Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 

Ecce autem Chore filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiron1 filii Eliab Hon quoque filius Pheleph2
1 Abiron Rusch ] scrips. hic et ubique , Abiram Weber |
2 Pheleph Rusch ] Pheleth Weber |
de filiis Ruben.
Numérotation du verset Nm. 16,2 

surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagoge et qui tempore concilii per nomina vocabantur
Numérotation du verset Nm. 16,3 

cumque stetissent adversum Moysen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,4 

quod cum audisset Moyses cecidit pronus in faciem
Numérotation du verset Nm. 16,5 

locutusque est3 ad Chore et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos applicabit sibi et quos elegerit appropinquabunt ei
3 est Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,6 

hoc igitur facite tollat unusquisque thuribulum suum4 tu Chore et omne concilium tuum
4 thuribulu suum Rusch ] thuribula sua Weber
Numérotation du verset Nm. 16,7 

et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,8 

dixitque rursum ad Chore audite filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,9 

num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Numérotation du verset Nm. 16,10 

idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Numérotation du verset Nm. 16,11 

et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Numérotation du verset Nm. 16,12 

Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab qui responderunt: non venimus.
Numérotation du verset Nm. 16,13 

numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra que lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Numérotation du verset Nm. 16,14 

re vera induxisti nos in terram que fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
Numérotation du verset Nm. 16,15 

Iratusque Moyses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod nec5 asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum
5 nec Rusch ] ne Weber
Numérotation du verset Nm. 16,16 

dixitque ad Chore tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Numérotation du verset Nm. 16,17 

tollite singuli thuribula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula Aaron quoque teneat thuribulum suum
Numérotation du verset Nm. 16,18 

quod cum fecissent stantibus Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 16,19 

et coadunassent6 adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
6 coadunassent Rusch ] coacervassent Weber
Numérotation du verset Nm. 16,20 

locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait
Numérotation du verset Nm. 16,21 

separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Numérotation du verset Nm. 16,22 

qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universe carnis num uno peccante contra omnes tua ira deseviet
Numérotation du verset Nm. 16,23 

et ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,24 

precipe universo populo ut separetur a tabernaculis Chore et Dathan et Abiron
Numérotation du verset Nm. 16,25 

surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron et sequentibus eum senioribus Israel
Numérotation du verset Nm. 16,26 

dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
Numérotation du verset Nm. 16,27 

cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Numérotation du verset Nm. 16,28 

et ait Moyses: in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa que cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Numérotation du verset Nm. 16,29 

si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Numérotation du verset Nm. 16,30 

sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia que ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum
scietis quod blasphemaverunt7 Dominum
7 blasphamaverunt Rusch ] blasphamaverint Weber
Numérotation du verset Nm. 16,31 

confestim igitur ut cessavit loqui dirupta est terra sub pedibus eorum
Numérotation du verset Nm. 16,32 

et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Numérotation du verset Nm. 16,33 

descenderuntque vivi in infernum
operti humo et perierunt de medio multitudinis
Numérotation du verset Nm. 16,34 

at vero omnis Israel qui stabat per gyrum fugit a clamore8 pereuntium dicens ne forte et nos terra deglutiat
8 a clamore Rusch ] ad clamorem Weber
Numérotation du verset Nm. 16,35 

sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Numérotation du verset Nm. 16,36 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 16,37 

precipe Eleazaro
filio Aaron sacerdotis ut tollat thuribula que iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
Numérotation du verset Nm. 16,38 

in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino
et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et in monimento9 filii Israel
9 in monimento Rusch ] monumento Weber
Numérotation du verset Nm. 16,39 

tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula enea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
Numérotation du verset Nm. 16,40 

ut haberent postea filii Israel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino
ne patiatur sicut passus est Chore et omnis multitudo10
10 multitudo Rusch ] congregatio Weber
eius loquente Domino ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,41 

murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,42 

cumque oriretur11 seditio et tumultus incresceret
11 oriretur] oreretur Weber
Numérotation du verset Nm. 16,43 

Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum federis
quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
Numérotation du verset Nm. 16,44 

dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 16,45 

Recedite de medio multitudinis huius12 etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
12 multitudinis huius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,46 

dixit
Moyses
ad Aaron: Tolle thuribulum
et hausto igne
de altari mitte incensum
desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desevit
Numérotation du verset Nm. 16,47 

quod cum fecisset Aaron
et cucurrisset
ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Numérotation du verset Nm. 16,48 

et stans
inter mortuos
et13 viventes
13 et Rusch ] ac Weber
pro populo deprecatus est
et plaga
cessavit
Numérotation du verset Nm. 16,49 

fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Chore
Numérotation du verset Nm. 16,50 

reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi federis postquam quievit interitus

Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 
Ecce autem Chore filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiron1 filii Eliab Hon quoque filius Pheleph2
1 Abiron Rusch ] scrips. hic et ubique , Abiram Weber
2 Pheleph Rusch ] Pheleth Weber
interl.| alias: Phelech
de filiis Ruben.
Numérotation du verset Nm. 16,2 
surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagoge et qui tempore {t. 1: Erfurt, f. 156rb; facsim., p. 311b} concilii per nomina vocabantur
Numérotation du verset Nm. 16,3 
cumque stetissent adversum Moysen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,4 
quod cum audisset Moyses cecidit pronus in faciem
Numérotation du verset Nm. 16,5 
locutusque est3 ad Chore et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos applicabit sibi et quos elegerit appropinquabunt ei
3 est Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,6 
hoc igitur facite tollat unusquisque thuribulum suum4 tu Chore et omne concilium tuum
4 thuribulu suum Rusch ] thuribula sua Weber
Numérotation du verset Nm. 16,7 
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,8 
dixitque rursum ad Chore audite filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,9 
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Numérotation du verset Nm. 16,10 
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Numérotation du verset Nm. 16,11 
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Numérotation du verset Nm. 16,12 
Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab qui responderunt: non venimus.
Numérotation du verset Nm. 16,13 
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra que lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Numérotation du verset Nm. 16,14 
re vera induxisti nos in terram que fluit {t. 1: Erfurt, f. 156va; facsim., p. 312a} rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
marg.| VOCARET  DATHAN  ET. AUGUSTINUS. Quid est quod Dathan et Abiron in seditione vocati a Moyse superbe et iniuriose respondentes: Numquid pussillum hoc, quoniam induxisti nos in terram fluentem lac et mel, interficere nos in heremo, quoniam prees nobis, princeps es, et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos, et dedisti nobis sortem agri et vineas? Post hec addiderunt: Oculos hominum illorum abscidisses: non ascendimus. Quorum oculos dixerunt? Utrum populi Israel, quasi: si ita prestitisses, oculos eorum abscidisses, id est: ita te diligerent, ut oculos suos eruerent, et tibi darent, secundum illud Apostolia: «Si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi». Et deinde plenam contumaciam addiderunt: Non ascendimus, id est: Non venimus, quia vocaverat eos. An potius oculos hominum illorum, id est hostium, qui nimis atroces et terribiles nunciabantur, quasi: Etsi hoc fecisses, non obtemperaremus tibi; nisi quod modus verbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: Ascendemus, sed: Non ascendimus, quodam locutionis genere?
a Gal. 4, 15.
Numérotation du verset Nm. 16,15 
Iratusque Moyses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod nec5 asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum
5 nec Rusch ] ne Weber
Numérotation du verset Nm. 16,16 
dixitque ad Chore tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Numérotation du verset Nm. 16,17 
tollite singuli thuribula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula Aaron quoque teneat thuribulum suum
Numérotation du verset Nm. 16,18 
quod cum fecissent stantibus Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 16,19 
et coadunassent6 adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
6 coadunassent Rusch ] coacervassent Weber
Numérotation du verset Nm. 16,20 
locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait
Numérotation du verset Nm. 16,21 
separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Numérotation du verset Nm. 16,22 
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universe carnis num uno peccante contra omnes tua ira deseviet
Numérotation du verset Nm. 16,23 
et ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,24 
precipe universo populo ut separetur a tabernaculis Chore et Dathan et Abiron
Numérotation du verset Nm. 16,25 
surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron et sequentibus eum senioribus Israel
Numérotation du verset Nm. 16,26 
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis {t. 1: Erfurt, f. 156vb; facsim., p. 312a} hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
marg.| RECEDITE A  TABERNACULIS. AUGUSTINUS. Alia littera:   Ascedite 7   vos de medio synagoge istius , etc. Notandum est tunc iubere Dominum corporalem fieri separationem, cum iam vindicta imminet malis. Sic Noe cum domo sua a ceteris separatur diluvio perituris, sic Loth cum suis separatur a Sodomis igne celitus consumendis, sic populus ipse ab Egyptiis marinis fluctibus obruendis, sic isti nunc a synagoga Chore, Dathan et Abiron, qui se prius per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes et conversantes, et cum ceteris quos reprobat Deus contaminari minime ab eis potuerunt. Nec se separare iussi sunt, quando vindictam Dominus differebat, vel talem adhibebat, qua innocentes periclitari non possent, sicut serpentum morsibus, vel strage morientium, qua Deus quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris, aut hyatu terre, quo permixtos poterat pariter absumere (non quia Deus ibi suos servare non posset; sed quid opus erat temptatione miraculi ubi separatio poterat fieri), ut vel aqua, vel ignis, vel hyatus terre quos invenisset auferret, et sic in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis, iusti fulgeant sicut sol in regno Patris suib.
b Cf. Mt. 13, 40-43.
7 abscedite] coniec., ascendite cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 16,27 
cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Numérotation du verset Nm. 16,28 
et ait Moyses: in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa que cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Numérotation du verset Nm. 16,29 
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Numérotation du verset Nm. 16,30 
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia que ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum
interl.| in inferiores partes terre
scietis quod blasphemaverunt8 Dominum
8 blasphamaverunt Rusch ] blasphamaverint Weber
Numérotation du verset Nm. 16,31 
confestim igitur ut cessavit loqui dirupta est terra sub pedibus eorum
marg.| DIRUPTA  EST  TERRA. ISIDORUS. Per Dathan, et Abyron, et Chore, significantur heretici et scismatici, qui multos secum trahentes decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et a se clero plebisque societate segregantes, construere audent ecclesias, et aliud altare, precemque alteram illicitis vocibus faciunt, Dominice hostie veritatem per falsa sacrificia prophanantes. Et quia contra Dei voluntatem et ordinationem nituntur, ob temeritatis audaciam terre compagibus ruptis viventes absorbentur, nec tamen duces, sed omnes complices et fautores, in eterno igne preparata ultione peribunt.
Numérotation du verset Nm. 16,32 
et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Numérotation du verset Nm. 16,33 
descenderuntque vivi in infernum
interl.| in inferiores partes terre
marg.| DESCENDERUNT. AUGUSTINUS. Alia littera:   Et descenderunt ipsi, et omnia quecumque {t. 1: Erfurt, f. 156vb; facsim., p. 312a}   sunt eis, viventes ad inferos . Notandum secundum locum terrenum dictos esse   inferos , id est in   inferioribus terre partibus: sub vario enim intellectu nomen   inferorum ponitur, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam istos   viventes dictum est   ad inferos descendisse , et ipsa narratione apparet quid factum fuerat, manifestum est hic   inferiores partes terre   inferorum vocabulo nominari, comparatione huius superioris terre in cuius facie   vivitur . Sicut in comparatione superioris celi, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine Scriptura dicit tamquam carceribus   inferi puniendos reservari.
operti humo et perierunt de medio multitudinis
Numérotation du verset Nm. 16,34 
at vero omnis Israel qui stabat per gyrum fugit a clamore9 pereuntium dicens ne forte et nos terra deglutiat
9 a clamore Rusch ] ad clamorem Weber
Numérotation du verset Nm. 16,35 
sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Numérotation du verset Nm. 16,36 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 16,37 
precipe Eleazaro
interl.| et non Aaron
filio {t. 1: Erfurt, f. 157ra; facsim., p. 313a} Aaron sacerdotis ut tollat thuribula que iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
interl.| quia per eos qui peccaverunt, exemplum datum est ceteris ut timeant
Numérotation du verset Nm. 16,38 
in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino
interl.| quasi magis attendendum ante quem oblata sunt quam a quibus
et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et in monimento10 filii Israel
10 in monimento Rusch ] monumento Weber
marg.| PRECIPE  ELEAZARO. AUGUSTINUS. Alia littera:   Et dixit Dominus ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem :   Tollite thuribula erea de medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi; quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis, et facies ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante Dominum et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel. Cur non   ad Moysen et Aaron, sicut in superioribus, Dominus locutus est, sed   ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron ? Hec mihi causa interim occurrit, quoniam questio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent; unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, mirabili supplicio perierunt. Non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut sic seriem generis commendaret que in successionibus sacerdotum esse deberet. Unde in sequentibus addit: Et accepit Eleazar filius Aaron thuribula enea, quanta obtulerunt qui exusti sunt, et addidit ea circumpositionem altaris, memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena qui non est de semine Aaron imponere incensum ante Dominum; et non erit sicut Chore et sicut conspiratio eius, etc. Hoc ergo modo voluit Deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis progeniem commendare. {t. 1: Erfurt, f. 157ra; facsim., p. 313a} Quod vero ait: Alienum ignem semina, ibi sparge intelligendum est. Et quod addidit: Quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis, locutione inusitata sententia expressa est. Sed notandum novo modo dicta sanctificata in pena eorum a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris quod timerent.
marg.| TOLLAT  THURIBULA. ORIGENES. Chore figuram gerit eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt. Hic cum cetu suo in batillis ereis obtulit incensum alieni ignis. Iubetur ergo a Domino dispergi ignis, et de batillis, quia sanctificata sunt, laminas fieri ductiles, et ex eis altare circumdari, quia oblata sunt coram Domino et sanctificata. Hoc autem mihi videtur figurari quod batilla erea divine Scripture figuram teneant cui heretici alienum ignem imponentes, id est intelligentiam a Deo alienam et veritati contrariam, incensum Deo non suave, sed execrabile offerunt. Et ideo forma nostris sacerdotibus datur, ut (si aliquid tale fuerit exortum) que a veritate sunt aliena, ab Ecclesia Dei penitus excludantur. Si qua vero in ipsis hereticorum verbis ex divine Scripture sensibus inveniuntur, non respuantur: sanctificata enim sunt, et Domino oblata.
marg.| ORIGENES. Potest et alio modo intelligi quod de batillis precipitur peccatorum ut socientur altari. Erea dicuntur, quia ubi vera fides et integra verbi Dei predicatio, aut argentea dicuntur aut aurea, ut fulgur auri declaret fidei puritatem, et argentum igne probatum, eloquia Domini igne examinata significet. Ista vero batilla erea, id est hereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis, ubi vera fidei predicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim dicta Marcionis aut Basilidis aut cuiuslibet heretici sermonibus veritatis ac testimoniis Scripturarum, velut divini altaris igne confutem, in me evidentior ex ipsa comparatione apparebit eorum impietas. Si enim doctrina ecclesiastica esset simplex, et nullis extrinsecus hereticorum dogmatum assertionibus scinderetur, non tam clara et tam examinata videretur fides nostra. Ideo doctrinam catholicam contradicentes oppugnant, ut fides nostra non otio torpescat, sed exercitiis elimetur. Unde: Oportet hereses esse, ut probati sunt, manifesti fiant, quasi: Oportet hereticorum batillis altare circumdari, ut fiat omnibus manifesta fidelium et infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum ceperit fulgere, et predicatio eius ut argentum igne probatum resplenduerit, turpius hereticorum voces obscuri eris vilitate sordebunt. Bona enim ex deteriorum comparatione magis noscuntur. Quis sciret bonam esse lucem, nisi tenebras sentiremus? Quis nosset mellis dulcedinem, nisi gustasset amaritudinem? Ipsum denique diabolum et contrarias potestates si auferas, virtutes animi sine obluctante non poterunt enitescere? Sic et sacerdotum fidelium gloria non potest resplendere, nisi eam infidelium reprobatio et pena commendet. Singuli quoque iustorum magis ex comparatione ceterorum clari videntur habiti apud Deum. De Noe scriptum est quod esset iustus et perfectus in generatione sua; in quo ostenditur quod non ex integro perfectus, sed in generatione sua, id est ad ceterorum comparationem. Similiter Loth quanto quotidie deteriores fiebant Sodomite, tanto ille iustior apparebat. Et cum regressi essent qui inspexerant terram, et decem menticulosis sermonibus desperationes populo incussissent, duo, id est Caleph et Iesus, bona nunciassent, et in proposito hortarentur manere suaderent, immortale eis meritum contulit non tam sua confessio, quam formido sodalium. Non enim tam magnifice in eis virtus animi claruisset, nisi reliquorum ignavie formido patuisset.
marg.| EO  QUOD  OBLATUM. AUGUSTINUS. Circumpositionem vero altari, cur scilicet ex eis fieri voluit, addidit dicens quod oblata sunt in signum filiis Israel. Non ergo in eis reprobare voluit quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et attendi, ante quem oblata sunt, id est quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem iam et in Exodo commemoravit Scriptura, quando altare fabricatum dicit. Unde intelligitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non ordo temporum contextus. Nam et de virga Aaron, quomodo res gesta sit, ut florens et germinans electionem sacerdotii eius divinitus indicaret, in hoc libro legitur et tamen in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando precipitur de tabernaculo fabricando; quod longe ante preceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. Stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Egypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi, eiusdem mensis primo die. Unde clarum est ista (si librorum ordinem consideremus) per recapitulationem, id est preteritorum recordationem, commemorari, que putant qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.
Numérotation du verset Nm. 16,39 
tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula enea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
Numérotation du verset Nm. 16,40 
ut haberent postea filii {t. 1: Erfurt, f. 157rb; facsim., p. 313b} Israel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino
marg.| TULIT  ERGO  ELEAZAR. ORIGENES. Apud Deum nihil est otiosum, sed que putantur abiicienda aliquid operis necessarii habent. Refert ergo Sciptura quia ex precepto Dei accipit Eleazar batilla erea que obtulerant qui exusti sunt, et fecerunt ex eis circulos, et pposuerunt eos altari in commemerationem filiis Israel, ut non accedat alienigena imponere incensum coram Domino. Non enim sunt consilia divina sicut consilia humana: si apud homines iudicaretur hec causa et apud ecclesiarum principes haberetur de his (verbi gratia) qui diversa ab ecclesiis docentes divine sententie vel vindicte pertulerunt ultionem, nonne iudicaretur ut que locuti sunt, que docuerunt, que scripserunt, universa cum universorum cineribus disperirent?
ne patiatur sicut passus est Chore et omnis multitudo11
11 multitudo Rusch ] congregatio Weber
interl.| alii: congregatio
marg.| SICUT  PASSUS  EST. ORIGENES. Posteris quoque datur exemplum, ne quis presumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet. Sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
eius loquente Domino ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,41 
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,42 
cumque oriretur12 seditio et tumultus incresceret
12 oriretur] oreretur Weber
Numérotation du verset Nm. 16,43 
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum federis
marg.| MOYSES  ET  AARON. ORIGENES. In Sodomis quidem, ad minus decem requirebantur, per quos vix salvarentur qui habitabant Pentapoli. Nunc autem si duo inveniantur tales qualis fuit Moyses et Aaron, sufficiunt ut tota gens Israelitarum salvetur. Quid ergo amplius est in his duobus? Que tanta virtus, quod meritum, quod sexcenta millia et eo amplius liberentur? Ego arbitror quod in Moyse lex significatur, que docet hominem scientiam et Dei amorem. In Aaron vero supplicandi Deo et obsecrandi forma. Si quando ergo nobis vel universo populo Deus indignatur, et iam ultio procedit, et redeunte lege Dei in cor nostrum que moneat et doceat nos converti ad penitentiam, et satisfacere pro delictis, continuo ira cessabit, et propiciabitur Dominus, quasi Moyse et Aaron pro nobis intercedentibus et pro universo populo supplicantibus. Si autem indurentur corda nostra, nec convertamur nec humiliemur in conspectu Domini, ut in confessione supplicationum iram mitigemus, sed e contra dicamus: Non est cura Deo de vita mortalium, nec pertinent hec ad Deum; reliquit nos olim, nec ista novit, non est Moyses et Aaron in nobis, legis scilicet scientia et fructus penitentie, per quos interitum possumus evadere.
quod postquam ingressi sunt operuit nubes {t. 1: Erfurt, f. 157va; facsim., p. 314a} et apparuit gloria Domini
interl.| in tribulatione scilicet: non enim dormienti et otioso potest apparere gloria Domini .
marg.| OPERUIT  NUBES. ORIGENES. Non enim legimus antea quod obtexerit nubes tabernaculum, et apparuerit maiestas Domini, et receperit intra nubem Moysen et Aaron, nisi cum populus in eos surrexerit et lapidare voluit. Discamus ex hoc quanta sit utilitas in persecutione Christianis, quomodo protegat eos Deus, et {t. 1: Erfurt, f. 157va; facsim., p. 314a} infundatur Spiritus sanctus. Tunc enim adest maxime gloria Domini, cum hominum sevitia concitatur; et tunc pacem habemus apud Deum, cum ab hominibus propter iustitiam expugnamur: ubi enim abundat peccatum, superabundat et gratia. Operuit ergo nubes tabernaculi, et irruit synagoga super Moysen et Aaron, et apparuit gloria Domini. Quamvis magni meriti sint, et virtutibus polleant, non apparet eis gloria Dei nisi in tribulatione et periculo, et pene in ipsa morte. Apostolus etiam in his gloriam Domini consequi meruit; unde enumerat se super ceteros in tribulationibus fuisse, ter lapidatum esse, et naufragia pertulisse, et pericula maris ac fluminum.
Numérotation du verset Nm. 16,44 
dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 16,45 
Recedite de medio multitudinis huius13 etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
13 multitudinis huius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,46 
dixit
interl.| videns in spiritu que gerebantur
Moyses
interl.| Lex, que docet hominem scientiam et Dei amorem.
ad Aaron: Tolle thuribulum
interl.| carnem humanam
et hausto igne
interl.| anima scilicet, cum qua Christus natus est
de altari mitte incensum
interl.| Christum immaculatum
desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis
interl.| ne scilicet ultra procedet vastatio
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desevit
marg.| RECEDITE  DE  MEDIO. ORIGENES. Iubentur14* ergo Moyses et Aaron exire de medio Synagoge, ut intereat. Sed videamus quid faciunt. Sancti sunt et perfecti et magis Evangelii quam Legis discipuli, ideo diligunt etiam inimicos, et orant pro persecutoribus. Illis enim irruentibus, isti procidunt in faciem et ait Moises ad Aaron: Assume batillum, et impone super illud ignem, iniice incensum, etc. Videant ergo qui Deum pariter criminantur et legem, quomodo Moyses et Aaron priores fecerunt, quod postmodum Evangelium docuit. Diligit Moises inimicos, et orat pro persecutoribus. Invenitur ergo Evangelii virtus in lege, et fundamento legis innititur Evangelium. Nec Vetus Testamentum nomino legem, si eam spiritualiter intelligam. Illis tantum lex Vetus est Testamentum, qui eam carnaliter intelligunt. Illis vetus est et senuit, quia vires suas obtinere non potest. Nobis autem, qui eam spiritualiter exponimus, semper nova est, et utrumque nobis Novum Testamentum est, non temporis etate, sed intelligentie novitate. Unde Ioannes aitc: Filioli, «mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem», cum sciret datum esse mandatum dilectionis in lege. Sed quia caritas numquam cadit, nec mandatum veritatis veterascit, semper novum esse pronunciat. Semper enim observantes novos facit in spiritu; peccatori autem et caritatis federa non servanti etiam Evangelia veterascunt. Nec potest ei Novum Testamentum esse, qui non deponit veterem hominem et induit novum secundum Deum creatumd. Hortatur Moyses pontificem magnum ut offerat in castris incensum, et oret pro populo. Iam enim ceperat populus vastari. In spiritu videbat Moyses que gerebantur. Intellige populum Israel in castris per ordinem tribuum et familiarum dispositum, virtutem vero quandam a Deo missam, non passim, sed ex prima parte cepisse populum vastare, et procedentem per ordinem, mortis stragem. Considera post hec pontificem indutum veste pontificali, et portantem batillum atque ignem cum incenso tendere ad locum quo per angelum vastantem mors pervenerat, et stantem ubi mors finem dederat primis, et imminebat postremis. Intuere stantem pontificem, et obiectione quadam viventes a mortuis dirimentem, et virtutem repropiciationis eius, et incensi mysterium erubuisse angelum vastatorem, et in hoc mortem finitam et vitam reparatam. Considerata vero historia, ascende ad verbi huius celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Iesus, assumpto batillo carnis, et superposito igni altaris, anima scilicet magnifica, adiecto etiam incenso, qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem compescuit, destruens eum qui habebat mortis imperiume, ut qui credit eum, non moriatur, sed vivat in eternumf. Hoc ergo mysterium postea futurum iam tunc qui populum vastabat expavit, agnoscebat figuram batilli, ignis, incensi, et qualis offerenda erat Deo hostia ab eo qui medius vivorum et mortuorum constiterat, previdebat. Illos imago salvavit, ad nos salutis veritas pervenit. Non enim indumenta pontificis purpurea, lanea bissoque contexta erubuisset ille angelus, sed futura magni pontificis {t. 1: Erfurt, f. 157vb; facsim., p. 314b} indumenta intellexit, et cessit, quibus universa creatura inferior est. Puto autem quod non solum primo adventu Domini forma ista completa sit, sed etiam secundo complebitur: veniet iterum filius hominis, et quosdam inveniet mortuos, et quosdam viventes. Et possumus intelligere quod nonnulli in hoc vite statu inveniantur, cum multi precesserunt mortui. Vel mortuos corpora intelligamus viventes autem animas, et tunc forte medius vivorum et mortuorum stabit Christus, cum statuet oves quidem a dextris, hedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextrisg: «Venite benedicti Patris mei» etc. His autem qui a sinistrish: Ite maledicti in ignem eternum, etc. Sunt enim mortui qui in ignem eternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.
c Io. 13, 34.
d Cf. Eph. 4, 22-24.
e Hbr. 2, 14.
f Cf. Io. 6, 50-51; 11, 25 #
g Mt. 25, 34.
h Cf. Mt. 25, 41.
14 iubentur] coniec ., iubenter cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 16,47 
quod cum fecisset Aaron
interl.| Christus, sacerdos magnus
et cucurrisset
interl.| supplicandi et obsecrandi forma
ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Numérotation du verset Nm. 16,48 
et stans
interl.| recto corde
interl.| ne mors ultra grassaretur
inter mortuos
interl.| nimietate scelerum
interl.| peccatores
et15 viventes
15 et Rusch ] ac Weber
interl.| in operibus iustitie
interl.| iustos
marg.| ET  STANS  INTER. GREGORIUS. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque   inter viventes et mortuos stetit , quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro iustis ne cadant, et pro peccatoribus ut resurgant. Undei: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
i Cf. Ps. 140, 2.
marg.| ISIDORUS. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi,   et stans in medio vivorum et mortuorum , letalem plagam obiectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens, occurrit a summo celo, venitque obvius quasi gygas ad currendam viam.   Stetit que   inter vivos et mortuos , quia natus et mortuus, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis pretendens, suspendit ignis eterni perniciem, et inimicam pertulit mortem.
et plaga
interl.| SEPTUAGINTA: vastatio ; vel, ut in aliis exemplaribus continetur:   confractio.
cessavit
marg.| ET  PLAGA  CESSAVIT. ORIGENES. Alia littera: Et cessavit vastatio vel confractio, quod magis convenit. Confractio enim sit in fictilibus vasis que sunt peccatores. Unde: Filii Sion qui sunt honorabiliores, et in auro elati, quomodo reputati sunt in vasa fictilia, etc.? Et in magna domo sunt lignea vasa et fictilia, et alia ad honorem, alia ad contumeliam, que confringi possuntj. Unde Apostolus de vasis fictilibusk: Si quis emundaverit se ab his, erit vas ad honorem, sanctificatum et utile Domino, et ad omne opus bonum paratum. In quo ostendit quia vas quod fit, et per quem fit, unus et idem homo sit. Intellige ergo propositum hominis esse quod operatur, reliquam partem hominis ipsum vas quod fit ad honorem vel ad contumeliam. Cum ergo sensus noster que bona sunt elegit, et ad bonam conversationem trahit, facit nos vas utile. Cum autem neglexerit, et deciderit propositum nostrum a bonis, efficimur vas in contumeliam. Si intellectus noster luteus sit, et de luto semper et de terrenis cogitet, efficimur vas fictile, et opus manuum figuli. Undel: Numquid figmentum dicit ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria.
j Cf. 2Tim. 2, 20.
k 2Tim. 2, 21.
l Rm. 9, 20.
marg.| Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel litera legis, in eo quod Apostolus aitm: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Quia in corpore positis thesaurum gratie per Spiritum sanctum Dominus largitur. Et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus est thesaurus sapientie et scientie Dei.
m 2Cor. 4, 7.
Numérotation du verset Nm. 16,49 
fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Chore
Numérotation du verset Nm. 16,50 
reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi federis postquam quievit interitus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_16)

Notes :