Catena aurea

<58.1> Proemium

marg.| {CIOpro.1} − Divine visionis sublimitate illustratus, Isaias propheta 1 dixit a : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et plena erat domus a maiestate eius et ea que sub ipso erant replebant templum2*.A b
a Is. 6, 1.
b ¶Fons : Thomas ipse. [MM2018]
A ¶Codd. : La88 (141ra) Li49 (1ra) Na51 (1ra) Md446 Ed1470 Ed1953, def. T46 {SD2013} {MM2015} {FG2018} {MM2021}
1 propheta] om. Md446
2 Divine ... dixit – Vidi ... templum La88 Li449 Na51 Ed1470 ] Vidi Dominum ... templum. Glossa : Divine visionis ... dixit Vidi Dominum sedentem etc. Ed1953
marg.| {CIOpro.2} HIERONYMUS. Super Isaiam. 3 − Quis sit iste Dominus qui videtur, in evangelista Ioanne plenius4 discimus5 qui aitc : « Hec dicit6* Isaiasd quando vidit gloriam eius7* et locutus est de eo : haud8 dubium quin Christum significet ».B e
c Io. 12, 41.
d Cf. Is. 66, 1.
e ¶Fons : Hieronymus , In Is., lib. 3, c. 6, § 1, CCSL 73, p. 84.36-39 : «Quis sit autem iste Dominus qui uidetur, in evangelista ioanne et in apostolorum actis plenius discimus. Quorum Ioannes ait : haec dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo, haud dubium quin Christum significet». [FG2015]*
B ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Na51 (1ra) Ed1470 Ed1953, def. T46 {SD2013} {MM2015} {FG2018} {MM2020} {MM2021}
3 Super Isaiam] om. Li449
4 plenius] plenis La88
5 discimus] dicimus La88
6 dicit] dixit Na51 Ed1953
7 eius] Dei La88 Mt366 Ed1470 Ed1953
8 haud] haut Li449 Na51, huic La88
marg.| {CIOpro.3} GLOSSA<TOR>. − Unde ex verbis istis materia huius evangelii quod secundum Ioannem inscribitur 9*, designatur.C f
f ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Gloss-e, LLT, PL [MM2019]
C ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Na51 (1ra) Ed1611 Ed1953 . , def. T46 {SD2013} {MM2015} {FG2018} {MM2020}
9 inscribitur La88 Li449 Na51] describitur Ed1611 Ed1953
marg.| {CIOpro.4} Ex ecclesiastica historia. − Quia enim nativitatem salvatoris secundum10 carnem vel Mattheus vel Lucas descripserant, reticuit hec11* Ioannes, et a theologia atque ab ipsa eius divinitate sumit exordium; que12 pars sine dubio ipsi velut13 eximio per Spiritum sanctum reservata est.D g
g ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Historia ecclesiastica (transl. Rufini), lib. 3, c. 24, § 13, GCS 9.1, p. 249 .16-19 : «Ideo si qui haec diligentius consideret, evidenter inveniet non sibi euangelia dissonare, sed alterius temporis gesta esse, quae scribit Iohannes, alterius vero, quae ceteri. unde quia nativitatem secundum carnem salvatoris vel Matthaeus vel Lucas descripserant, reticuit haec Iohannes et a theologia atque ab ipsa eius divinitate sumit exordium. quae pars sine dubio ipsi velut eximio per sanctum spiritum reservata est». [MM2020]
D ¶Codd. : La88 (141ra) Li449 ( 1ra ) Na51 (1ra) Ed1953 . , def. T46 {SD2013} {MM2015} {FG2018} {MM2020}
10 salvatoris secundum Li449 Ed1953 ] inv. Na51
11 hec Li449 ] hic Ed1953
12 que] quod La88
13 velut] velud La88 Li449
marg.| {CIOpro.5} ALCUINUS. − Unde, cum omnibus divine Scripture paginis evangelium excellat, quia quod lex et prophete futurum predixerunt, hoc completum dicit evangelium. Inter ipsos autem14 evangeliorum scriptores15 Ioannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate : qui a16 tempore Dominice ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani tempora17 predicavit. Sed post occisionem Domitiani, cum, Nerva permittente, de exilio rediisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asie, de coeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hereticos, qui Christum ante18 Mariam fuisse negabant19. Unde merito in figura quatuor animalium aquile volanti comparatur, que volat altius cunctis avibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus.E h
h ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 4), CCCM 267, p. 4.31-44 : «Omnibus diuinae scripturae paginis euangelium excellit, quia quod lex et prophetae futurum praedixerunt, hoc completum dicit euangelium. Inter ipsos autem euangeliorum scriptores Iohannes eminet in diuinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore dominicae ascensionis per annos LXV uerbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani tempora praedicauit. Sed post occisionem Domitiani cum, Nerua permittente, de exilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiae de coaeterna patri diuinitate Christi scripsit aduersus haereticos, qui eo absente in eius irruperant aecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilae uolanti comparatur, quae uolat altius cunctis auibus et solis radios irreuerberatis aspicit luminibus». = Praefatio incerti auctoris in :   Augustinus Hipponensis, Tractatus in Io., PL 35, 1377-1378 vel editio Maurina, t. 3, p. 287.
¶Nota: Thomas adopte ici sous l’autorité d’Alcuin un texte circulant largement au Moyen Âge sous différentes attributions notamment en tête de certains exemplaires des Tractatus in Io. d’Augustin et des Postilles de Hugues de Saint-Cher sur Jean (ed. Venetiis, 1703, t. 6, p. 279 ). [MM2109]
E ¶Codd. : La88 Li449 (1ra) Ed1953, def. T46 {SD2013} {FG2018}
14 autem] om. La88 Li449
15 scriptores] + si La88
16 qui a] quia La88 Li449
17 tempora Li449 Ed1953 ] ipsa La88
18 ante Li449 Ed1953] aut La88
19 Fuisse negabant Li449 Ed1953 ] negabant fuisse La88
marg.| {CIOpro.6} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 20* − Transcendit enim Ioannes omnia cacumina terrarum, transcendit omnes campos aeris, transcendit omnes altitudines siderum, transcendit omnes choros et legiones21 angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia que creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia.F i
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 1, § 5.5-9, CCSL 36, p. 3 : «Qualis iste mons erat? quam excelsus? transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones angelorum. nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perueniret ad eum per quem facta sunt omnia». [FG2018]
F ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953, def. T46 {SD2013} {FG2018}
20 Super La88 Li449 ] In Ed1953
21 legiones Li449 Ed1953 ] regiones La88
marg.| {CIOpro.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta Domini et dicta que ad informandos mores vite presentis maxime valerent22* circa activam virtutem fuisse versatos. Ioannem vero facta Domini multo pauciora narrantem23, dicta vero eius, presertim que Trinitatis unitatem et vite eterne felicitatem insinuarent24, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda25 suam intentionem predicationemque26 tenuisse. [c] Unde animalia tria, per que tres alii Evangeliste designantur, sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur, quia tres evangeliste in his27 maxime occupati sunt que Christus in carne operatus est, et que precepta mortalis vite exercende carnem portantibus tradidit; at vero Ioannes supra nubila infirmitatis humane velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur : [a] ipsam enim maxime divinitatem Domini, qua Patri est equalis, intendit, eamque precipue suo evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit.G j
j ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 1, c. 4, § 7, p. 6.16-20 : «Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime deuersati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem iohannes ipsam maxime diuinitatem Domini, qua patri est aequalis, intendit eam que praecipue suo evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curauit». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 1, c. 5, § 8, p. 8.14-9.2 : «Ex quo intellegi datur, si diligenter aduertas, tres evangelistas temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores uitae praesentis maxime ualerent, copiosius persecutos circa illam actiuam uirtutem fuisse uersatos, iohannem uero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta uero eius, ea praesertim, quae trinitatis unitatem et uitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem in uirtute contemplatiua commendanda suam intentionem praedicationem que tenuisse». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 1, c. 6, § 9, p. 10.7-14 : «Haec autem animalia tria, siue leo siue homo siue uitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis uitae exercendae carnem portantibus tradidit. at uero iohannes supra nubila infirmitatis humanae uelut aquila uolat et lucem incommutabilis ueritatis acutissimis adque firmissimis oculis cordis intuetur». [FG2015]*
G ¶Codd. : La88 (141ra) Li449 , def. T46 {SD2013} {MM2015} {FG2018}
22 valerent Li449 La88 ] + prosecutos Ed1953
23 narrantem Li449 Ed1953 ] intentantem La88
24 insinuarent Li449 Ed1953 ] insinuaret La88
25 commendanda Ed1953 ] commendandam Li449 La88
26 predicationemque Li449 Ed1953 ] predicationem fuisse pr. m., al. cancel. fuisse La88
27 his Ed1953] hiis Li449 La88 (hic et ubique)
marg.| {CIOpro.8} GLOSSA<TOR>. − Potest igitur evangelista Ioannes cum Isaia propheta dicere : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum , inquantum acumine visus sui 28 Christum in divinitatis maiestate regnantem inspexit; que quidem et 29* sua 30 natura excelsa est, et super omnia alia elevata. Dicat etiam evangelista Ioannes quod   domus plena erat 31*   a maiestate eius , quia per ipsum narrat omnia esse facta, et suo lumine “omnes homines in hunc mundum venientes” illustrari k  . Dicat etiam quod   ea que sub ipso erant, replebant 32   templum 33 quia dicit l « Verbum caro factum est » et « vidimus gloriam eius gloriam 34* quasi Unigeniti a Patre, plenum gratie et veritatis », secundum 35 quod m « de plenitudine eius nos omnes accepimus ». Sic igitur premissa verba materiam huius evangelii continent, in quo 36* Ioannes   Dominum sedentem super solium excelsum 37* insinuat, divinitatem Christi ostendens; et terram ab eius maiestate impleri ostendit dum omnia per eius virtutem in esse producta ostendit et propriis perfectionibus repleta; et inferiora eius, id est humanitatis mysteria,   templum , id est Ecclesiam, replere docet 38 , dum in sacramentis 39 humanitatis Christi et gratiam et gloriam fidelibus repromittit.H n
k Cf. Io. 1, 9 : «Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum».
l Io. 1, 14.
m Io. 1, 16.
n ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
¶Paral. Thomas de Aquino, In Io., prol., Marietti, n° 1, p. 1.10 sqq. : «In verbis autem propositis describitur contemplatio Ioannis tripliciter, secundum quod dominum Iesum est tripliciter contemplatus. Describitur autem alta, ampla et perfecta. Alta quidem, quia vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; ampla quidem, quia plena est omnis terra maiestate eius; perfecta, quia ea quae sub ipso erant replebant templum». Cf. In Io., prol., Marietti, n° 7, p. 2 : «Et ideo in auctoritate praemissa, postquam dixerat propheta vidi dominum sedentem, subiungit de virtute eius et plena erat omnis terra maiestate eius, idest tota plenitudo rerum et universi est a maiestate eius, et virtute Dei, per quem omnia facta sunt, et cuius lumine omnes homines venientes in hunc mundum illuminantur; ps. xxiii, 1 : domini est terra, et plenitudo eius.» etc.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), LLT, PL
¶Nota Nicolai (Ed1657) a déjà noté l’impossibilité d’identifier la source de cette sentence dans les différents lieux de la Glose ordinaire. L’origine thomasienne de la sentence est corroborée par le fait que le prologue de la Reportatio in Io. de Thomas se présente, de fait, comme le développement réthorique et pédagogique de cette sentence-signature, avec la même structure ternaire de l’interprétation du prothème d’Is. 6, 1. [MM2019]
H ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1953, def. T46 {SD2013} {FG2018} {MM2020}
28 sui Li449] om. Ed1657
29 et] etiam Ed1657 Ed1953
30 sua Ed1657 Ed1953] in sui Li449
31 quod domus plena erat La88 Li449 ] et plena erat domus Ed1657 Ed1953
32 replebant Li449 Ed1953 ] repleta La88
33 Templum Li449 Ed1953 ] om. La88
34 eius gloriam La88 Li449 Ed1657] om. Ed1953
35 secundum] et La88 Li449
36 quo La88 Li449 Ed1657] + ipse Ed1953
37 sedentem - super solium excelsum] inv. Ed1657 Ed1953
38 docet Li449 Ed1953 La88 ] doceret Li449 *
39 in sacramentis Li449 Ed1657 Ed1953] om. La88
marg.| {CIOpro.9} CHRYSOSTOMUS. 40* − Quando igitur barbarus hic et indisciplinatus41 talia loquitur42 que nullus eorum qui in terra sunt hominum novit umquam, si hoc solum43* esset, magnum miraculum44* esset. Nunc autem cum his et aliud isto maius tribuit argumentum, quod a Deo inspirata sunt ei que dicuntur hic, scilicet quod omnes audiunt, et suadet45 omnibus per omne tempus. Quis ergo non admirabitur habitantem in eo virtutem?I o
o ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 2, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 5va  : «Quando igitur barbarus hic et indisciplinatus talia loquitur que nullus eorum qui in terra sunt hominum novit umquam et non loquitur solum sed et persuadet quamvis si hoc solum esset magnum miraculum esset, nunc autem cum hiis et aliud isto maius tribuit argumentum quod a Deo inspirata sunt ei ea que dicuntur hec scilicet quod eis qui audiunt suadet omnibus per omne tempus. Quis non admirabitur habitantem in eo virtutem».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 2 § 2, PG 59, 31.35-42 - : «Ὅταν γὰρ ὁ βάρβαρος καὶ ἀμαθὴς τοιαῦτα φθέγγηται, ἃ μηδεὶς τῶν ἐπὶ γῆς ἀνθρώπων συνεῖδέ ποτε, καὶ μὴ φθέγγηται μόνον , ἀλλὰ καὶ πείθῃ· καίτοι εἰ καὶ τοῦτο μόνον ἦν, μέγα τὸ θαῦμα ἦν· νῦν δὲ πρὸς τούτῳ καὶ ἕτερον τούτου μεῖζον παρέχῃ τεκμήριον, τοῦ θεόπνευστα εἶναι τὰ λεγόμενα, τὸ τοὺς ἀκούοντας πείθειν ἅπαντας διὰ τοῦ χρόνου παντὸς, τίς οὐ θαυμάσεται τὴν ἐνοικοῦσαν αὐτῷ δύναμιν;» [MM2020] [VS2021]
I ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953, def. T46 {SD2013} {FG2018} {MM2020}
40 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
41 indisciplinatus] +hic La88 , indiscipulatus Li449
42 talia loquitur Li449 Ed1953 ] inv. La88
43 hoc solum] hic solus Ed1953
44 magnum miraculum Li449 ] inv. La88 Ed1953
45 suadet Ed1953 ] sudet Li449
marg.| {CIOpro.10} ORIGENES. 46 − Ioannes interpretatur gratia Dei sive in quo est gratia vel cui donatum est. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus intimare?J p
p ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Io., prol.) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 223a marg.], ed. Gloss-e  : «ET HIC IOHANNES. Iohannes interpretatur ‘gratia Dei’ sive ‘in quo est gratia’ vel ‘cui donatum est’. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni mysteria penetrare et sic humanis mentibus intimare ?»
<cuius fons> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 5), CCCM 267, p. 5.73 sqq. : «[b] Iohannes interpretatur 'Dei gratia' siue 'in quo est gratia' uel 'cui donatum est'. [a] Cui autem theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria et sic humanis mentibus et sensibus intimare
[a] <cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM 116, linea 45 sqq. «Cui enim theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus ac sensibus intimare?».
[b] <cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM 116, linea 242 : «Quaeritur quid uocabatur : Cui nomen erat Iohannes, quod interpretatur gratia Dei, siue in quo est gratia, siue cui donatum est ; uere enim Dei gratia donatum est illi regem regum non solum praecurrere, uerum etiam baptizare».
<cuius fons>   Ioannes Scotus Eriugena , Homilia super 'In principio erat Verbum' [Vox spiritualis aquilae auditum pulsat], 2.1-6, CCCM 166, p. 5; SChr 151, p. 208-210 : «O beate Iohannes, non immerito uocitaris Iohannes. Hebraeum nomen est Iohannes, cuius interpretatio graece ΩἹ ΕΧΑΡΙΣΑΤΟ*, latine uero 'cui donatum est'. Cui enim theologorum donatum est quod tibi est donatum, abdita uidelicet summi boni penetrare mysteria et ea quae tibi reuelata et declarata sunt humanis mentibus ac sensibus intimare?» <ex quo>   Origenes (pseudo), Homeliae ex variis locis collectae , hom. 2 : Vox spiritalis aquilae auditum (Io. 1, 1-14), in : Origenis opera, t. 3, Parisiis, 1522, f. cxviira (A1-8) .
* Iohannes, cuius interpretatio graece ΩἹ ΕΧΑΡΙΣΑΤΟ] lac. Ed1522
<cuius fons> Cf.   Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 76.19  : «Iohannes Domini gratia sive cui donatum est»; cf. etiam p. 174.81, 176.45, 183.27 etc.
<cuius fons> Cf.   Origenes, Commentarium in Io. 1, 6, tom. 2, 33 (27) 198, GCS 10, p. 90.23-91.2  : «Ἀπὸ θεοῦ δὴ “χάρις” ἐκ τῆς περὶ θεοῦ “μνήμης” κατὰ τὸν τοῦ θεοῦ ἡμῶν “ὅρκον” τὸν περὶ τοὺς πατέρας ἐγεννήθη ὁ Ἰωάννης, ἑτοιμάζων “κυρίῳ λαὸν κατεσκευασμένον” ἐπὶ τέλει τῆς παλαιᾶς γενόμενος διαθήκης...».
<Non hab.> PL ;   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145].
¶Nota Le seul rapport de ce texte avec l’oeuvre authentique d’Origène est l’étymologie qui associe Jean et la grâce de Dieu, dont la source est le commentaire d’Origène sur Io. 1, 6, inconnu du Moyen Âge en traduction latine avant que la Catena n’en traduise des extraits. En réalité, la Catena fait ici une citation exacte et intégrale d’une sentence anonyme de la Glose ordinaire. La Glose emprunte ce texte, très légèrement modifié, au commentaire d’Anselme de Laon que Thomas attribue habituellement à Alcuin. Les particularités du texte d’Anselme montre que celui-ci dépend ici de l’homéliaire d’Eric d’Auxerre qui lui-même dépend de l’homélie de Jean Scot Erigène sur le prologue de Jean. Les arrangements rédactionnels de ce passage montrent en effet qu’Anselme ne puise pas directement à l’homélie de Scot Erigène mais à la même version que l’homéliaire d’Ecric d’Auxerre. Thomas n’a donc pu attribuer à Origène la sentence de la Glose qu’à la suite d’une enquête qui l’a conduit à l’homélie de Scot Erigène que Vincent de Beauvais (Speculum naturale, 1, 3) et 30 des 54 manuscrits conservés attribuaient à Origène. Toutefois, une remarque incidente de la reportation du commentaire de Thomas sur Jean laisse entendre que Thomas n’était pas absolument convaincu de cette attribution puisqu’il y dissocie l’homélie, désignée par son incipit, de son attribution : «In quadam autem homilia quae incipit Vox spiritualis aquilae et attribuitur Origeni...» (In Io., 1, lect. 2, Marietti, n° 86; cf. n° 90, 102, 158). La traduction latine des traités d’Origène sur Jean, mise en oeuvre en vue de la Catena, avait en effet montré à Thomas que le passage de la Glose et le texte correspondant de Vox spiritualis étaient absents de la série des traités d’Origène conservés en grec et en différaient par le ton et le contenu. On peut donc écarter ici l’hypothèse d’un accident de copie qui aurait conduit à lire Adamantius et à transcrite Origenes l’abréviation “A9”, mise pour Alcuinus, phénomène qui sera observé plus loin (CIO8d12.20).
¶Nota 2. La forme latine du nom d’Erigène pourrait être à l’origine, par homophonie, de cette attribution à Origène que la critique interne qualifie aujourd’hui d’«insoutenable» (cf. SChr 151, p. 54-57). L’erreur a eu la vie longue. L’édition parisienne des oeuvres d’Origène parue en 1522 (puis 1530 etc.) par Merlin et Josse Bade regroupe sous le titre d’homélies “ex diversis” neuf homélies latines pseudo origéniennes dont plusieurs de celles qui sont citées par Thomas sous le nom d’Origène; l’homélie Vox spiritualis est la seconde d’entre elles. C’est à partir de cette édition que Bernard de Sienne (Ed1611) puis Nicolaï (Ed1657) ont identifié plusieurs passages de la Catena et entériné leur attribution fautive à Origène. [MM2020] [correctum post VS2021]
J ¶Codd. : La88 Li449 (1va) Ed1953, def. T46 {SD2013} {FG2018} {MM2020}
46 Origenes] + in homel. La88 Ed1611 Ed1657



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Proemium), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_Prol.1)

Notes :