Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudeorum et universe genti
Numérotation du verset
1Mcc. 15,2
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,3
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
Numérotation du verset
1Mcc. 15,4
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,5
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quecumque alia dona remiserunt tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,6
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
Numérotation du verset
1Mcc. 15,7
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma que fabricata sunt et presidia que struxisti que tenes maneant tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,8
[ ]
Numérotation du verset
1Mcc. 15,9
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
Numérotation du verset
1Mcc. 15,10
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryphone
Numérotation du verset
1Mcc. 15,11
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,12
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
Numérotation du verset
1Mcc. 15,13
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,14
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,15
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistolas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hec
Numérotation du verset
1Mcc. 15,16
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,17
legati Iudeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,18
attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille
Numérotation du verset
1Mcc. 15,19
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,20
visum est autem nobis accipere ab eis clipeum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,21
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,22
hec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahe et Arsaci
Numérotation du verset
1Mcc. 15,23
et in omnes regiones et Samsame et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Carie et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
Numérotation du verset
1Mcc. 15,24
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,25
Antiochus autem rex applicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem ne procederet
Numérotation du verset
1Mcc. 15,26
et misit ei Simon duo millia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
Numérotation du verset
1Mcc. 15,27
et noluit ea accipere sed irrupit omnia que pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,28
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem que est in Hierusalem civitates regni mei
Numérotation du verset
1Mcc. 15,29
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,30
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudee
Numérotation du verset
1Mcc. 15,31
Sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta. Sin autem veniemus et expugnabimus vos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,32
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
Numérotation du verset
1Mcc. 15,33
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum que ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
Numérotation du verset
1Mcc. 15,34
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,35
nam de Ioppen et Gazara que expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,36
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa que vidit et iratus est rex ira magna
Numérotation du verset
1Mcc. 15,37
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada
Numérotation du verset
1Mcc. 15,38
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,39
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudee et mandavit ei edificare Cedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryphonem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,40
et pervenit Cendebeus Iamniam et cepit irritare plebem et conculcare Iudeam et captivare populum et interficere et edificare Cedronem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,41
et collocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudee sicut constituit ei rex
Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
marg.|
{5.
250ra}
Et misit Antiochus]
Primo igitur de litteris Antiochi ad Simonem, et de obsidione Tryphonis in Doram. Secundo, recapitulat de litteris Romanorum ad reges et regiones pro Iudeis, ibi :
[Venit autem]
Tertio, Antiochus, secundo Doram obsidet, et munera Simonis refutans, pactum dirumpit, et Athenobium in Hierusalem ad Simonem mittit, ibi : [
Antiochus autem rex applicuit]
Quarto, Cendebeus in Iudeam contra Simonem mittitur Antiocho, persequente Tryphonem, et Ioannes, et Iudas filii Simonis instructi ab eo ei occurrunt, et superant ibi :
[Et constituit rex Cendebeum]
Quinto, Ptolemeus gener Simonis in castro Doch ipsum, et duos filios suos dolo interficit, Ioannes autem missos pro ipso interficiendo occidit, et principatum pro patre obtinet, ibi :
[Et Ptolemeus filius Abobi]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et misit Rex Antiochus]
etc. secundum Glossam et secundum Ioseph. iste Antiochus fuit frater Demetrii minoris, qui adhuc detinebatur in carcere apud Parthos, ut habetur supra 14.a. Filius autem Demetrii de quo habetur supra 7.a. qui fuit filius Seleuci fratris Antiochi Epiphanis, de quo habetur supra 1.a. Ad sciendum itaque ordinem libri huius, et regnum, et numerum, qui hic ponitur, scilicet, quomodo iste Antiochus anno centesimo septuagesimoquarto regnare ceperat, nota quod a morte Alexandri, ut dictum est supra 1.b. incipiuntur computari isti anni post quem primus regnavit Syrie, Seleucus Nicanor annis 32. post hunc Antiochus Soter annis 19. post hunc Antiochus Theos 15. post hunc Seleucus Callinicus, 20. deinde Seleucus Ceraunus tribus, post quem Antiochus magnus, 36. deinde Seleucus Philopator, 12. post hunc Antiochus Epiphanes, 11. de quo habetur supra a. cap. 1.b. usque ad 6.b. Post hunc Antiochus Eupator uno anno, vel duobus, ut probatur per textum quia supra 1.6. cap. dicitur quod mortuus est Antiochus Epiphanes anno 149. et supra 7.a. dicitur, quod anno 1015. regnavit Demetrius Soter Seleuci filius ; ergo Antiochus Eupator regnavit uno anno, vel duobus, post quem Demetrius Soter 12. de quo habetur supra 7.a. usque ad 10.e. post quem Alexander Philopalus filius Antiochi Epiphanis, et frater Eupatoris decem, de quo habetur supra a 10.a. usque ad 11.b. post hunc Demetrius Demetrii filius, tres, de quo supra ab 11.f. usque ad 14.a. ubi habetur quod captus est ab Arsace rege Parthorum, et in custodia positus, de quo dicitur supra 11.b. Et regnavit annis
{5.
250rb} 167. et tribus annis regnavit antequam caperetur, tribus autem, vel quatuor forte fuit in carcere antequam regnaret iste Antiochus Assidetes, vel Assitenes frater eius, quia Tryphon interim tyrannidem exercebat, quem occidit iste Antiochus, ut dicit Iosephus supra 13.e. anno tertio regni sui. Si autem iste particule numerum hic positum, scilicet centum Septuaginta quatuor excedunt in anno uno, vel duobus, non est vis, quia in annis regum frequenter pars anni pro anno ponitur.
marg.|
De hoc itaque Antiocho hic Glossa, quod recepta in uxorem Cleopatra uxorem Demetrii fratris sui qui in custodia tenebatur in tantam gloriam etiam est elevatus, ut multi Orientales reges ei se traderent, et regna sua.
marg.|
Cum tanto autem apparatu contra Parthos exercitum duxit, ut culinarum quoque argentea instrumenta essent.
marg.|
Cumque Babyloniam cepisset, et maximus haberetur, et Parthos infestaret, supra modum tandem Parthi necessitate compulsi dimiserunt Demetrium cum presidio Parthico ad occupandam Syriam, ut eo pacto Antiochus ad propria tuenda a Parthia revocaretur.
marg.|
Tamen postea Antiochus iste, quia exercitum suum diviserat, a Parthis captus est, et occisus.
marg.|
Regnavit autem Antiochus annis 14 et post eum Demetrius a captivitate egressus annis 4.
marg.|
{b}
Electum]
alia littera, electam feci.
marg.|
{c}
Oblationes]
tributa, que Iudei prius Regibus offerebant, vel que Reges dabant Iudeis pro oblationibus.
marg.|
{d}
Nummismatis]
Nummisma propria dicitur imago nummi, id est que est in nummo.
marg.|
{e}
Ut venit Doram]
De hoc plenius supra 12.
marg.|
{f}
Venit autem Numentus]
etc. Recapitulatio est eius, quod dictum est supra 14.c. Sed additur hic de litteris quas attulit Numenius ad reges, et regiones.
marg.|
{a}
Sidoni]
alia littera, Sitione.
marg.|
{b}
Antiochus autem]
Redit hic ad id quod inceperat de Antiocho. {c}
Secundo]
id est secundum insultum fecit, vel forte diverterat aliqua de causa ab obsidione.
marg.|
{d}
Manus]
manualem impugnationem.
marg.|
{e}
Ioppen, et Gazaram]
Has duas nominat specialiter, quia erant fortiores.
marg.|
{f}
Pro illis]
ad recompensationem damnorum.
marg.|
{g}
Et exterminii]
pro exterminio.
marg.|
{h}
Et tributorum]
pro tributis.
marg.|
{i}
Nam de Ioppe]
supple hoc respondemus.
marg.|
{k}
Horum damus]
id est pro his, quia non erant forte de possessione patrum.
marg.|
{m}
Cedronem]
castrum in torrente Cedron, de quo habetur Io. 18.a. Et hoc, ut obstruerentur porte civitatis Hierusalem.
marg.|
{n}
Illic]
in Cedrone.
marg.|
{o}
Ut egressi]
equites illi suo tempore, vel ipse, et pars exercitus quam secum eligeret, quasi dicat, ut alii manerent in presidio, alii exeuntes depopularentur Iudeam.
marg.|
{p}
De Gazaris]
ubi manebat supra 13.g.
marg.|
{b}
Et admovit]
Ioannes.
marg.|
{c}
In medio peditum]
Pedites erant ante, et retro, et equites in medio.
marg.|
{d}
Sacris tubis]
secundum preceptum legis. Nm. 10.a.
marg.|
{e}
In munitionem]
in Cedrone.
marg.|
{f}
Et fugerunt]
et alii, scilicet.
marg.|
{h}
Constitutus]
a Simone.
marg.|
{i}
Summi sacerdotis]
ipsius Simonis.
marg.|
{k}
Sabath]
Februarius apud nos.
marg.|
{l}
Inebriatus]
hilaris factus.
marg.|
{m}
Et duos filios]
Iudam, et Mathathiam.
marg.|
{n}
Pueros]
servos. Dicit etiam Iosephus, quod uxorem Simonis cum duobus filiis eius vinculavit.
marg.|
{o}
Regi]
Antiocho fratri Demetrii.
marg.|
{p}
In libro]
Hunc librum non habemus. Ibi autem dicitur de bello, quod fecit contra Hyrcanos, unde et Hyrcanus dictus est. Et de isto, et successoribus eius usque ad Christum habetur satis in Historiis , et in Glossa magna, que hic ponitur et sumitur de Iosepho.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,mystice
marg.|
Mystice. {b}
Antiochus autem Rex applicuit]
Glossa Quod Antiochus possessas per prelia civitates a Simone repetit, significat antiquum hostem semper Sanctorum virtutibus invidere, et iniusto servitio sibi eos subiugare velle. Sed eas Simon sui iuris, et patrum suorum esse dicit quia possessio virtutum proprie electorum est non reproborum. Unde terra Chanaan in quas introducuntur filii Israel, filii Sem quondam sortiti fuerant in orbis divisione, quas deinceps posteritas Cham persuasionis iniquitate possedit. Unde iusto iudicio Deus eos, id est Chananeos expulit, et filios Israel in ea restituit, que prosapie eorum in orbis divisione fuerat deputata, sic, et Deus possessionem cordis, non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputavit, que post prevaricationem Ade insolescentibus vitiis, id est populis Chananeis a propria regione depulse cum eam rursum adiuvante gratia Dei postea acquisierint, non tam alienas occupasse terras, quam proprias recepisse sunt credende.
marg.|
{l}
Et constituit Rex]
etc. Cendebeus persecutores Christiane religionis significat, quos Antiochus mysticus, id est Antichristus, in Iudeam, id est in Ecclesiam mittit, ut conculcet populum Dei, et edificet Cedronem, id est Christi Confessoribus penam ac dolorem infligat. Cedron enim interpretatur
{5.
250vb} tristitia, sive meror. Simon autem, id est Christus duobus filiis, id est credentibus ex Iudeis, et gentibus contra hostes Ecclesie temporales, et spirituales commendat, ut sint loco eius, fratrum suorum, id est Apostolorum, de quibus Mt. ult. b. Ite nunciate fratribus meis, etc. Isti ergo viginti millia virorum belligeratorum eligunt, quia eos solos ad spiritualem militiam habiles deputant, qui in duobus preceptis caritatis et mandatorum Dei operatores Θ fuerint. {b}
Et admovit castra]
etc. Glossa Quod dux ipse cum videret populum trepidantem, tandem transfretavit primus, significat, quod prelati, et doctores, suo exemplo timiditatem subiectorum confortare debent, ac sacris tubis, id est sacris dogmatibus in aciem contra hostes exacuere, et sic, et hostis fugatur, et multi timore vulnerati virtutem divine sentiunt maiestatis. Quod Iudas vulneratur, et Ioannes hostes persequitur, hoc est, quod cecitas ex parte contigit in Israel, et Ecclesia gentium fortiter hostes premit, donec plenitudo gentium intraret. Rm. 11.c.
marg.|
{g}
Et Ptolemeus]
Glossa Quid per Ptolemeum, nisi Hypocrite, et versuti homines figurantur, qui interdum ficte magistris bonis adherentes, aliorum duces fiunt, et ad honorem Ecclesiastice perveniunt dignitatis, hoc est enim esse generum summi sacerdotis. Sed accepto gradu seculi cupiditatibus
{5.
251rb} servientes, ipsos sui honoris auctores supplantare student, et occidunt cum filiis, et pueris, cum nulli secum habitanti parcant, sed per pecunias, et adulationes seculi sibi potestates conciliantes, Ecclesiam occultis insidiis seu manifestis persecutionibus infestant, sicut Iudas proditor, sicut Simon Magus, sicut apostata Iulianus. Ioannes autem eos significat, qui de sua salute solliciti insidias hostium precavere, et eorum machinationes student conterere, non enim sola simplicitas sufficit ad salutem, nisi adsit, et prudentia cum simplicitate. Unde Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe. Non enim multum distat inter decipere quempiam, et ab alio decipi posse.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,moraliter
marg.|
Moraliter. {a}
Et misit Rex]
etc. Iste Antiochus, qui modo Iudeos exaltat, et dulce alloquitur, et maiora eis promittit, modo autem infestat, et persequitur, principes quosdam seculares significat, qui interdum viros religiosos honorant, interdum autem per lites, et calumnias vexant, per bella, et iniurias illatas infestant, unde primo per Athenobium, id est per advocatos suos. Athenobius enim peccator latrans interpretatur, ipsas monasteriorum terras vendicant.
marg.|
Unde volunt, quod religiosi, aut terras proprias relinquat, aut multa pecunia redimant ; quod si Simon, id est bonus prelatus ius suum defendere satagat, cum per lites
prol.|
* non possunt
marg.|
* non possunt, per guerras aliquid extorquere nituntur : unde Cendebeo, id est balivis suis precipiunt portas ipsas Abbatie obstruere, id est ita suos habeant paratos in Cedrone in insidiis, ut nec ipsi religiosi, nec eorum equi, aut servi audeant egredi portas suas, 2Par. 15.a. Non erit pax egredientibus, vel ingredientibus, Lc. 19.g. Circumdabunt te, et coangustabunt te, etc.
marg.|
{q}
Et vocavit Simon]
Hic Simon, id est prelatus bonus suos subditos ad spiritualia prelia verbis animat, et exemplis. Huius tres sunt filii, Mathathias carnales significat, qui ad spiritualia penitus non ascendunt. Iudas tepidos, hi ascendunt, sed aut molestia corporis, aut tentatione spiritus vulnerati cito desistunt. Ioannes autem ferventes, et fortes, iste torrentem Cedron audacter transfretat, id est omni aliene consolationi renunciat, Io. 18.a. Egressus Iesus trans torrentem Cedron : Cedron enim tristis meror interpretatur.
marg.|
Hunc multum diabolus edificare nititur, ut hominem per pusillanimitatem deiiciat, Eccles. 30.d. Multos occidit tristitia.
marg.|
Sed Ioannes, qui temporalem consolationem non curat, qui tubis sacris, orationibus devotis hostes fugat, ipse tristitiam ipsam munitionem sibi facit.
marg.|
Unde 2. Corint. 7.c. Ecce hoc ipsum secundum Deum contristari vos, etc.
marg.|
Et sic hostes insequitur in agros Azoti, id est donec perveniat in latitudinem amoris divini. Azotus enim ignis patrui mei interpretatur. Hic est ignis quem Christus patruus noster, quia frater patris, id est equalis patri secundum divinitatem venit mittere in terram, sed, et ibi habet Cendebeus turres multas, quia etiam tales * multipliciter sub specie boni tentat, quas cum ignis divinus consumpserit, tunc non est nisi in Iudeam cum pace reverti. Iudas vero, et Mathathias voluptuosi, et tepidi cum Simone, cum prelatis suis in Iericho in mundum descendunt de negotiis claustri sollicitudinem gerentes, sed in Doch, id est in ista sollicitudinem existentibus. Abobi, id est mundus festum magnum facit, et voluptate carnali inebriat, et spiritualiter iugulat. Ioannes autem in munitione sua remanens salvatur. Ier. 42.b. Si quiescentes manseritis in terra hac, etc.
prol.|
Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro super Librum primum Machabeorum. Super secundum librum Machabeorum postilla incipit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_15)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_15)
Notes :