Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,1 

Accesserunt autem filie Salphaat filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 27,2 

steteruntque coram Moysen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi federis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 27,3 

Pater noster mortuus est1 in deserto nec fuit in seditione que concitata est contra Dominum sub Chore sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius2 de familia sua quia non habet filium3 date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
1 est] + hic non habuit mares filios ΩS* |
2 illius] eius Ω M |
3 habet filium Rusch Weber ] habuit filium Cava Λ Σ B Amiatinus T ΦP Θ ΨF Ω M Cor3 (alii) Clementina , est ei filius Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Nm. 27,4 

retulit4 Moyses causam earum ad iudicium Domini
4 retulit Rusch ] retulitque Weber
Numérotation du verset Nm. 27,5 

qui dixit ad eum:
Numérotation du verset Nm. 27,6 

Iustam rem postulant
filie
Salphaat
da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditatem5
5 hereditatem ΩJ Rusch ] hereditate Cor3 (vel) Weber
succedant
Numérotation du verset Nm. 27,7 

ad filios autem Israel loqueris hec
Numérotation du verset Nm. 27,8 

homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam
eius transibit hereditas
Numérotation du verset Nm. 27,9 

si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos
Numérotation du verset Nm. 27,10 

quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius
Numérotation du verset Nm. 27,11 

sin autem nec patruos habuerit, hereditas dabitur6 his qui ei proximi sunt
6 hereditas dabitur] inv. Weber
erit7 hoc quoque8 filiis Israel sanctum lege perpetua sicut precepit Dominus Moysi
7 erit] eritque Weber |
8 quoque] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,12 

dixit quoque Dominus ad Moysen ascende in montem
istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 27,13 

cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
Numérotation du verset Nm. 27,14 

quia offendistis me
in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas he sunt aque Contradictionis in Cades deserti Sin
Numérotation du verset Nm. 27,15 

cui respondit Moyses:
Numérotation du verset Nm. 27,16 

Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
Numérotation du verset Nm. 27,17 

et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
Numérotation du verset Nm. 27,18 

Dixitque Dominus ad eum9 tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus Dei10 et pone manum tuam super eum
9 ad eum] ad Moysen T Φ S* P* ΨBD Cor3 (hebr. aliter: AD MOYSEN) hebr. LXX |
10 Dei G C Π ΣT² T M Φ O ΘHAMG* S² P ΨBDM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] Domini ΛH, om. Cor3 (secundum Glosam et secundum Augustinum et plures antiquos non est hic DEI neque DOMINI) Ω M ΩJ Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,19 

qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 27,20 

et dabis ei precepta cunctis videntibus
et partem glorie tue
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 27,21 

pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo et cetera multitudo
Numérotation du verset Nm. 27,22 

fecit Moyses ut preceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
Numérotation du verset Nm. 27,23 

et impositis capiti eius manibus cuncta replicavit que mandaverat Dominus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,1 
Accesserunt autem filie Salphaat filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 27,2 
steteruntque coram Moysen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi federis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 27,3 
Pater noster mortuus est1 in deserto nec fuit in seditione que concitata est contra Dominum sub Chore sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius2 de familia sua quia non habet filium3 date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
1 est] + hic non habuit mares filios ΩS*
2 illius] eius Ω M
3 habet filium Rusch Weber ] habuit filium Cava Λ Σ B Amiatinus T ΦP Θ ΨF Ω M Cor3 (alii) Clementina , est ei filius Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Nm. 27,4 
retulit4 Moyses causam earum ad iudicium Domini
4 retulit Rusch ] retulitque Weber
Numérotation du verset Nm. 27,5 
qui dixit ad eum:
Numérotation du verset Nm. 27,6 
Iustam rem postulant
interl.| quia ne plebs legis ab Evangelii possessione excluditur
filie
interl.| filie : id est opera ministerio corporis completa.
Salphaat
interl.| eius scilicet qui umbram legis habet in ore, nihil profundum, nihil spirituale sentiens
da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in {t. 1: Erfurt, f. 173va; facsim., p. 346a} hereditatem5
5 hereditatem ΩJ Rusch ] hereditate Cor3 (vel) Weber
interl.| celestem
succedant
interl.| in plebe scilicet, non in Levitis quibus solus Deus est hereditas
marg.| DA  EIS  POSSESSIONEM. ORIGENES.   Dabis possessionem , etc. Hec secundum historiam palam est omnibus quid vigoris habeant, qui sciunt leges istas non solum apud filios Israel custodiri, sed apud omnes homines qui tamen legibus vivunt. Unde apparet quod libertas filiarum Salphat, non solum eis hereditatem contulit, sed perpetua vivendi iura seculo dedit. Vides quanta sit historie etiam utilitas, quis potest leges istas dissolvere quibus universus utitur mundus? Nos autem queramus quomodo spiritualiter edificemur fieri enim potest ut neque filie mihi sint secundum carnem, neque iuris hereditas. Erit ergo alicui otiosa lex que divina voce sanctita est. Requiramus ergo apud spiritualem legem que sint iste quinque filie? Quarum etiam si pater mortuus fuerit pro aliquo peccato, ipse tamen hereditatem iussu Dei accipiunt. Virtutes animi, et sensus mentis filii sunt filie vero opera corporis ministerio impleta. Quinque enim sunt corporis sensus quibus omne opus in corpore expletur. Iste ergo quinque filie, id est operum perfectio etsi patre orbate remaneant, non abiiciuntur ab hereditate, sed non excluduntur a regno, sed in medio populi Dei hereditatem accipiunt. Salphaat autem interpretatur umbra in ore eius. Hec est intellectus operum pater. Sunt multi fratres in quibus intellectus altior, et profundior nullus. Sed est in eis sensus emortuus, unde et emortuum est cor eius in ipso. Hic igitur si ad intelligentiam spiritualem nihil sapit, sed est emortuus tamen si genuerit filias, id est opera mandatorum Dei, hereditatem certe cum plebe Dei consequentur. Non poterit quidem numerari inter eos quorum ipse Dominus portio est multi enim vocati pauci vero electi. Ostenditur autem ipso nomine quare filios non potuit generare. Interpretatur enim umbra in ore eius, qui umbra legis in ore {t. 1: Erfurt, f. 173va; facsim., p. 346a} habet et non ipsam imaginem rerum, nihil spirituale, nihil profundi intellectus sentire potest, sola umbra legis ore eius est, sensus viros et spirituales generare non potest, sed opera et actus que sunt simpliciora vite mysteria. Et ideo ostendit in his clementiam Domini quod innocentiores etiam si sensu deficiant et bona opera habeant non excludantur ab hereditate sanctorum. Recte ergo locute sunt filie Saphaat.
Numérotation du verset Nm. 27,7 
ad filios autem Israel loqueris hec
Numérotation du verset Nm. 27,8 
homo cum mortuus fuerit absque filio
interl.| qui sapientia et intelligentia vigeat
marg.| HOMO  CUM  MORTUUS. ORIGENES. Supponitur lex de successione ut primo filius. Filia secundo loco succedat, tertio frater, quarto patris frater, quintus gradus certum aliquem non designat. Sed quincumque propinquior ex omni familia fuerit succedat. In his integer et perfectus est historie sensus ut nihil requirere videatur, sed qui in spiritualibus legibus est eruditus potest intelligere diversos successionum gradus et quomodo primus sit consequende celestis hereditatis gradus doctrine et scientie merito, qui est masculus filius. Secundus operum prerogativa que est filia. Tertius compassionis et imitationis, unde et frater nominatur. Sunt enim nonnulli qui sponte et proprio intellectu nihil agunt, sed positi inter fratres ex imitatione ea videntur agere que illi agunt qui proprio intellectu moventur datur. Etiam istis tertius hereditatis gradus quasi fratribus. Quartus quem fratrem patris nominat, potest intelligi ordo hominum qui audita a patribus conantur implere, non tam propriis sensibus moti nec presenti doctrina excitati quam veterum traditione, boni vero aliquid gerunt. Ultimus vero scribitur gradus qui quolibet pacto his proximus fuerit, quasi diceret sive occasione sive veritate doctrine quis aliquid boni fecerit non perdet mercedem suam.
ad filiam
interl.| eum scilicet qui prerogativa operum viget
eius transibit hereditas
Numérotation du verset Nm. 27,9 
si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos
interl.| qui ex imitatione sapientium agunt
Numérotation du verset Nm. 27,10 
quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius
interl.| illis scilicet qui traditione veterum non proprio sensu nec presentis doctrine monitione aliquid agunt boni
Numérotation du verset Nm. 27,11 
sin autem nec patruos habuerit, hereditas dabitur6 his qui ei proximi sunt
6 hereditas dabitur] inv. Weber
interl.| scilicet qui sive occasione sive veritate doctrine alqiuid boni agunt: non enim perdunt mercecdem suam.
erit7 hoc quoque8 filiis Israel sanctum lege perpetua sicut precepit Dominus Moysi
7 erit] eritque Weber
8 quoque] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 27,12 
dixit quoque Dominus ad Moysen ascende in montem
interl.| Perfectus non in valle moritur, sed in monte , id est in alto loco: quia vite eius perfectio habebatur in excelso.
istum Abarim et contemplare {t. 1: Erfurt, f. 173vb; facsim., p. 346b} inde terram quam daturus sum filiis Israel
interl.| Oportebat summam perfectionis consecuturo nihil incognitum remanere.
marg.| ASCENDE  IN  MONTEM  ISTUM, etc. ORIGENES. Vide quomodo qui perfectus est, beatus est, non in valle, non in planicie, non in colle, sed in monte, id est in alto et in arduo defungitur loco, quia vite eius consummatio habeatur in excelso. Sed oculis iubetur contueri omnem terram promissionis et diligenter ex alto cuncta perspicere. Oportebat enim summam perfectionis consecuturo nihil in cognitum remanere, sed cunctorum que videntur et audiuntur habere notitiam. Ideo credo ut omnium que in carne positus corporali cepit aspectu, in spiritu effectus et nuda mente ad auditoria et discipulatum sapientie properans velociter eorum rationes assequatur et causas. Que enim utilitas decessuro de seculo ostendere terras et loca, quorum nec laborem perpessurus nec gloriam esset percepturus. Perterret me quod de Moyse famulo et amico Dei cui facie ad faciem locutus est Dominus, per quem fecit signa et prodigia tam periculosa dicuntur. Apponeris, inquit, ad populum tuum, sicut appositus est Aaron frater tuus in monte Hor. Causam exponit dicens propter quod transgressi estis verbum meum in deserto Synai, non me santificastis in aqua coram eis. Ergo nec sine culpa est Moyses etiam ipse transgressus est et factus sub peccato. Unde: «Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen nec enim ipsi pepercit»a. Concludit enim Deus sub peccato omnes ut omnium misereatur. Gratia autem Christo qui nos liberavit de corpore mortis huius. Moyses enim liberare non potuit cum et ipse transgressus sit. Ille ergo solus debet requiri qui peccatum non fecit.
a Rm. 5, 14.
marg.| Idem. Mors Moysi finis legis que secundum litteram dicitur sacrificiorum scilicet interruptio et ceterorum que similiter mandantur in lege. Hec ergo ubo finem accipiunt, Iesus accipit principatum, finis enim legis Christus ad iustitiam {t. 1: Erfurt, f. 173vb; facsim., p. 346b} omni credenti. Et sicut de prioribus dictum est: «Quia omnes in Moyse baptisati sunt in nube et in mari»b, ita et de Iesu dicatur, quia omnes in Iesu baptisati sunt in Spiritu Sancto et aqua. Iesus est enim qui transit aquas Iordanis et in ipsis quodammodo iam tunc populum baptizat. Ipse est qui terram sanctam partitur universis non priori populo, sed secundo. Prior enim pro peccato suo cecidit in deserto. Temporibus Iesu quievit terra a bellis, non temporibus Moysi. Sed de Iesu Christo dictum est, non filio Nave. Et utinam terram mea cesset a bellis, et cessaret si sub Iesu meo principe fideliter militarem, caro mea non insurgeret adversus spiritum meum, nec impugnaretur terra mea a contrariis gentibus diversis, scilicet concupiscentiis stimulata. Oremus ergo ut Iesus regnet super nos et terra nostra cesset a bellis ab impugnationibus, scilicet carnalium desideriorum, et tunc requiescet unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, et oliva sua, id est sub velamento Patris et Filii et Spiritus Sancti requiescet anima nostra.
b 1Cor. 10, 2.
Numérotation du verset Nm. 27,13 
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
Numérotation du verset Nm. 27,14 
quia offendistis me
interl.| Etiam Moyses transgressus est. Omnes enim peccaverunt: solus ergo Christus a peccato liberare potuit, qui peccatum non fecit.
marg.| QUIA  OFFENDISTI<S> etc. AUGUSTINUS. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus quam et fratris eius quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono eius posset aqua de petra profluere. Mystice autem signifacatur quia nec vetus sacerdotium cuius personam Aaron gerebat, nec ipsa lex cuius personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram eterne hereditatis. Sed hicsus in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Israel in aliquam partem terre promissionis intraret. Moyse adhuc vivente, capta est terra amorreorum et possessa, sed Iordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide christiana. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christiane nisi quod in umbris futurorum acta et transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illos iram Dei que separat a pace eterne societatis unde patet: «Non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum non supplicia indignationis Dei».
in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas he sunt aque Contradictionis in Cades deserti Sin
Numérotation du verset Nm. 27,15 
cui respondit Moyses:
Numérotation du verset Nm. 27,16 
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
marg.| PROVIDEAT  DOMINUS. Nota non eligit filios, non nepotes nec rogat ut constituantur duces, iudicio Dei electionem committit.
marg.| ORIGENES. Provideat Dominus Deus. Recessurus de hoc seculo, scilicet orat Deum ut provideat ducem populo. Erant ei filii Gerson et Eleazar et filii fratris magni et egregii viri, non orat Deum pro ipsis ut constituantur duces populi, ut discant ecclesiarum principes successores sibi non propinquante carnis testamento signare neque principatum Ecclesie hereditarium tradere nec eligere eum quem humanus commendat affectus, sed Dei iudicio successoris electionem permittere. Poterat recto iudicio principem eligere, cui dixerat Deus. Elige presbiteros populo quos tu scis presbiteros et elegit tales in quibus continuo Dei spiritus quiesceret et prophetarent omnes. Sed non elegit et non audet ne relinquat posteris presumptionis exemplum, sed ait: Provideat Dominus Deus , etc. Quis erit ergo ex plebe que sepe clamoribus ad gratiam vel pretium excitatis moveri solet vel etiam ex sacerdotibus qui se ad hoc idoneum iudicet? Nisi si cui oranti et petenti a Domino reveletur, sicut Deus dicit ad Moysen:   Assume ad temetipsum Iesum filium Nave , etc. Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam ut pene expositione non negat. Nulla hoc populi acclamatio, nulla propinquatis contemplatio {t. 1: Erfurt, f. 174ra; facsim., p. 347a} propinquis agrorum et prediorum relinquatur hereditas, gubernatio populi illi tradatur quem Deus elegit. Qui scilicet habet in se spiritum Dei et in conspectu suo precepta Dei, qui Moysi notus et familiaris sit, id est in quo sit claritas legis et scientia ut possint eum audire filii Israel.|
Numérotation du verset Nm. 27,17 
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
Numérotation du verset Nm. 27,18 
Dixitque Dominus ad eum9 tolle Iosue filium Nun virum {t. 1: Erfurt, f. 174ra; facsim., p. 347a} in quo est spiritus Dei10 et pone manum tuam super eum
9 ad eum] ad Moysen T Φ S* P* ΨBD Cor3 (hebr. aliter: ad Moysen) hebr. LXX
10 Dei G C Π ΣT² T M Φ O ΘHAMG* S² P ΨBDM ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Domini ΛH, om. Cor3 (secundum Glosam et secundum Augustinum et plures antiquos non est hic Dei neque   Domini) Ω M ΩJ Weber
marg.| SPIRITUS. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret quem nullus erat qui non haberet. Iubetur tamen manus ei imponere ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.
Numérotation du verset Nm. 27,19 
qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 27,20 
et dabis ei precepta cunctis videntibus
marg.| ET  DABIT  EI  PRECEPTA, etc. ISIDORUS. Iesus succedit Moysi et dicit que spiritualiter debeat offerre in Ecclesia. Legi enim succedat Evangelium, lex facienda monet et gratia complet primum quid offerri debeat per singulos, de hinc quid in sabbato propter spem quietis eterne, quid in kalendis pro innovatione vite, quid in Pascha qua consepelimur Christo per baptismum quasi a mortuis transeuntes ad vite novitatem, quid in Penthecosten propter gratiam Spiritus Sancti et remissionem peccatorum, etc.
et partem glorie tue
marg.| ET  PARTEM  GLORIE. Quasi facies eum socium glorie tue, non enim res huiusmodi quasi partiliter divise minuuntur, sed tote sunt omnibus tote singulis qui earum habent societatem.
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel
marg.| UT  AUDIANT, etc. ORIGENES. Si sacrificia et instituta legalia usque in presens mansisset Evangelii fidem excludissent. Erat enim in illis magnifica et reverentie plena religio, que primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium altare sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi qui illa destruxit que magna videbantur in terris et cultum Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit et a temporalibus ad eterna. Sed ipse Christus aures requirit que hec audiant et oculos que hec videant.
Numérotation du verset Nm. 27,21 
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo et cetera multitudo
marg.| PRO  HOC  SI  QUID, etc. Moraliter instruimur ut quisquis accipiat potestatem in populo Dei secundum magisterium divine legis, que in sacerdotis officio maxime commendatur, vitam suam et subditorum ordinet atque regat.
Numérotation du verset Nm. 27,22 
fecit Moyses ut preceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
Numérotation du verset Nm. 27,23 
et impositis capiti eius manibus cuncta replicavit que mandaverat Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_27)

Notes :