Capitulum 19
Numérotation du verset
Nm. 19,1
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset
Nm. 19,2
ista est religio victime quam constituit Dominus precipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam etatis integre
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
Numérotation du verset
Nm. 19,3
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti
qui eductam extra castra immolabit
in conspectu omnium
Numérotation du verset
Nm. 19,4
et tingens digitum in sanguine eius
asperget contra fores tabernaculi
septem vicibus
Numérotation du verset
Nm. 19,5
comburetque eam cunctis videntibus
tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flamme traditis
Numérotation du verset
Nm. 19,6
lignum
quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam que vaccam vorat
Numérotation du verset
Nm. 19,7
et tunc demum lotis vestibus
et corpore suo
ingredietur
in castra
commaculatusque erit usque ad vesperam
Numérotation du verset
Nm. 19,8
sed et ille qui combusserit eam,
lavabit vestimenta sua
et corpus
immundusque1
erit usque ad vesperam
1 immundusque] et immundus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 19,9
colliget
autem vir mundus
cineres vacce
et effundet eos extra castra in loco purissimo
ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca combusta est
Numérotation du verset
Nm. 19,10
cumque laverit qui vacce portaverat cineres vestimenta sua
immundus erit usque ad vesperum
habebunt hoc filii Israel et advene
qui habitant inter eos
sanctum iure perpetuo
Numérotation du verset
Nm. 19,11
qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
Numérotation du verset
Nm. 19,12
aspergetur ex hac aqua die tertio
et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
Numérotation du verset
Nm. 19,13
Omnis qui tetigerit humane anime morticinum et aspersus hac commixtione
non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel
quia aqua expiationis non est aspersus immundus erit et manebit spurcitia eius super eum
Numérotation du verset
Nm. 19,14
ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa que ibi sunt polluta erunt septem diebus
Numérotation du verset
Nm. 19,15
vas
quod non habuerit operculum
nec ligaturam
desuper immundum erit
Numérotation du verset
Nm. 19,16
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum immundus erit septem diebus
Numérotation du verset
Nm. 19,17
tollentque2
2 tollentque
Rusch
] tollent
Weber
de cineribus combustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
Numérotation du verset
Nm. 19,18
in quibus cum homo mundus
tinxerit hyssopum
asperget ea3
3 ea] eo
Weber
omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos
Numérotation du verset
Nm. 19,19
atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et immundus4 erit ad vesperam
4 immundus Σ Φ
Rusch Clementina
] mundus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 19,20
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesie quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus
Numérotation du verset
Nm. 19,21
erit hoc preceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis immundus erit usque ad vesperam
Numérotation du verset
Nm. 19,22
quicquid tetigerit immundus immundum faciet et anima que horum quippiam tetigerit immunda erit usque ad vesperum.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Nm. 19,1
{t. 1: Erfurt, f. 160vb; facsim., p. 320b} Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
marg.|
LOCUTUSQUE
EST, etc. AUGUSTINUS.
Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
:
Ista est distinctio legis quecumque constituit Dominus
, etc. Non est distinctio nisi inter duo vel plura. Distinctionem enim singularitas non recipit nec distinctionem cuiuslibet rei memoravit, sed addidit legis nec cuiuscumque legis. Assidue enim in Scriptura legitur de una quaque re, de qua legitime precipitur. Hec est lex istius vel illius, non universalis lex que continet omnia que legitime precipiuntur. Hic vero cum dixisset: hec «est distinctio legis, adiunxit quecumque constituit Dominus» precipiendo scilicet non creando. Quidam enim quecumque precepit Dominus transtulerunt. Si ergo hec est distinctio legis quecumque precipit Dominus, magna est ista distinctio et recte intelligitur duo testamenta intelligere vel distinguere. Eadem sunt enim in Veteri et in Novo Testamento ibi obumbrata, hic revelata. Non enim tantum sacramenta diversa sunt, sed etiam promissa ibi videntur temporalia proponi, quibus spirituale premium occulte significetur. Hic autem manifeste spirtualia promittuntur et eterna. Temporalium enim bonorum et carnalium et spiritualium atque eternorum que certior distinctio est quam passio Christi. In cuius morte claruit non transitoriam felicitatem pro magno munere sperandam et optandam, cum unigenito filio (quem tanta pati voluit) longe aliud Deus a se peti et exspectari aperta distinctione declaravit. Hanc ergo passionem velut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuvenze rufe mactatione dicitur satis congrue figurat. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: «Ista est distinctio legis quecumque constituit Dominus», deinde mandare incipit hec adiungens dicens: «Loquere filiis Israel». Potest etiam ita distingui. Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: «Ista est distinctio legis quecumque constituit Dominus dicens non quecumque constituit Dominus creans, sicut celum et terram et mare et omnia que in eis sunt, sed quecumque constituit Dominus dicens in duobus, scilicet testamentis ut deinde sequatur: Loquere filiis Israel et accipiant a te iuvencam rufam sine vitio. Iuvenca rufa carnem Christi significat. Sexus femineus infirmitatem carnalem rufam passione cruentam. Quod autem ait accipiant a te in ipso Moyse figuram ostendit legis quia secundum legem visi sunt sibi occidere Christum quia solvebat sabbatum et observationes legis prophanabat.
Numérotation du verset
Nm. 19,2
ista est religio victime quam constituit Dominus precipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam etatis integre
interl.|
quia omnis operatio eius perfecta
marg.|
VACCAM. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur. Per vaccam infirmitas dominice incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
marg.|
VACCAM
RUFAM, rubram scilicet sanguine passionis, unde: «Dilectus meus candidus et rubicundus»a. Candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per iustitiam vite.
a Ct. 5, 10.
marg.|
GREGORIUS. Moraliter. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis extinguimus quam cum hysopo ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et caritatis adolemus.
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
interl.|
«Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius»b.
b 1Pt. 2, 22.
marg.|
NULLA
SIT
MACULA. AUGUSTINUS. Sine vitio. Hanc enim carnem cetere hostie significabant ubi similiter sine vitio pecora immolari iubebantur. Erat enim in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. Sed hic ubi evidentius legis distinctionem voluit Deus commendare, parum fuit dicere sine vitio, nisi diceretur que non habet in se vicium. Quod si repetendi causa dictum est, forte non frustra est quod eam rem ipsa repetitio firmius commendavit quamvis non aberret a vero et ideo additum intelligatur, que non habet in se vicium, cum iam dictum esset iuvencam sine vitio. Quia in se non habuit vicium caro Christi, in aliis autem habuit qui membra eius sunt. Que enim in hac vita caro sine peccato nisi illa sola que non habuit in se vicium?
marg.|
NEC
PORTAVIT. Omnis qui peccat servus est peccati, quia ergo Christus numquam peccavit iugum non portavit.
marg.|
AUGUSTINUS.
Et non est super eam superpositum iugum
, etc. Non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inveniens liberavit et vincula eorum dirupit. Unde: «Dirupisti vincula mea tibi sanctificabo hostiam laudis etc.»c Super illius enim carnem non est positum iugum qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam.
c Ps. 115, 16.
Numérotation du verset
Nm. 19,3
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti
marg.|
TRADETISQUE. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit datus manibus iudaici populi.
marg.|
AUGUSTINUS. «Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem etc.»d Cur non ad Aaron? Forte prefiguratum est non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem Domini perventuram.
d Nm. 31, 29.
qui eductam extra castra immolabit
marg.|
IMMOLABIT. Moraliter. Vaccam rufam (cuius civis est expiatio populi) immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit iugumque delicti non traxerit et vinculis peccatorum ligatus non fuerit.
in conspectu omnium
marg.|
QUI
EDUCTAM, etc. AUGUSTINUS. Quia extra portam passus est Christus ut nos a conversatione presentis vite quasi a civitate educeret.
marg.|
AUGUSTINUS. Et eiicient eam extra castra. Sic eiectus est Dominus passurus extra civitatem.
marg.|
AUGUSTINUS. In locum mundum quia non habuit causam malam. Et occident eam in conspectu eius sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in Novo Testamento Domini sacerdotes.
marg.|
IN
CONSPECTU
OMNIUM. GREGORIUS. Quia Christus in conspectu omnium quasi extinctus est. In conspectu Patris immolatus quia quod ante oculos hominum pena hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.
Numérotation du verset
Nm. 19,4
et tingens digitum in sanguine eius
marg.|
ET
TINGENS
DIGITUM, etc. AUGUSTINUS. Alia littera: Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem testimonii a sanguine eius septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est quam fuerat divino testimonio prenunciatum. Et ideo septies quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritualem.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 161ra; facsim., p. 321a}
GREGORIUS. In digito discretio operationis signatur. In sanguine vacce digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrare ut passionem eius quam cognoscimus imitemur. Passus est enim vobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia eius.
marg.|
GREGORIUS. Eleazar sacerdos immolat et in sanguine digitum tingit quia plebs iudea ex reprobor parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis eius imitata. Et asperget contra fores tabernaculi etc. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum contra fores tabernaculi aspergat id est quisquis passionis eius vias imitatur synagoge non credenti et resistenti per exempla bona et predicationem rectam signum bene vivendi prebeat.
{t. 1: Erfurt, f. 161ra; facsim., p. 321a} asperget contra fores tabernaculi
marg.|
ASPERGET. GREGORIUS. Idem resistenti plebi per predicationem rectam et opera passionis Christi exempla monstrabit.
septem vicibus
marg.|
SEPTEM
VICIBUS. Quia septem dona Spiritus Sancti que per Christi sanguinem super Ecclesie populos distribuuntur in quo ab omni delicto purgantur.
marg.|
GREGORIUS.
Septem vicibus
, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur. Unde et septem diebus universum tempus impletur et Spiritus Sanctus septi formis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et
septem vicibus
contra synagogam aspergere est perfecta predicatione passionem infidelibus nunciare.
Numérotation du verset
Nm. 19,5
comburetque eam cunctis videntibus
marg.|
COMBURET
EAM
CUNCTIS, etc. GREGORIUS. Per pellem et carnem et sanguinem et fumum sacrificia in Veteri testamento habita que infirmitatem Domini nunciabant significantur. Quia omnia postmodum spiritualiter a patribus intellecta iuxta exterius mysterium stercora sunt vocata. Unde Paulus: «Omnia arbitror ut stercora que traduntur flamme»e. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita postmodum per Spiritum Sanctum intelligentie igne sunt consumpta.
e Phlp. 3, 8.
tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flamme traditis
marg.|
AUGUSTINUS. Et cremabunt eam in conspectu eius. Puta quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignus ut in superna moveatur et in ipsum convertitur quod crematur. Nam et ipsum cremare de greco in latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis significare videtur quia illis apparuit resurrectio Christi qui futuri erant ad regale sacerdotium.
marg.|
TAM
PELLE, etc. AUGUSTINUS. Quod vero sequitur pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore comburetur. Id expositum est quomodo cremabitur et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi que commemoratione pellis et carnium et sanguis intimata est, sed etiam contumelia et abiectio plebis que in stercore significatur convertetur in gloriam quam combustionis flamma significat.
marg.|
GREGORIUS. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur. Per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans. Per fimum lassitudo, sitis, esuries et timor mortis et quecumque ex humanitate pati voluit. Quicquid enim defectu mortalitatis habuit quasi fimus in eo abiiciendum fuit que omnia igni cremanda sunt, id est iuxta veritatem Spiritus Sancti intelligenda ut que ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis spiritum disposita sentiantur.
Numérotation du verset
Nm. 19,6
lignum
interl.|
crucem
quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam {t. 1: Erfurt, f. 161rb; facsim., p. 321b} que vaccam vorat
marg.|
LIGNUM
QUOQUE
CEDRINUM. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hysopus herba valde humilis que tamen inflationem admonet pulmonis. Per cedrum ergo alta perseverans contemplatio, per hysopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus nec se ex eo quod habet erigat, sed his qui illud non habent predicando libenter impendat.
marg.|
AUGUSTINUS.
Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hysopum et coccinum et mittet in medium combustionis iuvence
etc. Lignum cedrinum spes est que in supernis firmiter habitat. Hysopus fides que est humilis herba radicibus herens in petra. Coccinum caritas quod fervorem spiritus igneo colore testatur. Hec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium {t. 1: Erfurt, f. 161rb; facsim., p. 321b} combustonis illius ut cum illo sit abscondita vita nostra.
marg.|
GREGORIUS. Potest intelligi per cedrum spes que alta petit. Per hysopum (que etiam odore stomachi immundiciam purgat) fides que nimis adversa equanimiter tolerat et quicquid ex anteactis peccatis contractum fuerat mundat. Per coccum vero caritas unusquisque igitur nostrum in flammam que vaccam vorat cedrum hysopum et coccum bis tinctum mittat, id est in sacrificio dominice passionis fidem spem et caritatem exhibeat ne passionem redemptoris sui sine causa audiat. Hinc Paulus: «Nunc autem manent fides, spes, caritas, maior autem his est caritas»f. Unde et hic coccus extremus ponitur quia fide et spe completa cum ad eternam patriam venerimus sola in nobis caritas ad ultimum multiplicantur.
f 1Cor. 13, 13.
marg.|
GREGORIUS. Mittatur in flammam que vaccam vorat cedrus, id est perseverantia et altitudo nostre contemplationis comburantur igne dominice passionis. Mittatur hysopus, id est humilitas cordis nostri veritatem mansuetudinis trahat ex admixtione dominice passionis. Mittatur coccus bis tinctus, id est caritas que nos ad amandum Deum et proximum excitat assidue nos contemplari passionem dominicam compellat ut in ipsa discat opera recta que faciat.
marg.|
HYSOPUM. ISIDORUS. Baptismum quia hysopo tincto sanguine agni spergebantur.
marg.|
COCCUMQUE
BIS
TINCTUM. ISIDORUS. Coccus bis tinctus sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hec tria purgant cedrus, id est fides crucis, hysopus, baptismus vel martyrium, coccus sanguinis dominici sacramentum.
marg.|
GREGORIUS. In cocco bis distincto virtus caritatis exprimitur que flamma sancti amoris succensa duobus preceptis exhiberi iubetur dilectione, scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est, cum caritas duplici precepto formata ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus et sic proximus ne contemnatur Deus.
marg.|
SACERDOS. GREGORIUS. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus. Unde: «vos autem estis genus electum, regale sacerdotium etc.»g Alta ergo que per contemplationem lentimus et quod ex mansuetudine humilitatis agimus quod per ignem caritatis exhibemus passionis Christi sanguine tingere debemus ut omne quod in nobis est illum imitetur a quo est quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vicium est.
g 1Ptr. 2, 9.
marg.|
GREGORIUS. Potest iste sacerdos qui vacce carnes pellem sanguinem fimum que comburit ordinem iudaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare unde sequitur et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.
Numérotation du verset
Nm. 19,7
et tunc demum lotis vestibus
interl.|
infidelitatis operibus
marg.|
ET
TUNC
DEMUM, etc. Idem. Potest intelligi quod iste sacerdos et lotus sit vestibus et tamen usque ad vesperam immundus quia iudaicus populus ex parte eorum qui crediderunt mundus ex parte eorum qui non crediderunt usque ad vesperam permanet immundus. Lavat ergo vestimenta et corpus quia credendo exteriora opera et interiorem mentem a pravis actionibus mundat et plene tunc ad castra revertitur cum ad finem perfecte revocatur. Sed quia iudea in infidelitate partim perdurante ad fidem gentilitatis ingreditur et mysteria divine incarnationis intelligit recte subdit. Colliget autem cineres vacce vir mundus etc.
marg.|
AUGUSTINUS. Lavabit vestimenta sua sacerdos et lavabit corpus suum aqua et postea introibit castra et immundus erit sacerdos usque ad vesperam. Lavatio vestimentorum et corporis mundatio est exteriorum et interiorum, hoc sacerdos. Deinde sequitur qui comburet eam lavabit vestimenta sua et lavabit corpus suum aquam et immundus erit usque ad vesperam. In eo qui comburit eos figuratos arbitror qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam velut cremationi mandantes.
et corpore suo
interl.|
aqua baptismi scilicet et penitentia mundato
ingredietur
interl.|
cognitione fidei
in castra
interl.|
Ecclesie
commaculatusque erit usque ad vesperam
interl.|
finem mundi: tunc vero reliquie salve fient.
marg.|
USQUE
AD
VESPERAM. AUGUSTINUS. Ad vesperam sacerdos intrat quia infidelis populus qui
usque ad vesperam
, id est finem mundi extra mandata vite, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus a qua baptismi et penitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur.
Numérotation du verset
Nm. 19,8
sed et ille qui combusserit eam,
interl.|
Qui offerunt vitulam immundi sunt, et qui Christum apprehenderunt.
lavabit vestimenta sua
interl.|
exteriora opera
et corpus
interl.|
mentem interiorem
immundusque1
{t. 1: Erfurt, f. 161va; facsim., p. 322a} erit usque ad vesperam
1 immundusque] et immundus
Weber
interl.|
finem mundi
Numérotation du verset
Nm. 19,9
colliget
interl.|
agnoscendo
autem vir mundus
interl.|
Gentilis fide
mundus
, undeh:"Fide corda eorum
mundans"
.
h Cf. Act. 15, 9.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 161va; facsim., p. 322a}
COLLIGET
AUTEM. AUGUSTINUS. Et congregabit homo mundus cinerem iuvence reliquias, scilicet interfectionis et combustionis, id est famam que secuta est passionem et resurrectionem Christi quia sunt reliquie homini pacifico. Cinis erat Christus quia velut mortuus ab infidelibus condemnabatur et tamen mundabat quia resurrexisse ab infidelibus credebatur. Et quia hec fama in ceteris gentibus que non erant de consortio iudeorum maxime claruit dictum est congregabit homo mundus cinerem iuvence. Mundus scilicet ab interfectione Christi que iudeos fecit reos et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit tamen extra castra quia extra celebrationem iudaice consuetudinis evangelicus sermo claruit.
marg.|
GREGORIUS. Vaccam sacerdos comburit cineres vir mundus colligit quia infirmitatem Domini iudeus mactavit subtilia eius mysteria gentilis intelligit.
marg.|
Mundi sunt qui passionem Christi gentibus predicant.
cineres vacce
interl.|
subtilissima incarnationis sacramenta
et effundet eos extra castra in loco purissimo
marg.|
EFFUNDET
EOS. Quia gentilis sacramenta que agnovit predicare non cessat, sed nescientibus manifestat.
marg.|
GREGORIUS. Vir mundus
in loco purissimo vacce cineres
fundit dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit et mysteria eis redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur fides gentium multiplicatur divina virtus agnoscitur disciplina preceptorum tenetur. Unde subdit ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam Israel enim interpretatur vir videns Deum et bene conversa gentilitas Israel dicitur que Deum iam fide contemplatur.
marg.|
EXTRA
CASTRA. Quia omnis gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam.
marg.|
PURISSIMO. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta dominice incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt.
ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca combusta est
marg.|
MULTITUDINI
FILIORUM. AUGUSTINUS. Alia littera:
Et erit synagoge filiorum Israel in conversationem. Aqua aspersionis purificatio est
. Postea declarat plenius quemadmodum ex hoc cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contractu mortuorum, id est ab iniquitate huius moribunde vel morticine vite. Sed mirum est quod sequitur. Et qui congregat inquit cinerem iuvence lavabit vestimenta sua et immundus eit usque ad vesperam. Quomodo erit ex hoc immundus qui mundus accesserat? Nisi quia et hi qui sibi videntur mundi in fide christiana agnoscunt quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei iustificati gratis per sanguinem ipsius. Hunc tamen vestimenta sua lavare dixit, non etiam corpus. Credo quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo (si hec spiritualiter intelligantur) iam intrinsecus vult intelligi fuisse mundatum. Sicut Cornelius audiens et credens quod predicavit Petrus. Ita mundatus est ut ante visibile baptismum cum suis qui aderant donum acciperet et Spiritus Sancti. Sed nec visibile sacramentum contemni potuit ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua.
marg.|
IN
CUSTODIAM. Quia subtiliora sacramenta mundis gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur. Quia dum secreta et subtilia {t. 1: Erfurt, f. 161vb; facsim., p. 322b} operationis illius per imitationem attendimus per hoc nobis munditiam providemus.
marg.|
Propter operationem in custodiam nostram fiunt cineres propter baptismum vero in aquam aspersionis.
marg.|
Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus cum redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus solicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis qui voluit mori pro malis quid ad iustitiam fidei adducti eius gratie debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis eius accepimus.
Numérotation du verset
Nm. 19,10
cumque laverit qui vacce portaverat cineres vestimenta sua
interl.|
non etiam corpus
immundus erit usque ad vesperum
interl.|
contracta aliqua labe huius vite, etiam post plenam remissionem peccatorum
habebunt hoc filii Israel et advene
interl.|
proselyti gentiles
marg.|
HABEBUNT
HOC. AUGUSTINUS.
Et erit filiis Israel et proselytis qui apponuntur legitimum eternum
, etc. Quid aliud ostendit quam baptismum Christi, quem signabat aquam aspersionis et iudeis et gentibus profuturum, id est filiis Israel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro. Quem autem non moveat quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur
et immundus erit usque ad vesperam.
Non hic tamen, sed in omnibus vel pene omnibus talibus mundationibus ubi nescio quid intelligatur, nisi quod omnis homo post remissionem plenis firmam peccatorum permanendo in hanc vita contrahit aliquid unde sit immundus usque ad finem vite ubi enim dies iste quodammodo claudetur quod significat vespera.
qui habitant inter eos
interl.|
tamquam pinguedini radicis insertii
i Cf. Rm. 11, 17.
sanctum iure perpetuo
Numérotation du verset
Nm. 19,11
qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
marg.|
QUI
TETIGERIT
CADAVER. AUGUSTINUS. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur.
Qui tetigerit
, inquit, mortuum,
omnis anima hominis immunda erit septem diebus
. Hic purificabitur de tertio et die septimo et mundus erit. Et hic nihil aliud intelligo nisi tactum mortui hominis esse iniquitatem. Septem vero dierum immundiciam propter animam et corpus dictam animam in ternario corpus in quaternario secundum hoc dictum arbitror per prophetam. In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.
Numérotation du verset
Nm. 19,12
aspergetur ex hac aqua die tertio
interl.|
ut credatur Christus
die tertia
a mortuis resurrexisse
et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
interl.|
in regno scilicet sanctorum, adveniente Domino
marg.|
SI
DIE
TERTIO, etc. AUGUSTINUS. Si autem purificatus non fuerit die tertio et die septimo non erit mundus, omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima corporis et mortuus fuerit tacta mortuo antequam sit vel fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit, exteretur anima illa ex Israel. Notandum quod difficilime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita anime post mortem fuisse conscriptum. Hic ergo cum dicit: si fuit mortuus ante purificationem manere illo immundiciam et exteri animam illam ex Israel, id est a consortio populi Dei. Quid aliud intelligi vult, nisi manere anime penam etiam post mortem, si dum vivit mundata non fuerit hoc sacramento quo Christi baptismus figuratur? Quoniam aqua aspersionis inquit non est aspersa super eum, immundus est adhuc immundicia eius in ipso est. Adhuc, id est etiam post mortem.
Numérotation du verset
Nm. 19,13
Omnis qui tetigerit humane anime morticinum et {t. 1: Erfurt, f. 161vb; facsim., p. 322b} aspersus hac commixtione
interl.|
huius scilicet gratie fide munitus
non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel
interl.|
regno sanctorum
marg.|
POLLUET
TABERNACULUM. Quantum in se est secundum illud. Spiritum nolite extinguere cum extingui ille non possit, nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi mundari iuberet.
quia aqua expiationis non est aspersus immundus erit et manebit spurcitia eius super eum
Numérotation du verset
Nm. 19,14
ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa que ibi sunt polluta erunt septem diebus
Numérotation du verset
Nm. 19,15
vas
interl.|
quilibet homo
quod non habuerit operculum
interl.|
velamen taciturnitatis
marg.|
VAS
QUOD
NON
HABUERIT
OPERCULUM. GREGORIUS. Tegimen operculi vel ligatura est censura discipline qua quisquis non premitur quasi vas immundum polutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur.
nec ligaturam
interl.|
censuram discipline
desuper immundum erit
Numérotation du verset
Nm. 19,16
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum immundus erit septem diebus
marg.|
SI
QUIS
IN
AGRO. AUGUSTINUS. Alia littera:
Omnis qui tetigerit super faciem
{t. 1: Erfurt, f. 162ra; facsim., p. 323a} campi
vulneratum aut mortuum aut occisi hominis os aut momentum
, etc. Queritur quid intelligit vulneratum? aut mortuum? Si enim aliud voluit intelligi vulneratum, aliud mortuum, cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum. Quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati et ipsos mortuos intelligitur discrevisse ut aut vulneratum mortuum intelligamus, id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.
Numérotation du verset
Nm. 19,17
tollentque2
2 tollentque
Rusch
] tollent
Weber
interl.|
mundi scilicet
de cineribus combustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
Numérotation du verset
Nm. 19,18
in quibus cum homo mundus
interl.|
minister Christi, id est qui eius personam portat
tinxerit hyssopum
interl.|
fidem
asperget ea3
3 ea] eo
Weber
interl.|
alii:
ex eo
omne {t. 1: Erfurt, f. 162ra; facsim., p. 323a} tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos
Numérotation du verset
Nm. 19,19
atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et immundus4 erit ad vesperam
4 immundus Σ Φ
Rusch Clementina
] mundus
Weber
marg.|
LAVABIT
ET
SE, etc. Et
lavabit vestimenta sua
et lavabitur aqua
et immundus erit usque ad vesperam
. Alia est aqua aspersionis et alia illa qua lavit vestimenta sua. Et lavabitur aqua quam puto spiritualem intelligendam per significationem non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat sicut omnes umbre futurorum. Sed qui sacramento baptismi recte abluitur (quod illa aspersionis aqua figurabat) mundatur spiritualiter ut sit mundus corpore et spiritu. Quod vero hisopo dixit aquam aspersionis aspergi quam herba diximus significari fidem quid aliud occurrit nisi quod scriptum estj: «Fide purificans corda eorum»? Non enim prodest baptismus si desit fides a viro autem mundo dixit hec fieri ubi significantur ministri portantes personam Domini qui vere vir mundus est. Nam de his ministris in sequentibus dicet: Et quicumque asperget aquam aspersionis lavabit vestimenta sua, id est observabit et corpore. Et qui tetigerit aquam aspersionis immundus erit usque ad vesperam et omne quod cumque tetigerit immundus, immundus erit et anima que tetigerit immunda erit usque ad vesperam.
j Act. 15, 9.
Numérotation du verset
Nm. 19,20
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesie quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus
Numérotation du verset
Nm. 19,21
erit hoc preceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis immundus erit usque ad vesperam
Numérotation du verset
Nm. 19,22
quicquid tetigerit immundus immundum faciet et anima que horum quippiam tetigerit immunda erit usque ad vesperum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_19)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_19)
Notes :