Glossa ordinaria

Capitulum 32

Numérotation du verset Nm. 32,1 

Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus,
Numérotation du verset Nm. 32,2 

venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 32,3 

Astaroth1 et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
1 Astaroth Ω Rusch ] Astharoth , Ataroth Clementina Rusch
Numérotation du verset Nm. 32,4 

terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel regionis uberrime est ad pastum animalium et nos
servi tui habemus iumenta plurima
Numérotation du verset Nm. 32,5 

precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
Numérotation du verset Nm. 32,6 

quibus respondit Moyses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
Numérotation du verset Nm. 32,7 

cur subvertitis mentes filiorum Israel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
Numérotation du verset Nm. 32,8 

nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
Numérotation du verset Nm. 32,9 

cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
Numérotation du verset Nm. 32,10 

qui iratus iuravit dicens
Numérotation du verset Nm. 32,11 

si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Egypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
Numérotation du verset Nm. 32,12 

preter Caleb filium Iephone Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
Numérotation du verset Nm. 32,13 

iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio que fecerat malum in conspectu eius
Numérotation du verset Nm. 32,14 

et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israel
Numérotation du verset Nm. 32,15 

qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
Numérotation du verset Nm. 32,16 

at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus
et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
Numérotation du verset Nm. 32,17 

nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prelium ante filios Israel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
Numérotation du verset Nm. 32,18 

non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israel hereditatem suam
Numérotation du verset Nm. 32,19 

nec quicquam queremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
Numérotation du verset Nm. 32,20 

quibus Moyses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
Numérotation du verset Nm. 32,21 

et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
Numérotation du verset Nm. 32,22 

et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
Numérotation du verset Nm. 32,23 

sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos
Numérotation du verset Nm. 32,24 

edificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
Numérotation du verset Nm. 32,25 

dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
Numérotation du verset Nm. 32,26 

parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
Numérotation du verset Nm. 32,27 

nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
Numérotation du verset Nm. 32,28 

precepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israel et dixit ad eos
Numérotation du verset Nm. 32,29 

si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
Numérotation du verset Nm. 32,30 

sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
Numérotation du verset Nm. 32,31 

responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
Numérotation du verset Nm. 32,32 

ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
Numérotation du verset Nm. 32,33 

dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidie tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
Numérotation du verset Nm. 32,34 

igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
Numérotation du verset Nm. 32,35 

Etrothsophan et Iazer Iecbaa
Numérotation du verset Nm. 32,36 

et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
Numérotation du verset Nm. 32,37 

Filii vero Ruben edificaverunt Esbon et Eleale et Chariathaim
Numérotation du verset Nm. 32,38 

et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque imponentes vocabula urbibus quas extruxerant.
Numérotation du verset Nm. 32,39 

Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius .
Numérotation du verset Nm. 32,40 

Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea.
Numérotation du verset Nm. 32,41 

Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
Numérotation du verset Nm. 32,42 

Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Capitulum 32

Numérotation du verset Nm. 32,1 
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus,
marg.| FILII  AUTEM  RUBEN. ORIGENES. Omnia que dicuntur non solum ex sermone qui dicitur pensanda sunt, sed ex persona dicentis. Si puer loquitur animas nostras ad auditum eloquii puerilis aptamus, nec plus in his que dicuntur quam puer sentire poterat exspectamus. Si autem vir loquitur continuo contemplamur si viro digna sunt que dicuntur et si eruditus sit, pro eruditionis intuitu etiam dicta pensamus. Si autem imperitus et idiota, aliter que dicuntur accipimus. Si autem senior aut multe peritie ac probate (ut qui in eruditione consciunt1* longe in eo maior habebitur dictorum exspectatio. Hec autem qui loquitur Spiritus Sanctus est, unde enim poterat Moyses que ab origine mundi gesta sunt vel in fine gerenda narrare nisi spiritus Dei inspiratione? Unde potuisset de Christo prophetizare? Christus enim ait: si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi de me enim ille scripsit, etc. Hoc ergo secundum maiestatem loquentis {t. 1: Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a} oportet intelligi, unde Abraham dicit: Habent Moysen et prophetas, audiant eos non homines in corpore positos significans, sed que ab eis scripta sunt dictam te spiritu Dei. Moysi ergo litteras remoto velamine, ita intelligamus ut singulis dici videantur, ut si intelligant auditores et observent, non eant in locum tormentorum sicut dives qui audire contempsit, sed in sinum Abrahe ubi Lazarus requiescit. Hec tamen ad liquidum scire ipsius puto esse Spiritus Sancti qui inspiravit, et Iesu Christi qui ait: «De me enim ille scripsit et patris»a, cuius consilium antiquum humano generi non nudum sed velatum litteris indicatur. Sed iam iudicatur eorum que latere videntur veniamus. Duobus modis de Egypto exitur. Cum enim quis de errorum tenebris ad agnitionis lumen adducitur, et de terrena conversatione ad spiritualia instituta convertitur de Egypto videtur exisse, et ad solitudinem venisse ad illum, scilicet vite statum in quo per silentium et quietem divinis legibus exerceatur et celestibus eloquiis imbuatur per que institutus et directus cum Iordanem transierit, properet usque ad terram promissionis, id est per gratiam baptismi usque ad Evangelica instituta. Exit etiam anima de Egypto, cum relinquit huius mundi tenebras et corporee nature cecitatem et transfertur ad aliud seculum, quod sinus Abrahe, ut in Lazaro vel paradisus ut in latrone indicat vel si qua novit Deus esse alia loca vel mansiones per que transiens anima Deo credens, et perveniens usque ad flumen quod letificat civitatem Dei ultra ipsum fortem hereditatis promisse patribus accipiat. Cum ergo dupliciter designetur egressus de Egypto et transitus ad desertum et inde egressus ad sancte terre hereditatem, videamus quid sibi velit Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse hereditas que per Moysen traditur et extra Iordanem decernitur. In duodecim tribus filiorum Israel mystice totius humani generis figuram complectitur, vel omnium qui ad agnitionem Dei venereunt. Horum pars extra Iordanem hereditatem consequitur per Moysen, pars vero trans Iordanem in terra promissionis per Iesum. Et quidem illi quibus extra Iordanem hereditas datur, primitivi sunt, licet minus nobiles, licet non inculpari. Ruben namque est primogenitus Iacob, licet contaminaverit thorum patris, et Gad licet ex ancilla. Manasses quoque cuius dimidia tribus extra Iordanem hereditatem consequitur, quamvis de Egyptia natus, tamen primogenitus est. Omnes ergo isti primogeniti sunt, et ideo significant {t. 1: Erfurt, f. 178vb; facsim., p. 356b} priorem populum qui non per Iesum, sed per Moysen hereditatem extra Iordanem accipiunt.
a Jo. 5, 46.
1 consciunt] coniec., conscuuit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 32,2 
venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 32,3 
Astaroth2 {t. 1: Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a} et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
2 Astaroth Ω Rusch ] Astharoth Ed1455 , Ataroth Clementina Rusch
Numérotation du verset Nm. 32,4 
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel regionis uberrime est ad pastum animalium et nos
interl.| GREGORIUS. Quos multa mundi impedimenta occupant, habitationem celestis patrie non desiderant.
marg.| TERRA  QUAM  PERCUSSIT, etc. GREGORIUS. Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, et in loco humilitatis positi immanes apud se esse non desinunt, hi honoribus extolluntur, voluptatibus perfruuntur, et rerum multiplicitate dilatantur. Preesse appetunt et a multis timeri, recte vivere negligunt et famam bone vite habere cupiunt, adulationes querunt, favoribus intumescunt, et quia presentium copia delectantur, ventura gaudia non requirunt. Cumque eos multiplex actio occupat et a semetipsis alienes demonstrat. Si qua tamen fidei temptatio exurgat, quia ea specietenus continentur verbis eam et laboribus defendunt et celestem patriam vendicant nec tamen amant. Quos bene Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse significant, quia multa pecora et iumenta possidentes dum circa Iordanem campestria concupiscunt, in terra promissionis hereditatem habere noluerunt dicentes:   Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel regio uberrima est ad pastum animalium , etc. Qui ergo iumenta plurima possident: Iordanem transire refugiunt, quia quos multa mundi implicamenta occupant, habitationem celestis patrie non requirunt, sed fides (quam specietemus tenent) increpat ne otiosi delectatione torpescant, et alios exemplo suo a laboris tolerantia, et studio longanimitatis frangant. Unde eis per Moysen dicitur:   Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis , etc. Sed quia erubescunt non defendere quod confitentur pro fide ad certamen properant eamque non sibi, sed proximis vendicant. Caulas omnium fabricamus et stabula iumentorum, etc. Qui mox fortes pro aliis veniunt et repromissionis terram ab hostibus liberant et reliquunt ad pascenda armenta extra Iordanem redeunt, quia contra fidem baptismi tota mente et desiderio rebus perituris inserviunt, quia hereditatem terre promissionis, id est fructum fidei non amant. Sicque pro illa pugnant, ut sua pignora extra illam deponant quia enim parvulos foris habent affectum in eius habitatione non habent. Unde ad campestria redeunt, quia ab altitudine montium quasi a spe celestium dilabuntur vel extra terram promissions bruta animalia nutriant, irrationabiles, scilicet motus animi vanis desideriis quia eterne lucis claritatem nesciunt dum transitoriis excecantur.
servi tui habemus iumenta plurima
marg.| IUMENTA  PLURIMA. ORIGENES. Iumenta et pecora multa sunt, etc. Prior populus ad hereditatem illius terre que lacte fluit et melle non potuit pervenire {t. 1: Erfurt, f. 179ra; facsim., p. 357a} nec verbum caro factum agnoscere, quia multa iumenta et pecora habebat. Animalis enim non potest percipere que sunt spiritus Dei, nec spiritualiter diiudicare, quia cum homo in honore esset non intellexit, sed comparatus est iumentis insipientibus. Accepit ergo ille populus hereditatem per Moysen terram scilicet duorum regum, non enim amplius potuit interficere Moyses nisi duos reges, quorum terram divideret populis multa animalia multaque pecora habentibus. Illis vero qui Iordanem transeunt Iesus dividit terram. Quamvis enim animalia habebant et pecora, non tanta que eos excludant ne Iordanem transeant, sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendunt transire et ad patrum promissa pervenire. Illos autem hec omnia remorantur nec possint Iordanem transire nec ad fidem Christi, que est terra promissionis intrare.
Numérotation du verset Nm. 32,5 
precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
Numérotation du verset Nm. 32,6 
quibus respondit Moyses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
Numérotation du verset Nm. 32,7 
cur subvertitis mentes filiorum Israel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
interl.| ORIGENES. Nota quod volentes ultra Iordanes remanere increpat Moyses, id est Lex.
Numérotation du verset Nm. 32,8 
nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
Numérotation du verset Nm. 32,9 
cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
Numérotation du verset Nm. 32,10 
qui iratus iuravit dicens
Numérotation du verset Nm. 32,11 
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Egypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt {t. 1: Erfurt, f. 178vb; facsim., p. 356b} sequi me
Numérotation du verset Nm. 32,12 
preter Caleb filium Iephone Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
Numérotation du verset Nm. 32,13 
iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio que fecerat malum in conspectu eius
Numérotation du verset Nm. 32,14 
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israel
Numérotation du verset Nm. 32,15 
qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
Numérotation du verset Nm. 32,16 
at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus
interl.| alias: fabricabamus
et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
Numérotation du verset Nm. 32,17 
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prelium ante filios Israel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
Numérotation du verset Nm. 32,18 
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israel hereditatem suam
Numérotation du verset Nm. 32,19 
nec quicquam queremus trans Iordanem {t. 1: Erfurt, f. 179ra; facsim., p. 357a} quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
Numérotation du verset Nm. 32,20 
quibus Moyses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
Numérotation du verset Nm. 32,21 
et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
Numérotation du verset Nm. 32,22 
et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
Numérotation du verset Nm. 32,23 
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos
Numérotation du verset Nm. 32,24 
edificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
Numérotation du verset Nm. 32,25 
dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
Numérotation du verset Nm. 32,26 
parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
Numérotation du verset Nm. 32,27 
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
Numérotation du verset Nm. 32,28 
precepit ergo Moyses Eleazaro {t. 1: Erfurt, f. 179rb; facsim., p. 357b} sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israel et dixit ad eos
Numérotation du verset Nm. 32,29 
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
marg.| SI  TRANSIERINT. ORIGENES. Alia littera.   Si transierint filii Ruben et filii Gad vobiscum Iordanm omnes armati ad prelium coram Domino et obtinueritis terram in conspectu vestro. Dabitis eis terram Galaad , etc. Terra multis modis accipitur, et terra hec in qua habitamus non ab initio terra vocata est, sed arida et postea terra. Sicut hoc celum visibile primus firmamentum dictum est postea celum. In principio tamen creature celum et terram fecisse dicitur Deus, et postea Aridam, et firmamentum. Hic Aggeus aitb: «Adhuc semel movebo celum et terram et mare et aridam». Vides quomodo aliud ponit terram, aliud aridam. In multis quoque locis terra in bono accipitur, arida vero raro. Nam et Adam post peccatum in locum detruditur qui ardia nominatur, antea enim erat in terra, paradisus enim non in arida, sed in terra est. Mansuetis quoque in Evangelio non arida, sed terra promittitur: «Beati mansueti quoniam ipsi hereditabunt terram»c. Semen etiam quod fructum dat centesimum, sexagesimum tricesimum, terra dicitur non arida. Puto autem quod profectus sit ab arida ad terram venire, sicut profectus fuit ut aride terra vocaretur. Dum enim infructuosi sumus, nec fructum iustitie, pudicie vel pietatis afferimus, arida sumus. Si autem nos excolentes ad virtum frugem suscitamus, terra ex arida efficimur, que verbi Dei suscepto semine fructificet. Est ergo quedam terra etiam in regno Dei que mansuetis promittitur et terra que viventium nominatur. Est terra in exelcis posita de qua ad iustum diciturd: «Exaltabit te ut heredites terram». Huius terre hereditatem de Egypto mundi exiens anima consequitur. Et alibi quidem qui sub lege vixerunt, alibi qui per Christi fidem et gratiam {t. 1: Erfurt, f. 179rb; facsim., p. 357b} dispensati sunt. Qui tamen videtur primi et per Moysen dispensati non consequuntur hereditatem, nisi prius transeant cum his quos Iesus dispensat et pugnet cum eis contra inimicos et collocent eos in sedibus suis, et ita consequantur hereditatem quam Moyse duce meruerunt. Unde Paulus: «Et hi omnes testimonio fidei suscepto non perceperunt repromissiones Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consumarentur»e. Quasi dicerent iste novem et semis tribus de illis duabus et semis tribubus. Ideo non acceperunt promissionem terre illius quam eis extra Iordanem per Moysen decreta est Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consumarentur. Et ideo transeunt nobis cum armati et iuvant expugnare inimicos. Sed transeunt tantum armati viri, scilicet fortes et potentes. Ignava manus et imbellis remanet extra Iordanem. Fortes vero, relictis animalibus et pecoribus et omnibus impedimentis, pugnant nobiscum donec vincantur inimici nostri usquequo hereditatem promisse terre capiamus. Sancti enim patres orationibus iuvant et exemplis hortantur et confirmant, et scriptis suis que ad memoriam reliquerunt, instruunt nos quomodo adversus inimicas potestates pugnemus et certamina tolleremus. Pugnant ergo pro nobis, et incedunt primi armati. Ipsos enim nobis proponimus, et videntes fortia facta eorum ad prelium spirituale armamur et dimicamus. Sic denique qui sub duce Iesu militant triginta et eo amplius reges perimunt, et terras eorum forte accipiunt. Depulsis etiam spiritualibus nequitiis, de celestibus hereditatem celi Christo dimicante percipiunt. Potes adhuc tertius expositionis modus esse ut in filiis Israel, id est in populo Ecclesie intelligantur esse quidam spirituales et intra Iordanem percipere hereditatem terre fluentis lac et mel sapientie et scientie dulcedinem capientes quorum terra flumine Dei quod repletum est aquis divine intelligentie circumdatur et rigatur. Alii autem sunt carnales iumentis et pecudibus, id est crassis et stolidis sensibus abundantes, qualibus dicit Apostolus: «Ita insensati estis, ut cum spiritu ceperitis non carne perficiamini. Et insensati Galathe, quis vos fascinavit veritati non obedire»f. Sed unusquisque nostrum nisi se armaverit, et, abiectis brutis et belvinis sensibus, ad spiritualem intelligentiam properaverit, remanebit extra Iordanem nec poterit per sapientie flumen incedere, quod letificat civitatem Dei, id est animam Dei capacem, nec assequitur verbi Dei interiora que sunt dulciora super mel et favum, sed illam tantum consequetur terram in qua duo reges occisi sunt, ubi {t. 1: Erfurt, f. 179va; facsim., p. 358a} dicatur ei nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Qui autem potuerit transire Iordanem et ad interiora penetrare, sequens Dominum Iesum Christum, interficiet triginta et eo amplius reges. Illos fortes de quibus dicitur: «Astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum adversus Dominum» etc.g, quibus prostratis agnosces secretiora mysteria usqueque venias ad sedem Dei et Hierusalem civitatem Dei viventis, non que servit cum filiis suis, sed que sursum est et libera est et mater omnium nostrum est.
b Agg. 2, 7.
c Mt. 5, 4.
d Cf. Ps. 36, 34.
e Hbr. 11 , 39.
f Cf. Gal. 3, 1.
g Ps. 2,2.
Numérotation du verset Nm. 32,30 
sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
Numérotation du verset Nm. 32,31 
responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
Numérotation du verset Nm. 32,32 
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
Numérotation du verset Nm. 32,33 
dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidie tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
Numérotation du verset Nm. 32,34 
igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
Numérotation du verset Nm. 32,35 
Etrothsophan et Iazer Iecbaa
Numérotation du verset Nm. 32,36 
et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
Numérotation du verset Nm. 32,37 
Filii vero Ruben edificaverunt {t. 1: Erfurt, f. 179va; facsim., p. 358a} Esbon et Eleale et Chariathaim
Numérotation du verset Nm. 32,38 
et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque imponentes vocabula urbibus quas extruxerant.
Numérotation du verset Nm. 32,39 
Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius .
Numérotation du verset Nm. 32,40 
Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea.
Numérotation du verset Nm. 32,41 
Iair autem filius {t. 1: Erfurt, f. 179vb; facsim., p. 358b} Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
Numérotation du verset Nm. 32,42 
Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_32)

Notes :