierosolymis, quoniam qui magis potiti erant signis, hi omnibus159 erant miserabiliores; qui deitatis eius signum videntes maximum, omnia iudicio corruptorum principum permittebant. an non magnum, insanientes et querentes interficere, habere eum in manibus, et160 repente quiescere?BG
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
158 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
159 omnibus] omnes Li449
160 et] om. Li449
marg.| {CIO7d5.3} AUGUSTINUS. 161 − Igitur non plene intelligentes Christi potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ei pepercerunt.
Unde subdunt :
161 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? BH as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 1.14-16, § 2.1-2, CCSL 36, p. 294 : «[§ 1] Deinde non plene intellegentes illius potentiam, putauerunt principum esse scientiam, quod ipsi cognouerant eumdem esse Christum; ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt. [§ 2] Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant : Numquid cognouerunt principes quia hic est Christus, fecerunt sibi quaestionem qua eis uideretur non ipse esse Christus». [FG2018]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d5.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.49} − Sed ipsi neque principum sequuntur sententiam sed aliam proferunt corruptam et propria amentia dignam.
Unde subditur :BI
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 7,27 
Sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
marg.| {CIO7d5.5} AUGUSTINUS. − Hec opinio apud Iudeos non inaniter nata est. Invenimus tamen quod Scripture dixerunt de Christoat : « Quoniam Nazareus vocabitur » . E rgo predixerunt unde sit. Iudei etiam dixerunt Herodi querenti, quod Christus in Bethlehem Iude nascereturau, et testimonium etiam propheticum attulerunt162. Unde ergo nata est hec opinio apud Iudeos, quod Christus cum venerit, nemo sciat163 unde sit, nisi quia utrumque pronuntiaverunt164 Scripture. Secundum hominem predixerunt unde esset; secundum Deum latebat impios, et querebat pios. Hanc igitur opinionem in eis generaverat quod per Isaiam dictum est : “Generationem eius quis enarrabit?”avDenique Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant.
Unde sequitur :
at Mt. 2, 23.
au Cf. Mt. 2, 5-6; Mi. 5, 1.
av Cf. Is. 53, 8.
162 attulerunt] protulerunt Li449
163 sciat] scit Li449
164 pronuntiaverunt] pronuntiaverant Li449
Numérotation du verset Io. 7,28 
Clamabat ergo Iesus docens in templo et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis.
marg.| Hoc est dicere et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis , Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus165 enim in hac causa latebat virginis partus, quo excepto, totum noverunt166 in Iesu quod ad hominem pertinet. Recte ergo dixit :   Et me nostis et unde sim scitis , secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum divinitatem autem :
165 Solus] autem + Li449
166 noverunt] noverant Li449
A167 meipso non veni, sed est verus qui misit me168. BJ aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 2.6-29, § 3.4-18, CCSL 36, p. 294-295 : «[§ 2] Haec opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum uenerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est), si consideremus scripturas, inuenimus, fratres, quoniam sanctae scripturae dixerunt de Christo : quoniam Nazaraeus uocabitur. Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum natiuitatis eius quaeramus, tamquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Iudaeos, propter scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum uisa stella Magi quaererent adorare, uenerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid uellent; ille autem conuocatis eis qui legem sciebant, quaesiuit ab eis ubi Christus nasceretur, illi dixerunt : In Bethlehem Iudae; et testimonium etiam propheticum protulerunt. Si ergo prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et locum ubi eum peperit mater eius, unde nata est ista opinio apud Iudaeos, quam modo audiuimus : Christus cum uenerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicauerant et praenuntiauerant scripturae? Secundum hominem praedixerant scripturae unde esset; secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt : Christus cum uenerit, nemo scit unde sit, quia hanc illis opinionem generauerat quod per Isaiam dictum est : Generationem autem eius quis enarrabit? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia nouerant eum unde esset, et quia non nouerant, ut adtestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum diuinitatem maiestatis. [§ 3] Audite ergo Verbum Domini, fratres, uidete quemadmodum confirmauit eis et quod dixerunt : Istum nouimus unde sit; et quod dixerunt : Christus cum uenerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Iesus : Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non ueni, sed est uerus qui me misit, quem uos nescitis. Hoc est dicere : Et me scitis, et me nescitis; hoc est dicere : Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Vnde sim scitis, Iesum a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat uirginis partus, cui tamen testis erat maritus; ipse enim hoc poterat fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto uirginis partu, totum nouerant in Iesu quod ad hominem pertinet : faciens ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit : Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum autem diuinitatem : Et a me ipso non ueni, sed est uerus qui me misit, quem uos nescitis». [FG2018]
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
167 A Li449] et praem. @Li449
168 me] quem vos non scitis + Weber , quem vos nescitis @Li449 Li449
marg.| {CIO7d5.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.49} . − Per quod ea que in mente habebant revelat; ac si diceret non sum de numero eorum qui sine causa venerunt; sed est verax qui misit me; et si verax est, in veritate misit; et qui missus est, congruum est veracem esse. rursus autem ex propriis sermonibus eos capit; quia enim dicebant cum venerit Christus, nullus cognoscet unde sit169 ostendit etiam inde se Christum esse; quoniam a Patre venit, quem ipsi nesciebant et ideo subdit quem vos nescitis. BK
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
169 sit] est Li449
marg.| {CIO7d5.7} HILARIUS. Sexto de Trinitate. 170 − Numquid autem non omnis homo, licet in carne ex Deo natus171, secundum sensum communis opinionis ex Deo est172 et quomodo negat ab his vel seipsum ? Vel unde ipse sit sciri, nisi id unde est ad nature sue referret auctorem. Nam id quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde173 sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest quidquid subsistit ex nihilo; quia hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem eius unde sit, non habet. Ob hoc autem quid sit ipse, nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non enim confitetur Filium174 qui negat natum; nec natum intelligit, qui putat175 eum 176 esse ex nihilo.ax BL
ax ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate , lib. 6, CCSL 62, c. 29.8 sqq. : «Numquid non omnis homo, in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his uel seipsum uel unde ipse sit sciri, nisi id unde est ad naturae suae referret auctorem, qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse Dei esse Filius ignoraretur? Discute, infelix stultitia, quid illud sit : Neque me scitis neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sis ausa mentiri. Quid ergo est, quod inpii et Christum nesciunt et unde sit nesciunt? Nam id quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest quidquid substitit ex nihilo, quia hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem eius unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui uenit, sed qui misit eum uerax est, quem inpii nesciunt. Iam ergo ille qui misit ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo qui misit est ille qui missus est. Et ab eo est unde esse nescitur. Et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non nouit Christum qui unde Christus sit nescit. Nec Filium confitetur qui negat natum. Nec natum intellegit qui putabit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut inpii unde sit nesciant. Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non amant scire».
¶Paral. Cf. Super Evangelium Iohannis reportatio (Io. 7), lect. 3, n° 1060, Marietti, p. 201.10 sqq. : «Responsio. Dicendum, secundum Hilarium, quod filius aliter est a Deo quam alii homines, quia sic est a Deo quod etiam est Deus : unde Deus est principium eius consubstantiale. Alii vero sic sunt a Deo quod tamen non sunt ex illo. Sic ergo filius unde sit ignoratur, quia natura ex qua est, nescitur; sed homines unde sint non ignoratur, quia unde sit ignorari non potest quidquid subsistit ex aliquo. Consequenter cum dicit ego scio eum, docet quomodo perveniri possit ad notitiam eius a quo est. Ab illo enim oportet nos addiscere aliquid qui scit illud; solus autem filius novit patrem, et ideo dicit : si vultis notitiam eius qui misit me habere, oportet quod habeatis a me, quia ego solus scio eum. Et ideo primo ostendit suam scientiam; secundo scientiae suae perfectionem; tertio scientiae suae rationem. Suam scientiam ostendit cum dicit ego scio eum etc.» [MM2020]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
170 .VI.] om. Ed1953
171 natus] est + Li449
172 secundum…est] om. hom. Li449
173 unde] om. Li449
174 confitetur Filium] inv. Li449
175 putat] putabit Li449
176 eum] om. Li449
marg.| {CIO7d5.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.49} − Vel ignorantiam177 hic dicit que est per opera, sicut Paulus aitay : « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant ». Dupliciter autem178 eos redarguit. et primum quidem que occulte loquebantur, hec in medium inducit, clamans, ut eos verecundari faciat.BM
ay Tit. 1, 16.
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
177 ignorantiam] ignorantia Li449
178 autem] igitur Li449
marg.| {CIO7d5.9} AUGUSTINUS. − [b] Denique ut ostenderet eis unde possent scire, subiecit : Ego scio eum. Ergo a me querite, ut sciatis eum. [a] « Patrem enim non cognoscit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare »azetba : « Si dixero quia nescio eum, ero similis vobis mendax ».bb BN
az Mt. 11, 27.
ba Io. 8, 55.
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 3.21-22, § 4.1-4, CCSL 36, p. 295 : «[a] Deum enim nemo uidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarrauit; et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui uoluerit Filius reuelare. [b] Denique cum dixisset : Sed est uerus qui misit me, quem uos nescitis, ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subiecit : Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum». [FG2018]
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d5.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.49} − Quod est impossibile quia enim verax est qui misit, congruum est et eum qui missus est, veracem esse. ubique autem cognitionem Patris soli179 sibi attribuit, quia a Patre es180.
Unde sequitur : BO
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
179 soli] solis Li449*
180 a Patre es] est a Patre Li449
Numérotation du verset Io. 7,29 
Et181 ego scio eum quia ab ipso sum182.
181 Et Li449] om. Weber @Li449
182 sum] quia ab ipso sum + Weber | et si dixero quia nescio eum ero similis vobis mendax set ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit @Li449 Li449 Weber appar. pag. 1671 : Z ( Harleianus , London, Brit. Mus., Harley 1775, s. VI in Italia) C (Cavensis Cava Archivio della Badia 1 (14), s. IX2 in Hispania)
marg.| {CIO7d5.11} HILARIUS. Sexto de Trinitate. 183 − Quero autem utrum id quod ab184 eo est, opus in eo creationis, aut naturam generationis ostendat185. Si opus in eo creationis est, universa quoque186 que creantur a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum, idcirco quia ab eo est, non nesciat. Sin187 vero idcirco ei, quia ab eo sit, eum nosse sit proprium? Quomodo non hoc ei qui ab eo est, erit188 proprium, scilicet ut verus Filius ex natura Dei sit? Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis. Tamen, ne forte id quod ab eo est, ad 189 adventus sui tempus heresis invaderet, continuo subiecit : et ipse me misit . Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum.BP bc
bc ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate , lib. 6, CCSL 62, c. 28.13 sqq. : «Quaero autem utrum id quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, uniuersa quoque quae creatura Deo sunt. Et quomodo Patrem non uniuersa nouerunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quodsi creatus potius quam natus uidebitur in eo quod a Deo est, cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum ceteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin uero idcirco ei, quia ab eo sit, eum nosse sit proprium, quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? Scilicet ut uerus Filius ex natura Dei sit, cum idcirco Deum solus nouerit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis. Et quod ab eo est non creaturae in eo uirtutem, natiuitatis a Deo per uirtutem creationis existunt, sed ueritatem, per quam solus Patrem nouit, cum cetera eum quae ab eo sunt ignorent. Tamen ne forte id quod ab eo est ad aduentus sui tempus heresis inuaderet, continuo subiecit : Quoniam ab eo sum et ipse me misit. Tenuit ordinem euangelici sacramenti natum se professus et missum, ut et quis esset et unde esset secundum superiorem sententiam nosceretur». [MM2020]
BP ¶Codd. : Li449 T46 Ed1953 {MM2020}
183 .VI. - de Trinitate] De Trinitate .V. T46, De Trinitate Ed1953
184 id... ad] ad... in T46
185 ostendat] ostendit Li449
186 quoque] quorum Li449
187 sin] si Ed1953
188 erit] om. T46
189 ad] om. Li449
marg.| {CIO7d5.12} AUGUSTINUS. 190 −  Ab ipso , inquit,   sum , quia Filius de Patre. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi noli intelligere nature dissimilitudinem sed generantis auctoritatem.BQ bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 4.6-14, CCSL 36, p. 295 : «Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cuius est Filius. Ideo Dominum Iesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum; et dicimus Dominum Iesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit : Ab ipso sum. Quod autem uidetis me in carne, ipse me misit. Vbi audis : ipse me misit, noli intellegere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem». [FG2018]
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023} T46 Ed1953 {MM2020}
190 Augustinus La88 Li449 T46 Ed1953
marg.| {CIO7d5.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.49}. − Irritaverunt autem Iudeos ea que dicebantur, propter hoc quod dixerat quem vos nescitis, quia profitebantur191 se scire.
Unde sequitur :
191 profitebantur] simulabant Li449
Numérotation du verset Io. 7,30 
Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in eum192 manus193.
192 eum] illum @Li449 Li449
193 manus] quia nondum venerat hora eius Weber @Li449 Li449
marg.| Vide furorem eorum invisibiliter refrenatum. evangelista vero humanius et humilius loqui volens, ut ex hoc Christus homo putaretur, non dixit quod eos invisibiliter detinuit; sed subiecit quia nondum venerat hora eius .BR
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d5.14} AUGUSTINUS. − Hoc est quia nolebat. Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, quanto minus de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius, illius hora que est nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.be BS
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 5.4-8, CCSL 36, p. 295 : «Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus est. Si tua hora uoluntas est illius, illius hora quae est, nisi uoluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi». [FG2018]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 7,
 
prol.| [Io. 7, 14-31 legitur Quadragesimae 4 feria 3; cf. Ordinarium OP 630 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d6.1} AUGUSTINUS. 194 − [b] Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus.
[a] Unde dicitur :
194 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,31 
De turba autem multi crediderunt in eum.
marg.| [c] Turba enim, que suam egritudinem cito vidit, etiam195 illius medicinam sine dilatione cognovit.bf BT
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 7.1-5, CCSL 36, p. 297 : «[a] De turba autem multi crediderunt in eum. [b] Humiles et pauperes saluos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam [c] turba quae suam aegritudinem cito uidit, et illius medicinam sine dilatione cognouit». [FG2018]
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
195 etiam] et Li449
marg.| {CIO7d6.2} CHRYSOSTOMUS. 196 {hom.49} . − Verumtamen neque in his erat sana fides sed more multitudinis vulgaria loquebantur.
Sequitur enim :
196 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et dicebant Christus cum venerit, numquid signa plura197 faciet quam que hic facit ?
197 signa plura] inv. @Li449 Li449
marg.| Dicere enim Christus cum venerit, erat non firmiter credentium hunc esse Christum. vel etiam hoc dicere, est ostendere eum non esse Christum; ac si dicant198 nonne ille cum venerit melior erit et plura signa faciet grossiores enim non a doctrina, sed a signis inducuntur. BU
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
198 dicant] dicat Li449
[Io. 7, 32-39a legitur in Passione feria 2; cf. Ordinarium OP 636 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d6.3} AUGUSTINUS. 199 − Vel intelligunt [b] si duo non erunt, hic est Christus. [a] Principes autem insaniebant et ideo medicum200 non solum non agnoscebant, sed etiam201 occidere cupiebant.BV bg
Unde sequitur :
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 7.2-8, CCSL 36, p. 297 : «De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes saluos faciebat Dominus. [a] Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito uidit, et illius medicinam sine dilatione cognouit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis : Numquid Christus cum uenerit, plura signa facturus est? Vtique [b] si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista». [FG2018]
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
199 Augustinus La88 Li449 Ed1953
200 medicum] modicum Li449
201 etiam] et Li449
Numérotation du verset Io. 7,32 
Audierunt Pharisei turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
marg.| {CIO7d6.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.49} . − Multa quidem locutus est supra, sed nihil tale fecerunt; quod maxime enim eos mordebat, hoc erat, quod turbe scilicet Christum glorificabant. sabbati autem solutio, apparens causa erat, quam scilicet pretendebant. Et ipsi quidem non audebant202 Christum capere, periculum timentes; ministros autem mittunt tamquam periculis expositos. BW
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
202 audebant] audiebant Li449
marg.| {CIO7d6.5} AUGUSTINUS. 203 − Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem.BX bh
Sequitur enim :
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 8.4-6, CCSL 36, p. 297 : «Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem?   Dicit ergo Iesus : Adhuc modicum tempus uobiscum sum». [FG2018]
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
203 Augustinus La88 Li449 (a : littera indicatoria tantum) Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,33 
Dixit ergo Iesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum.
marg.| {CIO7d6.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.49}  − Verba loquitur humilitatis plena; ac si diceret quid festinatis me interficere parvum exspectate tempus. BY
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d6.7} AUGUSTINUS. − Quod modo ergo204 vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo. Implere enim debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem.bi BZ
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 8.7-11, CCSL 36, p. 297 : «Quod modo uultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus uobiscum sum; et tunc uado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic peruenire ad passionem meam». [FG2018]
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
204 ergo] om. Li449
marg.| {CIO7d6.8} CHRYSOSTOMUS. 205 {hom.49} . − Per hoc igitur audaciorem turbam terruit, studiosiorem vero magis avidam faciebat ad audiendum, quasi parvo tempore derelicto, in quo possent hac doctrina potiri. Non autem dixit simpliciter ‘hic sum’ sed ‘vobiscum sum’ quasi dicat206 : et si persequamini me, non tamen cessabo que sunt pro vobis dispensans et ea que sunt ad salutem docens et monens vos.
Quod autem subdit :
205 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
206 dicat] om. Li449
Et vado ad eum qui me misit207.
207 me misit] inv. @Li449 Li449
marg.| Sufficiens erat eos terrere. CA
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d6.9} THEOPHYLACTUS. − Tamquam patri sit de ipsis conquesturus quia si missum opprobriis affecerunt, non est dubium quod et mittenti fecerunt iniuriam.bj CB
bj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 33), PG 123, 1340A5-8. [CGC2014]
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d6.10} BEDA. − Dicit autem vado ad eum qui misit me, ac si diceret revertens ascendo ad Patrem, qui me incarnari precepit. illuc se dixit ire a quo numquam recessit.CC
CC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d6.11} CHRYSOSTOMUS. 208 {hom.49} . − Quod vero eo indigebant, manifestat per hoc quod dicit :
208 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,34 
Queretis me et non invenietis.
marg.| Sed ubi quesierunt eum Iudei dicit Lucas quoniam plangebant mulieres super eum. Probabile autem est et multos alios hoc passos esse; et precipue dum civitas caperetur, eos meminisse Christi et miraculorum eius, et presentiam eius quesivisse209.CD
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
209 Quesivisse] querere Li449
marg.| {CIO7d6.12} AUGUSTINUS. 210 − Vel [a] hic iam resurrectionem suam predixit [c] quia quesituri illum erant post resurrectionem compuncti. [b] Noluerunt enim eum211 agnoscere presentem, et postea quesierunt cum viderent in eum multitudinem credentem. Unde multi compuncti dixerunt : Q uid faciemus? Viderunt enim Christum suo scelere morientem, et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem et quousque biberent sanguinem quem fuderunt, de sua salute desperaverunt.bk CE
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 9.2-31, CCSL 36, p. 297-298 : «[a] Hic iam resurrectionem suam praedixit; [b] noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum uiderunt in eum multitudinem iam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et adscendit in caelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum; ipse quippe illis dixerat : Sine me nihil potestis facere. Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad uocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulauit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in uirtute illius quem ipsi occiderunt. Multi compuncti dixerunt : Quid faciemus? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis adstrictos, quando illum occiderunt, quem uenerari et adorare debuerunt; et hoc putabant esse inexpiabile. [...] Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At uero illi uiderunt Christum suo scelere morientem, et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperauerunt. Ergo hoc dixit : Quaeretis me, et non inuenietis; et ubi sum ego, uos non potestis uenire, [c] quia quaesituri erant post resurrectionem compuncti». [FG2018]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
210 Augustinus La88 Li449 Ed1953
211 eum] om. Li449
marg.| {CIO7d6.13} CHRYSOSTOMUS. 212 {hom.49} . − Deinde ne quis eum per mortem communi modo abire estimet, subiungit :
212 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et ubi ego sum213 vos non potestis venire.
213 ego sum Li449] inv. @Li449
marg.| Si vero in morte maneret, possent ad eum ire illuc enim omnes abimus. CF
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d6.14} AUGUSTINUS. 214 − Non autem dixit : Ubi ero, sed : U bi sum. S emper enim ibi erat Christus quo fuerat rediturus. Sic rediit, ut nos non derelinqueret. Erat enim Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem maiestatem in215 celo et in terra. Non autem dixit : Non poteritis, sed :   Non potestis venire .   T ales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid : « Quo ego vado, vos non potestis venire »bl. Denique hoc Petro exposuit dicensbm : « Quo ego vado, non potes me216 sequi modo, sequeris autem postea ».bn CG
bl Io. 13, 33.
bm Io. 13, 36.
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 9.31-51, CCSL 36, p. 298 : «Nec dixit : ubi ero; sed : ubi sum   . Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus; sic enim uenit, ut non recederet. Vnde alio loco ait : Nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo; non dixit : qui fuit in caelo. In terra loquebatur, et in caelo se esse dicebat. Sic uenit, ut inde non abscederet; sic rediit, ut nos non derelinqueret, Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat, et cum ad alium locum uenerit, in eo loco unde uenit non erit; Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum uisibilem carnem in terra, secundum inuisibilem maiestatem in caelo et in terra; ideo ait : Vbi ego sum, uos non potestis uenire. Nec dixit : non poteritis; sed : non potestis; tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid : Quo ego uado, uos non potestis uenire; cum pro illis orans dixerit : Pater, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Denique hoc Petro exposuit, et ait illi : Quo ego uado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea». [FG2018]
CG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
214 Augustinus La88 Li449 Ed1953
215 in] et praem. Li449
216 venire…potes] om. Li449
marg.| {CIO7d6.15} CHRYSOSTOMUS. 217 {hom.49}  − Hec autem omnia induxit volens eos attrahere; etenim modicum tempus quod relinquebatur, et post recessum ipsum desiderabilem esse, et eum non posse de cetero inveniri, sufficientia erant ad suadendum ut ad eum accederent. Per hoc autem quod dicit : V ado ad eum qui misit me , ostendit nullam sibi218 fieri lesionem ab insidiis eorum, et passionem suam voluntariam sibi219 esse. Passi sunt autem aliquid ipsi220 Iudei ad ea que dicta sunt, et querunt ad seipsos quo debeat ire; quod non erat eorum qui desiderarent ab eo liberari.
Sequitur enim :
217 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
218 sibi] om. Li449
219 sibi] om. Li449
220 ipsi] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,35 
Dixerunt ergo221 Iudei ad semetipsos : Quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes ?
221 ergo] om. Li449
marg.| Sic enim gentes vocabant quasi exprobrantes et magna in semetipsis gloriantes quia222 gentes ubique disseminate erant, et imperfecte ad invicem permixte. sed hoc opprobrium postea ipsi sustinuerunt, quia ubique dispersi sunt. antiquitus autem tota gens in unum collecta erat; sed cum Iudei ubique terrarum iam gentibus permixti essent, non diceret quo ego vado, vos non potestis venire si per hoc gentes intellexisset. CH
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
222 quia] scilicet + Li449
marg.| {CIO7d6.16} AUGUSTINUS. 223 − Dixerat autem Dominus : Q uo ego vado , [b] de sinu Patris. [c] Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram predixerunt, pecia   18 224 quod Dominus iturus esset [a] ad gentes, non presentia corporis, sed tamen pedibus suis; [d] misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. CI bo
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 9.31-51, CCSL 36, p. 298 : «Iturus enim erat Dominus [a] ad gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes eius? Quos pedes conculcare uolebat persequendo Saulus, quando ei caput clamauit : Saule, Saule, quid me persequeris? Quis est hic sermo, quem dixit : Quaeritis me, et non inuenietis; et ubi ego sum, uos non potestis uenire? Vnde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiauerunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est [b] sinum Patris unde numquam discedit unigenitus Filius, non illi nouerant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus, quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Vnde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? [c] Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem gentium, et impleturus quod legebant et non intellegebant : Populus quem non cognoui, seruiuit mihi, in obauditu auris obaudiuit mihi». [d]   Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 31, § 11.10-11, CCSL 36, p. 299 : «Praecones suos, discipulos suos, seruos suos, redemtos suos quos creauit, sed quos et redemit fratres suos, totum parum dixi, membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua». [FG2018]
CI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
223 Augustinus La88 Li449 Ed1953
224 -runt ... quod Dominus iturus esset ad gentes non] « xvii pecia » praem. marg. Li449 f. 81va
marg.| {CIO7d6.17} CHRYSOSTOMUS. 225 {hom.49} − Non autem dixerunt quod iturus esset ad gentes ledere eas226, sed docere. Iam enim iram submiserant, et his227 que dicta erant, crediderant. Nequaquam autem nisi credidissent quesiissent ad seipsos : CJ
CJ ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
225 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
226 eas] eos Ed1470
227 his] hec Ed1470
Numérotation du verset Io. 7,36 
Quis est hic sermo etc.228
228 etc. Li449 Mt366 ] quem dixit Queretis me et non invenietis et ubi ego sum Ed1470, quem dixit Queretis me et non invenietis et ubi ego sum vos non potestis venire? Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 7 
prol.| [Io. 7, 32-39a legitur in Passione feria 2; cf. Ordinarium OP 636 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO7d7.1} CHRYSOSTOMUS. 229 {hom.50} . − Cum recessuri essent domum, celebrata festivitate, Dominus dat eis viatica ad salutem.CK
Unde dicitur :
CK ¶Codd. : Li449 (81vb) Ed1470 Ed1953 {MM2020}* {MM2024}
229 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,37 
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens : Si quis sitit veniat ad me et bibat.
marg.| {CIO7d7.2} AUGUSTINUS. 230 − Tunc enim agebatur festivitas que appellatur scenopegia, id est tabernaculorum constructio.CL bp
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 32, § 1.5-6, CCSL 36, p. 300 : «Inter dissensiones et dubitationes Iudaeorum de Domino Iesu Christo, inter cetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur, nouissimo illius festiuitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculum constructio, de qua festiuitate iam antea meminit Caritas uestra fuisse dissertum, uocat Dominus Iesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit ueniat ad eum». [FG2018]
CL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
230 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d7.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.50} . − Que per septem dies agebatur. Prima autem dies et ultima erat celeberrima secundum legem, et hoc significavit evangelista cum dixit : In novissimo die magno festivitatis. Medios autem dies magis ad voluptatem consumebant. Ideo ergo prima die hoc eis non dixit, sed neque secunda aut tertia ne ea que dicebantur deperirent, eis voluptati vacantibus. Clamat231* autem propter turbe multitudinem.CM
CM ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
231 clamat] clamabat Ed1953
marg.| {CIO7d7.4} THEOPHYLACTUS. − Simul quidem, ut audibilis fieret atque ut confidentiam largiretur et quia neminem formidabat.bq CN
bq ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 37), PG 123, 1341A10-12. [CGC2014]
CN ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO7d7.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.50} − Dicit autem Si quis sitit? ac si dicat232*: Neminem necessitate et violentia attraho sed, si quis habet desiderium multum, hunc ego voco.CO
CO ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
232 dicat] diceret Ed1953
marg.| {CIO7d7.6} AUGUSTINUS. 233 − Est enim sitis interior, quia est homo interior. Constat autem plus amare hominem interiorem, quam exteriorem. Si ergo sitimus, veniamus, non pedibus, sed affectibus, nec migrando, sed amando.br CP
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium tractatus , tract. 32, § 1.8-9, § 2.11-16, CCSL 36, p. 300-301 : «[§ 1] Si sitimus, ueniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando ueniamus. [§ 2] Est ergo sitis interior et uenter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior inuisibilis, exterior autem uisibilis; sed melior interior quam exterior. Et quod non uidetur, hoc plus amatur; constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem». [FG2018]
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
233 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO7d7.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.50} − Quia enim de intellectuali loquitur potu, ostendit per hoc quod post inducit :
Numérotation du verset Io. 7,38 
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive.
marg.| Sed ubi hoc dicit Scriptura? Nusquam. Quid igitur ? Qui credit in me, sicut dicit Scriptura. Hic subdistinguere oportet ut postea subsequatur   flumina de ventre eius fluent aque vive, ostendens quoniam rectam oportet habere cognitionem et non ita a signis sicut a Scriptura234 credere in ipsum; etenim superius dixitbs : « Scrutamini Scripturas ».CQ
bs Io. 5, 39.
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
234 scriptura] scripturis Li449
marg.| {CIO7d7.8} HIERONYMUS. In prologo Genesis. − [1] Vel hoc testimonium de Proverbiis sumptum est, [2] ubi scilicet diciturbt : « Deriventur fontes tui foris et in plateis aquas tuas divide ».CR bu
bt Prv. 5, 16.
bu ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<cuius fons> [1] Cf. Hieronymus , Prologus in Pentateucho ‘Desiderii mei’, ed. Weber, , 1975, p. 3.11-16 : «… multa de ueteri testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud : [...]"flumina de uentre eius fluent aquae uiuae", [...] et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. primum testimonium est in osee, secundum in isaia, tertium in zaccharia, quartum in prouerbiis, quintum aeque in isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt».
<ex quo> Glossa ordinaria (Prv. 10, 11), ed. Sacra Pagina  : «  Vena vite : flumina de ventre eius fluent aque vive»
<ex quo> [2] Cf.   Hugo de Sancto Caro , , (prol. Desiderii : expositio), Venetiis, 1703, = Firenze, Laurenziana, Plut. 24.dex.08 , f. 2ra : «  Flumina Prv. 5.c; Io. 7.f. In Proverbiis nostra translatio que est Bede, ut dicitur, habet sic [Prv. 5:16] : Fontes tui deriventur foras. Translatio Hieronymi habet : Flumina de ventre eius fluent aque vive. [+ Tamen ] alii dicunt quod Prv. 10.b [Prv. 10:11] ubi nos habemus ‘’Vena vite os [omnes ]iusti’’, ibi translatio Hieronymi habet ‘’Flumina de ventre eius fluent aque vive’’. Quod satis videtur quia et hec auctoritas est ibi interlinearis […] Proverbiis : Prv. 5.c secundum quosdamn 10.b secundum alios»; cf. Prv. 5, 16 : «Deriventur fontes tui foris et in plateis aquas tuas divide»; Prv. 18, 4 : «Aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientie».   Id ., , Venetiis, 1703, p. 335a/d : «Hoc sumptum est de Proverbiis, ut dicit Hieronymus et forte de illo loco, 5.d. ‘Deriventur fontes tui foras’. Vel de 10.b. ‘Vena vite os iusti’. Vel potest sumi de 58.c. ‘Eris quasi hortus irriguus, et quasi fons, cuius non deficient aque’».
¶Nota : La rédaction de la sentence proprement dite doit être attribuée à Thomas lui-même qui fait la synthèse d’éléments empruntés à Jérôme et à Hugues de Saint-Cher ou à une autre source dont Hugues dépendrait. Le Prologue sur la Genèse auquel renvoi la Catena est en réalité le prologue placé en tête du Pentateuque dans les bibles parisiennes standardisées au 13e siècle (Bible des libraires de Paris). Ce texte est commenté par Hugues de Saint-Cher et les maîtres de la faculté de Théologie de Paris, mais absent de la plupart des manuscrits de la Glose ordinaire.
Le texte original de Jérôme mentionne les Proverbes sans préciser le verset concerné. Cette omission a incité les commentateurs à trouver l’origine de Io. 7:38 dans plusieurs passages des Proverbes. L’édition de la Vulgate (Weber) ne cite que Prv. 18:4. La Glose ordinaire associe Io. 7:38 à Prv. 10:11 et Is. 12:3 (). Le commentaire d’Hugues de Saint-Cher sur le prologue y ajoute Prv. 5:16 et s’appuye sur l’autorité de la Glose interlinéaire qui cite Io. 7:38 à propos de Prv. 10:11.
Enfin, selon Hugues, la leçon flumina serait attribuable à la traduction de Jérôme, tandis que les bibles d’usage auraient adopté une traduction faite par Bède. Aucun des correctoires bibliques du 13e siècle ne valide ou ne mentionne ces explications (Hugues de Saint-Cher, ΩJ, Guillaume de Mara, correctoires de Sorbonne 1, 2, 3).
Conformément à sa réserve habituelle à l’égard des opinions d’auteurs contemporains, Thomas passe ces explications sous silence, mais – peut-être trompé par l’ambiguité d’Hugues - ne cite que Prv. 5, alors que ce raprochement est propre au maître parisien et n’a aucun fondament dans la Glose ordinaire. Cf. M. Morard, , CNRS, Gloss-e, textus biblicus (apparatus in loc. cit.). [MM2020]* [MM2024 rev.]
CR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO7d7.9} AUGUSTINUS. 235 − [a] Venter autem interioris hominis est conscientia cordis eius. Bibito ergo236* isto liquore, vivescit purgata conscientia et hauriens fontem habebit, etiam237* ipsa fons erit. Quis est fons vel quis est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia238 qua vult consulere proximo. [c] Bibunt ergo qui credunt in Domino. [b] Si autem putet quia239* quod bibit240* soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua viva de ventre eius. Si autem proximo festinat consulere, ideo non siccat241* quia manat. CS bv
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 32, § 4.3-11, CCSL 36, p. 301-302 : «[a] Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore uiuescit purgata conscientia, et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluuius qui manat de uentre interioris hominis? Beneuolentia, qua uult consulere proximo. [b] Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua uiua de uentre eius; si autem proximo festinat consulere, ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod [c] bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus». [FG2018]
CS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
235 Augustinus Li449 Ed1953 ] Origenes La88
236 ergo codd. Ed1470] autem Ed1953
237 etiam] et Ed1470 Ed1953
238 Benevolentia] beniulencia cacogr. La88
239 putet quia] putat qui Ed1953
240 quod bibit codd. Ed1470] inv. Ed1953
241 siccat] siccatur Ed1470 Ed1953
marg.| {CIO7d7.10} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Cum enim a mente fidelium sancte predicationes242* defluunt, quasi de ventre243* credentium aque vive flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud nisi mentis interna244, id est recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas?bw CT
bw ¶Fons : Gregorius Magnus , I, hom. 10, § 6, p. 147.83-88 : «Ait enim : qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de uentre credentium aquae uiuae flumina decurrunt. Ventris autem uiscera quid sunt aliud nisi mentis interna, id est recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum uoluntas? Vnde nunc recte dicitur : uenter tuus comedet, et uiscera tua replebuntur, quia cum mens nostra pabulum ueritatis acceperit, interna nostra non iam uacua remanent, sed alimento uitae satiata». [FG2015]
CT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
242 predicationes Li449 ] predicationis verba Ed1953
243 ventre] mente Ed1953
244 interna] t’<er>na cacogr. (vel lapsus auditus ?) Li449
marg.| {CIO7d7.11} CHRYSOSTOMUS.{hom.50} . − Dicit autem flumina , et non flumen, copiositatem et ubertatem gratie occulte insinuans. viventem autem aquam dicit, agentem semper. spiritus enim gratia cum in mentem intraverit, et firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque evacuatur, neque stat videbit quis utique hoc ad sapientiam stephani, ad Petri linguam, ad pauli fluxum inspiciens. nihil enim eos detinebat, sed sicut flumina, multo impetu delati245, omnia secum trahentes abibant.CU
CU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
245 delati] deletati Li449
marg.| {CIO7d7.12} AUGUSTINUS. 246 − Ad qualem autem potum Dominus invitasset, exposuit evangelista, et dixit :
246 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,39 
Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum.
marg.| Quem dicit spiritum247, nisi Spiritum sanctum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum.bx CV
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 32, § 4.3-11, CCSL 36, p. 301-302 : «Exposuit evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum inuitasset, quid bibentibus propinasset, dicens : Hoc autem   dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Quem dicit spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem». [FG2018]
CV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
247 dicit spiritum] inv. Li449
marg.| {CIO7d7.13} ALCUINUS. − Spiritum autem sanctum ante ascensionem apostolis promisit; post ascensionem linguis igneis dedit. Inde dicit : Q uem accepturi erant credentes in eum .CW
CW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d7.14} AUGUSTINUS. 248 − [b] Erat ergo spiritus Dei; sed nondum in eis erat qui crediderant in Iesum. Ita enim disposuit non eis dare spiritum istum, nisi post resurrectionem suam.
[a] Unde sequitur : CX by
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 32, § 4.3-11, CCSL 36, p. 301-302 : «Sed quid est quod ait : [a]   Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus? In euidenti est intellectus. Non enim non [b] erat Sipritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Iesum. Ita enim disposuit Dominus Iesus, non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa». [FG2018]
CX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
248 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Nondum enim249 erat spiritus datus quia nondum Iesus250 erat glorificatus.
249 enim Li449] om. @Li449
250 nondum Iesus] inv. @Li449 Li449
marg.| {CIO7d7.15} CHRYSOSTOMUS. 251 {hom.50} . − Apostoli quidem prius spiritu eiciebant demonia, sed ea que a Christo est potestate; quando enim mittebat eos, non dicitur dedit eis Spiritum sanctum, sed dedit eis potestatem. De prophetis autem ab omnibus confessum est quod Spiritus Sanctus eis dabatur sed hec gratia a terra defecerat.CY
CY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
251 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d7.16} AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 252 {4,20} . − Sed quomodo et de Ioanne baptista dictum est Spiritu sancto replebitur ab utero matris sue; et Spiritu sancto repletus Zacharias invenitur, ut de illo talia diceret; et Spiritu sancto Maria, ut talia de Domino predicaret; Spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent quomodo ergo intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus Sancti datio post clarificationem Christi futura erat qualis numquam antea fuerat habitura enim erat quamdam proprietatem in ipso adventu, qualis antea numquam fuit. nusquam enim legimus, linguis quas non noverant, homines locutos veniente in se Spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oportet253 eius adventum signis sensibilibus demonstrari.CZ
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
252 .IV.] om. Ed1953
253 oportet] oporteret Li449
marg.| {CIO7d7.17} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 254 − Cum ergo et modo accipiatur Spiritus Sanctus, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia iam ipsa Ecclesia linguis gentium loquitur. In hac qui non est nec modo accipit Spiritum sanctum. Si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa aliquid habet. Tolle invidiam et tuum est255 quod habeo. Livor separat, caritas iungit. Ipsam256 habeto, et cuncta habebis quia sine illa257 nihil proderit quidquid habere potueris. « Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis »bz. Quare ergo Dominus post resurrectionem suam Spiritum sanctum 258 dare voluit? Ut scilicet 259 in resurrectionem nostram caritas fragret 260, ab amore seculi separaretur261 et tota curreret262 in Deum. Qui enim dixit : Qui credit in me, veniat263 et bibat et flumina de ventre eius fluent aque vive. Vitam eternam promisit ubi nihil timeamus, ubi non moriamur264. Quia ergo265 tale est quod promisit Spiritus Sancti caritate ferventibus. Ideo ipsum Spiritum noluit dare nisi cum esset glorificatus ut, in suo corpore, ostenderet vitam quam modo non habemus sed in resurrectione speramus.DA ca
bz Rm. 5, 5.
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 32, § 7.6-8, § 8.11-39, § 9.1-40, CCSL 36, p. 303-306 : «[§ 7] Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis : Quare nemo loquitur unguis omnium gentium? Quia iam ipsa ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum, ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac ecclesia qui non est, necmodo accipit Spiritum sanctum [...]. [§ 8] Si amas, non nihil habes : si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle inuidiam, et tuum est quod habeo; tollam inuidiam, et meum est quod habes. Liuor separat, sanitas iungit. [...] Ipsam habeto, et cuncta habebis, quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia uero ad Spiritum sanctum pertinet caritas de qua loquimur (quaestio enim modo in evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi apostolum dicentem : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. [§ 9] Quare ergo Dominus Spiritum, cuius maxima beneficia sunt in nobis, quia caritas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare uoluit? quid significant? Vt in resurrectione nostra caritas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, tu tota currat in Deum. [...] Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit : Qui credit in me, ueniat, et bibat; et flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, пec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti caritate feruentibus, ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus, ut in suo corpore ostenderet uitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus». [FG2018]
DA ¶Codd. : La88 (191ra) Li449 (82rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
254 Super La88 Li449] In Ed1953
255 est La88 Ed1953 ] om. Li449
256 Ipsam Li449 Ed1953 ] Propterea cacogr. La88
257 illa La88 Li449 ] ipsa Ed1953
258 Spiritum La88 Ed1953] om. Li449
259 scilicet Li449 Ed1953] om. La88
260 fragret La88 Li499 ] flagraget Ed1953
261 separetur Li499 Ed1953 ] separetur La88
262 curreret Ed1953 ] curret Li449
263 veniat La88 Ed1953 ] + ad me Li449
264 ubi nihi ... moriamur La88 Ed1953 ] om. Li449
265 ergo Li449 Ed1953 ] igitur La88
marg.| {CIO7d7.18} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Si itaque hec causa erat ut nondum daretur Spiritus Sanctus quia nondum erat266 Iesus glorificatus267; proculdubio clarificatio Iesu iam causa erat ut statim daretur. Cataphryges autem se promissum paraclitum suscepisse dixerunt, et hinc268 a fide catholica deviarunt. [a] Manichei etiam que de promissione Spiritus Sancti dicuntur, de manicheo asserunt esse predicta269, tamquam scilicet antea non fuerit Spiritus datus.cb DB
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , lib. 32, § 17, p. 777.7-17 : «[a] Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut manichaeum post tam multos annos uenientem ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo uenturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne :   Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus . [b] Si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. nam et cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias, quas ille permisit, sub his uerbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto : ipse uos inducet in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum cataphrygarum paracleto reseruassent». [FG2015]
DB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
266 erat] fuerat Li449
267 glorificatus] clarificatus Li449
268 hinc] hic Li449
269 predicta] predictum Li449
marg.| {CIO7d7.19} CHRYSOSTOMUS.{hom.50} . − Vel aliter. Gloriam Christi crucem vocat. Quia enim inimici eramus, donum autem non inimicis, sed amicis datur. Oportebat prius offerri hostiam et inimicitiam in carne dissolvi, et tunc factos Dei amicos suscipere donum.DC
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 7,
distinctio 8 
marg.| {CIO7d8.1} AUGUSTINUS. 270 − Cum Dominus invitasset credentes in se ad potandum Spiritum sanctum, nata est de illo in turba dissensio.
Unde dicitur : .DD cc
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 1.3-6, CCSL 36, p. 306 : «Ad hunc potandum cum Dominus inuitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec ualebant, quia ille nolebat; cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus». [FG2018]
DD ¶Codd. : Li449 (82va) Ed1953 {MM2020}
270 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,40 
Ex illa ergo hora271 turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant hic est vere propheta
271 hora] om. Ed1953
marg.| {CIO7d8.2} THEOPHYLACTUS. − Qui scilicet exspectabatur.
Numérotation du verset Io. 7,41 
Alii,
marg.| scilicet populus,DE cd
cd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 40), . [CGC2014] [MM2018]
DE ¶Codd. : Li449 , (82va ) Ed1953 {MM2018}
dicebant : Hic est Christus.
marg.| {CIO7d8.3} ALCUINUS. − Iam isti sitim illam272 spiritualiter haurire ceperant, iam sitim infidelitatis deposuerant; alii in sue infidelitatis ariditate permanebant.
De quibus subditur :
272 sitim illam] inv. Li449
Quidam273 autem dicebant : Numquid a Galilea venit Christus ?
273 Quidam @Li449 ] Alii Li449
Numérotation du verset Io. 7,42 
Nonne Scriptura dicit quia ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus274?
274 venit Christus @Li449 ] inv. Li449
marg.| Noverant enim quid de Christo predixissent prophete; sed ignorabant omnia in ipso impleta fuisse; et qui noverant in Nazareth nutritum, nativitatis locum non attendebant, nec prophetiam, quam legerant275, in eo completam credebant.DF
DF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
275 legerant] legebant Li449
marg.| {CIO7d8.4} CHRYSOSTOMUS. 276 {hom.51} . − Sed esto, locum nativitatis ignorabant; num etiam genus ignorabant277 quoniam ex domo et familia David natus erat. quare igitur dicebant nonne ex semine David venit Christus sed et278 hoc obumbrare volebant per educationem in Nazareth, omnia malitiose loquentes unde non accedunt ad Christum querentes quomodo scripture dicunt, quod a Bethlehem oportet venire Christum; tu autem ex Galilea venisti; sed omnia malitiose loquuntur. et quia non diligenter attendebant his que dicebantur, neque discendi gratia; propter hoc nihil eis Christus respondit. Nathanelem autem dicentemce : « A Nazareth potest aliquid boni esse?» Laudavit ut vere Israelitam, quia veritatis erat inquisitor, et omnia vetera diligenter edoctus.DG
Sequitur :
ce Io. 1, 46.
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
276 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
277 num…ignorabant] om. Li449
278 et] per Li449
Numérotation du verset Io. 7,43 
Dissensio itaque facta est propter eum in turba.
marg.| {CIO7d8.5} THEOPHYLACTUS. − Non in principibus nam principes unius voluntatis erant, ut videlicet non eum reciperent sicut Christum. Qui ergo magis moderati erant in malitia, verbis tantum glorie Christi adversabantur; qui vero peiores erant, manus etiam279 appetebant imponere.
De quibus subditur :
279 manus etiam] etiam manum Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 
Quidam autem ex eis volebant280 apprehendere eum.cf
cf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 43), PG 123, 1345A11-13, B4-7. [CGC2014]
280 volebant] voluerunt @Li449 Li449
marg.| {CIO7d8.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Hoc autem induxit evangelista, ostendens quoniam loquebantur neque querentes veritatem, neque discere volentes.
Sequitur : DH
DH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Sed nemo misit super illum manus.
marg.| {CIO7d8.7} ALCUINUS. − Quia scilicet ipse non permisit, qui conatus illorum in sua potestate habebat.DI
DI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d8.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.51} − Hoc autem281 sufficiens erat ut eos in compunctionem deduceret282* sed non sunt compuncti. Talis enim nequitia nulli vult credere; ad unum aspicit solum ut eum cui insidiatur interficiat.DJ
DJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
281 autem] om. Li449
282 ut... deduceret] eos in compunctionem deducere Ed1953
marg.| {CIO7d8.9} AUGUSTINUS. 283 − Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione.
De quibus subditur : DK cg
cg ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 1.8-11, CCSL 36, p. 306 : «Qui uero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt diuinae doctrinae eius, cum dicerent a quibus missi fuerant : Quare non adduxistis eum?». [FG2018]
DK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
283 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,45 
Venerunt ergo284 ministri ad pontifices et Phariseos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis eum?
284 ergo @Li449 ] igitur Li449
marg.| {CIO7d8.10} ALCUINUS. − Qui eum lapidare volentes, tenere non potuerunt, arguunt ministros quia285 eum non adduxerant286.DL
DL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
285 quia] qui Li449
286 adduxerant] adduxerunt Li449
marg.| {CIO7d8.11} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Ecce Pharisei et scribe miracula videntes et scripturas287 legentes, nihil profecerunt; ministri autem nihil horum habentes, ab una sola allocutione sunt capti, et abeuntes, ut eum ligarent, redierunt ligati miraculo. et non dixerunt non potuimus propter turbam; sed precones efficiuntur Christi sapientie.DM
Nam sequitur :
DM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
287 scripturas] scripturam Li449
Numérotation du verset Io. 7,46 
Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur.
marg.| {CIO7d8.12} AUGUSTINUS. 288 − Ille autem sic locutus est quia Deus erat et homo.DN ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 1.13-14, CCSL 36, p. 306 : «Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo». [FG2018]
DN ¶Codd. : La88 (191va) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
288 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO7d8.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Non est autem solum eorum prudentia admiranda, quia signis non eguerunt, sed a sola doctrina sunt capti; non enim289 dixerunt numquam talia miracula fecit homo; sed numquam sic locutus est homo; sed etiam admiranda est eorum securitas quoniam ad Phariseos, qui contra Christum adversabantur, venerunt, et eis talia locuti sunt. nec tamen longum sermonem audiebant290, sed brevem; cum enim mens fuerit incorrupta, non longis sermonibus opus est.DO
DO ¶Codd. : # Li449
289 enim] om. Li449
290 audiebant] audierunt Li449
marg.| {CIO7d8.14} AUGUSTINUS. 291 − Pharisei tamen eorum testimonium repulerunt.
Nam sequitur :
291 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,47 
Responderunt ergo eis Pharisei : Numquid et vos seducti estis?
marg.| Quasi dicant : Videmus vos delectatos esse sermonibus illius292*.DP ci
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 33, § 1.14-17, CCSL 36, p. 306 : «Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis : Numquid et uos seducti estis? Videmus enim delectatos uos esse sermonibus illius». [FG2018]
DP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}*
292 sermonibus illius] in sermonibus suis Ed1953
marg.| {CIO7d8.15} ALCUINUS. − Et revera laudabiliter seducti erant quia, dimisso malo infidelitatis, transierant293* ad fidem.DQ cj
cj ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 7, 47), CCCM 267, p. 142.403 : «Vidimus uos delectantes sermonibus illius seductoris, et reuera laudabiliter seducti erant, qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem».
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 60, CCCM 116A, lin. 57 sqq : «Et reuera bene et laudabiliter seducti fuerant, quia declinantes a malo inhaeserant bono, dimiserant infidelitatem, transierant ad fidem, abnegantes diabolum professi erant Christum: Numquid, aiunt, et uos seducti estis? ».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., c. 7, lec. 5, Marietti, n° 1109 : «In tertio attende detestari Iudaeorum perfidiam, qua conantur ministros a Christo retrahere, unde responderunt eis, scilicet ministris, numquid et vos seducti estis ? Ubi tria faciunt. Primo arguunt aestimatum ministrorum errorem; secundo proponunt exemplum principium; tertio excludunt exemplum turbarum. Arguunt autem eos, cum dicunt numquid et vos seducti estis ? Quasi dicant: videmus vos delectatos esse in sermone illius. Et revera laudabiliter seducti erant, quia dimisso malo infidelitatis, ad veritatem fidei sunt adducti: de qua dicitur ier. 20, 7: seduxisti me, domine, et seductus sum. Exemplum autem principum proponunt, ut magis eos avertant: unde dicit numquid ex principibus aliquis credidit in eum ? [MM2022]
DQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
293 transierant] transierunt Ed1953
marg.| {CIO7d8.16} CHRYSOSTOMUS. 294*{hom.51} . − Ab argumento autem insipienti contra eos syllogizant.
Nam sequitur :
294 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,48 
Numquid ex principibus aliquis credidit in eum aut ex Phariseis ?
Numérotation du verset Io. 7,49 
Sed turba hec que non novit legem, maledicti sunt.
marg.| Hec autem est ipsorum accusatio, quoniam turba quidem credidit, ipsi autem non crediderunt.DR
DR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d8.17} AUGUSTINUS. 295 − Qui enim non noverant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem, et eum qui miserat legem296, condemnabant illi qui docebant legem, ut impleretur quod Dominus dixeratck : « Ego veni ut non videntes videant et videntes ceci fiant ».cl DS
ck Io. 9, 39.
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 1.14-17, CCSL 36, p. 306 : «Qui non nouerant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem; et eum qui miserat legem, contemnebant illi qui docebant legem, ut impleretur quod dixerat ipse Dominus : Ego ueni ut non uidentes uideant, et uidentes caeci fiant. Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes legem, et in auctorem legis credentes». [FG2018]*
DS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
295 Augustinus Li449 ] om. La88 + In Ioannem Ed1953
296 et eum…legem] om. hom. Li449
marg.| {CIO7d8.18} CHRYSOSTOMUS. 297 {hom.51} . − Qualiter igitur maledicti sunt illi qui a lege suadentur vos potius maledicti estis, qui non observastis legem.DT
DT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
297 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d8.19} THEOPHYLACTUS. − Ideo autem suaviter et blande Pharisei ministris respondent, quia dubitaverunt ne forte ab eis prorsus segregentur, et Christo adiciantur.cm DU
cm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 7, 46), PG 123, . [CGC2014]
DU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d8.20} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Quia vero dixerant quod nullus principum298 credidit in eum, ad299 hoc excludendum subiungitur :DV
DV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
298 principum] principium Li449
299 ad] ab Li449
Numérotation du verset Io. 7,50 
Dicit Nicodemus ad eos (ille qui venit ad Iesum nocte), qui unus erat ex illis300.
300 Illis Li449 ] ipsis @Li449
marg.| {CIO7d8.21} AUGUSTINUS. 301 − [a] Ipse non quidem incredulus, sed timidus nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat. Hic ergo respondit302 Iudeis :
301 Augustinus La88 Li449 Ed1953
302 respondit] respondet Li449
Numérotation du verset Io. 7,51 
Numquid lex nostra iudicat hominem303, nisi prius audierit ab ipso304, et cognoverit quid faciat?
303 Hominem @Li449 ] homo Li449
304 prius audierit ab ipso @Li449 ] audierit ab ipso prius Li449
marg.| [c] Credebat enim quia si eum tantummodo305 patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere et maluerunt credere. [b] Volebant autem illi perversi ante esse damnatores quam cognitores.cn DW
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 2.2-10, CCSL 36, p. 306-307 : «Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte uenerat, et [a] ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte uenerat ad lucem, quia illuminari uolebat, et sciri timebat; respondit Iudaeis : Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognouerit quid faciat? [b] Volebant enim illi peruerse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, uel potius [c] credebat, quia si tantummodo eum uellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere». [FG2018]
DW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
305 eum tantummodo] inv. Li449
marg.| {CIO7d8.22} AUGUSTINUS. Vicesimo secundo de Civitate Dei. 306 − Dicit autem : lex nostra de lege que Dei est, eo quod est ab illo data hominibus.DX co
co ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , lib. 22, c. 2, CCSL 48, p. 807.15 : «Dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus : deus enim est, qui operatur in uobis et uelle, sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso [illo (Bern, Bürgerbibliothek, ms. 12-13)] data; nam utique homines erant, quibus ait iesus : in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus : lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur». [FG2017] [MM2017]
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
DX ¶Codd. : La88 (191vb) Li449 (83vb) Ed1657 Ed1953 {FG2017}*
306 .XXII.] om. Ed1953
marg.| {CIO7d8.23} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Ostendit autem Nicodemus eos neque cognoscentes legem, neque facientes que sunt legis. cum autem congruum esset ostendere quod non indiscrete miserunt vocaturi eum, rudius et iracundius utuntur contradictione.
Nam sequitur : DY
DY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 7,52 
Responderunt307 et dixerunt308 ei : Numquid et tu Galileus es?
307 Responderunt @Li449 ] om. Li449
308 Dixerunt @Li449 ] dixit Li449
marg.| {CIO7d8.24} AUGUSTINUS. 309 − Id est quasi a Galileo seductus. Dominus enim Galileus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen.cp DZ
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 2.12-14, CCSL 36, p. 307 : «Id est quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth ciuitate erant parentes eius. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum uirile semen; non enim quaesiuit in terra nisi matrem, qui iam habebat desuper Patrem». [FG2018]
DZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
309 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO7d8.25} CHRYSOSTOMUS. {hom.51} . − Deinde iniuriose, quasi eo nesciente, Scripturas induxerunt :
Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilea non surgit.
marg.| Ac si : dicerent vade, et disce.EA
EA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d8.26} ALCUINUS. − Non enim locum ubi natus est, sed ubi conversabatur attendebant; et ideo non solum messiam, sed nec prophetam eum credebant.EB
EB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO7d8.27} AUGUSTINUS. 310 −  Propheta quidem   a Galilea non surgit , sed Dominus prophetarum inde surrexit.
Sequitur :EC
EC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
310 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 7,53 
Et reversi sunt unusquisque in domum suam. cq
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 2.12-14, CCSL 36, p. 307 : «Scrutare scripturas, et uide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus prophetarum inde surrexit. Reuersi sunt, inquit evangelista, unusquisque in domum suam». [FG2018]
marg.| {CIO7d8.28} ALCUINUS. − Nullo perfecto negotio, vacui fide, et ideo fraudati utilitate, sunt reversi in domum infidelitatis et impietatis sue311.ED
ED ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
311 sue] + Alcuinus Li449



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 7 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_7)

Notes :