Capitulum 3
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
Et surrexit Iudas qui vocabatur Machabeus filius eius pro eo
Numérotation du verset
1Mcc. 3,2
et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et preliabantur prelium Israel cum letitia
Numérotation du verset
1Mcc. 3,3
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in preliis et protegebat castra gladio suo
Numérotation du verset
1Mcc. 3,4
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
Numérotation du verset
1Mcc. 3,5
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,6
et repulsi sunt inimici pre timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
Numérotation du verset
1Mcc. 3,7
et exacerbabat reges multos et letificabat Iacob in operibus suis et in seculum memoria eius in benedictione
Numérotation du verset
1Mcc. 3,8
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,9
et nominatus est usque ad novissimum terre et congregavit pereuntes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,10
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,11
et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 3,12
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,13
et audivit Seron princeps exercitus Syrie quod congregavit Iudas congregationem et Ecclesiam fidelium secum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,14
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,15
et preparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,16
et appropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,17
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iude quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
Numérotation du verset
1Mcc. 3,18
et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,19
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de celo fortitudo est
Numérotation du verset
1Mcc. 3,20
ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,21
nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
Numérotation du verset
1Mcc. 3,22
et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,23
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
Numérotation du verset
1Mcc. 3,24
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philistiim
Numérotation du verset
1Mcc. 3,25
et cecidit timor Iude ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,26
et pervenit ad regem nomen eius et de preliis Iude narrabant omnes gentes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,27
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
Numérotation du verset
1Mcc. 3,28
et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
Numérotation du verset
1Mcc. 3,29
et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima que erant a primis diebus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,30
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa que dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
Numérotation du verset
1Mcc. 3,31
consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,32
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphraten usque ad flumen Egypti
Numérotation du verset
1Mcc. 3,33
et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
Numérotation du verset
1Mcc. 3,34
et tradidit ei medium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus que volebat et de inhabitantibus Iudeam et Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,35
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
Numérotation du verset
1Mcc. 3,36
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,37
et rex assumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Euphraten flumen et perambulabat superiores regiones
Numérotation du verset
1Mcc. 3,38
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,39
et misit cum eis quadraginta millia virorum et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,40
et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et applicuerunt Ammaum in terra campestri
Numérotation du verset
1Mcc. 3,41
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syrie et terre alienigenarum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,42
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus applicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis que mandavit populo facere in interitum et consummationem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,43
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
Numérotation du verset
1Mcc. 3,44
et congregatus est conventus ut essent parati in prelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,45
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,46
Et congregati sunt et venerunt in Masphat1 contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masphat2 ante in3 Israel.
1 Masphat] Masefat
Weber
|
2 Masphat] Masefat
Weber
|
3 in]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 3,47
Et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
Numérotation du verset
1Mcc. 3,48
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,49
et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
Numérotation du verset
1Mcc. 3,50
et clamaverunt voce magna in celum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,51
et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
Numérotation du verset
1Mcc. 3,52
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis que cogitant in nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,53
quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,54
et tubis exclamaverunt voce magna
Numérotation du verset
1Mcc. 3,55
et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
Numérotation du verset
1Mcc. 3,56
et dixit his qui edificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,57
et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Ammaum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,58
et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has que convenerunt disperdere nos et sancta nostra
Numérotation du verset
1Mcc. 3,59
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostre et sanctorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,60
sicut autem fuerit voluntas in celo sic fiat.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
Et surrexit Iudas ;
Primo commendat Iudam summatim tangens opera eius. Secundo, ait de prelio contra Apollonium ibi :
[Et congregavit]
Tertio, de Seron duce Syrie, ibi
[Et audivit Seron]
etc. Quarto de profectione Antiochi in Persidem, ibi
[Ut audivit autem]
Quinto, de missione Gorgie in Iudeam, ibi
[Et elegit Lysias]
etc. Sexto de preparatione Iude et suorum adversus Gorgiam et suos, ibi : [
Ut vidit Iudas]
Dicit ergo.
marg.|
{p}
Et surrexit]
Hic incidit tertia pars libri. {q}
Cum letitia]
quia Dominus letificabat eos intus per gratiam, foris per victoriam, Et dicit beatus Antonius. Sola et unica ratio est vincendi malignum, letitia spiritualis. 1Rg.4.b. dicunt Philistei. Ve nobis. Non enim tanta letitia, etc. Is. 30.g. In citharis, et tympanis et in bellis precipuis expugnabit eos.
marg.|
{b}
Et succinxit se arma bellica]
id est in armis expeditus erat et agilis sicut homo succinctus.
marg.|
{c}
Similis factus est leoni]
quia in resistendo ad nullius pavebat occursum.
marg.|
{d}
Et sicut catulus leonis]
quia crudelis et terribilis adversarios persequendo.
marg.|
{e}
Et persecutus est iniquos perscrutans eos]
etiam in speluncis et locis occultis.
marg.|
{f}
Eos succendit flammis]
ad litteram in speluncis. Vel [
flammis]
id est quibuslibet tormentis. Simile Iosue 7.c. dicitur quod comprehensus in facinore combureretur, tamen Achor legitur lapidatus fuisse Ier. 29.e. Quos frixit rex Babylonis, et tamen fuerunt lapidati.
marg.|
{g}
Et repulsi sunt]
a terra Iudeorum, vel ab oppressione eorum.
marg.|
{h}
Inimici eius]
gentiles.
marg.|
{i}
Et omnes operarii iniquitatis]
id est de Iudeis qui favebant gentilibus.
marg.|
{k}
Et directa]
prosperata.
marg.|
{l}
Et exacerbabat]
provocabat ad bellum, vel auditu victorie sue offendebat.
marg.|
{m}
Et letificabat Iacob]
veros Iudeos.
marg.|
{n}
Et in seculum]
in eternum, quamdiu durabit seculum.
marg.|
{o}
Et avertit iram]
causam ire, id est idololatriam, vel effectum ire, id est oppressionem gentium.
marg.|
{5.
234va} Δ
{a}
De quibus]
id est contra quos libros. {b}
Scrutabantur gentes]
idest, requirebant. {c}
Similitudinem simulacrorum suorum]
id est culturam idolorum a Iudeis, quam liber prohibebat : Vel {a}
De quibus libris]
{b}
Scrutabantur similitudinem]
etc. quia ex ipso libro volebant ostendere, quod Iudei colerent idola propter Cherubim, que erant super propitiatorium. Vel sic. Illi expanderunt librum.
marg.|
{a}
De quibus]
expandentibus.
marg.|
{b}
Scrutabantur gentes similitudinem]
etc. id est requirebant simulacra, que eis abstulerant, vel requirebant culturam idolorum, scilicet quod ipsi Iudei colerent idola sua.
marg.|
{d}
Et suscitaverunt]
id est convocaverunt, et comparere fecerunt, et orare fecerunt, vel offerre vota sua.
marg.|
{e}
Quid faciemus istis]
Nazareis, scilicet quasi non habemus quid, quia sancta tua conculcata, etc.
marg.|
{f}
In luctum]
cordis.
marg.|
{g}
Et in humilitatem]
deiectionem corporis.
marg.|
{i}
Tribunos]
chiliarchos qui mille preerant.
marg.|
{k}
Et centuriones]
qui centum.
marg.|
{l}
Et pentecontarchos]
qui quinquaginta.
marg.|
{m}
Et decuriones]
qui decem.
marg.|
{n}
Secundum legem]
Dt. 20.b.
marg.|
{o}
Quoniam melius est nos mori in bello]
Ioseph. Ita pugnate, mortem pro maximo lucro putantes, ut si viceritis cum libertate, et patriis legibus eternam gloriam conquiratis.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,mystice
marg.|
Mystice. {p}
Et surrexit Iudas]
Secundum Rabanum per Iudam designatur cetus Apostolorum, qui in locum Salvatoris successit. Cui et omnes fratres, id est omnes credentes collaborabant. Induit se loricam iustitie, et succinxit se Θ arma. de quibus Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros, etc. Et similis factus leoni, illi in operibus suis, de quo dicitur : Vicit leo de tribu Iuda. Et persecutus est iniquos, et eos qui conturbabant populum Dei, flammis invidie succendit, et letificabat et confortabat populum credentium, et in eternum memoria eorum in benedictione erit.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
Moraliter. {p}
Et surrexit Iudas, qui vocabatur]
etc. Mortuo Matathia, id est recedente a Deo dato, exurgit Iudas, id est, * amor Dei, Deum semper laudans et glorificans, qui prius, scilicet dormire videbatur, dum timor servilis vel initialis expellebat peccatum. Hunc adiuvant omnes fratres, et amici. De quibus dicitur 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est, etc. Timor cum tristitia, sed amor cum letitia preliatur. Induit se loricam iustitie, non sicut puer aut mulier, sed sicut gigas gemine substantie.
marg.|
Sicut enim duo in carne una, quia semper secum Deum habet. Et bene dicit. Succinxit se arma bellica, quia omnis paupertas qua vincitur mundus, vilitas qua vincitur diabolus, et asperitas qua vincitur caro, levis sibi, et quasi ornamentum videtur.
marg.|
Gladius autem amoris quo castrum corporis exterius, et castrum anime interius protegit, oratio est, quo potentissime accingitur indefesse.
marg.|
Potenter, cum hostes superat : potentius cum seipsum sibi subiugat : potentissime, cum Deum vincit, et tenet sicut
{5.
233vb} Iacob Angelum Gn. 32.f. Et Os. 12.b. Flevit et rogavit eum etc. Similis est leoni in arduis aggrediendis, et catulo leonis in pravis motibus extirpandis. In illis imperterritus, in istis inexorabilis.
marg.|
{p}
Et congregavit Apollonius]
Hic erat de principibus Antiochi, et erat dux Samarie.
marg.|
{q}
Gentes]
vicinas.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,mystice
marg.|
Mystice, secundum Rabanum per Apollonium significatur sevitia Iudeorum, que primum contra Apostolos se erexit, quos tamen vicit Iudas cetus Apostolicus : et spolia eius, id est legis cerimonias tulit : et gladium, id est sermonem legis et prophetarum, in quo omnes predicatores sancti in omnibus diebus pugnant, eis abstulit. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei.
marg.|
{r}
Et audivit Seron princeps exercitus Syrie]
Iosephus dicit. Seron dux inferioris Syrie.
marg.|
{s}
Et ascenderunt cum eo castra impiorum]
Iosephus, dicit quod collegit milites sub se constitutos et Iudeos transgressores legis, et perveniens usque ad Bethoron vicum Iudee, ibi exercitum collocavit.
marg.|
{t}
Ut viderunt autem]
socii Iude.
marg.|
{u}
Facile est]
in conspectu Dei.
marg.|
{x}
Et non est differentia]
2Rg.14.a. Non est domino difficile. 2Par. 25.c. Si putas in robore exercitus bella consistere, etc.
marg.|
{y}
Ipsi veniunt ad nos]
1Rg.17.f. Tu venis ad me cum baculo, etc.
marg.|
{z}
Et superbia]
alias superba.
marg.|
{a}
Et contritus est Seron]
victus vel secundum Iosephum occisus.
marg.|
{b}
In conspectu ipsius]
id est in conflictu Iude.
marg.|
{c}
Et ceciderunt ex eis octingenti]
Iosephus dicit, octo millia.
marg.|
{d}
Fugerunt]
etc. Iosephus, ad maritima loca Philistiim.
marg.|
Mystice, secundum Rabanum per Seron principem exercitus intelligitur potentatus istius mundi, qui contra populum Dei cum multitudine iniquorum venit, et appropinquat Bethoron, quod interpretatur domus ire, quia omnia facit cum tumultu.
marg.|
Sed Iudas obviam venit, id est cum patientia et humilitate, et sic superatur huiusmodi, quia mollis responsio frangit iram.
marg.|
Sicut fregit Gedeon iram Ephratarum. Idc. 8.a. Nonne melior est, etc. Hinc etiam Apostolus ait Rm. 12.d. Si esurierit inimicus tuus ciba illum, etc.
marg.|
{c}
Et ceciderunt]
etc. Glossa Bene per octonarium concluditur summa salubriter cadentium, qui octo beatitudinum virtutes in se colligere, et proprie circuncisioni spiritualiter student.
marg.|
{5.
234ra} {a}
Ut audivit autem Antiochus]
scilicet victorias Iude, vel mortem principum suorum, Seron et Apollonii.
marg.|
{b}
Et misit et congregavit]
Ioseph. Omnem propriam virtutem congregans, et multos ab insulis mercedem conducens, parabat circa Veris initium dimicare contra Iudeam.
marg.|
{c}
Modica]
Ioseph. Non enim omnia vectigalia ei reddebantur propter seditiones gentium ; nam cum magnanimus esset minime sufficiebant, que dudum collegerat.
marg.|
{d}
Et timuit ne non haberet]
qui daret.
marg.|
{e}
Et semel]
vel ut semel.
marg.|
{f}
Et bis]
id est sepius.
marg.|
{g}
Ante eum]
in Syria.
marg.|
{h}
A flumine Euphrate]
etc. Tantus fuit ambitus terre promissionis, sicut dicitur 3Rg. 8.g. Ab introitu Emath usque ad rivum Egypti.
marg.|
{i}
Elephantos]
Hodie usurarius dicitur elephas.
marg.|
{k}
Et mandavit]
mandatum dedit sive preceptum.
marg.|
{l}
Et de inhabitantibus Iudeam]
specialiter.
marg.|
{m}
Et reliquias Hierusalem]
quia iam in parte destructa erat.
marg.|
{n}
Et rex assumpsit partem]
quia residuum tradiderat Lysie.
marg.|
{o}
Et exivit ab Antiochia]
ab Emath, quam reparans Antiochiam nominavit a nomine suo, que prius Rebblatha dicebatur. Mystice.
marg.|
{a}
Ut audivit]
etc. Rabanus. Irascitur diabolus, quando audit gloriam Sanctorum, et virtutem atque constantiam eorum. Dat stipendia exercitui suo, cum per presentis vite commoda ambitiosos incitat ad fidelium persecutionem. Quibus precipit ut regni negotia gerant, id est presentium rerum illecebras suggerant, et filios ire in pravis motibus nutriant, et super omnia, ut virtutum robur in electis mollificent, et in loco earum vitia subintroducant.
marg.|
{p}
Et elegit]
etc. Dorymini [
vel Dorminii]
Ioseph. Dorymenis.
marg.|
{q}
Ammaum]
vel (ut ait Ioseph) Emaus civitatem.
marg.|
{r}
In terra campestri]
in campo exercitum statuerunt.
marg.|
{s}
Et audierunt mercatores]
Ioseph. De Syria, vel de finitimis locis, et multi transfuge Iudei, necnon et mercatores quidam venerunt eis ad auxilium.
marg.|
{5.
234rb} {t}
Et acceperunt argentum et aurum multum valde, et pueros]
servos portantes argentum et aurum.
marg.|
{u}
Mandavit populo]
id est populum Iudeorum, scilicet facere in interitum. Vel mandavit populo suo
[facere in interitum]
Iudeos.
marg.|
{x}
Et ut orarent, et peterent]
prius
[misericordiam, et miserationes]
id est ut affectum et effectum misericordie eis ostenderet.
marg.|
{y}
Et Hierusalem non habitabatur]
Ostendit quare ad Hierusalem, ubi proprie locus orationis erat, non ibant ad orandum. Dt. 12.a.
marg.|
{z}
Sed erat sicut desertum]
quia pauci ibi habitabant.
marg.|
{a}
Et venerunt in Masphat contra Hierusalem]
quia versus Hierusalem orandum erat, cum non possent illuc ire, 3Rg. 8.e. Et ita fecit Daniel, Dn. 6.c.
marg.|
{b}
In Masphat]
sicut patet 1Rg.7.b.
marg.|
{c}
Destituerunt]
sciderunt, vel deposuerunt.
marg.|
{d}
Et expanderunt libros]
vel
[librum]
ad litteram, quasi tu Domine dedisti legem conserva eam, vel promissiones in lege factas replicaverunt.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,mystice
marg.|
Mystice. {p}
Et elegit Lysias]
Rabanus. Quid per Lysiam nisi fastus mundi designatur ? Qui per viros tres, id est per tres ordines persecutorum Ecclesie bellum ingerit, hoc est per paganos, Hereticos, et falsos Christianos. Quadraginta millia peditum, totum tempus vite presentis, septem millia equitum universitatem persecutorum designant, qui toto tempore vite presentis contra Ecclesiam dimicant. Hi omnes in Ammaum, id est in populo abiecto a Deo applicant qui in terra campestri, id est lata, et spatiosa via, que ducit ad mortem morantur. Mercatores autem isti sunt maligni spiritus, qui pro cupiditate terrena nostram eternam comparare desiderant libertatem. Estuantibus vero persecutoribus fideles ad exemplum, et exhortationem Iude, et fratrum eius magis ad profectum virtutum, et augmentum fidei exercitantur per opera penitentie, et orationes assiduas Dei adiutorium implorantes. Ieiunant, quia continentie operam dant. Induunt se ciliciis, et cinere in capite suo, quia penitentiam pro peccatis suis que per carnis fragilitatem Θ contraxerunt, agere digne decernunt. Vestimenta scindunt, cum corpus castigant. Libros legis expandunt, quia memoriam divinorum preceptorum bonis actibus demonstrant. Attollunt ornamenta sacerdotalia, quia sacerdotii Ecclesiastici digne faciunt officia. Primitias, et decimas donant, quia initium, et finem boni operis Deo deputant. Suscitant Nazareos, id est eos, qui per castitatis munditiam gratam vitam omni tempore Deo exhibere student. Et sic magna voce clamant in celum, quia divinitatem piis precibus, et bonis actibus ad misericordiam provocant.
marg.|
{h}
Et post hec constituit Iudas]
Glossa Ordinant enim Predicatores sancti subiectos suos, quatenus nil in eis inordinatum reperiatur, sed omnia honeste, et secundum ordinem fiant. Formidolosos remittunt, quia non potest contemplationis vel spiritualis militie arripere exercitium, qui adhuc nudari terrenis opibus pertimescit. Similiter, et qui domos edificant, uxores ducunt, vineas plantant. Per domos superbia, per uxorem luxuria, per vineam avaritia intelligitur. Omnes huiusmodi non sunt apti prelia Domini preliari. Deinde castra ad austrum Ammaum, id est in fervore dilectionis, et zelo fidei Christi milites collocant, et corda eorum sermonibus optimis roborant ad resistendum diabolo, et exercitui eius, spem quoque victorie soli Deo committunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_3)
Notes :