Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 

Et inde1 exsurgens
1 Et inde CorS1 ΩS ΩJ ΩL ΩP Li447 Li447@ Weber ] Et exinde ΩM Rusch
venit in fines Iudee ultra Iordanem et conveniunt iterum turbe2 ad eum. Et sicut consueverat iterum docebat illos3.
2 iterum turbe ΩM ΩS ΩL Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ ΩP |
3 illos ΩM ΩS ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,2 

Et accedentes Pharisei interrogabant eum:
si licet viro uxorem dimittere temptantes eum.
Numérotation du verset Mc. 10,3 

At ille respondens ait4: Quid vobis precepit5 Moyses?
4 ait F ΩS Li447 Li447@ ] dixit ΩM ΩP, dixit eis ΩJ ΩL Rusch Weber |
5 vobis precipit ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,4 

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.
Numérotation du verset Mc. 10,5 

Quibus respondens Iesus ait: Ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis preceptum istud6.
6 istud ΩP ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illud ΩM
Numérotation du verset Mc. 10,6 

Ab initio autem creature masculum et feminam
fecit eos Deus et dixit7:
7 et dixit Φ ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,7 

Propter hoc relinquet homo patrem8 et matrem9 et adherebit uxori sue10.
8 Patrem F ΩS ΩP ] + suum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
9 matrem ΩM F S J L Rusch Weber ] + suam ΩP Li447 Li447@ |
10 uxori sue CorS2 ΩM F ΩJ ΩP ΩS] ad uxorem suam CorS2 ( al. sic Paris. et est textus ) Cor3 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,8 

Et erunt duo
in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Numérotation du verset Mc. 10,9 

Quod ergo Deus coniunxit11,
11 coniunxit ΩM ΩJ* ΩP ΩS Li447 Li447@ Rusch ] iunxit Cor1 ΩJ² ΩL Weber
homo non separet.
Numérotation du verset Mc. 10,10 

Et in domo iterum12 discipuli eius de eodem13
12 in domo – iterum S Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ |
13 de eodem] om. F * S |
interrogaverunt14 eum.
14 interrogaverunt S Rusch Weber ] interrogabant Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,11 

Et ait15 illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium commisit16 super eam.
15 ait ΩM F ΩS ΩP Rusch ] dixit Li447 Li447@ , dicit ΩJ ΩL Weber |
16 commisit F ΩS ΩP ] committit ΩM Li447@ ΩJ ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,12 

Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mechatur.
Numérotation du verset Mc. 10,13 

Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos17.
17 eos ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illos ΩM ΩJ ΩL Weber
Discipuli autem
comminabantur18 offerentibus. Quos19 cum vidisset20, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos. Talium enim est21 regnum Dei.
18 comminabantur ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] comitabantur ΩM |
19 Quos F S ] Quis vel quod CorS2 |
20 vidisset CorS2 ΩM F ΩS ΩP] videret CorS2 ( al.) ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , + Iesus ΩM F ² ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
21 enim est ΩM ΩS Li447@ Rusch ] inv. F ΩP ΩJ ΩL Li447 Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,15 

Amen dico vobis, quisquis non receperit
regnum Dei22 velut parvulus, non intrabit in23 illud.
22 Dei ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
23 in ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,16 

Et complexans eos, imponens24 manus super illos benedicebat eos25.
24 imponens ΩS Rusch ] et praem. ΩM ΩP Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber |
25 eos S J Wordsworth Rusch Weber ] illos Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,17 

Et cum egressus esset26 in via27, precurrens28 quidam genuflexo ante eum
26 esset ΩM F ΩS ΩL ΩP Li447 Li447@ Rusch Weber ] fuisset ΩJ |
27 via Weber (S Z Φ) ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] viam Weber |
28 precurrens F ΩS ] procurrens ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
rogabat eum dicens29: Magister bone, quid faciam ut vitam eternam percipiam?
29 dicens ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,18 

Iesus autem dixit ei30: Quid me dicis bonum?
30 Iesus ... ei F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Nemo bonus
nisi unus31 Deus.
31 unus CorS2 Li447@ ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] solus CorS2 (al.) ΩM ΩP ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,19 

Precepta nosti: Ne adulteres32,
32 adulteres] adultes cacogr. ΩP
ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dicas33, ne fraudem feceris, honora patrem34 et matrem35.
33 dicas ΩM F ΩP ΩS] dixeris ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
34 patrem . CorS2 F ΩP ΩS] + tuum ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
35 matrem CorS2 ( fere ubique sine TUAM; prior correctio sine ) ΩM F ΩJ² ΩL ΩP Li447@ ΩS Rusch Weber ] + tuam CorS2 ( secunda correctio habet) ΩJ* ( rubr. sublin. ) |
Numérotation du verset Mc. 10,20 

At ille respondens ait illi: Magister, hec omnia 36 conservavi37 a iuventute mea.
36 hec omnia F ΩS ΩL Li447 Li447@ ] inv. ΩM J P Rusch Weber |
37 conservavi F ΩS J Rusch Weber ] observavi ΩM L Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,21 

Iesus autem intuitus est38 eum
38 est F ΩSP Rusch ] om. ΩMJL Li447 Li447@ Weber
et39 dilexit eum et dixit ei40: Unum tibi deest.
39 et F ΩS P] om. ΩM J L Li447@ Rusch Weber |
40 ei F ΩS Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
Vade, quecumque habes41 vende
41 habes F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
et da pauperibus
et habebis thesaurum42 in celo
42 thesaurum F Rusch Weber ] thesauros Li447@
et veni43
43 veni ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
sequere me.
Numérotation du verset Mc. 10,22 

Qui contristatus in verbo abiit merens. Erat enim habens multas possessiones44.
44 habens – multas possessiones F ΩP ΩS Rusch ] inv. ΩJ Weber , h. p. m. ΩM ΩL, p. habens multas Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,23 

Et circumspiciens45 ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias46 habent in regnum Dei introibunt.
45 Circumspiciens ΩS F ] + Iesus ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
46 pecuniam ΩS ΩP] pecunias CorS1 ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, divitias CorS1=Cor3 (al.), mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 10,24 

Discipuli autem obstupebant47 in verbis eius.
47 obstupebant F ΩS ] obstupescebant ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis
in48 regnum Dei introire.
48 in ΩM ΩL ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 10,25 

Facilius est camelum49
49 est camelum] inv. Li447@ *
per foramen acus transire
quam divitem
intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Mc. 10,26 

Quidam50 magis admirabantur
50 Quidam ΩM F ΩS ] Qui ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
dicentes ad seipsos51: Et quis potest salvus fieri?
51 seipsos F S ] semetipsos J Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,27 

Et52 intuens illos Iesus ait illis53: Apud homines impossibile est sed apud Deum omnia possibilia sunt54
52 Et F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩM |
53 illis F ΩS ΩP] om. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
54 apud Deum omnia possibilia sunt F ΩP ΩS ] non apud Deum Wordsworth (Cava), non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,28 

Et post55 cepit ei Petrus56 dicere:
55 Et post ΩM F ΩS ] Et ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch , om. Weber |
56 ei Petrus Rusch ] inv. Li447 Li447@ Weber |
Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Mc. 10,29 

Respondens Iesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores57 aut patrem aut matrem58 aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
57 sorores] + vox illegibilis ΩJ* (rubr. cancel.) |
58 aut p. – aut. m. ΩM ΩS ΩP ΩL Li447@ ΩJ Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,30 

qui non accipiat59 centies tantum,
59 accipiat ΩM ΩS ΩL Li447@ Rusch Weber ] accipiet ΩP ΩJ Li447
nunc in tempore hoc domos60
60 domos F ΩS ΩP] + et ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
fratres et sorores et matres61 et filios et agros cum persecutionibus
61 matres ΩS Li447@ Rusch Weber ] matrem ΩM
et in62 seculo futuro vitam eternam.
62 in S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,31 

Multi autem erunt primi63 novissimi
63 primi S Rusch Weber ] om. Li447@
et novissimi primi.
Numérotation du verset Mc. 10,32 

Erant autem64 in via ascendentes Hierosolymam65 et precedebat illos66 Iesus
64 autem CorS2 S Li447 Rusch Weber ] enim Li447@ |
65 Hierosolymam S Rusch ] in praem. ΩM ΩL Li447 Li447@ Weber |
66 illos CorS2 (al.) ΩM ΩL ΩS ΩP Li447@ Rusch Weber ] om. CorS2 ΩJ |
et stupebant
et sequentes timebant et assumens iterum duodecim
cepit Iesus67 illis68 dicere que essent ei69 ventura70.
67 Iesus F ΩS ΩP ] im. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
68 illis ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
69 ei S Rusch Weber ] om. Li447@ , eis Li447 |
70 ventura ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eventura ΩL |
Numérotation du verset Mc. 10,33 

Quia ecce ascendimus71 Hierosolymam et Filius hominis
71 ecce ascendimus S Li447 Rusch Weber ] ate accendimus Li447@
tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt72 eum morte et tradent eum gentibus
72 condemnabunt F* ΩS] senioribus et condemnabunt ΩM F ² ΩP Li447 Li447@ , senioribus et damnabunt ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,34 

et illudent ei et spuent eum73 et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.
73 spuent eum F ΩS ΩP ] conspuent eum ΩM ( om. eum) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,35 

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedei
dicentes: Magister, volumus ut quodcumque
petierimus facias74 nobis.
74 facias ΩM F ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] fiat ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,36 

At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset Mc. 10,37 

Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam75 et alius76 ad sinistram tuam77 sedeamus in gloria tua.
75 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Wordsworth ( G ) |
76 alius ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] alter ΩP (hapax) |
77 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Kells Wordsworth ( G ) |
Numérotation du verset Mc. 10,38 

Iesus autem dixit eis78: Nescitis quid petatis.
78 dixit eis F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] ait illis ΩM, ait eis ΩL ΩJ Rusch Weber
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum79
79 bibiturus sum CorS2 ( bene, sic textus ) ΩS ΩP] bibo CorS2 ( al. ) ΩM ΩL ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
aut baptismo80
80 baptismo ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber
quo81 baptizor baptizari?
81 quo F S ] + ego ΩM ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,39 

At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait82 illis83: calicem quidem quem ego bibo bibetis84 et baptismo85 quo ego baptizor baptizabimini.
82 Ait] dixit F |
83 illis F ΩS ΩP] eis ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
84 quidem quem ego bibo bibetis Cor1 ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Weber ] quidem meum bibetis Rusch (hapax) |
85 baptismo F ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,40 

Sedere autem ad dexteram meam86 vel ad sinistram87,
86 meam F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩM |
87 sinistram F ΩJ ΩS Li447@ Rusch Weber ] sinistrum ΩP |
non est meum dare vobis sed quibus paratum est.
Numérotation du verset Mc. 10,41 

Et88 audientes
88 Et ΩM ΩJ ΩL ΩS Catena (Li447 Li447@) Rusch Weber] om. ΩP
decem indignati sunt89
89 indignati sunt ΩS ΩP Rusch ] ceperunt indignari ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
de Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 10,42 

Iesus autem vocans eos
ait illis: Scitis quia hi90 qui videntur principari gentibus91 dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum.
90 hi(i) ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩM |
91 principari gentibus ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,43 

Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior
erit minister vester92,
92 minister vester F ΩS] inv. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,44 

et quicumque voluerit in93 vobis primus esse94, erit omnium servus.
93 in ΩM F ΩP ΩL ΩS Li447@ ΩJ (post. corr. ) Rusch ] inter Kells ΩJ ( Cor3 exp. et cancel. : ter) |
94 in vobis – primus esse ΩM ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,45 

Nam et filius hominis
non venit
ut ministretur95* ei96 sed ut ministraret
95 ministretur ΩJ ΩS Li447@ ] ministraretur ΩM ΩP ΩL Rusch Weber |
96 ei F S Rusch Weber ] om. Li447@ |
et daret animam suam redemptionem pro multis.
Numérotation du verset Mc. 10,46 

Et veniunt97 Hiericho98.
97 veniunt ΩM F ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] venerunt ΩJ ΩP |
98 Hiericho Weber (M P G D) Catena Rusch Clementina] Hierichum Weber |
Et proficiscente eo de Hiericho,
et discipulis eius et plurima multitudine, filius Thimei Barthimeus cecus sedebat99 iuxta viam mendicans.
99 cecus sedebat ΩM F ΩJΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,47 

Qui cum audisset quia100 Iesus Nazarenus est101,
100 quia ΩM F ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] quod ΩJ Li447 Li447@ |
101 est F ? ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447 Li447@ Weber ] esset Rusch |
cepit clamare et102 dicere: Iesu Fili David, miserere mei103.
102 et F Rusch Weber ] ac Li447 Li447@ |
103 Iesu fili David - miserere mei ΩM ΩP ΩS (inv.), mutil. F ] Fili David Iesu miserere mei ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,48 

Et comminabantur ei multi104* ut taceret. At ille multo magis clamabat105:
104 ei multi ΩM F ΩJ ΩP ΩL ΩS Catena (Li447@ Mt366 Mt366@) ] ei Li447 inv. Rusch , illi multi Weber | multi om. Li447 |
105 clamabat S Rusch Weber ] + dicens Li447@ |
Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Mc. 10,49 

Et stans
Iesus iussit eum106 vocari.
106 iussit eum F ΩS ] precepit illum ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Et vocabant107* cecum108,
107 vocabant F ΩS ] vocant ΩM ΩJ ΩL Catena (Gz378@ Li447 Li447@ Mt366 Mt366@) Rusch Weber |
108 cecum ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum ΩM |
dicentes ei: Animequior esto,
surge,
vocat te.
Numérotation du verset Mc. 10,50 

Qui proiecto vestimento suo
exiliens venit ad eum.
Numérotation du verset Mc. 10,51 

Et respondens Iesus dixit ei109* : Quid tibi vis 110* faciam?
109 Iesus dixit ei F S ] Iesus dixit illi ΩM ΩP ΩJ ΩL Catena@ (Li447 Mt366 Gz366) Rusch , illi Iesus dixit Weber , Iesus ait illi Catena (Gz378 Li447 Mt366) |
110 tibi vis ΩM F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber |
Cecus dixit ei111: Rabboni,
111 dixit ei F ΩS] autem praem. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber, dixit ad eum Rusch
ut videam.
Numérotation du verset Mc. 10,52 

Iesus autem dixit112 ei113: Vade114,
112 dixit F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] ait ΩM ΩJ ΩL Weber |
113 ei F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
114 Vade Cor1 (lectio certior) |
fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 
marg.| Et inde exsurgens etc.] Sal tria facit. Carnes conservat a corruptione, saporem suum condiendo communicat et terram sterilem facit. Docet ergo in hoc capite, quomodo habeatur sal spirituale in tribus. Unde hoc caput dividitur in tres partes.
marg.| In prima agit de duplici castitate, coniugali et virginali.
marg.| In secunda, de misericordi temporalium distributione, ibi: Et cum ingressus esset etc.  In t ertia de humilitate sue passionis, cuius humilitatis vox est. Lc. 17.c. Servi inutiles sumus. Hec pars incipit hic.   Et assumens etc.  Dici t ergo.
marg.| {r} Et inde exsurgens id est extra surgens, scilicet in aliquorum eruditionibus et profectibus. Ps. 43. Exsurge, Domine. Item tu exsurgens misereberis Sion.
marg.| {s} Ultra etc. Quia primo notus in Iudea, sed modo in Israel magnum nomen eius.
marg.| {t} Et conveniunt iterum turbe] 1Mcc. 3.a. Iudas nominatus est usque ad novissimum terre et congregavit parentes. In hoc docet predicatores non semper in eodem loco stare, sed discurrendo predicare, ubicumque proficere possunt. Lc. 4.g. Detinebant eum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait. Quia et aliis civitatibus oportet me Evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Glossa sic continuat. Hucusque ea, que in Galilea fecit et docuit, hinc narrat, que in Iudea fecit et docuit et passus est. Et primo que trans Iordanem ad Orientem, deinde que eis Iordanem, quando venit Iericho et Bethaniam et Hierusalem.
marg.| Iudea ] Tota terra. Ps. 75. Notus in Iudea Deus.
marg.| Sors Iude tantum, ut 2 Par. 20.d. O Iuda et Hierusalem.
marg.| Sors duarum Tribuum Iude et Beniamin. Mt. 2.d. Audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudea.
marg.| Sic sumitur hic. Et conveniunt Quid am sequebantur.
marg.| Ad vite informationem, ut discipuli.
marg.| Ad morborum curationem, ut infirmi.
marg.| Ad observationem fidei, ut Pharisei.
marg.| Ad corporalem refectionem, ut egeni. Ad novorum miraculorum considerationem, ut curiosi.
marg.| {a} {6. 107ra} Et sicut consueverat Beat i erant illi. Ps. 93. Beatus homo, quem tu erudieris, Domine et de lege tua docueris eum. In bono dicto occupatus fuerat, non in otiosis, vel malis. Unde Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est.
marg.| {b} Iterum docebat illos Iob. 27.b. Docebo vos per manum Dei, quasi dicat: docebo per opera.
Numérotation du verset Mc. 10,2 
marg.| {c} Et accedentes Pharisei ] Eccl. 13.c. Ex multa loquela tentabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis etc.
marg.| {d} Interrogabant tent antes eum sicut dicit. Mt. 19.a. et Marcus hic. Semper cum bonis aliqui mali. Iob. 1.b. Quadam die cum convenissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos et Satan. Io. 6.g. Nonne ego vos duodecim elegi et unus ex vobis diabolus est.
marg.| {e} Si licet etc.  Hanc questionem sepe faciunt nostri Pharisei et solvunt eam, sicut volunt, quando scilicet offertur pinguior prebenda, vel parochia, tunc oportet priori dare libellum repudii, cui obtulit florem virginitatis. Et cum dicunt se hoc facere propter maiorem utilitatem Ecclesie Dei, sepe faciunt propter cupiditatem sui. Unde recte potest dici eis illud, Dn. 13.f. Semen Chanaam et non Iuda, species decepit te. Eccl. 7.c. Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Dei. 1Cor. 7.e. Alligatus es uxori, noli querere solutionem. Prv. 19.b. Domus et divitie dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Igitur, quod Deus coniunxerit, homo non separet. Mt. 5.a. Qui dimiserit uxorem suam, facit eam mechari et qui dimissam duxerit, mechatur.
Numérotation du verset Mc. 10,3 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,4 
marg.| {f} Moyses permisit libellum repudii Dt. 24.a. Si licet viro uxorem dimittere Glossa litteralis Cornuto syllogismo tentant et quicquid respondeat, capere putant.
marg.| Si dicit dimittendam et aliam ducendam, pudicitie predicator videtur contraire.
marg.| Si dimittendam, reus sacrilegii et contra doctrinam Moysi et per Moysen contra doctrinam Dei facere.
marg.| Igitur sic Dominus responsum temperavit, ut transeat decipulam et Scripturam sane intellectam in testimonium adducens et naturalem legem, primamque Deo sententiam secunde legi componens, que non voluntate Dei, sed peccatum necessitate concessa est.
Numérotation du verset Mc. 10,5 
marg.| {g} Ad duritiam cordis vestri Dt. 31.g. Scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Ex. 32.c. Cerno, quod populus iste dure cervicis sit. Act. 7.f. Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus vos semper Spiritui sancto restitistis.
marg.| {h} Scripsit vobis Hec repudiatio concessa a Moysi, fuit concausa repudiationis, qua Dominus erat repudiaturus Synagogam. De qua Is. 50.a. Quis est liber hic repudii matris vestre, quo dimisi eam.
Numérotation du verset Mc. 10,6 
marg.| {i} Masculum et feminam fecit eos Modo masculum et feminam fecit eos, quia et unus habet plures potestates.
Numérotation du verset Mc. 10,7 
marg.| {k} Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adherebit ad uxorem suam Propter hoc Coniugium et est simplex demonstratio. - Uxorem et est simplex demonstratio. - Prolem de uxore susceptam. – Relinquet Contrahendi facultate ; Cohabitatione ; Affectione.
marg.| Chrysostomus: Fratres et sorores de uno utero exeunt, sed vir et uxor non. Sed fortior est Dei constitutio, quam virtus nature.
Numérotation du verset Mc. 10,8 
marg.| {l} Et erunt duo in carne una Sed nonne in fornicario coitu eodem modo fiunt coeuntes una caro. Constat {6. 107rb} quod sic. Unde 1Cor. 6. Qui adheret meretrici unum corpus efficitur.
marg.| In fornicario coitu unam carnem effici peccatum est, sed in matrimonio premium est, id est premium meritorium, cum sine debito fit.
marg.| {m} Una id est in uno carnali opere, vel carnali delectatione, ut uterque alteri provideat, vel faciendo unam carnem, scilicet prolem, vel quia una lege astringuntur ad carnis debitum solvendum, vel quia mulier ex viro. Hieronymus: Propter hoc quia ex viro. Chrysostomus Sicut anime multorum, quia spiritualiter se intelligunt, quasi una dicuntur: Act. 4.f. Multitudinis autem credentium cor erat unum et anima una: Sic vir et uxor, quia carnaliter se diligunt, una caro dicuntur.
marg.| {n} Itaque iam non sunt duo sed una caro ] Chrysostomus Una femina non putet masculum factum, in hoc seculo preter unum et unus masculus non putet feminam esse factam preter unam: Non enim duas costas, vel tres tulit Deus de latere viri et duas, aut tres fecit mulieres.
Numérotation du verset Mc. 10,9 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,10 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,11 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,12 
marg.| {o} Mechatur ] Prv  . 2.c. Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, que mollit sermones suos et relinquet ducem pubertatis sue et pacti Dei sui oblita est.
Numérotation du verset Mc. 10,13 
marg.| {q} Ut tangeret] Hieronymus id est ut manu et voce benediceret eis.
marg.| Nota, tangit Dominus flagellando. Iob. 19.c. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Tangit consolando. Dn. 8.e. Cum loqueretur ad me, lapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo. Tangit beneficia conferendo. Gn. 27.c. Accede, fili mi, ut tangam te. Tangitur autem fide. Lc. 8.g. Tetigit me aliquis. Tangitur oratione. Is. 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Vulneratur caritate. Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum etc.
Numérotation du verset Mc. 10,14 
marg.| {q} Parvulos Chrysostomus: Infantes et pueros castitate mundos obtulerunt, putabant enim, ut corpore tantum mundos laudaret et non voluntate.
marg.| {r} Indigne tulit id est vultum indignantis ostendit, quia ipsi malum faciebant.
marg.| {s} Et ne prohibueritis eos ] Chrysostomus: Si Sancti futuri sunt, quid vetatis ad patres filios venire ? Si peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis, antequam culpam videatis ? Quales modo sunt, meum: quales futuri, ipsorum, quod meum est honorate, quod ipsorum erit, miseremini.
marg.| {t} Talium enim est quia angusta est via, que ducit ad vitam. Mt. 7.b.
marg.| {u} Regnum Dei ] Quod regnum Dei, regnum celorum dicitur, sensus est.
marg.| Talium id est parvulorum, id est spiritu humilium est regnum Dei. Unde Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Unde Mt. 11.a. Pauperes, id est mansueti, regnum celorum Evangelizantur, quod patet. Is. 61.a. Ad annuntiandum mansuetis misit me. Unde Iac. 1. In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis et efficiamini, sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mc. 10,15 
marg.| {x} Regnum Dei Illu d male intelligunt, qui pueros in Ecclesiis {107va} introducunt et Ecclesiis preficiunt.
marg.| {a} Velut parvulus] Parvulus: Purus corde, a malitia. 1Cor. 14.d. Malitia parvuli estote. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia. - Simplex. Prv. 3.d. Cum simplicibus sermocinatio eius. Sap. 1.a. In simplicitate cordis querite illum. - Innocens. Iob. 22.d. Salvabitur innocens in munditia manuum suarum. Eccl. 1.d. Fili concupiscens. - Verecundus. Philosophus. Erubuit, salva res est Dei sapientia, lucet in vultu eius. - Nihil habet pudendum. Sap. 4.a. Quam pulchra est casta generatio etc. Os. 2.c. Deducam etc. - Non perseverat in ira. Eph. 4.f. Sol non occidat etc. - Largus. Gal. 2.d. Tradidit seipsum pro me. - Verax. Apc. 14.a. In ore ipsorum non est inventum mendacium etc. - Castus. 1Tim. 5.d. Teipsum castum custodi. Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui castraverunt se etc. - Obtemperat. Prv. 9.d. Quis est parvulus, declinet ad me. Eph. 6.a. Filii obedite parentibus vestris. - Promissio hilarescit. Nm. 14.e. Parvulos introducam in terram, que displicet vobis etc. - Obediens, Hbr. 11.b. Accedentem ad Deum oportet credere.
Numérotation du verset Mc. 10,16 
marg.| {b} Ex complexans eos ]   Ct. ult. a. Leva eius sub capite meo etc.
marg.| {c} Et imponens etc.  Manu s impositio, gratia operandi collatio, oris benedictio, orandi et predicandi gratie collatio. Que duo dat Dominus parvulis, id est humilibus: Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Lc. 20.d. Confiteor tibi, pater etc.
Numérotation du verset Mc. 10,17 
marg.| {d} Et cum etc.  De h oc Mt. 19.c. Lc. 18.d.
marg.| {e} Procurrens etc. 2Par. 36. Nunc flecto genua cordis mei peccans ad te bonitatem, Domine.
marg.| {f} Magister bone etc. Bene querit iste adolescens, quia faciendo, non loquendo tantum acquiritur regnum Dei. Mt. 19.b. Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam eternam. Lc. 10. Magister, quid faciendo vitam eternam possidebo. Item Lc. 18.d. Magister, quid faciens vitam eternam etc. Io. 6.d. Quid faciemus, ut operemur opera Dei bona. Sed in hoc errat, quia non Deum, vel Dei filium vocat, sed magistrum tantum, quia in principio plus volebat donum, quam iustificari.
Numérotation du verset Mc. 10,18 
marg.| {g} Quid me dicis bonum Quar e bonum medicis, quasi dicat: non sum ita bonus, ut putas. Vel quid id est cur me dicis bonum, cum me non credis esse Deum ? Ita enim non arguit eum, quia dicit magistrum, vel bonum, sed quia non credit Deum. Augustinus de concordia Evangelistarum. Quid me dicis bonum. Et secundum Mt. 19.b. Quid me interrogas de bono, ut alterum referatur ad illud querentis. Quid boni faciam, alterum ad illud. Magister bone etc. Quid me dicis bonum Ideo redarguit eum, ut inducat ad cognitionem deitatis. Iob. 4.d. Numquid homo comparatione Dei iustificabitur ? Idem 25.a. Item Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo, vel ex se, vel ex affectione, quia solus Deus dat omnia bona.
marg.| {h} Nemo bonus etc.  Is. 1.e. Bona terre comedetis. Iob. 25.b. Stelle non sunt munde in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis. Ps. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Is. 64.b. Facti sumus, ut immundus, omnes nos et quasi pannus menstruate universe iustitie nostre.
Numérotation du verset Mc. 10,19 
marg.| {i} Precepta nosti etc.  hoc fac et vives, ut Lc. 10.e. Quia precepta Dei vita sunt invenientibus ea et universe carni sanitas, ut Prv. 4.c.
marg.| {k} Ne fraudem feceris Ex. 22.b.
Numérotation du verset Mc. 10,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,21 
marg.| {m} Dilexit eum id est signa benevolentie ostendit.
marg.| {l} Iesus autem etc. arcana cordis eius oculis misericordie, quibus dignatus est impium iustificare, quibus respexit Petrum flentem amare. Lc. 22.g. Item dilexit in eo, non quod prius erat per superbiam, sed quod cepit esse per gratiam.
marg.| {n} Unde quecumque etc. omnia omnino, non in parte, sicut Ananias. Act. 5.a.
marg.| {n} Glossa Magister omnia hec etc. Non putandus est voto tentantis, ut quidam putant Dominum interrogasse et de vita sua mentitum esse, cum se legis mandata custodisse dixerit. Hieronymus sup. Mt. 19. Mentitur, si enim diligeret proximum sicut seipsum, id est opere complesset, non esset tristis, cum sua pauperibus dare iuberetur.
marg.| {n} Chrysostomus Adolescens hic populus Iudaicus, qui adolescens non etate, sed levitate immaturus moribus, non annis: considera, quia non interrogat, quid credat, sed quid faciendo vitam eternam possideat, quia Iudeus omnino spem habet in operibus sine fide. Hbr. In eo quod bona sua vendere, vel dare pauperibus ad perfectionem iubetur ? confidentiam legis et {6. 107vb} sacrificiorum, quibus carnaliter utebatur, relinquere admonetur, omnia mandantur felici commercio mutare et ut memineris umbram veritatis in eis esse, ut deinceps gentibus spiritualiter pauperibus, sit sub ipsius veritate corporis dividenda, hoc autem neminem efficere posse indicat, nisi qui sequi ceperit Christum: Sed Iudaicus populus auditis his tristis recessit, multam enim opulentie fiduciam habebat ex lege.
marg.| {o} Et habetis etc. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, id est pauperes et post multa tempora invenies illum. Unde Eccl. 29.c. Eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso, pecunie scilicet quam defert secum maritus in die plene Lune reversurus, ut Prv. 7.c.
marg.| {p} Et veni quia hoc solum non sufficit.
marg.| {q} Sequere me imit ando, sicut ego ambulo.
Numérotation du verset Mc. 10,22 
marg.| {r} Qui contristatus in verbo Hila r. Hec est tristitia, que adducit mortem. Causaque tristitie redditur, quia erat habens multas divitias, sive possessiones, id est spinas et tribulos, que spiritum divinum suffocant.
marg.| {s} In verbo Hoc est verbum, quod contemptum mundi in universo mundo et voluntarium omnibus persuasit paupertatem.
marg.| {t} Abiit merens Ergo nec habebat gratiam, vel occiderat, quare ergo dicitur, quod Dominus intuitus arcana cordis sui dilexit eum ? Solutio, secundum Hieronymus et Chrysostomus: In illa vota intuitus. Secundum Beda.m: Multi divitias amore Dei relinquunt, dolentes tamen et flentes, Deum sibi preferunt. Sic et martyres carnem suam nimirum, quam diligunt, inviti martyrio tradunt, sed tamen propter Deum tradere, non dubitant. Unde Ps. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua.
Numérotation du verset Mc. 10,23 
marg.| {u} Et circumspiciens id est radios solis sue gratie ad discipulos suos dirigens contra tentationem cupiditatis.
marg.| {x} Quam difficile etc. Mt. 19.c. Dives difficile intrabit in regnum celorum. Lc. 18.e. Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt.
Numérotation du verset Mc. 10,24 
marg.| {y} Discipuli autem etc.  Quia si hoc dicebat de habentibus divitias, sciebant Abraham et Iob. et David et multos alios divites fuisse et iustos. Si de amantibus adhuc mirabantur, quia omnes fere illas amant.
marg.| {x} Filioli, quam difficile est Glossa Non ait impossibile, quod enim impossibile est, omnino fieri non potest, quod difficile, cum labore iuvante Dei gratia. Vel pecunias habentes, vel etiam in eis confidentes exutis philargyrie retinaculis, intrare possunt regnum Dei.
marg.| {a} Confidentes etc. 1Tim. 6.d. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem etc.
marg.| {b} In regnum Dei introire Beat us Bernardus. Excusant se aliqui, dicentes: Abraham, Isaac et Iacob, terrenas divitias habuerunt, sufficit esse, sicut illi fuerunt, quid respondebimus novis imitatoribus sanctorum Patrum ? veniant, imponant vitulos super altare et hircos immolent, si Abraham fecit et patres, quibus meliores non sumus. Sed dicunt, ubi veritas revelata est, ista transiere. Quid, si ipsas divitias temporales umbram fuisse dixerimus futurorum, denique, quid nisi terrena possident, quibus sola terrena promissa sunt ; {6. 108ra}{a}   Facilius Vere difficile, quia facilius etc. Hic facilius non ponitur comparative, nec elective: tunc enim removeret ab uno e multis et poneret in alio, sed dic facilius id est minus impossibile. Facilius Glossa Quomodo ergo in Evangelio, Mt. 9.a. et Mattheus et Zacheus. Lc. 19.a. et Ioseph ab Arimathia et in veteri Testamento, quamplurimi divites intravere ? Forte quia divitias pro nihilo habuere, vel ex toto didicerunt contemnere. Unde David: Unicus et pauper sum ego. Et idem. Divitie si affluant, nolite cor apponere.
Numérotation du verset Mc. 10,25 
marg.| {b} Camelum per foramen] Beatus Bernardus.: Camelus unum pondus habet, sed dives duo, unum terrenarum possessionum, aliud peccatorum. Illud deponitur, istud removetur.
marg.| Foramen Chrysostomus:   Facilius est gentes tortuosas animo intrare per angustum ostium regni celestis, quam Iudeos divites visos in lege et prophetis. Ideo acus est filius Dei, cuius una pars subtilis et acuta et non perforata, significat divinitatem, que impassibilis est, alia pars, que perforata est significat humanitatem, que passa est ab eo consuta in mortis tunica, que conscissa erat in Adam, hec acus consuit spiritum carnis et Iudaicum populum gentili et copulavit diruptam amicitiam Angelorum et hominum etc.
marg.| {6.108ra} Acus . ad litteram . Porta Hierusalem. Passio Christi. Angusta via. Christus.1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| Camelus. ad litteram. Christus, peccator. Populus gentilis.
marg.| {c} Transire vel intrare divitem divitias amantem.
marg.| {d} In regnum Dei quod est pauperum. Mt. 5.a.
Numérotation du verset Mc. 10,26 
marg.| {e} Qui magis etc. quam ante, quia idem repetendo confirmavit.
marg.| {f} Et quis potest salvus fieri, cum pene omnes cupiant fieri divites
Numérotation du verset Mc. 10,27 
marg.| {g} Apud Deum, quia non est impossibile apud Deum omne verbum ]   Lc. 1.d. Sed quero, aut confidentem in divitiis coniunctum intelligas, Dominus potest salvum facere. Constat, quod non. Aliud divisim possibile est apud Deum. Et si sic, hoc etiam possibile est apud homines, id est ut ille, qui modo confidit, intret. Sed dic, quod solus Deus hoc potest. Cum enim homo sit spiritus vadens et non rediens, maculam peccati per se expellere non potest, nec resurgere etc.
Numérotation du verset Mc. 10,28 
marg.| {h} Ecce nos dimisimus omnia ] Que omnia ? Navem et retia. Unde ergo iactat se Petrus ? Gregorius. quia voluntate habendi omnia resignavit. Unde Hieronymus Grandis fiducia Petrus piscator erat, dives non fuerat, victum manu et arte querebat et tamen confidenter dicit. Ecce nos reliquimus omnia. Bernardus. Recte, Petro, vel quia sequi currentem non poteras oneratus, qui exultat, ut gigas ad currendam viam. Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum.
marg.| {i} Et secuti sumus te Glossa quia non sufficit sic dimittere, iungit, quod perfectum est.
marg.| {n} Et secuti sumus te quasi fecimus, quod iussisti, quid ergo dabitur nobis premii ?
marg.| Secuti sumus te Bernardus. Non eum sequi poterat Petrus oneratus, sed nec inutilis commutatio pro eo, qui super omnia est omnia reliquisse, nam cum eo donantur omnia et ubi apprehendis eum, erit unus ipse omnia in omnibus. Pro eo omnia reliquerunt Apostoli, omnia, inquam, non tantum possessiones, sed etiam cupiditates et eas maxime, plus enim mundi concupiscentia, quam substantia nocet et hoc fugiendarum divitiarum causa precipua, quod aut vix, aut numquam absque avaritia licuit possideri limosa, siquidem et glutinosa nimis, non modo exterior, verum etiam interior substantia nostra videtur et facile cor humanum omnibus, que frequentat, adheret. Felices ergo liquet esse, qui exonerati sunt et sequantur expediti, arctissimum enim foramen nos exspectat et si ea, que sequimur, consequi volumus, per angustam portam ingredi necesse est, quid tu {6. 108rb} camele gibbum, quid pecuniose proditoris loculos tollis, non sic impie, non sic ingredieris, foramen acus huius sarcinas non admittit. Et Infra Noli inquit, precipitanter agere, diu considera, diligenter intuere, magnum est, quod proponis et habes opus magna deliberatione, experire, quid possis, amicos consule, ne post facta penitere contingat. Hec est sapientia mundialis, terrena, diabolica, inimica salutis, suffocatrix vite, mater cupiditatis, eius, que Deo solet vomitum provocare, sed cum Domini verbum esse non dubites, quid opus est deliberatione, vocat magni consilii Angelus. Quid ergo aliena consilia prestolaris, quis fidelior, aut sapientior illo. A penis gehenne eripior et consilium petam ? Amicos consulat, qui non legit, inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset Mc. 10,29 
marg.| {k} Evangelium predicandum
Numérotation du verset Mc. 10,30 
marg.| {l} Centies tantum in presenti pro uno fratre carnali, centum spirituales, id est omnes bonos. Ps. 118. Particeps ego sum omnium timentium te. Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et crescere te faciam in gentem magnam in presenti, per gaudiorum celestium pregustationem, que excedit omnia temporalia bonitate. Ps. 33. Gustate et videte etc. Gn. 14.g. Crescere me fecit in terra paupertatis mee, in futuro premium multo magis merito. Iob. ult. c. Omnia ei duplicata fuerunt. Lc. 6.f. Mensuram, bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. 2Cor. 4.d. Que videntur, temporalia sunt etc.
Numérotation du verset Mc. 10,31 
marg.| {m} Multi autem erunt etc.  Mult i prius fervent et postea torpent, multi prius frigidi, inardescunt postea. Aliter: multi in seculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Apud homines alii gloriosi, in futuro damnandi. Vel gentiles, qui diu sine lege vixerant, ad fidem sunt vocandi et Iudei excecandi. Dt. 28.d. Advena ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes et eris inferior, ipse erit in caput et tu eris in caudam.
marg.| {n} Primi novissimi Gn. 48.d. Ipse quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor, maior eo erit. 1Rg. 16.c. David ultimus fratrum suorum factus est rex, Ecc. 11.a. Multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema.
Numérotation du verset Mc. 10,32 
marg.| {o} Erant autem etc.   Poti onem primo bibit medicus, ut eam non abhorreat egrotus. Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos.
marg.| {p} Hierosolymam In E gyptum descenditur. Unde Is. 62.b. In Egyptum descendit populus meus, ut colonus esset ibi.
marg.| {q} Et precedebat sicu t caput membra, sicut pastor oves, sicut dux exercitum. Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos.
marg.| {r} Et stupebant Ideo scilicet quia meminerant, quod se passurum multa a summis Sacerdotibus et Scribis predixerat et occidendum, metuebant ergo, ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cuius vita et magisterio gaudebant, occideretur.
marg.| {s} Timebant Psal mo 13. Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
marg.| Beatus Bernardus.: Timuerunt, que non oportet, amarunt, que non decet, dolent vane, gaudentque vanius.
marg.| {t} Et assumens Glossa Previdens discipulorum animos ex passione sua conturbandos, longe ante et passionis penam et resurrectionis gloriam predicit, ut cum morientem viderit, resurrecturum non dubitet.
marg.| {u} Iterum etc.  Iter um dicit, quia de eodem docuerat Apostolos, sup. 9.e. Mt. 20.c.
Numérotation du verset Mc. 10,33 
marg.| {x} Ecce ascendimus Chrysostomus, quasi dicat: nemo nos compellit. Is. 53.c. Oblatus est, quia voluit.
marg.| {y} Et filius hominis tradetur principibus etc. Chrysostomus Christus verbum veritatis est, quando igitur vides Scripturas Prophetarum et Evangelii traditas esse in manibus falsorum sacerdotum et Scribarum, non intelligis, quia verbum veritatis traditum est principibus iniquis et Scribis. Lam. 3.b. Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die.
marg.| {z} Principibus Sacerdotum et Scribis etc.   Gn. 37.f. tradiderunt Ioseph Ismaelitis. {6. 108va} Iud. 16.e. Uxor Samsonis, id est Synagoga tradidit eum allophylis.
Numérotation du verset Mc. 10,34 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,35 
marg.| {a} Et accedunt ad eum qui putabant eum futurum regem in mundo. Sic faciunt multi. Ex. 3. quandiu fuit Moyses in Egypto in vilitate, numquam Iethro et cognati eius venerunt ad eum, sed quando est magnificatus, submerso Pharaone et hostibus. Is. ult. c. Numquid parturiet terra in die etc. Tot enim fiunt parentes clerici alicuius. Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt illum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Et parum supra. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem et hi, quos habuit, separantur. Iud. 11.a. dicit Iepte fratribus suis: Nonne eiecistis me de domo patris mei et odistis et nunc venistis ad me ?
marg.| Et accedunt ] Continuat Glossa: Audita resurrectione immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare.
marg.| {b} Filii Zebedei Mattheus dicit, matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire, quorum consilio mater petebat. Et in utroque Evangelista Mattheo et Marco Dominus non matri, sed ipsis respondit.
marg.| {c} Zebedei vel donati, vel dotati. Ps. 25. Dextera eorum repleta est muneribus.
marg.| {d} Facies nobis qui sumus cognati tui.
Numérotation du verset Mc. 10,36 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,37 
marg.| {e} Ut unus ad dexteram id est decanus.
marg.| {f} Et alius cantor in Ecclesia tua ad sinistram tuam etc. Isti sunt de genere Luciferi, qui prius voluit sedere in monte Prelationis, quam laborasset in valle subiectionis Is. 14.d. Exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo, verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.
marg.| {g} In gloria tua Chrysostomus: Quis athleta idoneus ad certamen de premio pactum facit ? vadens ad prelium et de preda victorie cogitans difficile vincit, qui autem vadit, quasi ad mortem facile superat: Sic et nos non debemus cogitare, qualem gloriam consequamur, sed qualiter evadamus minus peccati. Qui autem de gloria cogitat et non timet magis de casu, ille nec infirmitatem cognoscit carnis sue nec versutias diaboli considerat nec intelligit quod dicit Apostolus: « Non est nobis colluctatio » etc.
marg.| {n} Super illam Glossam Latro in cruce.Paradisus : Terrestris. Gn. 2.b. Plantaverat Dominus etc. - Celum empireum. Ez. 28.c. In deliciis Paradisi. - Ecclesia militans. Ct. 4.d. Emissiones tue. - Exspectatio sanctorum Patrum. Eccl. 44.c. Henoch translatus. - Gratia. Eccl. 40.c. Gratia sicut Paradisus. - Tertium genus visionis. 2Cor. 12. Raptus supra. – Pater : Eccl. 24.d. Ego quasi aqueductus. - Ecclesia triumphans : Apc. 2.b. Dabo edere.
Numérotation du verset Mc. 10,38 
marg.| {h} Nescitis Honores enim excecant. Ps. 48. Homo, cum in honore esset, non intellexit. Item honores et divitie prestant occasionem peccandi. Ier. 5.g. Incrassati, impinguati. Item momentanei sunt. Eccles. 10.b. Rex hodie est et cras morietur. Item erumnosi sunt.
marg.| Salomon cum fuit in optima pace, Dominus suscitavit ei tres inimicos, ut 3Rg. 11. Primus est remorsus conscientie. Secundus cura et solicitudo circa suos et sua. Tertius est casus emergens.
marg.| {i} Quid petatis quasi dicat: illud, quod petitis, non est quid Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Chrysostomus Ego vocavi vos de sinistra ad dexteram et vos curritis ad sinistram. Prv. 4.b. In sinistra illius divitie et gloria.
Numérotation du verset Mc. 10,39 
marg.| {k} Calicem 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis. Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis etc.
marg.| {6. 108vb} aEt calix : Eruditionis, sacra Scriptura. Ps. 22. Et calix meus inebrians. - Benedictionis, Eucharistia. 1Cor. 10.d. Calix benedictionis. - Salvationis, penitentia. Ps. 115. Calicem salutaris accipiam. - Passionis, mortis angustia. Mt. 25.d. Pater, si fieri potest etc. - Mundane voluptatis. Ier. 51.a. Calix aureus Babylon. - Iudiciarie potestatis, iustitia. Ps. 54. Calix in manu etc. - Ebrietatis. Prv. 23.d. Cui suffossio oculorum Nonne etc.
a Distinctio : calix
marg.| Calicem] <Glossa> interlinearis : Unde appropinquante passione. Mt. 26.d. Pater si fieri potest etc.
marg.| {l} Baptismo id est tinctura passionis.
marg.| {m} Quo ego baptizor ]   Int. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit. Lc. 12.f. Baptismo habeo baptizari etc.
marg.| {n} Possumus Chrysostomus Non expertis levius videtur, quod experti timescunt. Eccl. 24.b. Qui non est expertus, qualia scit.
marg.| {o} Calicem quidem etc. secundum alios libros, baptizabimini Hieronymus. In maiori breviario. Monachi debent habere puritatem martyrum, siquidem et ipsi martyres sum: quod enim faciunt Angeli in celis psallentes nocte et die, isti faciunt in terris.
Numérotation du verset Mc. 10,40 
marg.| {p} Vobis potest notare etatem, dignitatem, qualitatem.
marg.| {q} Paratum est humilibus.   Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro vobis dare regnum.
Numérotation du verset Mc. 10,41 
marg.| {r} Indignati sunt Quemadmodum illi carnaliter petierunt, ita isti conturbati sunt carnaliter.
marg.| Chrysostomus : Est Baptismus : In verbo. Io. 15.a. Vos mundi estis etc. - In aqua tantum. Mt. 3.c. Ego quidem etc. - In aqua et Spiritu. Io. 3. 2. Nisi quis renatus etc. - In spiritu tantum. Act. 12.a. Ioannes quidem etc. - In igne presentis tribulationis. Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordem filiarum Sion. - In morte. Lc. 12.f. Baptismo habeo baptizari.
Numérotation du verset Mc. 10,42 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,43 
marg.| {s} Non ita est] 1Pt. 5.a. Neque ut dominantes in clero. Iud. 8.e. Dominare nobis, quia liberasti nos. Quibus ille ait. Non dominabor vobis, sed Deus dominabitur vobis.
marg.| Chrysostomus Principes Ecclesie fiunt, ut serviant minoribus, ut suas utilitates negligant et illorum procurent.
marg.| Primatum secularem appetere etsi ratio non est, vel causa est ; primatum autem Ecclesiasticum concupiscere, neque ratio est, neque causa, quia neque iustum, neque utile.
marg.| Quis enim ultro sapiens festinet se subiicere servituti et tanto periculo, nisi forte, qui non credit Dei iudicium, neque timet.
Numérotation du verset Mc. 10,44 
marg.| {t} In vobis id est inter vos.
marg.| {u} Maior in celo, minor in terra.
marg.| {x} Et pro id est.
marg.| {y} Erit omnium servus Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Prv. 15.d. Gloriam precedit humilitas. Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
Numérotation du verset Mc. 10,45 
marg.| {z} Nam et filius hominis etc. Hieronymus: exemplum ponit de se, ut si verbis non credunt, erubescant ad opera. Io. 10.g. si mihi non vultis credere, operibus credite. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis. Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi et ministri eius.
marg.| {a} Sed ut ministraret in tantum, ut daret Io. 10. animam suam redemptionem Ier. 12.b. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius.
marg.| {b} Pro multis ] non pro omnibus, sed his, qui credere voluerunt. { 109ra } Contra 3Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Ergo pro omnibus quoad sufficientiam, non pro omnibus quoad iustitiam.
Numérotation du verset Mc. 10,46 
marg.| {a} Et veniunt Iericho quod interpretatur Luna et significat mundum. Unde sic transeamus per bona temporalia. Ier. 58.d. Relinquite civitates etc. Eccl. 43.a. Luna est lumen, quod minuit in consummatione, sic avarus quanto abundat magis, tanto magis videtur sibi pauper. Eccl. 31.a. Qui sequitur consummationem, replebitur ex ea.
marg.| {b} Et proficiscente etc.  In i ntroitu Iericho virum cecum illuminavit, quod Marcus transit, Lc. 18.f. supplet. Item pretermittit Marcus transitum per Iericho, quando Zacheus de ficu vidit eum, quod iterum Lc. 19.a. supplet.
marg.| {c} Et plurima multitudine Apc. 7.c. Post hec vidi turbam magnam. Sic Christo incarnam et passo, multi secuti sunt eum.
marg.| {d} Filius Timei Bartimeus Bart imeus filius floridi. Timeus floridus. Floridi in temporalibus sedent et ceci sunt.
marg.| {e} Iuxta viam id est bonam voluntatem habens.
marg.| {f} Mendicans quia semper avarus eget. Permultis indigent, qui permulta possident. Vel Per viam Sacra Scriptura, que est via eundi ad Dominum. Is. 35.c. Hec erit vobis recta via, ita ut stulti non errent per eam. Sed multi iuxta eam ceci sunt. Is. 29.d. Cum dederit scienti litteras, dicit, nescio litteras. Mendicans, quia non impinguatur pinguedine devotionis, sicut ipsi non erant Theologi. Eccl. 6.a. Nihil deest anime sue ex omnibus, que desiderat.
Numérotation du verset Mc. 10,47 
marg.| {g} Qui cum etc.  vel est. Mt. 20.d. dicit, quia Iesus transiret infra ult. b. Iesum queritis Nazarenum crucifixum.
marg.| {h} Cepit clamare per fidem.
marg.| {i} Fili David Iesu, miserere mei peccatoris.
marg.| {k} Et comminabantur etc.  Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefac. Per istos significatur tumultus cogitationum, que retardant hominem a bono, turba divitiarum, turba carnalium amicorum.
Numérotation du verset Mc. 10,48 
marg.| {l} At ille etc. Glossa Conveniens ordo salutis, audimus primo, deinde clamamus per fidem, vocamur per Apostolos, surgimus per penitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem.
Numérotation du verset Mc. 10,49 
marg.| {m} Cecus autem etc. Beda. Parvipendit enim extra lucem cecus aliquid querere, quia etsi habere cecus quodlibet potest sine luce, non potest videre quod habet.
marg.| Hieronymus: Considerans autem Iesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat.
Numérotation du verset Mc. 10,50 
marg.| Origenes super Mc. Dignius autem est dicere. Rabboni, vel sicut in aliis dicitur, Domine, quam fili David. Unde propter illud quod filius David non prestitit ei sanitatem sed propter hoc quod dicit Rabboni .
Numérotation du verset Mc. 10,51 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 10,52 
marg.| {n} Unde sequitur Iesus autem etc. Chrysostomus: Grata enim est anima ceci, in eo quod sanus effectus Iesum non reliquit, sed secutus est eum.
Numérotation du verset Mc. 10,46 
mystice
marg.| Beda. Mystice autem Iericho, que interpretari dicitur Luna, deiectum nostre mutabilitatis designat. Appropinquans Dominus Iericho, lumen ceco reddidit, quia veniens in carne et passioni appropinquans, non multos ad fidem adduxit: Non enim primis incarnationis sue temporibus, sed paucis antequam pateretur annis, mysterium verbi mundo exhibuit.
marg.| Hieronymus: Cecitas etiam ex parte facta Iudeis illustrabitur in fine, quando eis mittet Eliam et Henoch.
marg.| Beda. Quod autem appropinquans Iericho, unum illuminavit, ac proficiscens de Iericho duos, hoc intimavit, quod ante passionem suam uni tantum populo Iudeorum predicavit, post resurrectionem vero, atque ascensionem suam per Apostolos et Iudeis et gentibus divinitatis et humanitatis sue arcana patefecit. Quia vero Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, ut eorum, quos instituebat ad fidem, salvationi figura congrueret. Mattheus vero, qui credentibus ex Hebreis suum scribebat Evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum fidei gratiam pertinere doceret. Proficiscente igitur Domino et discipulis eius et plurima multitudine de Iericho, cecus sedebat iuxta viam mendicans.
marg.| Beda. Quia {6. 109rb} ascendente ad celos Domino et multis fidelium sequentibus, immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni celestis ingredientibus, mox gentium populus cepit sue illuminationis spem habere. Qui mendicabat iuxta viam sedens, quia nec dum iter veritatis agnoscens, ad hoc pervenire contendit.
Numérotation du verset Mc. 10,48 
mystice
marg.| Hieronymus: Populus etiam Iudeorum, qui Scripturam conservat, nec complet iuxta mensuram mendicans esurit. Clamat autem : fili David, miserere mei, quia per merita Patriarcharum Iudaicus populus illuminatur. Comminantur autem ei multi, ut taceat, quia peccata et demonia compescunt clamorem pauperis. Sed ille magis clamabat, quia ingravescente bello vitiorum manus ad lapidem adiutorii, hoc est ad Iesum Nazarenum, cum clamore levande sunt.
marg.| Beda. Populus etiam gentium agnita fama nominis Christi, particeps eius fieri querebat. Cui contradicebant multi. Primo Iudei, deinde etiam gentiles, ne illuminandus mundus Christum invocaret, nec tamen impugnantium furor eos, qui ad vitam erant preordinati, valebat salute privare. Clamantem autem cecum transiens audivit per humanitatem suam, misertus est, qui stando, per divinitatis potentiam mentis nostre tenebras exclusit. Quod enim propter nos natus et passus est, quasi transiit Iesus, quia hec actio temporalis est: Stare autem Dei est immutabiliter cuncta disponere. Clamantem autem cecum Dominus vocat, cum populo gentium per predicatores verbum fidei mittit. Qui vocantes cecum animequiorem esse et surgere, atque ad Dominum venire precipiunt, cum predicando indoctis, spem eos salutis habere, ac de torpore vitiorum erigi, atque ad virtutum studia se accingere iubent. Proiecto autem vestimento exilit, qui abiectis mundi curis expedito mentis gressu, ad largitorem eterne lucis properat.
marg.| Hieronymus Venit etiam Iudaicus populus, exiliens nudus veteri homine, ut hinnulus saliens super montes, quia segnitiem deponens Prophetas et Apostolos in altis considerans ad superna se extendit. Quam conveniens autem est ordo salutis. Audivimus primo, per Prophetas: deinde clamamus per fidem, postea vocamur per Apostolos, surgimus per penitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem. Cecus autem interrogatus hoc requirit, ut videat voluntatem Domini.
marg.| Beda. Imitemur ergo et nos eum: non divitias, non terrena bona non honores a Domino, sed lucem queramus, quam videre cum solis Angelis possumus, ad quam via fides est. Unde et ceco respondetur. Fides tua te salvum fecit. Videt autem et sequitur, qui bonum intelligit et operatur. Iesum enim sequitur, qui bonum, quod intelligit, operatur, qui imitatur, qui prosperari in hoc mundo noluit, opprobria, irrisiones toleravit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno recedimus, cum qua amaritudine illic redeatur, ostendit, cum dicitur. Et secutus est Dominum in via, scilicet in hac vita, quia post hanc excluduntur omnes, qui hic eum non sequuntur ad operanda mandata eius.
Numérotation du verset Mc. 10,51 
mystice
marg.| Hieronymus: Vel via ista est, qui dixit: « Ego sum via, veritas et vita ». Hec est via angusta, que ducit ad ardua Hierosolyme et Bethanie ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis. Ut videam . Ps. 26. Unam petii a Domino etc. Reliqua verba textus exposita sunt superius. Mt.  20 .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_10)

Notes :