Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Mcc. 12,1 

Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,2 

et ad Spartas et ad alia loca misit epistolas secundum eandem formam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,3 

et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,4 

et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 12,5 

et hoc exemplum epistolarum quas scripsit Ionathas Spartiatis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,6 

Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudeorum Spartiatis fratribus salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,7 

iam pridem misse erant epistole ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
Numérotation du verset 1Mcc. 12,8 

et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistolas in quibus significabatur de societate et amicitia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,9 

nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 12,10 

maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 12,11 

nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis que offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,12 

letamur itaque de gloria vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,13 

nos autem circumdederunt multe tribulationes et multa prelia et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
Numérotation du verset 1Mcc. 12,14 

noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his preliis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,15 

habuimus enim de celo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
Numérotation du verset 1Mcc. 12,16 

elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,17 

mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostre
Numérotation du verset 1Mcc. 12,18 

et nunc bene facietis respondentes nobis ad hec
Numérotation du verset 1Mcc. 12,19 

et hoc rescriptum epistolarum quod miserat Onias
Numérotation du verset 1Mcc. 12,20 

rex Spartiarum Onias Ionathe sacerdoti magno salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,21 

inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
Numérotation du verset 1Mcc. 12,22 

et nunc ex quo hec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,23 

sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostre vestre sunt et vestra nostra mandavimus itaque hec nuntiari vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,24 

Et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,25 

et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 12,26 

et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 12,27 

cum occidisset autem sol precepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,28 

et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,29 

Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,30 

et secutus est Ionatha et non comprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,31 

et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,32 

et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,33 

Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima presidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,34 

audivit enim quod vellent presidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,35 

Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis edificare presidia in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 12,36 

et edificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,37 

et convenerunt ut edificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
Numérotation du verset 1Mcc. 12,38 

et Simon edificavit Adiada in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras
Numérotation du verset 1Mcc. 12,39 

et cum cogitasset Tryphon regnare Asie et assumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,40 

timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum querebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
Numérotation du verset 1Mcc. 12,41 

et exiit Ionathas obviam cum quadraginta millibus virorum electorum in prelium et venit Bethasan
Numérotation du verset 1Mcc. 12,42 

et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,43 

et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et precepit exercitibus suis ut obedirent ei sicut sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 12,44 

et dixit Ionathe ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,45 

et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua presidia et exercitum et universos prepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
Numérotation du verset 1Mcc. 12,46 

et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,47 

retinuit autem secum tria millia virorum ex quibus remisit in Galileam duo millia mille autem cum eo venerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,48 

ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et comprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,49 

et misit Tryphon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 12,50 

at illi cum cognovissent quia comprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semetipsos et exierunt parati in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 12,51 

et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,52 

illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israel luctu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 12,53 

et quesierunt omnes gentes que erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
Numérotation du verset 1Mcc. 12,54 

non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Mcc. 12,1 
marg.| Et vidit Ionathas Primo agitur de revocatione amicitiarum cum Romanis, et Spartiatis. Secundo, fugat Ionathas principes Demetrii, percutit Arabas, vadit Damascum. Simon munit Ioppen, edificantur presidia Iudee et Hierusalem, ibi : [  Et audivit Ionathas quoniam egressi] Tertio, de dolo Tryphonis, et captione Ionathe et evasione quorundam, et planctu populi, ibi   [Et cum cogitasset Tryphon] Et hic terminatur quarta pars libri.
marg.| {s} Tempus eum iuvat] id est opportunitatem habebat.
marg.| {5. 246va} Δ {a} Et ad Spartiatas] qui iactabant se esse de genere Abrahe. Sed quomodo ex eo descenderunt non est certum, ut dicit Glossa nisi forte ab aliquo filiorum Agar aut Cethure descenderint. Iosephus eosdem dicit hic Spartiatas, et Lacedemonios.
marg.| {a} A Dario] Ioseph. Ab Areo rege Lacedemoniorum.
marg.| {c} Cum nullo horum] quasi quod ad vos mittimus non est ex necessitate, sed ex amore.
marg.| {d} Sanctos libros] legem et prophetas.
marg.| {e} Sicut fas est] Hoc dicit, quia non erant penitus illius religionis.
marg.| {f} Mandamus] mandatum nunciis dedimus.
marg.| * Nulla est amicitia facta cum sanctis per Iudam, id est confessionem, de qua dictum est supra 8. nisi solidetur per Ionatham, donum Dei, id est per gratiam vel gemitum, et contritionem frequentem. Deinde vero per Simonem, id est per satisfactionis obedientiam, de qua habetur inf. 14. Pacem autem habere debemus ad Romanos, ad sanctos, ad Spartiatas, ad Angelos, ad alia loca, ad omnes proximos. Rm. 11.d.
marg.| Si fieri potest cum omnibus hominibus, etc. Spartiate, expedite illuminati Angeli sunt, hi sunt fratres nostri origine, quia ex Abraham, id est a Deo patre utrique et eiusdem hereditatis participes.
marg.| Horum in omnibus missis et orationibus meminisse debemus, de eorum gloria exultantes.
marg.| {g} Et exaudivit Ionathas] etc. supra quam prius. Supra 11.
marg.| {i} Et accenderunt] et fugerunt.
marg.| {k} Non cognoverunt] quod fugissent.
marg.| {l} Eleutherum] Iosephus, liberum.
marg.| {m} Zabadei] vel Nabudei. Iosephus, Nabuthei. Hi sunt qui occiderunt Ioannem fratrem Ionathe. Supra 9.d.
marg.| {5. 247ra} Δ {a} Ut esset ipsa] civitas vel arx. Iosephus. Volebat in media civitate alium edificare murum, ut custodibus arcis alimentorum copia negaretur. {b}   Et neque emant] illi de arce.
marg.| {c} Et cecidit murus] vel ceciderunt muri.
marg.| {d} Et reparavit eum] murum qui ceciderat scilicet.
marg.| {e} Adiada] nomen castri.
marg.| {f} Sephela] nomen regionis.
marg.| Θ facultatem tribuunt ut per fraudem aliquo modo in regionem Ecclesie intrent, sed per speculatores, id est viros industrios eorum fraudem investigant, ut dolum ipsorum facilius precavere possint. Illi nocte venire parant, quia ceca corda opera tenebrarum agere meditantur. Sed sancti Doctores subditos suos tota nocte, id est toto vite huius tempore armatos virtutibus, et cautos, ac pervigiles esse docent. Heretici formidantes focos in castris accendunt, quia in turmis suis fortitudinem belli fingunt, sed mane lucescentis fidei eos Ionathas persequitur, sed non comprehendit, quia trans flumen, idest in amore fluctuantis seculi eos esse conspicit. Forensibus etiam bellis cessantibus de munitione Hierusalem, id est Ecclesie, ne per hostes internos ledatur cum spiritualibus viris tractat, eos autem, id est Hereticos, qui sunt in arce superbie, spirituali presidio id est excommunicatione pervalida intercludit, et ab Ecclesie separat unitate, ut non emant nec vendant. Iuxta illud ; Nolite sanctum dare canibus. Mt. 7.a. Murus qui cecidit super torrentem ab ortu solis prelatos significat, qui in prosperitate ad seculi voluptatem declinant, quos necesse est ut Sanctorum solertia restaurare contendant.
marg.| * tentatione de gratia sibi data, murus id est humilitas corruit, sed ex hoc ipso ardentius ad reparandum Caphetheta, quod interpretatur operatio perfectionis assurgit.
marg.| {g} Et cum cogitasset] Ioseph. Tryphon vero cum mortem Demetrii cognovisset, qui in bello inito contra Arsacem regem Parthorum victus fuit et captus, perfidus Antiocho cepit existere. Insidiabatur enim qualiter eum interficiens regnum ipse teneret.
marg.| {h} In Bethsan] Iosephus, In Bethsuram, quam Greci Scythopolim appellant. {i}   Clauserunt portas] Iosephus, secundum quod eis a Tryphone preceptum erat.
marg.| {k} Cum cognovisset] Iosephus, fama preveniente.
marg.| {l} Et exierunt] obviam illis. Vel secundum Ioseph. a Galilea in Iudeam recesserunt.
marg.| {m} Pro anima] simile 2Rg.2.f. An ignoras quod periculosa sit desperatio.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,mystice 
marg.| Mystice. secundum Glossam Tryphon hic hypocritarum atque {5. 247rb} Hereticorum figuram tenet, qui aliter agunt aliterque loquuntur, aliterque intentione moliuntur. Contra quem Ionathas cum quadraginta millibus occurrit, quia contra tales evangelica doctrina, et custodia mandatorum Dei in Ecclesia est. Hi vero qui hec circunspecte non observant, a Tryphone decepti erunt. Unde Attendite a falsis prophetis. Mt. 7.c. Moraliter. Tryphon hic demonium meridianum significat, qui tunc fortius tentat cum a tentatione cessare se simulat, ut hominem perfectum id est quadraginta millibus armatorum munitum, in falsam securitatem deiiciat. Ascendere Ptolemaidam et ad cetera presidia, id est dignitates suadet. Iuxta illud. Ascende, prevalebis 3Rg. 22. Quam cum ascenderit statim omnem exercitum orationem omnium, et virtutum solicitudo temporalium interimit, illi maxime, qui tunc militiam suam remittit, id est a pristine conversationis rigore desistit. Prv. 30.d. Feliciter, et non bene incedit, qui stultus apparuerit postquam elevatus fuerit in sublime, si enim, etc. Illi vero qui in Galileam secedunt, id est ad claustri secreta confugiunt animas suas salvant, quia in Galilea videbitur Dominus. Sed Moab in transmigrationem non abiit. Ie. 48.b. et ideo Dominum non videbit : Imo Moab ut Sodoma erit. Soph. 2.c.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,mystice 
marg.| Mystice. {r} Et vidit Ionathas] etc. Glossa Quod mittit Ionathas ad Romanos, et ad alia loca pro renovatione amicitie significat, quod magna sollicitudo debet esse sanctis predicatoribus ut pacem quam Christus toti mundo obtulit, ipsi toto studio renovare ac conservare contendant.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,moraliter 
marg.| Moraliter. {r} Et vidit Ionathas, quia tempus] etc. Tempus nocet male eo utentibus. Threnor. 1.e. Vocavit adversum me tempus. Sed iuvat eos, qui se iuvant ad tempore.
marg.| Iuvat autem tempus, id est temporis inducie. Rm. 2.a. An ignoras, quod benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Item tempus, id est temporis plenitudo, sicut augustus iuvat pauperes. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis.
marg.| Item tempus, id est temporis qualitas, quia modo suave est penitentiam agere, in futuro erit nimis asperum et frigidum. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc tempus salutis Mt. 24.b. Orate autem ut non fiat fuga vestra hyeme vel sabbato.
marg.| Item tempus, id est temporis brevitas iuvat sanctos. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum, etc. Ephes. 5.d. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Item tempus id est temporis conditio, quia modo est tempus merendi, in futuro metendi. Io. 9.a. Operamini dum dies est. Eccl. 9.c. Quecumque potest manus tua, etc. {t} Et misit,
prol.| * Nulla est
marg.| Mystice. {g} Et audivit {5. 246vb}   Ionathas Glossa. Exit Ionathas a Hierusalem, et hostibus in Amathite regione occurrit, quia sancti predicatores, et si a quiete contemplationis ad tempus exeant, ut cum hostibus confligant, tamen a rectitudine veritatis nullo modo declinant. Nam Amathite veritas mea interpretatur nec hostibus, scilicet paganis, Iudeis, hereticis.
prol.| Θ facultatem
marg.| Moraliter. {h} Egressi sunt principes Demetrii] Hoc est, quod spiritus nequam semel victus, assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi : Lc. 11.d. Sed vir iustus occurrit in Amathite regione, quia stat succinctus lumbos in veritate, nec in regionem conscientie intrare sinit, et per speculationem discretionis, et cautele astutias Sathane investigat, qui in nocte tribulationis vel mortis supervenire ei parat, quod intelligens omnes sensus interiores virtutibus armat, et tota nocte presentis vite vel tentationis instantis diabolo vigilanter resistit.
marg.| Qui sicut dicitur, Iacob. 4.b.
marg.| Cum ei resistatur statim fugit, et tunc victus a viris sanctis, in castris suis, id est impiis ignem iniquitatis accendit. Apc. 12.d.
marg.| Victus draco stetit super arenam maris.
marg.| Sed hoc non innotescit Ionathe, donec nox tentationis transierit, et mane serenitatis in corde illucescat.
marg.| Sed tunc hoste in seipso superato, Ionathas ad Nabutheos, et Damascum divertit, id est ad peccatores convertendos intendit, et iterum in Hierusalem revertitur, et ad muniendam conscientie civitatem invigilat, et maxime eos qui sunt in arce, id est motus superbie excludere satagit. Sed nonnumquam super torrentem ab ortu solis, id est irruente
prol.| * tentatione



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_12)

Notes :