Capitulum 4
Numérotation du verset
Nm. 4,1
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset
Nm. 4,2
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
Numérotation du verset
Nm. 4,3
a tricesimo
anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 4,4
hic est cultus filiorum Caath
tabernaculum federis et sanctum sanctorum
Numérotation du verset
Nm. 4,5
ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Numérotation du verset
Nm. 4,6
et operient
rursum velamine hyacinthinarum1 pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
1 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,7
mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea thuribula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
Numérotation du verset
Nm. 4,8
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento hyacinthinarum2 pellium inducentque3 vectes
2 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
|
3 inducentque] et inducent
Weber
|
Numérotation du verset
Nm. 4,9
Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei que ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Numérotation du verset
Nm. 4,10
et super omnia ponent operimentum hyacinthinarum4 pellium et inducent vectes
4 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,11
nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum hyacinthinarum5 pellium inducentque vectes
5 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,12
omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum hyacinthinarum6 pellium inducentque vectes
6 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,13
sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Numérotation du verset
Nm. 4,14
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine hyacinthinarum7 pellium et inducent vectes
7 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,15
cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 4,16
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et compositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum que in sanctuario sunt
Numérotation du verset
Nm. 4,17
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset
Nm. 4,18
nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Numérotation du verset
Nm. 4,19
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
Numérotation du verset
Nm. 4,20
alii nulla curiositate videant que sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
Numérotation du verset
Nm. 4,21
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 4,22
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias ac8 cognationes suas
8 ac
Rusch
] et
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,23
a triginta
annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 4,24
hoc est officium familie Gersonitarum
Numérotation du verset
Nm. 4,25
ut portent cortinas tabernaculi et tectum federis operimentum aliud et super omnia velamen hyacinthinum9 tentoriumque quod pendet in introitu federis tabernaculi
9 hyacinthinum
Rusch
] ianthinum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,26
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia que ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Numérotation du verset
Nm. 4,27
iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Numérotation du verset
Nm. 4,28
hic est cultus familie Gersonitarum in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset
Nm. 4,29
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numérotation du verset
Nm. 4,30
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum federis testimonii
Numérotation du verset
Nm. 4,31
hec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Numérotation du verset
Nm. 4,32
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Numérotation du verset
Nm. 4,33
hoc est officium familie Meraritarum et ministerium in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset
Nm. 4,34
recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagoge filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,35
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi federis
Numérotation du verset
Nm. 4,36
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta
Numérotation du verset
Nm. 4,37
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum federis hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi
Numérotation du verset
Nm. 4,38
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,39
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 4,40
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta
Numérotation du verset
Nm. 4,41
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini
Numérotation du verset
Nm. 4,42
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,43
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi federis
Numérotation du verset
Nm. 4,44
et inventi sunt tria millia ducenti
Numérotation du verset
Nm. 4,45
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium
Domini per manum Moysi
Numérotation du verset
Nm. 4,46
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri10 fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
10 recensiri]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,47
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Numérotation du verset
Nm. 4,48
fuerunt simul octo millia quingenti et11 octoginta.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,49
Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses unumquemque iuxta officium suum12 et onera sua sicut preceperat ei Dominus.
12 suum]
om. Weber
Capitulum 4
Numérotation du verset
Nm. 4,1
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset
Nm. 4,2
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum {t. 1: Erfurt, f. 143rb; facsim., p. 285b} per domos et familias suas
Numérotation du verset
Nm. 4,3
a tricesimo
interl.|
SEPTUAGINTA:
a vicesimo quinto
anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo federis
marg.|
TOLLE, etc. ORIGENES. Cum in tres ordines dividantur filii Levi, ex tribus nominibus principum singuli quique ordines censentur, etiam in ipsis diversitates quedam non sine mysteriis ascribuntur. Nam
filiorum Caath
primus ordo po,itur, quia ex ipso descendit Moyses et Aaron, quibus summa sacerdotii committitur. Ex ipso enim nascitur Amram; ex quo nascitur Moyses et Aaron. Secundus ordo est Gerson, qui primus quidem est nativitate. Ait enim Scripturaa: Filii autem Levi: Gerson, Caath et Merari. Sed ex filiis Caath duo rursus ordines diriguntur, et hii qui ex Aaron descendunt sacerdotio mancipantur, pars vero reliqua ministrat sacerdotibus, et ideo in quatuor partes Levitarum dividuntur officia, ut sacerdotio fungantur Aaron et filii eius, sancta sanctorum portent in humeris suis reliqui ex populo Caath. Que autem ad tabernaculum testimonii vel ad atria eius et pelles vel etiam velamenta et queque minus dura et ad onus levia, procurant filii Gerson. Columnas vero tabernaculi et bases eius et seras portent filii Merari. Ideo signanter Scriptura ait: Ut recenseatur virtus Merari. Virtute enim opus est ad huiusmodi portandas sarcinas. Paulus vero, libero iam et revelato oculo mentis aspiciens et Veteris Testamenti velamen abiiciens ait: Quia prior populus in huiusmodi constructionibus exemplariis et umbre celestium deservivit. Considera ergo ne forte isti quatuor ordines castrorum exemplum sint et umbra illorum quatuor ordinum, quos ad Hebreos scribens Paulus enumeravit in celisb. Et rursume Israeliticis quatuor castrorum ordinibus quaternos adiice Levitarum, que nos non tam explanamus quam contingimus purioribus sensibus et liberis a secularibus indicamus.
a Gn. 46, 11; Nm. 3, 17.
b Cf. Hbr. 12, 22-23.
marg.|
ORIGENES. Alia littera: Accipe numerum filiorum Caath, etc. Ecce alius ordo numerorum introducitur. Numerati sunt iam filii Levi ab uno mense et supra. Nunc autem numerantur filii Levi a vicesimo quinto anno, sed non ut in ceteris et supra, sed usque ad quinquagesimum annum, et fit iste precipuus numerus et electus. Additur autem hiis predictis: Omnis qui procedit ad ministrandum ad opera tabernaculi testimonii. Isti sunt qui numerantur meliore et precipuo numero. Sicut enim in filiis Israel dicebatur: Omnis qui procedit ad bellum de filiis Israel, ita hic omnis qui procedit ad ministerium, ut faciat opera in tabernaculo testimonii.
marg.|
IN
TABERNACULO. ORIGENES. Tabernaculum testimonii sunt omnes sancti qui sub testimonio Dei censentur. In hoc tabernaculo sunt quidam meritis et gratia celsiores, et ex hiis aliqui quidem candelabrum dicuntur, forte Apostoli qui illuminant accedentes ad Deum; et alii qui in hoc tabernaculum Dei ingredientibus lumen scientie et doctrine ostendunt; alii sunt mensa, qui pane Dei pascunt animas esurientes et sitientes iustitiam; alii altare incensi, qui orationibus et ieiuniis vacant die ac nocte in templo Dei. Hii vero, quibus arcana mysteria Deus credidit, arcana dicuntur testamenti Dei. Qui autem cum omni fiducia per preces et supplicationes Deum hominibus repropiciant, {t. 1: Erfurt, f. 143rb; facsim., p. 285b} et pro delictis populi interveniunt, propiciatorium sunt. Qui meruerunt multitudinem scientie et abundantes divitias in agnitione Dei, Cherubin possunt intelligi. Cherubin enim plenitudo scientie interpretatur. Sed hos omnes, qui per hec singula designantur portari necesse est et in humeris. Ut ego opinor, angeli, qui ordinati sunt propter eos qui hereditatem capiunt salutis, eos portant. Cum autem solutum fuerit tabernaculum hoc et ceperimus ingredi ad illa sancta et pergere ad locum promissionis, hii qui vere sunt sancti et in sanctis sanctorum habentur, angelis portantibus incedunt, et usquequo requiescat tabernaculum Dei portantur in humeris, et extolluntur in manibus. Undec: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, etc. Quod diabolus de Salvatore intelligendum putavit, sed excecatus malitia eloquia mystica non intellexit. Neque enim Salvator angelis indigebat, ut non offenderet. Angelis autem suis mandat Deus pro populo suo, ut non offendat pedem suum ad lapidem. Hinc Paulus aitd: Sed nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Rapientur ergo ab angelis qui penitus purgati et leves a delictis effecti sunt. Portantur ergo et columne tabernaculi a quibusdam et atria et cetera que refert Scriptura, non ab Israelitis, sed a Levitis.
c Mt. 4, 6.
d 1Th. 4, 17.
Numérotation du verset
Nm. 4,4
hic est cultus filiorum Caath
interl.|
Exponit opera filiorum Caath in medio filiorum Levi secundum plebes suas in tabernaculo testimonii.
tabernaculum federis et sanctum sanctorum
Numérotation du verset
Nm. 4,5
ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
marg.|
INVOLVENTQUE. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit.
marg.|
ORIGENES. Septem quedam species numerantur que operiri precipiuntur. Primo autem ut omnium pretiosior arca testamenti operiatur velo, sed et pelle desuper iainctina tegatur; additur etiam aliud velamen desuper iacintinum. Secundo mensa operitur. Tertio candelabrum. Quarto altare aureum. Quinto vasa ministerii. Sexto operimentum altaris cum quibusdam velamentis opponitur. Septimo operitur et labrum, et nihil horum nudum relinquitur. Deinde additur: Nolite exterminare de tribu sua plebem Caath, ut scilicet exterminandos se scirent, si forte ad hec movenda manus suas mitterent, nisi unumquodque eorum prius fuisset a sacerdotibus tectum. Redeamus ergo ad tabernaculum ecclesie Dei viventis, et videamus quomodo oportet observari hec singula a sacerdotibus Christi. Si quis vere sacerdos est, cui sacra vasa, id est mysteriorum secreta sapientie, commissa sunt, discat quomodo hec oporteat intra velamen conscientie custodire nec facile in publicum proferre. Aut si res poscit proferre et imperitioribus tradere, ne nuda proferat, et ne aperta ostendat et penitus patentia, alioquin homicidium facit et exterminat plebem. Exterminatur enim omnis qui secreta et ineffabilia sacramenta contigerit nondum meritis et scientia in sacerdotii gradum translatus. Solis enim filiis Aaron, id est sacerdotibus, ipsam arcam, et mensam, et candelabrum, et que supra dicta sunt, nuda videre concessum est. Alii autem hec operta videant, immo velata in humeris portent.
Numérotation du verset
Nm. 4,6
et operient
marg.|
ET
OPERIENT. Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessa sunt.
rursum velamine hyacinthinarum1 pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
1 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,7
mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea thuribula et mortariola cyatos {t. 1: Erfurt, f. 143va; facsim., p. 286a} et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 143va; facsim., p. 286a}
PANES
SEMPER. AUGUSTINUS. Et
panes qui semper super eam erunt
. Non utique iidem
semper
, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine
panibus
mensa non relinqueretur. Ideo dixit
qui semper super eam
erunt, id est quia
semper panes
, non quia illi
semper
.
Numérotation du verset
Nm. 4,8
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento hyacinthinarum2 pellium inducentque3 vectes
2 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
3 inducentque] et inducent
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,9
Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei que ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Numérotation du verset
Nm. 4,10
et super omnia ponent operimentum hyacinthinarum4 pellium et inducent vectes
4 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,11
nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum hyacinthinarum5 pellium inducentque vectes
5 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
marg.|
NEC
NON
ET
ALTARE
. Alia littera: Et super altare aureum adoperient vestimentum iacintinum, et adoperient illud operimento pellicio iacintino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum iacintinum, tamquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento iacintino: non adoperient vestimentum iacintinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum iacintinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus. Hoc enim intelligi potest: Super altare aureum adoperient vestimentum iacintinum, ut ipsum vestimentum iacintinum alia re operiendum preceperit, quod vestimentum iam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento iacintino altare operiendum, et vestimentum iacintinum alio tegmine operiendum. Subiunxit denique unde operiri vellet vestimentum iacintinum, cum adiecit: Et adoperient illud operimento pellicio iacintino.
Numérotation du verset
Nm. 4,12
omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum hyacinthinarum6 pellium inducentque vectes
6 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,13
sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Numérotation du verset
Nm. 4,14
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium {t. 1: Erfurt, f. 143vb; facsim., p. 286b} receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine hyacinthinarum7 pellium et inducent vectes
7 hyacinthinarum
Rusch
] ianthinarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,15
cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo federis
marg.|
TUNC
INTRABUNT
FILII, etc. ORIGENES. Qui licet non sint sacerdotes, quia eis tamen proximi sunt, in humeris suis ista portare possunt; alii vero sarcinas suas et ministeria in plaustris ponunt. Cum enim offerrentur a singulis tribubus plaustra, quatuor ex hiis acceperunt filii Merari, duo vero filii Gerson. Illi vero qui meliores sunt, plaustra non accipiunt. Intuere ergo cuiusmodi divisio sit in officiis divinis et ministeriis, et quomodo que sanctificata sunt non portantur ab animalibus mutis, sed rationales debent esse homines qui in humeris suis portant vasa, quibus ministrantur sanctorum sancta. Graviora vero et duriora non tam rationalibus quam mutis animalibus imponuntur, et in ipsis aliqua est differentia. Qui enim duriora et graviora observant ministeria, plura habent animalia. Quatuor plaustra dantur filiis Merari. Filiis autem Gerson, qui erant propinqui filiis Caath, duo tantum. Unde ostenditur quod operibus durioribus et grossioribus plures sunt qui velut animalia inserviunt. Ad ea vero que rationalibus procurantur, pauci de minus instructis accedunt. Nam ad illa que mystica sunt et secreta (solis sacerdotibus patent), non solum nullus animalis homo accedit, sed nec ipsi qui habent aliquid exercitii et eruditionis, nondum tamen meritis et vita ad sacerdotalem gratiam condescenderunt. Nec solum per speculum ea et in enigmate vident, sed {t. 1: Erfurt, f. 143vb; facsim., p. 286b} et operta et velata suscipiunt, et in humeris portant, ut ea magis actu quam scientie revelatione cognoscant. Tales ergo non exhibeamus, qui digni efficiamur ordine sacerdotii, ne velut irrationalibus onera gravia imponantur, sed tamquam rationales et sancti sacerdotalibus officiis deputemur. Gens enim sancta et regale sacerdotium sumus, tantum ut acceptam gratiam vite meritis equantes digni habeamur sancto ministerio, ut cum discesserimus de hac vita, mereamur assumi inter sacerdotes Dei, et ministrantes arce testamenti, in arcanis scilicet ministeriis, revelata facie gloriam Dei speculemur et ingrediamur terram sanctam, cuius hereditatem prestabit nobis Dominus noster Iesus Christus.
Numérotation du verset
Nm. 4,16
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et compositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum que in sanctuario sunt
Numérotation du verset
Nm. 4,17
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset
Nm. 4,18
nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Numérotation du verset
Nm. 4,19
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius {t. 1: Erfurt, f. 144ra; facsim., p. 287a} intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
marg.|
NOLITE
PERDERE. ORIGENES.
Nolite exterminare plebem Caath,
etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, et sancta sanctorum que interiecto a sanctis velamine dirimuntur, que videre non licet nisi solis sacerdotibus. Postea vero, quomodo, moventibus castra filiis Israel, solvitur tabernaculum,
Aaron et filii eius
sacerdotes intra
sancta sanctorum
operiunt singula operimentis suis, et operta ibidem relinquentes, introducunt filios Caath, huic officio deputatos, et faciunt eos elevare humeris suis, que operuit manus sacerdotalis. Ideo dicitur a Domino: Ne exterminetis de tribu sua plebem Caath, quasi in eo exterminandi essent, si sancta sanctorum nuda et patentia contigissent, que nec intueri fas erat. Si quis dignus est ex hiis qui Deo ministrant divina capere et videre mysteria, que videre ceteri non valent, hic Aaron et filii eius intelliguntur esse, qui ingredi possunt ad ea que aliis adire fas non est. Huic soli revelata patet arca testamenti, et urna habens manna. Hic considerat propiciatorium, Cherubin, mensam sanctam, candelabrum luminis, et altare incensi, qui scilicet verbo Dei et sapientie mysteriis operam dat, et Deo soli in sanctis vacat. Sciat sane non sibi esse licitum aperire ea quibus non licet, sed operta ceteris minus capacibus tradere portanda humeris. Cum enim ex verbis mysticis, perfecti doctores opera iniungunt populis, et plebs implet que mandantur, sed non intelligit rationem, operta sancta sanctorum super humeros portantur. Moyses intelligebat que esset vera circumcisio, quod verum pascha, que vere neomenie, vera sabbata, et tamen ea per rerum corporalium species adumbrabat. Et cum sciret verum pasca immolandum esse Christum, ovem corporalem immolari mandabat in pascha. Et de de farine azimis diem festum agi, cum sciret diem festum agendum esse in azimis sinceritatis et veritatis. Hec et huiusmodi erant sancta sanctorum, que cum Moyses portanda ceteris traderet, id est rebus et operibus implenda, velata tamen communi sermone tradebat. Humeri autem opera significant.
Numérotation du verset
Nm. 4,20
alii nulla curiositate videant que sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
marg.|
ALII
NULLA
CURIOSITATE, etc. ORIGENES. In Ecclesiasticis quoque observationibus sunt, que omnibus facere necesse est: non tamen ratio omnibus patet. Quod enim genua flectimus orantes, et ex omnibus celi plagis ad solam orientis plagam conversi oramus, non facile cuiquam. Eucharistie quoque percipiende, vel eo ritu quo geritur explicande, vel eorum que geruntur in baptismo, verborum, gestorum, ordinum, interrogationum et responsionum, quis facile explicet rationem? Hec tamen (licet velata) humeris portamus, cum ita implemus ut a magno pontifice et filiis eius tradita et commendata suscepimus, nisi quis sit inter nos Aaron aut filius Aaron, quibus conceditur hec nuda perspicere, ita tamen sciant sibi velanda esse, nisi ceteris dari et in opus proferri ratio poposcerit.
Numérotation du verset
Nm. 4,21
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 4,22
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias ac8 cognationes suas
8 ac
Rusch
] et
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,23
a triginta
interl.|
SEPTUAGINTA:
a vicesimo quinto
marg.|
A TRIGINTA. Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Ioseph tricenarius Egypti suscepit gubernacula. Et David regnum, quod septuagenarius, id est perpetua quiete dignus complevit. Et Ezechiel prophetie dona promeruit. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et premia sublimiter sperari, arce vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensuratur.
annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo federis
marg.|
QUINQUAGINTA
, etc. ORIGENES. In hoc quoque libro de hostium spoliis, quidam offerunt dona Dei quinquagesimam portionem, qui non processerunt ad bellum. Quidam vero quingentesimam. In Genesi quoque ubi Deus tractabat de indulgentia Sodomorum, si forte possent ad veniam pervenire, huiusmodi mysteriorum conscius Abraham a quinquagesimo numero cepit pro indulgentia Domino supplicare dicens: Si inventi fuerint quinquaginta in civitate, non salvabis propter quinquaginta civitatem? etc. Oportet ergo operari Levitas in sanctis usque ad quinquaginta annos; inferiores quidem opera, meliores vero opera operum. Horum autem superiores spiritualibus officiis deservire, et introire in sancta sanctorum, et ibi operire que operienda sunt, et tradere filiis Caath portanda humeris et manibus evehenda.
marg.|
OMNES
QUI
INGREDIUNTUR, etc. ORIGENES. Dicitur de Levitis quod operentur a vicesimo quinto anno et supra, usque ad quinquagesimum annum. Omnis, inquit, qui procedit ad opus operum et ad opera que portantur, tabernaculi testimonii, etc. Nota distinctionem sermonum. Ubi de operibus filiorum Israel loquitur, non dixit opera operum, sed sola opera; ubi vero de officiis Levitarum, dixit opera operum. Sicut enim sunt sancta, et sancta sanctorum, sic sunt opera, et opera operum. Unde mihi videtur quod Moyses, ubi sensit esse quedam opera visibilia quibus inesset mystica intelligentia, hec non solum opera, sed opera operum dixit. Que vero communia et presentis temporis intellexit, hec tantum opera nominavit. Sunt ergo opera operum (sicut in presenti lectione vel in Exodo et in ceteris locis sub occultis precipitur mysteriis, et partim in presenti, et partim in futuro explendis) que non cuilibet, sed solis Levitis tradenda mandantur, scilicet a vicesimo quinto anno usque ad quinquagesimum. Quia in viginti quinque sensuum perfectio declaratur, ut quinquies quina numerentur. Quod indicat eum vocari ad opera operum in ministerio peragenda, qui ex omni parte multiplicatis et purificatis sensibus invenitur perfectus.
marg.|
AD
ANNOS
QUINQUAGINTA. ORIGENES. Quinquagesimus autem annus remissionem et indulgentiam significat. Nam quinquagesimus annus est, qui iubilaeus apud Hebreos dicitur, in quo possessionum, servitutis et debiti fit remissio. Et quinquagesimus dies post pascha festus traditur in lege. Et Dominus in Evangelio inducens debitores cum parabolam remissionis et indulgentie doceret, unum in quinquaginta et alium in quingentis denariis fuisse dicit obnoxios. Quinquaginta autem et quingenti cognatus est numerus. Decades enim quinquaginta faciunt quingentos.
marg.|
Aliter quoque hic numerus sacratus est. Septem enim septimanis, si addatur unius numeri perfectio, quinquaginta faciunt dies. Septuaginta quoque septimanis, si addatur unius decade consummatio, fiunt quingenti.
Numérotation du verset
Nm. 4,24
hoc est officium familie Gersonitarum
Numérotation du verset
Nm. 4,25
ut portent cortinas tabernaculi et tectum federis operimentum aliud et super omnia velamen hyacinthinum9 tentoriumque quod pendet in introitu federis tabernaculi
9 hyacinthinum
Rusch
] ianthinum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,26
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia que ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Numérotation du verset
Nm. 4,27
iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Numérotation du verset
Nm. 4,28
hic est cultus familie Gersonitarum in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset
Nm. 4,29
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numérotation du verset
Nm. 4,30
a triginta annis {t. 1: Erfurt, f. 144rb; facsim., p. 287b} et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum federis testimonii
Numérotation du verset
Nm. 4,31
hec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Numérotation du verset
Nm. 4,32
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Numérotation du verset
Nm. 4,33
hoc est officium familie Meraritarum et ministerium in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset
Nm. 4,34
recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagoge filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,35
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi federis
Numérotation du verset
Nm. 4,36
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta
Numérotation du verset
Nm. 4,37
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum federis hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi
Numérotation du verset
Nm. 4,38
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,39
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur {t. 1: Erfurt, f. 144va; facsim., p. 288a} ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 4,40
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta
Numérotation du verset
Nm. 4,41
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini
Numérotation du verset
Nm. 4,42
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset
Nm. 4,43
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi federis
Numérotation du verset
Nm. 4,44
et inventi sunt tria millia ducenti
Numérotation du verset
Nm. 4,45
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium
interl.|
alias:
imperium
Domini per manum Moysi
Numérotation du verset
Nm. 4,46
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri10 fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
10 recensiri]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,47
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Numérotation du verset
Nm. 4,48
fuerunt simul octo millia quingenti et11 octoginta.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 4,49
Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses unumquemque iuxta officium suum12 et onera sua sicut preceperat ei Dominus.
12 suum]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_4)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_4)
Notes :