Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 

Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,2 

Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,3 

et misit Demetrius ad Ionathan epistolam verbis pacificis ut magnificaret eum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,4 

dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,5 

recordabitur enim omnium que fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,6 

et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,7 

Et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistolas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,8 

et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,9 

et traditi sunt Ionathe obsides et reddidit eos parentibus suis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,10 

et habitavit Ionathas in Hierusalem et cepit edificare et innovare civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,11 

et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,12 

et fugerunt alienigene qui erant in munitionibus quas edificaverat Bacchides
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 

et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,14 

tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et precepta Dei erat enim hec eis ad refugium.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,15 

Et audivit Alexander rex promissa que promisit Demetrius Ionathe et narraverunt ei prelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,16 

Et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,17 

et scripsit epistolam et misit ei secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,18 

rex Alexander fratri Ionathe salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,19 

audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
Numérotation du verset 1Mcc. 10,20 

et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tue et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut que nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,21 

et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni Scenophegie et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,22 

et audivit Demetrius verba ista et contristatus est
et ait :
Numérotation du verset 1Mcc. 10,23 

quid hoc fecimus quod preoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudeorum ad munimen sui
Numérotation du verset 1Mcc. 10,24 

scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
Numérotation du verset 1Mcc. 10,25 

et scripsit in hec verba rex Demetrius genti Iudeorum : salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,26 

quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,27 

et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his que fecistis nobiscum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,28 

et remittemus vobis prestationes multas et dabimus vobis donationes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,29 

et nunc absolvo vos et omnes Iudeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,30 

et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis mee relinquo vobis ex hodierno die1 et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus que addite sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
1 die] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 10,31 

et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decime et tributa ipsius sint
Numérotation du verset 1Mcc. 10,32 

remitto etiam potestatem arcis que est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,33 

et omnem animam Iudeorum que captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,34 

et omnes dies sollemnes et sabbata et neomenie et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudeis qui sunt in regno meo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,35 

et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,36 

et ut asscribantur ex Iudeis in exercitu regis ad triginta millia virorum et dabuntur illis copie ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
Numérotation du verset 1Mcc. 10,37 

et ex his constituentur supra negotia regni que aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut precepit rex in terra Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 10,38 

et tres civitates que addite sunt Iudee ex regione Samarie cum Iudea reputentur ut sint sub uno et non obediant alie potestati nisi summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,39 

Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,40 

et ego singulis annis dabo quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis que me contingunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,41 

et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,42 

et super hec quinque millia siclorum argenti que accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et hec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
Numérotation du verset 1Mcc. 10,43 

et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa que sunt eis in regno meo libera habeant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,44 

et ad edificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,45 

et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 10,46 

ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitie magne quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde
Numérotation du verset 1Mcc. 10,47 

et complacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,48 

et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,49 

et commiserunt prelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,50 

et invaluit prelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
Numérotation du verset 1Mcc. 10,51 

et misit Alexander ad Ptolomeum regem Egypti legatos secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,52 

quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
Numérotation du verset 1Mcc. 10,53 

et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,54 

et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,55 

et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,56 

et nunc faciam tibi que scripsisti sed occurre Ptolomaide ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
Numérotation du verset 1Mcc. 10,57 

et exiit Ptolomeus de Egypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaide anno centesimo sexagesimo secundo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,58 

et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaide sicut reges in magna gloria
Numérotation du verset 1Mcc. 10,59 

et scripsit rex Alexander Ionathe ut veniret obviam sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,60 

et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,61 

et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
Numérotation du verset 1Mcc. 10,62 

et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et collocavit eum rex sedere secum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,63 

dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et predicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
Numérotation du verset 1Mcc. 10,64 

et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius que predicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,65 

et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,66 

et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et letitia.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,67 

In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,68 

Et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,69 

et constituit Demetrius Apollonium qui preerat Celesyrie et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,70 

dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,71 

Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et comparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,72 

Interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,73 

Et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,74 

ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem millia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,75 

Et applicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et oppugnavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,76 

et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,77 

et audivit Apollonius et admovit tria millia equitum et exercitum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,78 

et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et prelium commiserunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,79 

et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
Numérotation du verset 1Mcc. 10,80 

et cognovit Ionathas quoniam sunt insidie post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,81 

populus autem stabat sicut precepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,82 

et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,83 

et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
Numérotation du verset 1Mcc. 10,84 

et succendit Ionathas Azotum et civitates que erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,85 

Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo millia virorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,86 

Et movit inde Ionathas castra et applicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,87 

Et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,88 

Et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,89 

et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron2 et omnes fines eius in possessionem
2 Accaron Weber ] Accharon Rusch

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| {n} Et anno centesimo sexagesimo] Primo, agitur, de ascensu Alexandri filii Antiochi Epiphanes contra Demetrium. Secundo, de promissis a Demetrio Ionathe factis, ibi :   [Et misit Demetrius] Tertio, de summo sacerdotio, et purpura, et corona aurea concessis Ionathe ab Alexandro, ibi : [  Et audivit Alexander] Quarto, de promissis Demetrii que Ionathas recusavit adherens Alexandro, ibi :   [Et audivit Demetrius] Quinto, de prelio inter Alexandrum, et Demetrium, et de morte Demetrii, ibi :   [Et congregavit] Sexto, quomodo Alexander Cleopatram filiam regis Egypti accepit, ibi :   [Et misit Alexander] Septimo, de honore facto Ionathe a duobus regibus apud Ptolemaidam, ibi :   [Et scripsit rex Alexander] Octavo, de reditu Demetrii a Creta et victoriis Ionathe contra Apollonium principem exercitus ipsius, ibi : [  In anno centesimo sexagesimoquinto] etc. In fine additur quomodo Alexander iterum Ionatham exaltavit, ibi :   [Et factum est] etc. {o}   Alexander] Dicit hec Glossa quod Trogus Pompeius refert istum non fuisse Antiochi filium, sed quod Antiochenses offensi a Demetrio, et bellis eius lacessiti, quendam iuvenem Propalam nomine subornaverunt, qui Syrie regnum velut paternum armis repeteret, quem Alexandrum vocari, et Antiochi filium dicebant, cui in odium Demetrii non tantum vires regie sed et generis nobilitas ab omnibus tribuebatur, qui Demetrium bello devicit, et regno, et vita pariter spoliavit.
marg.| {q} Malorum] etc. de quibus dictum est supra septimo et nono <capitulo> per totum. {r}   Et in fratrem] Iudam, scilicet.
marg.| {5. 243va} Δ {a} Et obsides] quos posuerat Bacchides in arce supra 9.e.
marg.| {b} Et montem Sion] tamen arcem nondum accepit, ut patet, inf. 13.g.
marg.| {c} Alienigene] custodes quos posuerat Bacchides in Iudea.
marg.| {d} Qui reliquerant legem] qui eum Alcimo adheserant Bacchidi.
marg.| {f} Purpuram] Quatuor sunt insignia regalia, purpura, diadema, fibula aurea, sceptrum.
marg.| {g} Ut que nostra sunt] scilicet tam prospera, quam adversa, quod est vera amicitia.
marg.| {h} Anno centesimo sexagesimo] regni Grecorum.
marg.| {i} Preoccupavit] Licet enim Demetrius prius scripserit Ionathe, ut supra dicitur, non tamen Ionathas fedus cum eo aliquod legitur iniisse.
marg.| {k} Quoniam servastis] Adulatur, et scienter mentitur.
marg.| {l} Prestationes] quas solebatis prestare nobis.
marg.| {m} Et pretia salis] quasi sal dabitur pro nihilo vel sine tributo.
marg.| {n} Et coronas] quas annis singulis nobis dabatis.
marg.| {o} Seminis] frugum.
marg.| {p} Ligni] id est arborum.
marg.| {q} Et a tribus civitatibus] Iosephus. Sed et censum singulorum habitantium in Iudea qui nostro erario proficiebat, necnon, et trium finitimarum vobis provinciarum, Samarie, Galilee, et trans Iordanem vobis concedo.
marg.| {r} Qui custodiant eam] nobis servandam, addit Iosephus.
marg.| {s} Etiam pecorum] ut nec pro pecoribus tributa solvant.
marg.| {t} Decreti] id est ex aliqua causa solemnes instituti, ut in Iudith, et in Esther.
marg.| Vel Decreti {u}   Et] pro, id est   [Tres dies,
marg.| {x} Immunitatis] sine vectigalibus, et exactionibus.
marg.| {y} Et ut ascribantur] Nota ex hoc textu tria officia Iudeorum, ut quidam militent in expeditionibus, quidam custodiant in munitionibus, quidam dispensatores sint in rebus.
marg.| {x} Rex] Cyrus, scilicet, {5.243vb} 1Esr. 1.
marg.| Vel [ Rex] id est ego, vel sicut facere solent temporibus regum.
marg.| {a} Samarie] et Galilee, supple.
marg.| {5.244ra} Δ {a} Sub uno] summo sacerdote.
marg.| {b} Ptolemaidam] Achon, et alias duas confines eius, forte Ioppen, et Gazaram. De illis fit mentio, inf. 15.e. Vos tenetis Ioppen, etc.
marg.| {c} Sumptus sanctorum] Iosephus ad sumptus immolationum.
marg.| {d} Quindecim millia] Ioseph. centum quinquaginta drachmas.
marg.| {e} De rationibus] de stipendiis regiis.
marg.| {f} Et omne] id est quidquid debuerunt reddere, nec reddiderunt.
marg.| {g} Ex hoc] tempore.
marg.| {h} Que accipiebant] reges, vel qui super negotia regis erant.
marg.| {i} In omni negotio] ratione, scilicet debiti vel delicti, vel quocumque modo.
marg.| {k} Sanctorum] templi scilicet, et murorum, et civitatis, ut dicit Iosephus.
marg.| {l} Et misit] Iosephus, Perempto Demetrio qui per annos 11. regnum rexit.
marg.| {m} Inter primos] Ioseph. Tanto studio rex Alexander Ionatham dilexit, ut primum eum suorum scriberet amicorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,moraliter 
marg.| Moraliter. {l} Et misit Alexander Christus, regem Egypti, principem aliquem seculi rogat, predicando, vel inspirando, ut filiam suam animam suam sibi copulet matrimonio spirituali, ostendens quomodo devicto in Cruce diabolo sedet ad dextram Patris. Ipse vero rogat ut ei in Ptolemaida occurrat. Hoc est quod dicit Augustinus : Domine iubes continentiam, da quod iubes, et iube quod vis, Sap. 8.d. Ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, etc. Quod cum fit, tunc Ionathas, idest, viri sancti tam temporaliter quam spiritualiter exaltantur : Sicut per Esther, et Assueri nuptias Mardocheus, et Iudeorum populus honorantur.
marg.| {n} In anno centesimo sexagesimo quinto] Hic Demetrius occiso patre in prelio fugit ad Cretenses parentes maternos, et post tres annos rediit, ut dicitur in Historiis , cum multis conductis quos ei Lasthenes Cretensis prestiterat, ut dicit {5.244rb} Ioseph. Trogus autem Pompeius dicit, ut habetur in Glossa supra eod. a. quod iturus in bellum, Demetrius duos filios apud Guidum hospitem suum cum magno auri pondere commendavit, quorum maior Demetrius annos pubertatis egressus, audita Alexandri luxuria quem insperate opes, et aliene felicitatis ornamenta desidem tenebant, adiuvantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem aggreditur. Antiochenses quoque veterem patris offensam novis meritis correcturi se ei tradunt. Sed et milites se ad Demetrium transferunt, atque ita Alexander non minore impetu fortune destructus, quam elatus in primo prelio devictus interficitur, deditque penas Demetrio quem occiderat, et Antiocho cuius mentitus originem fuerat.
marg.| {o} Et constituit] scilicet ducem.
marg.| {p} Celesyrie] Syria multas habet partes, cuius una est celes.
marg.| {q} Et congregavit] Apollonius.
marg.| {r} Tu solus] interrogative
marg.| {5. 244va} Δ potest legi vel remissive.
marg.| {a} Et exclusit eum] civitas Ioppe, scilicet Ionatham, secundum Iosephum. Vel Exclusit eum Ionathas Apollonium.
marg.| {b} Oppugnavit eam Ionathas] Ioppen.
marg.| {c} Et exercitum multum] Ioseph. octo millia peditum.
marg.| {d} Iter faciens] plane gradiens.
marg.| {e} Exiit] Apollonius.
marg.| {f} Post eos] In quodam torrente secundum Iosephum.
marg.| {g} Et iecerunt] Ionathas, et sui, secundum quosdam in populum Apollonii. Sed verius secundum Iosephum, adversarii iecerunt iacula in populum Ionathe.
marg.| {h} Sicut precepit] quia expectabat fratrem suum populus Ionathe, ut dicit Iosephus, stabat ordinatus, in quadro facta testudine de scutis, ut sagittas exciperent, et expectabant donec pharetras evacuassent.
marg.| {i} Et equi eorum] adversariorum.
marg.| {k} Et eiecit] de Ioppe, vel de alio loco ubi erat vel potius primus de castris exiit videns adversarios fatigatos.
marg.| {l} In Bethdagon] In templum Dagon.
marg.| {m} Idolum] supple ad, vel, id est.
marg.| {n} Et factum est] Iosephus, Alexander autem devictum audiens ducem suum Apollonium, simulavit gaudium, quod propter eius sententiam cum Ionatha conflixisset.
marg.| {o} Fibulam] Iosephus, torquem auream.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,mystice 
marg.| Mystice. {p} Et audivit Demetrius] Glossa Demetrio pacem offerente Ionathas munivit, et innovavit civitatem, quia persecutores non resistunt, predicatores civitatem Ecclesie viris sanctis quasi Θ lapidibus quadratis munire non desistunt.
marg.| Sed tunc sola Bethsura hereticis fit ad refugium, quia quicquid sensu nequam excogitaverunt, totum sacre Scripture testimoniis inique satagunt confirmare.
marg.| {e} Et audivit Alexander] Glossa Quid est quod reges contendentes, amicitiam Ionathe singuli expetunt, nisi quod carnales quique, avari, superbi, voluptuosi cum inter se semper dissentiunt, videntes concordiam Sanctorum, et Ecclesie ipsis honorem deferunt, quia donum quod se habere non conspiciunt, in ipsis habitum venerantur, Is. 61.d. Omne qui viderint eos cognoscent, etc.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,moraliter 
marg.| Moraliter {n} Et anno centesimo] etc. Cum Alexander, 1 Christus ascendit in cor hominis, et Ptolemaidam occupat, 1 eum ad mensuram redigit, irascitur Demetrius, 1 diabolus, et copiosum * exercitum mundanorum, detractorum, adulatorum congregat, et ipsi Ionathe viro iusto multa prospera promittit, et interdum procurat ut habeat, ne forte malorum que ante ei mundus intulit recordetur. Sed ne homo talibus illectus succumbat, Alexander, id est Christus sua ei consolatione blanditur : sacerdotem summum, id est principem cogitationum, et affectionum interiorum facit, purpuram patientie, et coronam spei ei tribuit, et internam boni eterni pregustationem aliquam subministrat. Unde bene dicitur.
marg.| {g} Ut que nostra sunt sentias] etc. Quod cum videt Demetrius, id est angelus satane, in Angelum lucis se transfigurat, et multas homini phantasias ostendit, visiones multiplicat, libertates promittit, tantum ut hominem in falsam securitatem deiiciat.
marg.| Sed vir sanctus cui data est discretio spirituum ; hec respuit, et ad impugnandum diabolum in auxilio Alexandri diebus omnibus perseverat, 1. Io. 4.a. Nolite omni spiritui credere, etc.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,mystice 
marg.| Mystice. {n} In anno centesimo sexagesimoquinto] etc. Apollonius secundum Glossam tyrannorum ministros significat, qui se equitum suorum, id est superborum numero extollentes viros sanctos, et fidem Christi impugnant, et ad campestria, id est carnalia desideria trahere satagunt.
marg.| Sed Ionathas, et Simon, id est Sancti predicatores, cum decem millibus, id est cum fidelibus decalogum observantibus, hostes fidei superant. Ioppen, id est vanam mundi pulchritudinem conculcant. Azotum expugnant, cum terrenarum rerum cupiditatem in hominibus extinguunt. Dagon autem, id est diabolum, et eos qui ad eum confugiunt districti anathematis incendio damnat : Ascalonite eos suscipiunt, cum devote eos plebes vel gentes converse eis gratanter obediunt. Et sic visa Dei virtute, et Ecclesie Θ magnanimitate, Alexander, id est principes gentium eam possessionibus, et honoribus ditant, et magnificant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_10)

Notes :