Capitulum 13
Numérotation du verset
1Mcc. 13,1
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et attereret eam
Numérotation du verset
1Mcc. 13,2
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,3
et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prelia et angustias quales vidimus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,4
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel et relictus sum ego solus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,5
et nunc non mihi contingat parcere anime mee in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
Numérotation du verset
1Mcc. 13,6
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregate sunt universe gentes conterere nos inimicitie gratis
Numérotation du verset
1Mcc. 13,7
et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
Numérotation du verset
1Mcc. 13,8
et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iude et Ionathe fratris tui
Numérotation du verset
1Mcc. 13,9
pugna prelium nostrum et omnia quecumque dixeris nobis faciemus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,10
et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
Numérotation du verset
1Mcc. 13,11
et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
Numérotation du verset
1Mcc. 13,12
et movit Tryphon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
Numérotation du verset
1Mcc. 13,13
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi
Numérotation du verset
1Mcc. 13,14
et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in loco Ionathe fratris sui misit ad eum legatos
Numérotation du verset
1Mcc. 13,15
dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,16
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,17
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel populum dicentem
Numérotation du verset
1Mcc. 13,18
quia non misit argentum et pueros propterea periit
Numérotation du verset
1Mcc. 13,19
et mentitus est et non dimisit Ionathan
Numérotation du verset
1Mcc. 13,20
et post hec venit Tryphon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam que ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
Numérotation du verset
1Mcc. 13,21
qui autem in arce erant miserunt ad Tryphonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
Numérotation du verset
1Mcc. 13,22
et paravit Tryphon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
Numérotation du verset
1Mcc. 13,23
et cum appropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
Numérotation du verset
1Mcc. 13,24
et convertit Tryphon et abiit in terram suam
Numérotation du verset
1Mcc. 13,25
et misit Simon et accepit ossa Ionathe fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
Numérotation du verset
1Mcc. 13,26
et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos
Numérotation du verset
1Mcc. 13,27
et edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu lapide polito retro et ante
Numérotation du verset
1Mcc. 13,28
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quatuor fratribus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,29
et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab omnibus navigantibus mare
Numérotation du verset
1Mcc. 13,30
hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Numérotation du verset
1Mcc. 13,31
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente dolo occidit eum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,32
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asie et fecit plagam magnam in terra
Numérotation du verset
1Mcc. 13,33
et edificavit Simon presidia Iudee muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,34
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti
Numérotation du verset
1Mcc. 13,35
et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistolam talem
Numérotation du verset
1Mcc. 13,36
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 13,37
coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere prepositis regis remittere vobis que indulsimus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,38
Quecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas edificastis sint vobis.
Numérotation du verset
1Mcc. 13,39
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
Numérotation du verset
1Mcc. 13,40
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
Numérotation du verset
1Mcc. 13,41
anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 13,42
et cepit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,43
in diebus illis1 Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et applicuit ad civitatem et percussit turrim2 unam et comprehendit
1 d. i.]
inv. Weber
|
2 turrim]
scrips.
ubique, turrem
Clementina
(semel aut iterum)
Weber
(ubique)
|
Numérotation du verset
1Mcc. 13,44
et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
Numérotation du verset
1Mcc. 13,45
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
Numérotation du verset
1Mcc. 13,46
et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
Numérotation du verset
1Mcc. 13,47
et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit edes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
Numérotation du verset
1Mcc. 13,48
et eiecta ex ea omni immunditia collocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem.
Numérotation du verset
1Mcc. 13,49
Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
Numérotation du verset
1Mcc. 13,50
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
Numérotation du verset
1Mcc. 13,51
et intraverunt in eam3 tertia et vicesima die4 secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israel
3 eam] ea
Weber
|
4 die]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 13,52
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum letitia
Numérotation du verset
1Mcc. 13,53
et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
Numérotation du verset
1Mcc. 13,54
et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris
Capitulum 13
Numérotation du verset
1Mcc. 13,1
marg.|
{n}
Et audivit Simon]
etc. Quinta pars libri : In hoc c. 1. Simon fratri suo Ionathe substituitur muros Hierusalem perficit : Ioppem munit. Secundo. Tryphon in Iudeam venit, Simon ei occurrit : Tryphon centum talenta, et duos filios Ionathe dolose obtinet acceptos simul cum patre retinet, ibi :
[Et movit Tryphon]
Tertio Tryphon in Iudeam redit, et nihil proficiens Ionatham et filios eius interficit, fit super eos planctus magnus a populo, et sepulchra patris et fratrum in Modin a Simone construunt, ibi : [
Et post hec venit Tryphon]
Quarto Tryphon dolo occidit Antiochum, Simon autem terram munit, cum Demetrio confederatur et sic iugum Grecorum a Iudeis aufertur, ibi : [
Tryphon autem cum iter faceret]
Quinto, Simon primo Gazam expugnat, et accipit, deinde arcem Sion debellat et obtinet, intrat et mundat munit et inhabitat, ibi, In diebus illis. Dicit ergo : Et audivit etc. {o}
Et pro sanctis
cerimoniis. {p}
Prelia]
labores {q}
Angustias]
famis et cordis. {r}
Vidimus]
experti sumus vel sustinuimus.
marg.|
{b}
Gentem]
afflictionem vel mortem gentis.
marg.|
{c}
Et sancta]
prophanationem templi.
marg.|
{d}
Natos]
captivatos vel occisos.
marg.|
{e}
Et uxores]
violatas vel captivatas.
marg.|
{f}
Inimicitie gratia]
id est ex mero odio sive culpa, et causa.
marg.|
{g}
Pugnare]
ad pugnandum.
marg.|
{h}
Et munivit]
muro, et turribus altis, secundum Iosephum.
marg.|
{i}
Ionathan]
Hic erat quidam fidelis amicus suus.
marg.|
{k}
Novum]
Hoc dicit, quia alios ibi posuerat, supra 12.e. sed de illis timebat ne civitatem traderent Tryphoni.
marg.|
{l}
In Addus]
Iosephus. In Iadan civitatem que super montem iacet, unde etiam Iudee campi patescant. Et hoc est quod hic dicitur.
marg.|
{m}
Contra faciem campi]
id est Planitiei camporum Iudee.
marg.|
{n}
In ratione]
Iosephus, pro debito vectictalium.
marg.|
{o}
Iussit tamen dari]
non peccavit, quia populus alias ab eo recessisset et per consequens a lege, et nihilominus eos dedisset, et ita respublica deperiret.
marg.|
{p}
Ador]
Iosephus ad Doram civitatem Idumee.
marg.|
{q}
Quocumque ibant]
Tryphon, et castra eius.
marg.|
{r}
Ut veniret]
in Hierusalem.
marg.|
{s}
Occidit]
Iosephus, occidit et sepeliri iussit, et ita Antiochiam pervenit occisus est autem postquam annos quatuor sacerdotii tenuit principatum.
marg.|
{r}
Et edificavit Simon]
etc. Iosephus. Ingens Mausoleum ex albo lapide, et polito construxit, cuius porticus undique columnis sustentantibus ex uno lapide visu mirabiles statuit, insuper et pyramidas septem parentibus vel unicuique germanorum singulas superposuit.
marg.|
{5.
248ra} Δ
{a}
Pyramidas]
Pyramis genus edificii a latitudine incipiens, et in angustum tendens ad instar ignis. Pyr enim Grece, ignis dicitur. Item pyramis est figura ab amplo in acumen surgens. {b}
Et quatuor fratribus]
et septimam sibi.
marg.|
{c}
Arma]
sculpta fecit.
Numérotation du verset
1Mcc. 13,mystice
marg.|
Mystice. {n}
Et audivit Simon]
etc. Glossa Loco Ionathe Θ Simon sacerdotio fungitur, quia in Ecclesia aliis decedentibus alii in locum regiminis substituuntur, de his sicut et prioribus antiquus hostis insidias disponere non cessat. Sed qui Simonis, id est vere obedientis digne geris officium, universorum hostium superno adiutus auxilio potest scandalum devitare. Tryphon, Ionathan cum filiis interimit, quia quos antiquus hostis in peccati vinculis detinet, horum etiam filios, id est opera perdit. Item possunt Ionathas, et filii sui simplicium qui sunt in Ecclesia typum gerere, quos callidorum versutia in corporibus affligit. Sed hi felicius vivere creduntur post mortem. Unde et plurimi eorum victricia signa iuxta sepulchra
{5.
247vb} sua habere meruerunt, sed et Dominus eorum Iesus Christus triumphos eorum signis, et miraculis coruscantibus toto orbe declarat, ita ut iuxta memoriam reliquiarum eorum, cecis tribuatur visus, surdis auditus, claudis gressus, loquela mutis. Et e contrario flagitiosi puniantur, et ipsi demones tormentis validis crucientur, idque palam confiteri coguntur.
marg.|
{t}
Et edificavit Simon super sepulcrum patris sui,
Θ Glossa Simon patri, et matri ac fratribus ex lapide polito memoriam super sepulchra fabricat, cum sancti doctores facta precedentium patrum ac finem gloriosum presentibus ad exemplum commemorando ostendunt, hoc est enim lapidem positum ante et retro ponere, quam sancte, scilicet, vixerunt, et quale post obitum patientie exemplum posteris reliquerint declarare. Septem Pyramidas eis statuunt, cum unicuique priorum patrum, qualiter lux sapientie, que per septiformem Spiritum tribuitur collata sit demonstrant. Insuper columnas, et arma, et naves sculptas fabricant, quia rectitudinem fidei ipsorum, et qualiter armis spiritualibus pugnaverint atque presentis vite pelagus navigio Crucis transierint omnibus mundi huius fluctibus laborantibus ad spem solatii docendo intimant.
Numérotation du verset
1Mcc. 13,moraliter
marg.|
Moraliter. {n}
Et audivit Simon]
etc. Capto Ionatha* et in vinculis existentes, id est gratia Spiritus sancti tentationum vinculis impedita : Simon, vir obediens, in Hierusalem, id est civitatem cordis ascendit, et omnem populum anime congregans qualiter tota domus patris sui, id est omnia dona Spiritus sancti in tentationum preliis ut sibi videtur perierint, memoratur, et gentem, id est cogitationem, sancta, id est affectiones, natos, id est opera, uxores Rachelem, et Liam vindicare, et Tryphoni, id est tentatori resistere tota virtute disponit, et post muros civitatis, id est custodias sensuum consumare festinat.
marg.|
Tunc accedens tentator suggerit, ideo gratiam subtrahi, quia vectigal regis, id est gloriam que Deo pro bono opere debetur, retinuit.
marg.|
Dat autem Simon argentum, et duos Ionathe filios, cum perfecte obediens, et a predicatione, et a bonis operibus tam active, quam contemplative que ex proprii consilii libertate faciebat, desistit. Ionathas enim Aphus cognominabatur.
marg.|
Aphus autem libere consulens vel securus festinator interpretatur. Tryphon autem cum ad cor hominis per consensum ingressum non habet, nive, id est timore Dei impediente, sufficit ei si Ionathan, et filios interficit, id est si cordis gemitum, et bonorum operum executionem impedit. Ezech. capitul. 24. Ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, etc. Iob. 30.c.
marg.|
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea. Simon autem super sepulchra fratrum suorum septem pyramidas constituit, cum vir obediens tentatus, et humiliatus ad memoriam septem donorum que perdidisse se reputat, septem virtutum edificationi ardenter insudat, quarum unicuique unam columnam spei, alteram timoris circumponit, ne aut ad dextram per presumptionem, aut ad sinistram per pusillanimitatem virtus a rectitudine * sua declinet. Arma quoque, et naves sculpit, quia meditationes assiduas contra insultus diaboli, et fluctus presentis seculi cordi fortiter imprimit, et in conversatione ostendit, ita ut ab hominibus mare huius seculi navigantibus videantur.
marg.|
{d}
Tryphon autem]
etc. Antiocho filio Alexandri cuius erat actor.
marg.|
{e}
Occidit]
Iosephus. Quarto imperii eius anno.
marg.|
{f}
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium]
filium Demetrii, qui se post beneficia multa alienavit a Ionatham, supra cod. 11. Hic ergo adhuc vivebat. Unde patet Iosephum qui dixit eum mortuum in bello inito contra Parthos, supra 11. aut falsum dixisse, aut per anticipationem. Et hoc videtur per hoc quod dixit, Iosephus hic sic. Post captivitatem Demetrii non multo post Alexandri filium Antiochum, qui Theos nominabatur, Tryphon interemit tutor eius quarto imperii eius anno. Amicos autem et familiares suos ad milites transmisit, et multa dare pollicetur pecunias, si eum regem ordinarent ; nam Demetrium a Parthis captum nunciabat teneri, fratrem vero eius Antiochum si principatum obtineret pessima ei facturum esse dicebat, dum proditionem eorum ulcisceretur. Tryphon autem mox ut regnum suscepit exuens se simulatione, verus Tryphon apparuit, cepitque potius extraneos, quam clientes diligere, pro quare exercitus eius recedens ab eo ad Cleopatram Demetrii uxorem se contulit, que tunc in Seleucia cum filiis erat inclusa. Errantem vero fratrem Demetrii Antiochum, qui Soter dicebatur, nullaque eum civitate admittente timore Tryphonis, mittit ad eum Cleopatra ad nuptias, et ad imperium invitans. Cumque intrasset Seleuciam Antiochus, et fama eius per singulos dies cresceret, exiit pugnaturus contra Tryphonen, quem vincens a superiore Syria repulit, et in Doram castello munito conclusum obsedit, et ad Simonem principem sacerdotum Iudeorum legatos misit pro amicitiis vel auxiliis, qui pecunias multas cum alimentis militibus Doram obsidentibus large prebuit, ut Antiochum inter necessarios amicos pauco tempore pateretur ; nam Tryphon dum a castello Doram ad Apamiam fugeret, captus in ea inclusione peremptus est tertio regni anno. Fere hec eadem dicuntur, infra cap. 15. Unde patet, quod hic per anticipationem
{5.
248rb} dicit hec Iosephus, et quia Demetrius nondum captus erat nec mortuus.
marg.|
{g}
Remissionem]
eorum forte, que per consilium Tryphonis imposita erant.
marg.|
{h}
Per direptionem]
per subreptionem, et dolum, vel per violentiam, et iniuste.
marg.|
{i}
Et bahem]
Ornamentum est colli ex annulis aureis contextum.
marg.|
{k}
Prepositis regis]
id est nostris.
marg.|
{l}
Indulsimus]
cum scripsimus Ionathe, supra 11.
marg.|
{m}
Constant]
in scriptis adhuc extant, vel stabilita sunt, et erunt.
marg.|
{n}
Ignorantia]
si quid peccastis in nos pro Alexandro, supra 11.
marg.|
{o}
Anno centesimo septuagesimo]
quando hec facta sunt.
marg.|
{p}
Ablatum]
plenarie, quia obtinuerunt arcem, et alia plura presidia.
marg.|
{q}
Populus]
Iudaicus.
marg.|
{r}
Et gestis publicis]
cepit scribere annotationes temporis, sic.
marg.|
{s}
Anno primo sub Simone summo]
etc. factum est hoc vel illud, sicut nos dicimus. Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo, etc.
marg.|
{5.
248va} Δ
{a}
Castris]
militaribus. {b}
Et qui eruperunt]
de turre capta. {c}
Erant intra machinam]
id est fugerant ad munitionem quandam que
[erat in civitate]
Unde recta littera est
[in civitate]
{d}
Motus]
timoris.
marg.|
{e}
Et emundavit]
a sordibus idolorum.
marg.|
{f}
Et fecit sibi habitationem]
Hec est vera littera. Quidam habent ibi, al. neutrum.
marg.|
{h}
Prohibebantur]
per custodias Simonis, et per murum factum inter civitatem, et arcem, supra eod. 12.e.
marg.|
{i}
Secundi mensis]
scilicet.
marg.|
{k}
Anno centesimo septuagesimoprimo]
regni Grecorum.
marg.|
{l}
Inimicus]
idest, arx que maxime inimicabatur eis.
marg.|
{m}
Montem templi]
Iosephus, Itaque Iudei feliciter adversarios vicinos superaverunt cum Simon Gazaram, vel Ioppen, vel Iamniam devastaret, arcemque Ierosolymorum deponeret, quod cum fecisset, et optimum putavit etiam montem supra quem arx constituta erat deponere, quo cuncti ingressi montem destruebant, et nec die nec nocte cessantes per tres annos deposuerunt ad solum, campumque planissimum fecerunt, ita ut eminentius templum excelleret arce vel monte depositis.
marg.|
{o}
Virtutum universarum]
totius militie.
marg.|
{p}
Et habitavit]
ipse Ioannes.
marg.|
{q}
In Geraris]
al. in Gazaris ; sed verior littera est in Geraris.
marg.|
Θ
{g}
Qui autem erant in arce]
Glossa Heretici et schismatici in arce superbie existentes, a communione Ecclesie sequestrantur, et ideo fame verbi Dei plurimi eorum dispereunt, sed tamen cum necessitate compulsi dextras extendunt, ab Ecclesia admittuntur, ita tamen ut conscientias mundent, et sectas nefarias anathematizent. Et sic anno centesimo, id est post vite perfectionem, et septuagesimo primo, id est post peccati remissionem in unitate Ecclesie persistentes, arcem celestis Hierusalem cum victoria, et laude intrabunt. Propter quod omni anno, id est omni tempore vite huius, illius diei memoria est retinenda, in qua triumphantes de morte per gratiam Redemptoris nostri, vite restituemur eterne. De qua die, 2Pt. 3.b. Unus dies apud Dominum, etc.
marg.|
{n}
Et vidit Simon Ioannem]
Glossa Quod hic dicitur, significat, quod nullus magistrorum filio, vel discipulo suo debet ordinem ac potestatem Ecclesiastici ordinis committere, nisi antea eum viderit esse virum, hoc est sensu probatum, et virtutum operibus studiosum.
Numérotation du verset
1Mcc. 13,mystice
marg.|
Mystice. {f}
Et elegit Simon]
Glossa Quia Simon ad Demetrium viro mittit ut faciat remissionem regioni, significat, quod Ecclesia predicatores suos ad principes huius mundi dirigit, quatenus eos sibi verbo fidei conciliet, et actus Tryphonis, id est schismaticorum, et Hereticorum per rigorem exterarum potestatum conterant. Quibus coronam, et bahem deferunt, quia coronam eternam, et premia celestia pro suis defensionibus promittunt.
marg.|
{t}
In diebus illis]
etc. Glossa Constituit Simon machinas contra Gazam, cum Doctores sancti diversas species dogmatum ad capiendas gentium munitiones construunt. Percussit turrim unam, cum superbiam gentilium stravit, et ad Evangelii veritatem adduxit. Qui eruperant intra machinam in civitate capiebantur, quia insolentia barbarorum licet evadere evangelii rete quesierit, tamen veridicis testimoniis legis Dei circumligata, et compressa est. Motus magnus in civitate est factus, cum totus mundus predicatione evangelica est concessus, et gentium feritas ad persequendum Christi confessores est excitata. Alii autem vestimenta, sed corda per penitentiam scindentes dextras reconciliationis ac societatis a viris Ecclesiasticis expetunt, et obtinent, et emendatis erroribus condigna in eorum pectoribus habitatio Domino preparatur.
prol.|
Θ
{g}
Qui autem erant
Numérotation du verset
1Mcc. 13,mystice
marg.|
Moraliter. {f}
Et elegit Simon]
etc. Post multarum tentationum prelia, post multarum virtutum opera viros, id est virtuosas orationes ad Dominum dirigit pro remissione certaminum et culparum. Coronam et bahem offert, cum omnia bona sua Dominus attribuit. Misertus autem Dominus afflictam animam consolatur, omnia bona, que ante tentationem habuerat, ad plenum restituit, et multa alia superaddit, peccata et ignorantias ex toto remittit. Sicut Beato Iob. tentato, et humiliato omnia sunt restituta in duplum. Iob. 42.c. Et Iob. 8.a. Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Is. 49.f. Adhuc dices in corde tuo, quis genuit mihi istos ? ego sterilis, etc. Et sic iugum Grecorum, id est demonum plenarie auferetur ab homine, et tunc demum incipit homo scribere in tabulis et gestis publicis, id est libere, et secure incipit facere et docere. Is. 54.a. Lauda sterilis, etc. Et 60.c. Pro eo, quod fuisti derelicta, etc. * Tunc vir Dei luce divina illustratus interius Gazam primum, et arcem Sion, id est affectum suum ab illicito amore, et intellectum ab omni errore emundat. Et ut dicit Iosephus totum arcis montem ad campi planitiem redigit, quia quicquid sublime sapiebat, et omnem magnitudinem suam absque tribulatione deponit. Is. 40.a. Suscepit de manu Domini duplicia, etc. Et ideo omnis mons, et collis humiliabitur. Sed qui sunt isti fossores, qui tantum montem deiiciunt ? Hi sunt propria utilitas, et fragilitas, pulices et vermis qui de ipso homine oriuntur. Michee 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Isti per tres annos,
{5.
248vb} id est toto tempore vite huius in homine illuminato, nocte et die, in prosperitate et adversitate montem superbie demoliri non cessant. Iob. 30.c. Qui comedunt me non dormiunt, etc. Et 42.a. Auditu auris audivi te, nunc autem, etc. Nota, quidam fuerunt reges, de quorum unoquoque dictum est, quod fecit quod rectum erat coram Domino : verumtamen excelsa non abstulit, alii et multa bona fecerunt, et excelsa abstulerunt, ut Ezechias 4Rg.18.a. Et Iosias 4Rg.23.a. Simon autem et arcem deiicit, et montem funditus demolitur.
marg.|
Sunt enim in Ecclesia simplices et animales, qui bona opera faciunt, sed ad spiritualium excelsa non ascendunt sicut turbe ille quibus Dominus in campestribus loquens nullam de paupertate spiritus, de mansuetudine, de cordis munditia, vel de pace facit mentionem.
marg.|
Sunt quoque et homines rationales, qui et bona faciunt, et omne superbie signum a conversatione exteriori reiiciunt. Sunt quoque et spirituales, qui et superficiem vitiorum a conversatione, et radicem eorum a corde funditus extirpant. Et hi sunt tres ordines fortium David, 1Rg.23.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_13)
Notes :