Capitulum 1
Numérotation du verset
1Mcc. 1,1
Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi rex1 Macedo qui primus regnavit in Grecia egressus de terra Cethim Darium regem Persarum et Medorum,
1 rex]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 1,2
constituit prelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terre
Numérotation du verset
1Mcc. 1,3
et pertransiit usque ad fines terre et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,4
Et congregavit virtutem et exercitum2 fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
2 et exercitum] exercituum
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 1,5
et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,6
Et post hec decidit in lectum et cognovit quia moritur.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,7
Et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute sua3, et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret.
3 sua]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 1,8
Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
Numérotation du verset
1Mcc. 1,9
et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
Numérotation du verset
1Mcc. 1,10
et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
Numérotation du verset
1Mcc. 1,11
et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Illustris filius Antiochi regis qui fuerat Rome obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Grecorum.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,12
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus que circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
Numérotation du verset
1Mcc. 1,13
et bonus visus est sermo in oculis eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,14
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
Numérotation du verset
1Mcc. 1,15
et edificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,16
et fecerunt sibi preputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,17
et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cepit regnare in terra Egypti ut regnaret super duo regna
Numérotation du verset
1Mcc. 1,18
et intravit in Egyptum in multitudine gravi in curribus et elephantis et equitibus et copiosa navium multitudine
Numérotation du verset
1Mcc. 1,19
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Egypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
Numérotation du verset
1Mcc. 1,20
et comprehendit civitates munitas in terra Egypti et accepit spolia terre Egypti.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,21
Et convertit Antiochus postquam percussit Egyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit in Hierosolimam4
4 in Hierosolimam] ad Israel et ascendit Hierosolymis
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 1,22
in multitudine gravi
Numérotation du verset
1Mcc. 1,23
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
Numérotation du verset
1Mcc. 1,24
et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
Numérotation du verset
1Mcc. 1,25
et fecit cedem hominum et locutus est superbia magna
Numérotation du verset
1Mcc. 1,26
et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,27
et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum immutata est
Numérotation du verset
1Mcc. 1,28
omnis maritus sumpsit lamentum que sedebant in thoro maritali lugebant
Numérotation du verset
1Mcc. 1,29
et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
Numérotation du verset
1Mcc. 1,30
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
Numérotation du verset
1Mcc. 1,31
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
Numérotation du verset
1Mcc. 1,32
et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 1,33
et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
Numérotation du verset
1Mcc. 1,34
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
Numérotation du verset
1Mcc. 1,35
et edificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
Numérotation du verset
1Mcc. 1,36
et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 1,37
et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,38
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in damnum5 malum in Israel
5 damnum] diabolum
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 1,39
Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
Numérotation du verset
1Mcc. 1,40
et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
Numérotation du verset
1Mcc. 1,41
sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in opprobrium honores eius in nihilum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,42
secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,43
et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 1,44
et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
Numérotation du verset
1Mcc. 1,45
et multi ex Israel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,46
et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iude ut sequerentur legem gentium terre
Numérotation du verset
1Mcc. 1,47
et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
Numérotation du verset
1Mcc. 1,48
et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
Numérotation du verset
1Mcc. 1,49
et coinquinari sancta et sanctum populum Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 1,50
et iussit edificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
Numérotation du verset
1Mcc. 1,51
et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus immundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes Dei
Numérotation du verset
1Mcc. 1,52
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
Numérotation du verset
1Mcc. 1,53
secundum omnia verba hec scripsit omni regno suo et preposuit principes populo qui hec fieri cogerent
Numérotation du verset
1Mcc. 1,54
et iusserunt civitatibus Iude sacrificare
Numérotation du verset
1Mcc. 1,55
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
Numérotation du verset
1Mcc. 1,56
et effugaverunt populum Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,57
Die quinta decima mensis casleu quinto et quadragesimo anno edificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iude in circuitu edificaverunt aras
Numérotation du verset
1Mcc. 1,58
et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
Numérotation du verset
1Mcc. 1,59
et libros legis Dei combusserunt igni scindentes eos
Numérotation du verset
1Mcc. 1,60
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
Numérotation du verset
1Mcc. 1,61
in virtute sua faciebant hec populo Israel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
Numérotation du verset
1Mcc. 1,62
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram que erat contra altare
Numérotation du verset
1Mcc. 1,63
et mulieres que circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
Numérotation du verset
1Mcc. 1,64
et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt6 eos trucidabant
6 circumciderunt
Cor3
(alii)
Rusch
] circumcidebant ΩJ
Numérotation du verset
1Mcc. 1,65
et multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis
Numérotation du verset
1Mcc. 1,66
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
Numérotation du verset
1Mcc. 1,67
et facta est ira magna super populum valde.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Mcc. 1,1
marg.|
{5.229vb}
{t}
Et factum est]
Liber iste tot habet partes, quot habet pugnas vel historias. Vel sic. Prima pars est de oppressione populi, et violatione legis. Secunda de auxilio dato per Mathathiam, inf. Tertia de Iuda, et actis eius, a 3 cap. usque ad 9. Quarta de his que acciderunt sub Ionatha, a 9. cap. ibi : [
Et factum est post obitum Iude, usque ad captionem Ionathe]
Quinta de his que sub Simone, a 13. cap. usque in finem. Prima pars sic dividitur. Volens auctor agere de persecutione populi a Grecis incipit ab Alexandro, et pueris eius, et descendit usque ad Antiochum, breviter. Secundo quomodo Antiochus posuit in Hierusalem iustitias gentium, ibi :
[In diebus illis exierunt ex Israel]
Tertio quomodo percussa Egypto mala multa fecit in Hierusalem per se, et per principem quem ad hoc misit, ibi : [
Et paratum est regnum]
Quarto, quomodo scripsit, et voluit ut esset lex una, et populus unus, ibi : [
Et scripsit rex]
Quinto quomodo Antiochus posuit in templo idolum Iovis, ibi :
[Die quintadecima]
etc. Dicit ergo : Et factum est, etc. ut dicit Glossa copulativa coniunctio est hic ad intelligendum, quod verbum prolatum copuletur verbo concepto : simile Ezech. 1.a. Et factum est in tricesimo, etc. Vel sic construe. Alexander percussit Darium. {l}
Et factum est]
etc. et sic legitur bis, percussit : tamen secundum vera exemplaria non debet esse nisi semel. {m}
Alexander Philippi]
filius scilicet, et Olympiadis ut dicit Glossa Tamen in Glossa super Phil. 1. dicit, quod Philippus fuit pater Alexandri adoptivus vel potius putativus. {n}
Rex Macedo]
quia fuit rex Macedonum. {o}
Qui primus regnavit]
solus, scilicet, et quasi Monarcha. Primus enim regnavit in
marg.|
{5.
230ra} Δ Grecia Carranus tempore Ozie Regis Iude, et post eum alii multi, ita quod Alexander fuit vicesimusquartus Rex Macedonum, ut dicit Rab. Sed alii in singulis Grecie partibus regnaverunt. Ipse solus in tota.
marg.|
{a}
Egressus de terra Cethim]
id est de ipsa Grecia. Cethim enim ut dicit Rab. fuit filius Iavam, filii Iaphet filii Noe, ut dicitur Gn. 10.a. A quo Scythima Insula dicta est, que nunc dicitur Cyprus.
marg.|
{b}
Darium Regem]
Arsami filium.
marg.|
{c}
Persarum et Medorum]
Hoc est quod hircus caprarum comminuit duo cornua arietis. Dn. 8.b.
marg.|
{d}
Prelia multa]
quia ut dicit Rab. post mortem Darii Hyranos ac Gyrodomannos subegit, Parthos quoque et omnes Orientales populos usque ad Indiam, ipsos etiam Indos cum Rege suo Poro. Et omnium obtinuit munitiones, quia ut dicit Raban. omnes vel reddiderunt ei tributum, vel parati erant. Unde cum superatis omnibus orientalibus rediret in Babyloniam, occurrerunt ei nuncii totius occidentis, quo vix crederes famam eius pervenisse.
marg.|
{f}
Et interfecit Reges terre]
ut Darium Regem Persarum, et Porum Regem Indorum, et plures alios, quia ut dicit Rab. humani sanguinis inexsaturabilis, sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat mortem, et cruorem. Unde et Callisthenen Philosophum sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum eum non adoraret ut Deum, deposito salutandi more cum plurimis aliis principibus occidit.
marg.|
{g}
Et pertransiit usque ad fines terre]
quia ut dicit Rab. superata India usque ad saxum mire asperitatis pervenit, a cuius impugnatione cognovit Herculem terre motu prohibitum.
marg.|
Unde ut Herculis acta superaret emulatione promotus cum summo labore, et periculo saxo potitus, omnes loci illius gentes subegit.
marg.|
{h}
Et accepit spolia multitudinis gentium]
thesauros, et opes gentium quas deiicit.
marg.|
Unde in thesauris eius eo mortuo quinquaginta milia talenta auri reperta sunt, et in anno vectigalis tributo tricena millia.
marg.|
{i}
Et siluit terra]
quia nemo audebat rebellare, vel aperire os aut gannire, ut dicitur. Is. 10.d. Et quomodo ita vinceret ostendit.
marg.|
{k}
Et]
pro id est congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis. {l}
Et exaltatum est]
per victoriam.
marg.|
{m}
Et elevatum cor eius]
per superbiam.
marg.|
{n}
Et post decidit in lectum]
dato sibi veneno a Cassandro et fratribus eius filiis Antipatris. Et hoc cum in Babylonem revertens, multisque diebus otio datis totus in letitia effusus, intermissum olim convivium solerter institueret.
marg.|
Cuius veneni tanta vis fuit, ut non ferro, non ere, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit. Ita narrat Pompeius Trogus, ut dicit Glossa tamen Magister in Historiis dicit, quod venenum sumpsit a sorore.
marg.|
{o}
Et cognovit, quia moreretur]
medicis ei ita forte dicentibus. Vel ut dicit Glossa fatum esse dicebat Eacidarum de quorum stirpe descendit, quod infra annum tricesimum morerentur.
marg.|
Vel ideo cognovit, quia memor fuit responsi arborum solis et lune, que ei dixerant, quod si intraret Babylonem, moreretur. Unde suspicantes milites Regem insidiis perire, ipse sedavit, et perlatus in publicum urbis locum ad conspectum suum omnes admisit, osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. Et cum flerent omnes, ipse non tantum sine lachrymis ; verum etiam sine ullo tristioris mentis argumento fuit, adeo ut sicut in hoste, ita et in morte invictus eius animus haberetur.
marg.|
{p}
Et divisit illis regnum suum cum]
etc. contra, ut dicit
{5.
230rb} Pompeius, requisitus quem vellet sibi succedere heredem respondit, dignissimum, quasi non curans progeniem. Tamen habebat filium Herculem, fratrem Arideum, et Roxamen uxorem pregnantem relinquebat.
marg.|
Et sexta die postquam venenum sumpserat, perclusa voce annulum Perdice tradidit, quasi significans eum esse dignissimum. Solutio : secundum Raban. est. Divisit illis, id est dividendum reliquit : plures autem fuerunt Regni participes, ut dicit Glossa sed tantum quatuor fuerunt principales, secundum prophetiam Dn. 8. Ptolemeus Egyptum habuit, Arideus Macedones, Syriam, et Babylonem Seleucus ; Asiam Antigonus, Magister in Historiis dicit, quod cum usum lingue amisisset extremam voluntatem suam scripto expressit, et noluit Monarchiam in aliquem transferre, ne aliquis par ei in potentia apud posteros legeretur, et duodecim quos ab adolescentia socios habuerant instituit successores. Sed hoc non stetit nam quatuor ex his tantum, aliis abiectis regnaverunt.
marg.|
{q}
Et regnavit Alexander annis duodecim]
Et dicitur, quod duodecim Alexandridas edificavit pro numero annorum quibus regnavit.
marg.|
{r}
Et obtinuerunt pueri eius regnum]
Istud, eius, diasyrticum est.
marg.|
{s}
Unusquisque in loco suo]
id est sibi ab Alexandro deputato, ut quidam volunt, vel sicut inter se diviserunt, ut alii dicunt.
marg.|
{t}
Et imposuerunt]
maxime quatuor, ut habetur Dn. 8.
marg.|
{u}
Et multiplicata sunt mala in terra]
Quia ambitione dominandi orta sunt inter eos bella multa, que hic pretermittuntur, ut ad Antiochum Epiphanem, qui Iudeis plus nocuit citius veniatur.
marg.|
{x}
Et exiit ex eis]
id est ex uno ex successoribus Alexandri scilicet a Seleuco Nicanore, qui post Alexandrum in Syria regnavit annis triginta duobus, post eum Antiochus Soter, annis decem, et novem, post quem Antiochus Theos, quindecim, post quem Seleucus Galericus, viginti, post quem Seleucus Ceraunus, tribus, post quem Antiochus Magnus, trigintasex, post hunc Seleucus Philopator, duodecim post hunc Antiochus Epiphanes, frater eius, annis undecim.
marg.|
{y}
Radix peccatrix]
Glossa quia stirps inutilis, ad peccata proclivis, ad impietatem promptissimus.
marg.|
{z}
Antiochus Illustris]
sive Epiphanes dicitur, quia erat astutus in malitiis, strenuus in bellis.
marg.|
{a}
Qui fuerat Rome obses]
Dum enim Antiochus Magnus supra modum regiones finitimas infestaret, delata est res ad Romanos, et missi sunt ad eum Scipio Africanus, et Scipio Nasica, et ab infestatione sub religione iurisiurandi admonuerunt eum. Insuper tulerunt ab eo obsidem filium eius Seleucum, quem volens eripere ab eis tradidit pro eo istum filium suum Epiphanem maiorem natu, ut esset obses perpetuus propter eius crudelitatem. Post mortem autem patris sciens Antiochus fratris inertiam, de Regno Sirie
{5.
230va} Δ habendo presumens, clam Roma egressus est. Licet quidam tradant eum de consensu senatorum redisse. Reversusque in Syriam benignum se, et munificum omnibus exhibuit : strenuus erat in agendis, et acer in hostes, ideoque Epiphanes id est Illustris est dictus, et mortuo fratre regnavit pro eo, et tunc iniquitatem cordis, quam prius palliaverat manifestavit.
marg.|
{a}
Centesimo tricesimo, et septimo]
etc. Hec computatio incipit Secundum Rabanum a primo anno Seleuci Nicanoris, sive a morte Alexandri usque ad initium regni Epiphanis, sicut patet superius.
marg.|
{b}
In diebus illis exierunt ex Israel]
id est ex genere Israel nati sunt, vel ex terra Israel egressi sunt, vel ex ritu filiorum Israel.
marg.|
{c}
Filii]
id est Iason et Menelaus, et multi alii, sicut dicetur de hoc plenius, inf. 2. lib. 4.c.
marg.|
{e}
Eamus, et disponamus testamentum]
faciamus pactum, ineamus.
marg.|
{f}
Ab eis]
a ritu eorum. {h}
Et destinaverunt]
firmiter proposuerunt, vel firmaverunt consilium.
marg.|
{i}
Et abierunt]
ad regem Antiochum Epiphanem.
marg.|
{k}
Ut facerent iustitiam]
vel iustitias, id est ritus gentium tenerent, quibus credebant se iustificari.
marg.|
{l}
Et edificaverunt gymnasium]
domum, vel locum in quo dogmatizabant de ritu gentilitatis. Gymnasium enim exercitium dicitur, et est locus cuiuslibet exercitii, vel proprie locus ubi iuvenes exercentur in lucta. Et dicitur a gymnas, gymnadis, quod est lucta. Quidam tamen dicunt, quod fecerunt prostibulum puerorum, quasi exercitium nuditatis, quod vocabatur Ephebia inf. 2. lib. cap. 4.b. id est lupanar Epheborum, id est iuvenum.
marg.|
{m}
Et fecerunt sibi preputia]
id est omnem immunditiam gentium, vel non circuncidebant pueros suos, vel pelliculas quasdam apposuerunt sibi, ne viderentur gentibus circumcisi, ut dicit Rab. {n}
Et recesserunt a testamento sancto]
a lege Dei.
marg.|
{o}
Et iuncti sunt nationibus]
familiaritate, et ritus identitate, ut Antiocheni scriberentur, ut dicitur inf. 2. lib. cap. 6.b. {p}
Et venundati sunt]
3Rg. 21.g. Venundatus est Achab, ut faceret malum, etc.
marg.|
{q}
Et paratum est]
simile supra eod. a. Siluit terra in conspectu eius. De hoc habetur Dn. 9.
marg.|
{r}
Duo regna]
Syrie scilicet, et Egypti. Nota historiam in summa. Ptolemeus Philometor, et filius Cleopatre sororis Antiochi Epiphanis puer erat. Orta autem dissensione inter nutritios pueri, et Antiochum pro Syria inferiore, quam Antiochus fraude occupabat, constituerunt prelium inter Pelusium, et Montem Cassium, et victi sunt duces pueri, sed Antiochus quasi parcens nepoti, amicitias simulans ascendit in Memphis, et accepit Egyptum quasi provisurus rebus, et tunc cum modico populo omnem Egyptum subiugavit, civitates cepit, divitias rapuit, ut hic dicit : Comprehendit civitates munitas. Tandem compulsus ab Egyptiis exire de Egypto, venit in Iudeam, et ascendit Hierusalem, et pro divisione civium ad libitum fecit in ea, et spoliavit templum, et posuit in arce Sion presidium Macedonum, et sic reversus est in terram suam. Et hoc est quod hic dicitur. {s}
Et convertit]
etc. et post biennium rursus congregavit exercitum contra Ptolemeum, et fratres Ptolemei obsedit in Alexandria, sed supervenerunt legati Romanorum precipientes ut recederet, qui cum inducias peteret respondendis, unus eorum Marcus Publius fecit circulum in arena circa Regem, dicens. Senatus populusque Romanus precipiunt, ut in loco isto respondeas, quid consilii geras. Tunc ille perterritus ait. Si sic placet Senatui populoque Romano, recedendum est. Et tunc iterum venit in Hierusalem in furore, quia putavit Iudeos societatem, et fedus deserturos, ut dicitur 2. lib. cap. 5. Et aperuerunt ei portas faventes sibi, et interemit contraria sentientes, et expoliavit
{5.
230vb} templum omnino. Menelao ductore, tollens vasa, et omnia ornamenta eius, et posuit ibi idolum Iovis, et oblationes Mosaicas fieri prohibuit, et altare eneum amovit, et carnem suillam comedere, et idolo immolare coegit Iudeos, arcemque iterum munivit, in qua posuit presidium Macedonum, qui Iudeis
{5.
231ra} Δ erant in omnibus inhumani. Nam quoscumque circumcidisse filios invenissent, suspendebant, et parvulos ad colla eorum. Nunc plena est littera. {a}
Postquam percussit Egyptum]
quia in ista secunda vice multa mala fecit Egyptiis antequam supervenirent Romani. {b}
Centesimo, et quadragesimo]
etc. regni Grecorum, a primo scilicet anno Seleuci, ut dictum est supra Et idem dicit Ioseph.
marg.|
{c}
Et ascendit Ierosolymam, in multitudine gravi]
onerosa, vel superba.
marg.|
{d}
Et intravit in sanctificationem]
in templum, Menelao ductore.
marg.|
{e}
Et accepit altare aureum]
et sacrarium, id est propitiatorium, ut dicit Ioseph.
marg.|
{f}
Et coronas]
forte ; que erant circa altare.
marg.|
{g}
Et ornamentum aureum]
quod fuerit illud nescimus, nisi forte loquatur de velo exteriori.
marg.|
{h}
Et comminuit]
in pulverem redegit.
marg.|
{i}
Et fecit cedem hominum]
et de hominibus duxit secum usque ad decem millia captivorum.
marg.|
{l}
Et commota est terra]
etc. quasi propter malos, qui in terra erant in qua factum est hoc.
marg.|
{n}
Misit rex principem tributorum]
qui erat super tributa.
marg.|
{o}
Et percussit eam plaga magna]
al. non habet magna.
marg.|
{p}
Et edificaverunt civitatem David]
arcem Sion.
marg.|
{q}
Et convaluerunt in ea]
habuerunt fortitudinem.
marg.|
{r}
Et facti in laqueum magnum]
populo.
marg.|
{s}
Et factum est hoc ad insidias sanctificationi]
id est templo vel populo sanctificato.
marg.|
{t}
Et in dolum]
alia littera habet [
In diabolum malum in Israel]
id est in diabolicum malum.
marg.|
{u}
Et effuderunt]
De hoc dicitur in Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam.
marg.|
{b}
Sanctificatio eius desolata est]
ab offerentibus et hostiis.
marg.|
{c}
Dies festi eius]
De quo Am. 8.c. Convertam festivitates vestras in luctum.
marg.|
{e}
Ut esset omnis populus unus]
id est unus ritus servaretur ab omnibus.
marg.|
{f}
Et consenserunt ei]
; Alia littera non habet ei.
marg.|
{g}
Et misit rex Antiochus libros]
epistolas.
marg.|
{h}
Ut sequerentur leges]
alias legem.
marg.|
{i}
Et placationes]
victimas pacificorum.
marg.|
{k}
Et pecora communia]
id est immunda.
marg.|
{l}
Ut obliviscerentur legem]
Dei et Moysi.
marg.|
{m}
Et iusserunt civitatibus]
id est civibus.
marg.|
{n}
Sacrificare]
idolis.
marg.|
{p}
Casleu]
id est Decembris.
marg.|
{q}
Et centesimo]
alias, non habet [
centesimo]
sed supplendum est. Et incipit hic computatio sicut supra.
marg.|
{r}
Idolum desolationis]
scilicet causa, vel signum vel consecutivum.
marg.|
{s}
Super altare Dei]
quia simulacrum Iovis Olympii vel Olympiaci, sic dicti a monte Olympo ubi colebatur, vel Hospitalis, posuit in templo, sicut predixit Dn. 9.
marg.|
Et hoc fecit octavo anno regni sui quando etiam super montem Garizim templum idolo Iovis consecravit ad petitionem Samaritanorum : ut dicetur, inf. in 2. lib. cap. 6.a.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,moraliter
marg.|
Moraliter. {l}
Et factum est]
etc. Nota primo loquitur de potentia, * et divitiis eius. Deinde subdit de superbia.
marg.|
{l}
Et exaltatum]
etc. quia vermis divitum superbia. Et requievit Syria super Ephraim, Is. 7.a. Et statim sequitur de casu, et morte. {n}
Et post hec decidit]
etc. quia deiecisti eum dum allevaretur, Eccl. 10.b. Hodie Rex est, et cras morietur. In medio autem iuventutis, et roboris moritur, quia viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos.
marg.|
Et omnis potentatus brevis vita, Eccl. 10.a. {u}
Et multiplicata sunt mala in terra]
Ita in Ecclesia ambitio prelatorum causa est multiplicationis malorum, Prv. 29.a. cum impii sumpserint principatum gemet populus. {x}
Et exiit ex eis radix peccatrix]
etc. Iste Epiphanes dum Rome fuit obses, et etiam vivente fratre, omnibus se amabilem exhibuit. Strenuus erat in agendis, et acer in hostes. Ita nonnunquam isti nobiles genere, dum sunt in scholis inclusi, vel dum adhuc * sunt simplices Canonici, quasi regnante fratre, id est alio presidente, optimos mores ostendunt, sublimati vero, innatam malitiam manifestant. Et germinat ista radix peccatrix primo ramos peccatores, scilicet socios malos, et familiam malam, deinde fructus mortiferos, guerras, lites, dissensiones. Sap. 4.a. Et si in ramis in tempore germinaverint, etc. Item Alexander, allevans tenebras, vel auferens angustias tenebrarum, bonum prelatum significat, vel virum spiritualem, qui multa bella spiritualia gessit, multas spirituales divitias congregavit, et omnes fines terre, id est cogitationes, et affectiones cordis, sensus, et appetitus corporis sibi penitus subiugavit, multos etiam peccatores gladio verbi Dei occidit, sed tandem elevatur cor eius, et cessantibus bellis, hausto veneno humani favoris, in lectum voluptatis decidit, et pueros, id est puerilia desideria ad se revocat, et regnum suum, scilicet, iustitiam, pacem, et gaudium in Spiritu sancto, quod prius intra ipsum erat, inter ipsos dividit, ex quibus egreditur radix peccatrix, silentium paupertatis, superbia, scilicet, cordis, et iactantia oris, que omnia mala facit in Hierusalem interiori, templum cordis polluit, vasa virtutum aufert, et omnes pusillos, et magnos, id est cogitationes, affectiones, locutiones, et operationes, idololatrare, id est humano favori, et proprie voluptati servire compellit. Lam. 1.d. Manum suam misit hostis, etc. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam.
marg.|
{b}
In diebus illis exierunt]
etc. hi sunt qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
marg.|
{c}
Exierunt ex Israel]
Magna fatuitas tempore tempestatis a domo obsidionis, ab urbe congressionis, ab acie exire. Melius consulit. Is. 1.c. Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo, etc.
marg.|
{g}
Multa mala]
Verum est, palato non sano, sed valde bona sunt sapienti, quia omnis disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris, etc.
marg.|
{l}
Et edificaverunt gymnasium]
etc. duo mala dicit.
marg.|
Unum est in intellectu, aliud in effectu, unum in doctrina, aliud in vita. Gymnasium faciunt, qui aut ad cupiditatem, ut Pharisei, aut ad curiositatem, ut Philosophi, aut ad voluptatem, ut Epicurei, aut ad errorem, ut Heretici intellectum convertunt. Preputia sibi faciunt, qui carnales appetitus in se nutriunt. Similiter Clerici, qui comam nutriunt, et vestes, et pelles tot sibi assumunt, ut non Clerici, sed magis milites appareant, non de familia Dei, sed Antiochi, id est diaboli videntur. Unde Rm. 12.a. Nolite conformari huic seculo. Et sic venundantur pretio voluptatis, vel honoris, ut faciant mala, et tunc regnat diabolus super duo regna, scilicet, super corpus, et super animam.
marg.|
{s}
Et convertit,
* Ecce post Egyptum, in Hierusalem, post laicos, ad clericos, post seculares, ad claustrales diabolus transit. Sed facilius capit, et fortius tenet, et turpius coinquinat Israel quam Egyptum. Ier. 5.b. Iob. ad optimates etc.
marg.|
{d}
Et intravit in sanctificationem]
sicut fur, quia tria fecit. Spoliavit divitias, mactavit corpora, perdidit animas. Per idololatriam similiter ingrediens cor hominis. Primo [
accipit altare aureum]
fervorem spiritus, unde ascendit fumus aromatum orationis et virtutum. Deinde [
candelabrum luminis]
id est gratiam contemplationis, cum vasis suis, que sunt quatuor. Lucerne sunt pure intentiones. Infusoria opportune lectiones. Emunctoria confessiones. Extinctoria proprie humiliationes. Mensa propositionis affectus est compassionis, que numquam debet vacare panibus, id est cessare a bonis operibus. Is. 58.c. Si effuderis esurienti animam tuam, et animam afflicta repleveris, etc. Libatorium est dulcedo devotionis, ubi illud bonum internum ad modicum pregustatur antequam percipiatur eternum. Phiala est virtus orationis, que enea est non aurea, quando tantum fit in labiis sine affectione cordis. Mortariolum aureum est dolor contritionis. Velum rubor confessionis.
[Beati quorum remisse sunt iniquitates]
etc. Corona spes est. Ornamentum aureum caritas. Hic est ordo cadendi et deficiendi, et aporiationis viri spiritualis interius. Exterius autem postea perditur aurum sapientie, argentum eloquentie, vasa concupiscentie,
{5.
231rb} mores compositi, et virtutum cardinalium thesauri. His omnibus amissis ingemiscit homo interdum. Iuxta illud Lam. 1.c. Recordata est Hierusalem dierum afflictionis sue, etc. Unde sequitur.
marg.|
{k}
Et ingemuerunt]
etc. Sed non perfecte, scilicet, corde et ore, quia ante tertium annum redit Antiochus vel princeps, tributa peccati et anteriorum consuetudinum exigens. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Iste enim omnes virtutum reliquias perdit, et in ipsa rationis arce gentem peccatricem, id est cogitationes immundas, et affectiones terrenas ponit, et sic fit sanctificatio habitatio exterorum. Tunc dies festi, id est illud iuge convivium, quod prius habebat anima, et gaudium in spiritu sancto convertuntur in luctum, quia extra effundit, sicut qui luget extra fundit, quod intus erat. Sabbata, pax pectoris in opprobrium. Iuxta illud Lam. 1.c. Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. Honores, id est virtutes et opera iustitie quibus prius ornabatur in nihilum, et sic perditur regnum Dei, quod est iustitia, pax et gaudium in Spiritu sancto. Tandem vero ad idola vitiorum, ad carnes suillas et ceteras immunditias passim deducitur miser homo.
Numérotation du verset
1Mcc. 1,mystice
marg.|
Mystice. {s}
Et convertit Antiochus]
Secundum Rabanum Antiochus hic tenet typum Antichristi. Qui populum Christi persequetur, sicut hic legitur. Et Daniel. 11.e. Et faciet, et revertetur, etc. Verum iuxta Ioannis vocem, Antichristi iam multi sunt, quia per membra sua idem malignus hostis iam mysterium operatur iniquitatis, per hereticos, scilicet, schismaticos, paganos ; et ceteros iniquos, per quos multos seducit. Et de Hierusalem tollit altare aureum, id est perfectiores in Ecclesia. Candelabrum luminis, id est predicationis lucem, populo ministrantes. Θ Mensam propositionis tollunt Heretici, quia ipsam Scripturam confundunt, et vasa eius, id est studentes subvertere satagunt. Sed ut velum, id est legis litteram, cum ornamento aureo, id est cum sapientia divina, que intus latet, et corona perpetua que ibi promittitur, in alienum intellectum sensu depravato convertunt, nec non et aurum, sensuum puritatem, et argentum eloquii venustatem, et thesauros virtutum in cordibus sanctorum occultos. Hec omnia diabolus de regno Christi auferre molitur, cum possessores eorum his bonis spoliatos in barathrum perditionis trahere nititur. Hinc quotidie planctus nascitur in Ecclesia, Rachel scilicet plorans filios suos, quia omnis sexus, omnis etas, omnis dignitas de cadentium damno tamquam eiusdem corporis pro invicem membra dolent.
marg.|
{m}
Et post duos annos]
etc. Rabanus. Sicut per Antiochum, ita per principem tributorum Antichristus accipitur, quem diabolus incitet ut in civitatibus Iude, id est in Ecclesia, peccati tributum exigat, et hoc nunc blandimentis, nunc fraude, nunc dolo, nunc aperta sevitia expostulat.
marg.|
Et qui sibi credunt, hos spiritualiter in anima occidit, qui autem resistunt, hos corporaliter affligit. Unde populum multum heu ex Israel, id est Christiana religione in apostasiam convertit, vel ad peccatum trahit, spolia, id est ornamenta Ecclesie tollit, et eam igne persecutionis devastat. Per muros intelliguntur Doctores Ecclesie, per mulieres molliter viventes, per pueros simplices, per pecora brutaliter viventes, qui omnes antiqui hostis sevitia dolo vel blanditiis captivantur. Deinde loco eorum arcem impietatis in Ecclesia exigere, et blasphemus cultores substituere molitur, ut nomen Christi funditus deleatur, et diaboli voluntas in peccatorum pollutione, et idolorum multiplicatione expleatur. Unde Christiani fugiunt, alii corporaliter, ne scandalizentur, alii mente Θ fugiunt et scandalum in anima patiuntur, alii a persecutorum manibus in celos victores effugiunt ut remunerentur, fitque Ecclesia habitatio exterorum demonum, persecutorum, iniquorum. Dies festi eius sabbatum mentis, et honores ipsis omnia in nihilum convertuntur.
marg.|
{d}
Et scripsit rex Antiochus]
etc. Glossa, Scriptura spiritualis Antiochi sunt Philosophi gentilium, Heretici, et schismatici Christianorum, quibus dolor est cultus divinus, qui veritatem legis Christi, et statim Catholice fidei subvertere cupiunt, qui holocausta orationum, sacrificia corporis Christi, et sanguinis, et placationes bonorum operum fieri prohibent, et aras, templa, et idola edificari iubent, quia mentes fidelium, malignorum spirituum vasa efficere cupiunt, carnes suillas, et pecora communia immolare, id est vitam immundam
{5.
231vb} ducere, filios non circuncidere, id est cogitationes, sermones, et opera nulla continentia vel discretione temperare, ita ut lex Dei oblivioni tradatur. Hec omnia et mortis et penis fieri cogunt.
marg.|
{o}
Die quinta decima]
etc. Rabanus Quod de idolo hic dicitur potest aut simpliciter de Antichristo accipi, qui extolletur supra omne id quod dicitur Deus aut quod colitur, aut de imagine Cesaris quam posuit Pilatus in templo, aut de Adriani equestri statua, que in ipso sancti sanctorum loco stetit usque in presentem diem. Et quod hic dicitur, hoc est, quod Dominus dicit Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, etc. Statuto autem idolo Zeli in templo per civitates Iude edificantur are, etc.
marg.|
Et regnante Antichristo astipulatores eius in diversis locis variorum errorum multiplicium scelerum funesta demonis deferent sacrificia, et hoc super altare impietatis quod contra altare fidei superbia eriget vel erexit, necnon et eos qui parvulos circumcidunt, id est predicatores qui alios castigant, et ipsos parvulos, id est spiritu humiles, aut per tormenta corporaliter, aut per abnegationem spiritualiter trucidabunt. Erunt tamen quamplurimi quos nec mors, nec vita, nec altitudo, nec profundum, nec aliqua creatura a caritate Christi poterit separare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_1)
Notes :