Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 

Anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
Numérotation du verset 1Mcc. 7,2 

et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,3 

et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,4 

Et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,5 

et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,6 

et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
Numérotation du verset 1Mcc. 7,7 

nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,8 

et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,9 

et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 7,10 

et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,11 

et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 7,12 

et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere que iusta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,13 

et primi Asidei qui erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,14 

dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,15 

et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 7,16 

et crediderunt ei et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
Numérotation du verset 1Mcc. 7,17 

carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
Numérotation du verset 1Mcc. 7,18 

et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,19 

et movit Bacchides castra ab Hierusalem et applicuit in Bethzetha et misit et comprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,20 

et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,21 

et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,22 

et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,23 

Et vidit Iudas omnia mala que fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israel plus multo quam gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 7,24 

et exiit in omnes fines Iude in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,25 

vidit autem Alchimus quod prevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,26 

Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israel et mandavit ei evertere ppulum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,27 

et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 7,28 

dicens : non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 7,29 

et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,30 

et innotuit sermo Iude quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,31 

et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iude in pugnam iuxta Capharsalama
Numérotation du verset 1Mcc. 7,32 

et ceciderunt de Nicanoris fere quinque millia viri et fugerunt in civitatem David
Numérotation du verset 1Mcc. 7,33 

et post hec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata que offerebantur pro rege
Numérotation du verset 1Mcc. 7,34 

et irridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
Numérotation du verset 1Mcc. 7,35 

et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,36 

et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,37 

tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,38 

fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
Numérotation du verset 1Mcc. 7,39 

et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra applicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syrie
Numérotation du verset 1Mcc. 7,40 

et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris et oravit Iudas et dixit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,41 

qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset 1Mcc. 7,42 

sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,43 

et commiserunt exercitus prelium tertia decima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prelio
Numérotation du verset 1Mcc. 7,44 

ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,45 

et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,46 

et exierunt de omnibus castellis Iude in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,47 

et acceperunt spolia eorum et predam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et attulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,48 

et letatus est populus valde et egerunt diem illam in letitia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,49 

et constituit agi omnibus annis diem istam tertia decima die mensis adar
Numérotation du verset 1Mcc. 7,50 

et siluit terra Iuda dies paucos

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
marg.| Anno centesimo quinquagesimo, et primo, etc. Primo agitur de exaltatione Demetrii, et morte Antiochi Eupatoris, Secundo de missione Bacchidis in Iudeam ad suggestionem Alchimi, et de dolo ipsius ibi : Et venerunt. Tertio de tyrannide Alchimi, et reversione eius ad Regem, ibi : Et commisit Regionem, etc. Quarto, de missione Nicanoris, et dolo eius, et blasphemia, ibi : [Et misit Rex Nicanorem] etc. Quinto, de bello contra Nicanorem, et occisione ipsius cum toto exercitu, ibi : Et exiit Nicanor, etc. Dicit ergo.
marg.| {d} Anno centesimo quinquagesimo, et primo] etc. Iste Demetrius fuit filius Seleuci fratris Antiochi Epiphanis, quem adhuc parvulum mortuo patre idem Antiochus privaverat regno, et ideo iste descenderat Romam accusaturus patruum. Audiens vero patruum defunctum rediit, et recuperavit Regnum, ita vult Magister in Historiis , et Iosephus, et Hieronymus super Danielem. Sed Glossa dicit hic quod Pompeius Trogus dicit istum fuisse fratrem Antiochi Epiphanis, et pro eo Rome obsidem remansisse, quo mortuo adiit : Senatum ipse, dicens se ignorare pro quo esset obses, cum frater eius esset mortuus, unde petebat dimitti, quod cum senatus non vellet, exiit iste Roma sub specie venandi, et ascendens navem delatus est in Syriam, et cum omnium favore susceptus.
marg.| {e} Maritimam] Tyrum, scilicet secundum Iosephum, vel civitates maritimas, ut dicitur in Historiis .
marg.| {f} In domum regni] Antiochiam.
marg.| {g} Innotuit] scilicet, quod capti essent, et vellent eos adducere ad se.
marg.| {k} Dux eorum] Iosephus, Cum quibus Alchimus princeps sacerdotum. Dicit enim Iosephus, quod Antiochus Eupator {5. 239vb} Menelao occiso, ipsum constituerat principem sacerdotum : filius autem principis sacerdotum Onie fratris Menelai, adhuc puerulus, videns quod avunculum suum Rex interfecisset, et Alchimo principatum sacerdotii contulisset, non existenti de genere sacerdotum, fugit ad Ptolomeum Regem Egypti, et honorem meruit ab ipso, et uxore eius Cleopatra, et locum petiit in regione Heliopolitana, ubi simile Ierosolymorum construeret templum.
marg.| {l} Nunc ergo mitte virum cui credis] etc. Ioseph. Aliquem de Iudeis amicis tuis.
marg.| {n} Trans flumen] Euphraten, scilicet, unde Iosephus : Cui omnis Mesopotamia tradita erat.
marg.| {5. 240ra} Δ {a} Et Alchimum impium constituit] id est constitutum confirmavit, secundum, Iosephum.
marg.| {b} Ultionem] Ioseph. Precepit perimi Iudam, et suos.
marg.| {c} Que iusta sunt] tractaturi de pace.
marg.| {d} De semine Aaron] Non tamen de familia summi Sacerdotis, secundum Iosephum.
marg.| {g} Non est eis] Bachidi et Alchimo.
marg.| {h} Veritas] quia non tenent iuramentum.
marg.| {i} Et iudicium] quia opprimunt innocentes.
marg.| {l} Refugerant] quia viderant eius infidelitatem.
marg.| {m} Alchimo] quem Iosephus vocat Ioachin.
marg.| {n} Et satis agebat] omnes seducebat, loquens unicuique ad libitum suum, ut dicit Iosephus.
marg.| {o} Pro principatu] non firmando sibi, ampliando, honorando.
marg.| {p} Et convenerunt] Iosephus. Velociter valida manu transfugarum circumseptus est, cum quibus circuibat provinciam, et quantos invenisset Iude consentientes occidebat.
marg.| {r} Desertores legis] id est apostatas.
marg.| {s} Et cessaverunt] Alchimus, et sui, Magister in Historiis dicit. Cessavit Iudas exire in regiones alias, scilicet ut suam melius custodiret.
marg.| {t} Et misit Rex] Ioseph. Putans etiam suis rebus noxium esse si negligeret tanta facinora Iude.
marg.| {u} Nicanorem] Ios. Qui cum eo a Roma fugerat.
marg.| {x} Qui erat] Anticipatio est.
marg.| {a} Et innotuit] quia dum sermocinarentur signum dedit propriis militibus Nicanor ut comprehenderet Iudam, ut dicit Iosephus.
marg.| {b} Et fugerunt in civitatem] Nicanor, et sui, tamen Magister dicit in Historiis , quod victus Iudas fugit, sed primum verum est secundum Iosephum.
marg.| {c} Et polluit] Polluta iudicavit eorum holocausta.
marg.| {d} Nisi traditus] etc. Iosephus. Nisi redeunti sibi traderent Iudam.
marg.| {5. 240va} Δ {a} Et exiit cum ira magna] a Hierosolymis. {c}   Et occurrit illi] etc. Iosephus. Alia presidia de Syria destinata recipit.
marg.| {e} Cum tribus millibus viris] Iosephus. Mille tantum socios habens.
marg.| {f} Et exiit Angelus] etc. Is. 37.g. 4Rg.19.g.
marg.| {g} Mensis Adar] Martii.
marg.| {k} Cum significationibus] Iosephus. Et sono tubarum in circuitu positis significabant, quod hostes prelio superati discederent.
marg.| {l} Et ventilabant eos] etc. Ioseph. Occurrentes occidebant eos, ex quo prelio nullus evasit.
marg.| {q} Et siluit terra] id est quievit a preliis.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,mystice 
marg.| Mystice. {d} Anno centesimo quinquagesimoprimo] etc. secundum Glossam Per Demetrium significantur persecutores Ecclesie, per Alchimum, et suos complices.
marg.| Heretici, et apostate ceteri, qui eis adiunguntur.
marg.| Per Bacchidem, pagani apud seculum potentes : Isti omnes veris Christi confessoribus, nunc fraude, et dolo, nunc armis, et potentia iugiter adversantur.
marg.| Moraliter. Demetrius diabolus, vehementer innectens, quia nervi testiculorum eius perplexi sunt, Iob. 40.b. hoc est in homine lascivie, et superbie dedito, quasi in Roma. Sed cum idem homo senescit, et ad curas mundi accedit, cor eius quod erat prius quasi Roma, iam fit maritima procellis curarum, et fluctibus tota die repleta, et acquirendi cupiditate amarissima, hec est Tyrus, angustiis plena. Hic est sedes Regni Demetrii, quia iniquitas sedet super talentum plumbi, Za. 15.c. Apc. 12.d. Stetit draco super arenam maris.
marg.| Alchimus, fermentum vani consilii, consiliarios iniquitatis significat, Bacchides, vetustas in vomitu, vel luctus fortis, malam mulierem que luctus est indeficiens : maxime quando est inveterata in vomitu, Sir. 16.b. Dolor cordis, et luctus mulier zelotypa, Sir. 25.d. Cor humile, et facies tristis, et plaga mortis mulier nequam. Nicanor, statura lucida vel stans lucerna, proceritas est filiorum, quando dives iniquus, et malignus hoc tres habet comites, multa mala facit in Ecclesia Dei.
marg.| {h} Nolite mihi ostendere] hoc est proprium superborum : quia unus non potest videre alium, cum tamen naturaliter omne animal diligat suum simile.
marg.| {i} Faciem horum] Diabolus numquam vult videre faciem peccatoris. Et contra Dominus dicit. Ostende mihi faciem tuam, Ct. 2.d.
marg.| {m} Et elegit Rex] Quando malus Pontifex, vel Prelatus, et iniquus Princeps colligantur, exterminium faciunt in populo : tamen dicitur quod Alchimus plus nocuit, Os. 5.a. Audite sacerdotes, et attendite domus Iacob, et domus Regis, etc.
marg.| Θ {c} Et non intenderunt] Hoc est quod dicitur, Prv. 1.b. Fili si te lactaverint peccatores, etc.
marg.| {5. 240rb} {f} Et crediderunt] Isti crediderunt verbis pacificis Sacerdotis, et tamen interfecti sunt, et decepti. Hoc est quod dicitur Ier. 6.d. Curabant contritionem populi mei cum ignominia, etc.
marg.| {h} Veritas, et iudicium] tamen hec duo debet portare Sacerdos in pectore in rationali quod superhumerali connectitur, Ex. 28.e. Per superhumerale vita intelligitur cum qua non debet deesse doctrina vel scientia, Za. 8.c. Veritatem, et iudicium pacis iudicate. {k}   Et movit Bacchides castra] ecce post dolum sequitur crudelitas, Os. 4.a. Non est misericordia, non est veritas, etc. Non est misericordia in mundo, ergo crudelis est. Non est veritas, ergo falsus est. Non est scientia, ergo fatuus est, et tamen nescio, quo pacto plus ei creditur, quam Deo sapientissimo, fidelissimo, et misericordissimo {n}   Et satis agebat] hodie in electionibus frequenter interest Alchimus, id est fermentum vani consilii quod totam massam corrumpit, et satis agit, imo nimis agit pro principatu sacerdotii. Iste blandis fictisque sermonibus alliciebat animas aliorum. Simile ce Absalone, 2Rg.15.a.
marg.| {q} Et vidit Iuda] Glossa Quid est quod Iudas ultionem in prevaricatoribus facit, nisi quod redemptor noster vindicat electos suos, sed de quibusdam in presenti per penitentiam vindictam accepit, quosdam in futurum ad penam eternam reservat.
marg.| {y} Cum paucis] Nicanor, stans lucerna, gloria mundi est, que stare videtur, sed lucendo defluit sicut lucerna. Inclyti ergo huius seculi, si quando veniunt ad Iudam, ad confessionem ficte veniunt, et cum paucis bonis operibus, cum paucis virtutibus, cum paucis peccatis, non quod pauca habeant, sed maior pars domi remanet.
marg.| {z} Et venit] hoc modo Sathanas cum se in Angelum lucis transfigurat, ut occulte seducat, quod cum non potest aperte sevit, sicut senes iniqui in Susannam, Dn. 13.d.
marg.| {d} Nisi traditus] id est principes multi suffragia vel orationes Religiosorum non curant, sed dominium habere volunt. Item diabolus parum curat de residuo nisi habeat prelatum.
marg.| Θ {b} Et intraverunt Sacerdotes] etc. simile de Ezechia, Is. 57.
marg.| {d} In Adarsa] quod interpretatur testificans solem, et significat gloriam que Dei est. Si ergo diabolus applicat in Bethoron, id est si suggerit ut queras vanam gloriam, tu applica in Adarsa, id est quere gloriam Dei.
marg.| {h} Et cecidit ipse primus] primo destrue in te superbiam, et cum ceteris vitiis pugna erit.
marg.| {i} Unius diei] id est tota vita ista. Et ventilabant. Quod ventilatur nunc uno cornu, nunc alio proiicitur, si ergo abiecisti diabolum cornu ieiunii statim cornu elevationis, vel eleemosyne iterum ventila, donec non relinquatur ex exercitu suo, id est ex vitiis, concupiscentiis, suggestionibus, nec unus quidem, 1Rg.15.a. Vade percute Amalach, Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, etc.
marg.| {m} Et acceperunt spolia] gratuita, quibus te spoliavit. {n}   In predam] hostium, aurum sapientie, argentum eloquentie, etc. quibus homo in victoria tentationis valde ditatur.
marg.| {o} Et suspenderunt] etc. Semper ante oculos habeas peccatum, Ps. 50. Peccatum meum contra me est semper.
marg.| {p} Et constituit agi omnibus annis] etc. si frequenter iteratur confessio silet terra a tentationibus, tamen diebus paucis, Apc. 8.a. Factum est silentium, etc. Sir. 40.a. Modicum quasi nihil in requie. secundum Glossam Per Nicanorem Prepositum, elephantorum significantur Pseudo-Apostoli, qui transfigurabant se in Apostolos Christi.
marg.| Sed per Iudam, et socios eius, et caput, id est error, et manus, id est opus erroris amputatur eorum, ne ultra maiestati divine per eos blasphemia irrogetur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_7)

Notes :