Capitulum 11
Numérotation du verset
1Mcc. 11,1
Et rex Egypti congregavit exercitum sicut arena que est circa ora maris et naves multas et querebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
Numérotation du verset
1Mcc. 11,2
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
Numérotation du verset
1Mcc. 11,3
cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
Numérotation du verset
1Mcc. 11,4
et ut appropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui cesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
Numérotation du verset
1Mcc. 11,5
et narraverunt regi quia hec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
Numérotation du verset
1Mcc. 11,6
et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
Numérotation du verset
1Mcc. 11,7
et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,8
Rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,9
et misit legatos ad Demetrium dicens veni componamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
Numérotation du verset
1Mcc. 11,10
Penituit enim me quod dederim illi filiam meam quesivit enim me occidere
Numérotation du verset
1Mcc. 11,11
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,12
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifeste facte sunt inimicitie eius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,13
et intravit Ptolomeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo Egypti et Asie
Numérotation du verset
1Mcc. 11,14
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,15
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
Numérotation du verset
1Mcc. 11,16
et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
Numérotation du verset
1Mcc. 11,17
et abstulit Gaddiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
Numérotation du verset
1Mcc. 11,18
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
Numérotation du verset
1Mcc. 11,19
et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
Numérotation du verset
1Mcc. 11,20
In diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudea ut expugnarent arcem que est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,21
Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,22
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathe ne obsideret sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,23
Ut audivit autem Ionathas, iussit obsideri et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo
Numérotation du verset
1Mcc. 11,24
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaide et invenit gratiam in conspectu eius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,25
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
Numérotation du verset
1Mcc. 11,26
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum in1 conspectu omnium amicorum eius2.
1 in] ante
Weber
|
2 omnium amicorum eius] amicorum omnium
Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 11,27
et statuit ei principatum sacerdotii et quecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,28
Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudeam toparchias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,29
Et consensit rex et scripsit Ionathe epistolas de his omnibus hunc modum continentes :
Numérotation du verset
1Mcc. 11,30
Rex Demetrius Ionathe fratri salutem et genti Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 11,31
exemplum epistole quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
Numérotation du verset
1Mcc. 11,32
rex Demetrius Lastheni parenti salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,33
genti Iudeorum amicis nostris et conservantibus que iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
Numérotation du verset
1Mcc. 11,34
Statuimus ergo illis omnes fines Iudee et tres civitates Afferidam3 Lyddam et Ramathe que addite sunt Iudee ex Samaria et omnes confines earum sequestrari4 omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his que ab eis prius5 rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terre et pomorum.
3 Afferidam]
om. Weber
|
4 sequestrari] sequestra
Weber
|
5 prius]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 11,35
et alia que ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas que nobis deferebantur
Numérotation du verset
1Mcc. 11,36
omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,37
nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathe et ponatur in monte sancto in loco celebri
Numérotation du verset
1Mcc. 11,38
et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,39
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,40
et assidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,41
Et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in presidiis erant quia impugnabant Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,42
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens non hec tantum faciam tibi et genti tue sed gloria illustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
Numérotation du verset
1Mcc. 11,43
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
Numérotation du verset
1Mcc. 11,44
et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 11,45
et convenerunt qui erant de civitate centum viginti millia virorum et volebant interficere regem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,46
et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et ceperunt pugnare
Numérotation du verset
1Mcc. 11,47
et vocavit rex Iudeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,48
et occiderunt in illa die centum millia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,49
Et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
Numérotation du verset
1Mcc. 11,50
da nobis dextras et cessent Iudei oppugnantes nos et civitatem
Numérotation du verset
1Mcc. 11,51
et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,52
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
Numérotation du verset
1Mcc. 11,53
et mentitus est omnia quecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia que sibi tribuerat et vexabat eum valde.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,54
Post hec autem reversus est Tryphon et Antiochus cum eo puer adolescens et regnavit et imposuit diadema
Numérotation du verset
1Mcc. 11,55
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
Numérotation du verset
1Mcc. 11,56
et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam
Numérotation du verset
1Mcc. 11,57
et scripsit Antiochus adolescens Ionathe dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis
Numérotation du verset
1Mcc. 11,58
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
Numérotation du verset
1Mcc. 11,59
et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Egypti.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,60
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syrie in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,61
et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gaze et obsedit eam et succendit que in circuitu erant civitates et predatus est eas.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,62
et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dexteram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,63
Et audivit Ionathas quia prevaricati sunt principes Demetrii in Cades que est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
Numérotation du verset
1Mcc. 11,64
et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,65
Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,66
Et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea presidium.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,67
Et Ionatha et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar6 et ante lucem vigilaverunt in campum Asor.
6 Genesar] Genezar
Rusch
, Gennesar
Weber
cf. Mt. 15, 34.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,68
Et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
Numérotation du verset
1Mcc. 11,69
insidie vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 11,70
et fugerunt qui erant ex parte Ionathe omnes et nemo relictus est ex eis nisi Mathathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militie exercitus.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,71
Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
Numérotation du verset
1Mcc. 11,72
et reversus est ad eos in prelium et convertit illos et pugnaverunt
Numérotation du verset
1Mcc. 11,73
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc.
Numérotation du verset
1Mcc. 11,74
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem.
Capitulum 11
Numérotation du verset
1Mcc. 11,1
marg.|
Et rex Egypti congregavit exercitum,
marg.|
Primo habetur, quomodo Ptolemeus regnum Alexandri generi sui dolose invasit, et ipsum in bello vicit, victus in Arabiam fugit, ubi abscissum est caput, et Ptolemeo transmissum, qui tertia die obiit.
marg.|
Secundo, quomodo Ionathas arcem obsidens
{5.
244vb} mandatus a Demetrio, ipsum adiit cum muneribus, et rediit obtenta libertate Iudee, et trium Toparchiarum, ibi :
[In diebus illis congregavit Ionathas]
marg.|
Tertio, de murmure exercitus contra Demetrium, et de via Tryphonis ad Emalchuel Arabem pro Antiocha, ibi :
[Et vidit Demetrius]
marg.|
Quarto, de tribus millibus Iudeorum, quos misit Ionathas Regi qui centum millia Antiochensium devicerunt, tamen Rex mentitus est Ionathe per omnia, ibi :
[Et misit Ionathas]
marg.|
Quinto, de reditu Tryphonis cum Antiocho, et qualiter obtinuit regnum, et Ionatham honoravit, ibi :
[Post hec autem reversus est Tryphon]
marg.|
Sexto, quomodo Ionathas in Ascalone est receptus, Gazam succendit, ibi :
[Et exiit Ionathas, et perambulabat,
marg.|
Septimo, qualiter occurrit principibus Demetrii, et Simone pugnante contra Bethsuram, ipse Ionathas tria millia alienigenarum occidit, ibi :
[Et audivit Ionathas]
Dicit ergo.
marg.|
{p}
Et Rex Egypti]
Ptolemeus Euergetes, secundum Glossam . Vel Philometor, secundum Iosephum.
marg.|
{q}
Et querebat]
Iosephus dicit, quod veniebat Alexandro genero suo solatia prebiturus.
marg.|
{r}
Ut invidiam facerent ei]
id est ut moverent regis animum contra eum.
marg.|
{s}
Et tacuit]
dissimulavit.
marg.|
{t}
Eleutherus]
Iosephus, qui appellatur Liber.
marg.|
{u}
Quesivit enim me occidere]
Unde Iosephus. Perveniens autem Ptolemeus Ptolemaidam preter omnem spem paulominus habuit interfici insidiis Alexandri quas ei per Ammonium amicum paraverat.
marg.|
{x}
Et vituperavit]
crimen ei imposuit.
marg.|
{y}
Quod concupiverat]
Ptolemeus regnum Alexandri, vel e converso, secundum Iosephum.
marg.|
{5.
245ra} {a}
Duo diademata]
Iosephus dicit, quod coactus a militibus duo sibi diademata superposuit, et regnum Egypti sufficere sibi dicebat, ne Romanos offenderet aliena concupiscens, et sic tandem flexit animos Antiochensium ut Demetrium susciperent, qui eis fuerat odiosus propter mala que eis intulerat pater eius.
marg.|
{b}
In Cilicia]
quia pulsus fuerat ab Antiochia, secundum Iosephum.
marg.|
{c}
Galdihel]
vel Zaddihel vel Zabdihel, secundum Ioseph. Zabilius Arabum potentissimus.
marg.|
{d}
Mortuus est]
quia sicut dicit Ioseph. contigit in prelio, ut equus Ptolemei vocem Elephantis audiens, ipsum iactaret, quod cum vidissent hostes impetum fecerunt super eum, multisque vulneribus caput eius perforantes, ad periculum mortis duxerunt, sed custodes corporis eius rapientes eum liberaverunt, et ita per quatuor dies iacuit ut nec loqui nec intelligere potuisset. Die autem quinto viso capite Alexandri gavisus paulo post vitam finivit : Regnavit autem Alexander, qui dictus est Balans, annis quinque.
marg.|
{e}
In munitionibus]
positi a Ptolemeo.
marg.|
{f}
Ab his]
quia illi favebant Alexandro. Vel secundum Ioseph. ab his qui favebant Demetrio, qui ut dicit Iosephus, fraudibus cepit corrumpere Ptolemei milites, oblitus quod socer eius, et auxiliator fuisset, quapropter milites Ptolemei ad Alexandriam confugerunt : Demetrius autem Elephantos comprehendit.
marg.|
Moraliter. Ptolemeus qui filiam suam dedit Alexandro, ut dictum est, princeps est aliquis vel prelatus vel scolaris, qui animam suam per penitentiam dedit Christo, sed postea ad hypocrisim versus, dolo per simulationem sanctitatis obtinere vult regnum Christi, Ecclesias vel dignitates, vel gloriam que solius Dei est, unde fit ut talis per civitates multas recipiatur in canonicum vel prelatum, eo quod socer sit Alexandri, qui primum quidem in capitulis viros bonos custodes statuit ; Ionatham autem et suos, id est viros religiosos honorificat usquequo Eleutherum veniat, quod interpretatur seculum ornans, vel exercituum cohabitatio, quia tunc dividuntur cum incipit amare ornatum seculi, et velle hominibus complacere. Ionathas Hierusalem revertitur, sed ipse per latam viam Seleuciam, id est ad inferos graditur, ubi erit totius itineris experimentum, Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, etc. Tandem aperte animam suam Christo aufert, et diabolo matrimonialiter eam iungit, et ipsum Christum in membris suis impugnat, ita ut Christus non inveniens locum inter maiores, ad Arabas, id est ad pauperes, et humiles fugere compellatur, Os. 11.d.
{5.
245rb} Ego Dominus et civitatem non ingrediar. Sed et ibi Zebdihel, id est mali balivi et officiales, caput Christi a corpore se parant, dum eos per calumniam, et potentiam opprimentes blasphemare compellunt. Sed die tertio moritur Ptolemeus, id est in statu iniquitatis manifestate. Prima dies fuit status penitentie, secunda fuit status hypocrisis, tertia status aperte iniquitatis.
marg.|
Gn. 40.d. Tres dies sunt post quos auferet Pharao caput tuum, etc.
marg.|
{g}
In diebus illis congregavit Ionathas,
etc.
ad regem]
Demetrium.
marg.|
{h}
Iussit obsidere]
id est in obsidione perseverare, quidam habent non obsidere.
marg.|
{i}
Et fecit ei]
promisit vel concessit.
marg.|
{k}
Ante eum]
Alexander, scilicet, et Demetrius in parte.
marg.|
{l}
Et statuit]
confirmavit ei.
marg.|
{m}
Principem amicorum]
principalem amicum.
marg.|
{n}
Toparchias]
id est trium villarum principatum, Samarie, Lidde, et Ramathe. Alii habent, tres Toparchias, et Samariam, et cetera. Alii sic. Ex Samaria, id est ex regno Samarie, nec est ibi secundum eos in textu, et confines eius, Iosephus dicit, quod tres Toparchias, id est trium provinciarum habuit principatum, Samarie, Ioppe, et Galilee.
marg.|
Et in Samaria habuit tres civitates, Afferema, Belscelida, et Ramathe.
marg.|
{o}
Parenti]
cognato nostro.
marg.|
{p}
Ex Samaria]
Hec est vera littera. Quidam habent, et Samariam.
prol.|
Δ
{a}
Ab insulis
marg.|
Mystice. {g}
In diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudea, ut expugnarent arcem que est in Hierusalem, et fecerunt contra eam machinas multas]
etc. secundum Glossam Ionathas, cetum predicatorum significat, qui cum eos qui sunt in arce, id est vita superborum insectatur, iniqui eos apud seculi potestates accusant, ut eos in odium eorum convertant. Sed propter hoc viri sancti non desistunt. Unde.
marg.|
{g}
Et iussit obsidere]
etc. Et tamen veritas eos liberat, et apud ipsos principes gratiam consequuntur. Is. 49.f. Erunt reges nutritii tui, et regine nutrices tue. Et nota, quod omnia mala veniunt Hierusalem per arcem, id est per ambitionem principandi.
marg.|
Petit autem Ionathas a rege ut immunem faciat Iudeam, id est ordinem cleri. Et tres Toparchias, id est religiosos, in quibus sunt tres ordines, activorum, contemplativorum, prelatorum, sicut in Bethania erant Martha, Maria, et Lazarus. Promittit ei tria talenta, gratiam in presenti, stolam anime, et stolam corporis in futuro.
prol.|
*
{c}
Tryphon
marg.|
{b}
Et inimici]
Glossa Trogus Pompeius causam odii ostendens, ait Demetrius rerum successu vitiis adolescentie corruptus in segnitiem labitur, tantumque contemptum inertia apud omnes, quantum pater suus odium habuerat ex superbia. {d}
Quidam partium]
prius fuerat cum Alexandro, postea cum Demetrio.
marg.|
{e}
Emalchuel]
vel Emachuel, Iosephus, Malchum.
marg.|
{f}
Et assidebat]
assidue instabat.
marg.|
{g}
Quanta]
mala.
marg.|
{h}
Et mansit]
quia non potuit cito illum Emalchuel flectere, ut dicit Iosephus.
marg.|
* {c}
Tryphon autem]
Tryphon interpretatur dissolvens dolorem, et significat adulatores et mimos qui fortunas sequuntur, et mensas, sicut iste modo cum Alexandro erat, modo cum Demetrio, Eccl. 6.b. Est amicus socius mense, etc.
marg.|
{i}
Et misit Ionathas,
etc.
in presidiis]
aliis, ut in Bethsura.
marg.|
{k}
Opportunum]
quasi modo non possum, quia instat bellum.
marg.|
{o}
Pugnare]
contra Demetrium, et fautores suos.
marg.|
{p}
Et dispersi]
Iudei in diversis locis alios impugnantes. Iosephus dicit, quod Iudas palatii culmen ascendentes illos telis prosternebant, que de superioribus ad inferiora iactabant.
marg.|
{t}
Et vexabat]
Ioseph. Bellum eis comminatus est, nisi cuncta redderent tributa, que gens Iudeorum Syrie regibus persolvebat, et hoc fecit, nisi Triphon eius impetum prohibuisset.
marg.|
{u}
Exercitus]
Ioseph. Cumque omnes milites transissent ad eum, Demetrium deserentes bellum contra Demetrium constituit.
marg.|
{x}
Constituo]
confirmo.
marg.|
{y}
Civitates]
Iosephus. Quatuor provincias que terre Iudeorum addite fuerant. {z}
Vasa aurea]
Iosephus, vel pocula, vel vestem purpuream
prol.|
Δ
{a}
In ministerium
marg.|
Mystice. {i}
Et misit Ionathas]
secundum Glossam Ionathas significat Prelatos et Doctores, Demetrius principes seculares. Isti petunt ab eis debellationem vitiorum, illi ab istis suffragia orationum. Isti ministrant temporalia, illi spiritualia, Ps. 80. Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
{5.
245vb} {l}
Et misit ei Ionathas tria millia virorum]
Tunc mittit tria millia virorum, cum viros corde, ore, et opere perfectos pro principibus orare facit Ecclesia, 1. ad Timoth. 2.a. Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, etc.
marg.|
Ier. 29.b. Querite pacem civitati, Baruch. 1.b. Orate pro vita Nabuchodonosor. {m}
Et convenerunt]
Frequenter domestici principes spiritualiter interficerent, si non eos virorum sanctorum orationes, suffragia, exhortationes, et consilia liberarent.
marg.|
{n}
Et fugit in aulam]
Imminente tentatione superbi fugiunt ad aulam, cupidi ad idolum, id est ad pecuniam.
marg.|
Supra 10.g. Intraverunt Bethdagon. Luxuriosi ad umbram sicut Adam, Gn. 3.b. Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem.
marg.|
Sed hi omnes inutiliter, Ier. 2.f. In tempore afflictionis sue dicent, etc. Iusti ad Christum, Ps. 31. Tu es refugium meum a tribulatione, Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini.
marg.|
{q}
Da nobis dextras]
Glossa Sicut robur Ecclesie hostibus preminet universis, vel per conversionem eos cedere facit, vel contemptores iuste punit. Unde. Et porte inferi non prevalebunt adversus eam, Mt. 16.c. Et sic confessores Christi ubique gloriosi apparent, sed hanc gloriam non sibi sed regi suo ascribunt : unde subditur.
marg.|
{r}
Et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa]
Lc. 17.c. Cum omnia bona feceritis, dicite servi, etc.
marg.|
{s}
Mentitus est omnia]
Ita multi in infirmitate vel in Quadragesima Deo, et viris sanctis multa promittunt, in prosperitate, vel post Pascha omnia mentiuntur, Ps. 105. Obliti sunt Deum qui salvavit eos, et cetera, Os. 13.b. Adimpleti sunt, et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
marg.|
Moraliter.
marg.|
{x}
Constituo tibi sacerdotium]
etc. Vir iustus post multa bella summus Sacerdos constituitur, cum et vota ieiuniorum in altari holocaustorum, et orationum in
prol.|
* altari
marg.|
{5.
246ra} Δ
{a}
In ministerium]
id est usum, ut scilicet uteretur vasis illis. {d}
Trans flumen]
Euphraten.
marg.|
{c}
Perambulabat]
Iosephus. Rogabat omnes a Demetrio recedere et ad Antiochum transire.
marg.|
{e}
Et concluserunt]
Iosephus. Quia nec eum suscipere, nec Demetrium relinquere decreverunt.
marg.|
{f}
Et rogaverunt]
Iosephus. Homines enim ante malorum peritiam utilitates suas non intelligunt, sed cum in malis fuerint constituti, tunc mente percipiunt, et agunt que nihil lesi facere debuerunt.
marg.|
{h}
Prevaricati]
contra Antiochum.
marg.|
{i}
Presidium]
milites ad custodiam.
marg.|
{k}
Genesar]
mare Galilee.
marg.|
{l}
Et nemo]
Iosephus, nisi pauci numero quinquaginta.
marg.|
{m}
Militie]
equitum.
marg.|
{n}
Exercitus]
peditum.
marg.|
{p}
Et convertit illos in fugam]
vel convertit ut in illum intenderent, vel convertit se ad alios, alia littera.
marg.|
{q}
Tria millia]
Iosephus, duo millia.
marg.|
* altari thymiamatis libere Deo reddit Os. 14.b. Omnem aufer iniquitatem, etc. Iob. 22.b. Rogabis Deum, etc. Quatuor civitatum Dominium recipit, cum et corpus proprium et tres vires anime adiuvante gratia bene regit. Vasa aurea sunt virtutes, et dona. Ministerium vasorum et usus virtutum et donorum. In auro bibit cum simul devotionem, et sapientiam a Deo percipit. Purpura induitur, cum in fervore caritatis iugiter conservatur. Fibula aurea, que et torques aurea a Iosepho dicitur, sibi datur, cum super omnia hec predicationis gratia decoratur. Prv. 1.a. Ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo. Iob. 39.c. Numquid circumdabis collo eius hinnitum.
marg.|
{b}
Et exiit Ionathas]
etc. secundum Glossam Transitus Ionathe ultra flumen transitum Apostolorum significat ad gentes que nondum baptisma Christi perceperant, quarum alie, ut Ascalonite verbum Dei devote susceperunt. Obstinatos autem qui per Gazenses intelliguntur doctores sancti, errores eorum scripturarum testimoniis debellando devastant, ita ut resistere non valentes, pacem postulant, errores abnegant, obsides tradunt, cum fidei pignora exhibent, et obedientie subiectionem promittunt.
marg.|
{g}
Et audivit Ionathas]
secundum Glossam Ionathas principibus Demetrii occurrens, eos significat qui extra ad predicationem mittuntur. Simon autem intra provinciam relictus, eos qui intra Ecclesiam sui iuris ministerium ordinare non cessant.
marg.|
Simon Bethsuram expugnat, cum doctores sancti hereticorum versutiam, qui in Sacre Scripture munitione falso inhabitare videntur, exuperant, et pios scrutatores, qui divine sapientie studeant, in ea collocant. Ionathas autem noster ad aquam Genezar applicat, quia seculari tumultui resistere properat, et in campum Azor, id est contra demonum insidias studiose invigilat.
marg.|
{5.
246rb} Commissio autem prelio, hi qui ex parte Ionathe erant fugerunt, quia instante tentatione multi de Ecclesiasticis per ambitionem, et voluptatem huius seculi subvertuntur.
marg.|
Unde Lc. 8.b. Simul exorte spine suffocant verbum. Sed Iudas et Matathias remanent, quia veri Dei confessores et dono Dei confortati ubique resistunt, et hostes superant, et suos qui ceciderunt restituunt.
marg.|
{o}
Et scidit Ionathas]
Glossa Sic prepositi Ecclesie agere deberent, cum suos in prelio lassescere vident. Vestimenta scindere, id est corpus ieiuniis ac lachrymis affligere, terram capiti imponere, id est fragilitatem suam ante mente revolvere, et pro delictis populi Deum orare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_11)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_11)
Notes :