Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Lc. 1,1 

PROHEMIUM BEATI LUCE IN EVANGELIUM SUUM INCIPIT.1 Quoniam quidem multi
1 Prohemium... incipit] Item alius prologus ΩJ, Alius prologus , Hic incipit Lucas et facit ipse prologum suum Cor1 LP , Weber
conati sunt ordinare narrationem2 que in nobis
2 narrationem ΩJ Rusch Weber ] narrationes
complete sunt
rerum
Numérotation du verset Lc. 1,2 

sicut tradiderunt nobis
qui ab initio ipsi viderunt
et ministri fuerunt sermonis,
Numérotation du verset Lc. 1,3 

visum est et mihi
assecuto a principio omnia3 diligenter,
3 omnia Ω Catena Rusch ] omnibus ΩJ* ( rubr. cancel. ) Weber
ex ordine tibi4 scribere, optime Theophile,
4 ex ordine – tibi ] inv.
Numérotation du verset Lc. 1,4 

ut cognoscas eorum verborum5 de quibus eruditus es veritatem.
5 verborum P ] om.
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM INCIPIT. CAPITULUM 16
6 Evangelium… Capitulum 1 Rusch ] Expliciunt prologi. Incipit evangelium secundum Lucam , Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Lucam ΩJ, hic incipit c. 1 CorS1, om. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 1,5 

Fuit in diebus Herodis regis Iudee,
sacerdos quidam
nomine Zacharias
de vice Abia
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.
Numérotation du verset Lc. 1,6 

Erant autem ambo iusti7
7 ambo iusti Li448 Rusch ] inv. Cas574 Li448@ Weber
ante Deum,
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
sine querela.
Numérotation du verset Lc. 1,7 

Et non erat illis filius
eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent8 in diebus suis.
8 processissent S Catena Weber ] processerant Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,8 

Factum est autem cum sacerdotio fungeretur9
9 fungeretur Rusch Weber ] + Zacharias Li448@
in ordine vicis sue ante Deum,
Numérotation du verset Lc. 1,9 

secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret
ingressus in10 templum Domini
10 in S Cas574 Catena Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,10 

et omnis multitudo populi erat foris orans11 hora incensi12.
11 populi erat foris orans Rusch ] erat populi orans foris Am70 (foras) Weber, populi erat orans foris Cas574 (foras) Catena |
12 incensi] in cena Am70 |
Numérotation du verset Lc. 1,11 

Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
Numérotation du verset Lc. 1,12 

Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum13.
13 eum Catena Rusch Weber ] illum
Numérotation du verset Lc. 1,13 

Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
tua
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
et vocabis nomen eius Ioannem.
Numérotation du verset Lc. 1,14 

Et erit gaudium tibi14 et exultatio
14 gaudium tibi S Cas574 Li448 Ed1455 Weber ] inv. Li448@ Rusch
et multi in nativitate eius gaudebunt.
Numérotation du verset Lc. 1,15 

Erit enim magnus
coram Domino et15 vinum et siceram16 non bibet
15 et Cas574 Catena S Ed1455 Weber ] om. Rusch |
16 siceram Cas574 Catena S Rusch ] sicera Weber |
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
Numérotation du verset Lc. 1,16 

et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
Numérotation du verset Lc. 1,17 

Et ipse precedet ante illum
in spiritu
et virtute17 Elie
17 virtute] veritate *
ut convertat corda patrum in filios
et incredulos18
18 incredibiles Ed1455 Rusch Weber ] incredulos Li448@
ad prudentiam iustorum
parare Domino plebem perfectam.
Numérotation du verset Lc. 1,18 

Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam?
Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.
Numérotation du verset Lc. 1,19 

Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel
qui asto
ante Deum
et missus sum loqui ad te et hec tibi evangelizare
Numérotation du verset Lc. 1,20 

et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis que implebuntur in tempore suo.
Numérotation du verset Lc. 1,21 

Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Numérotation du verset Lc. 1,22 

Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Numérotation du verset Lc. 1,23 

Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.
Numérotation du verset Lc. 1,24 

Post hos autem dies
concepit Elisabeth19 uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
19 Elisabeth] + filium
Numérotation du verset Lc. 1,25 

Quia sic fecit mihi Dominus20 in diebus
20 fecit mihi Dominus Cas547 Li448 Rusch ] fecit Dominus mihi Li448@ , mihi fecit Dominus Weber
quibus respexit aufferre opprobrium meum inter homines.
Numérotation du verset Lc. 1,26 

In mense autem sexto,
missus est angelus Gabriel21 a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth
21 angelus Gabriel Am70 Cas574 Catena ² Weber ] inv. * Rusch, angelus * (glossator compl.: a. Gabriel )
Numérotation du verset Lc. 1,27 

ad virginem desponsatam
viro cui nomen erat Ioseph
de domo David
et nomen virginis Maria.
Numérotation du verset Lc. 1,28 

Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus.
Numérotation du verset Lc. 1,29 

Que cum audisset22 turbata est
22 audisset Catena Rusch ] vidisset Weber
in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio.
Numérotation du verset Lc. 1,30 

Et ait angelus ei 23: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
23 angelus ei  Am70 F P S Ed1455 Rusch Clementina Weber ] inv. Cas574 Catena, illi angelus M
Numérotation du verset Lc. 1,31 

Ecce concipies in utero et paries filium
et vocabis nomen eius Iesum.
Numérotation du verset Lc. 1,32 

Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
et dabit illi24 Dominus Deus25 sedem
24 illi] om. |
25 Deus] om. |
David patris eius.
Numérotation du verset Lc. 1,33 

Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis.
Numérotation du verset Lc. 1,34 

Dixit autem Maria ad angelum:
Quomodo fiet istud
quoniam virum non cognosco?
Numérotation du verset Lc. 1,35 

Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te
et virtus Altissimi
obumbrabit tibi.
Ideoque et26 quod nascetur ex te27 sanctum vocabitur Filius Dei.
26 et Cas574 Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
27 ex te Cas574 Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 1,36 

Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute28 sua
28 senectute Catena Rusch ] senecta Weber
et hic mensis
est sextus
illi que vocatur sterilis.
Numérotation du verset Lc. 1,37 

Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Numérotation du verset Lc. 1,38 

Dixit autem Maria:
Ecce ancilla Domini
fiat mihi secundum verbum tuum.
Et discessit ab illa angelus29.
29 ab illa - angelus Cas574 Catena S Ed1455 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,39 

Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
cum festinatione in civitatem Iuda30.
30 Iuda Catena Rusch Clementina Weber ] Iude Wordsworth ( To22 Ad10546 Vallicelliana B.VI )
Numérotation du verset Lc. 1,40 

Et intravit in31 domum Zacharie
31 in Li448 S P Rusch Weber ] om. Cas574 Li448@
et salutavit Elisabeth.
Numérotation du verset Lc. 1,41 

Et factum est ut audivit salutationem Marie Elisabeth,
exultavit infans in utero eius
et repleta est Spiritu sancto Elisabeth
Numérotation du verset Lc. 1,42 

et exclamavit
voce magna
et32 dixit:
32 et] om.
Benedicta tu inter mulieres
et benedictus fructus ventris tui.
Numérotation du verset Lc. 1,43 

Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
Numérotation du verset Lc. 1,44 

Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis
exultavit in gaudio33 infans in utero meo.
33 in gaudio CorS2 ( Infra. .e. et factum est ut audivit. in gaudio. al. sine hoc sed textus est ) coniec. ] om. CorS2 ( al. ) ; haec lectio nec Wordsworth nec Weber recenserunt.
Numérotation du verset Lc. 1,45 

Et beata que credidisti34 quoniam perficientur ea35 que dicta sunt tibi36 a Domino37.
34 credidisti Wordsworth (B D P9389² G H Θ J K To22 O Q R V X Z) Weber (s Z P G Φ) Cor4 CorS2 (utraque correctio sic) Cor2 (in antiphona dicitur in secunda persona CREDIDISTI ) ΩM² ΩF ( sic iuxta imaginem phototypicam quam propria industria feci ante deteriorationem – potius quam restaurationem – A.D. 2012-2013 a conservatoribus Bibliothecae Mediceae perpetratam) ΩJ S R Li448@ Rusch Clementina] credidit Amiatinus Cava etc. BL35167 Sarum ΩM* CorS2 (in aliis BEATA QUE CREDIDIT etc. dicta sunt) Cor2 (grec. anti.) Am70 Cas574 L Ed1455 Weber, credidit vel credidisti Li448 Mt366 |
35 ea] in te Rusch , cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165 etc. |
36 tibi ΩM ΩJ ΩF S R Am70 Li448@ Rusch Clementina ] ei Cor2 ( grec. anti. ) BL35167 ( a Domino ei ) Cas574 L Ed1455 Weber, tibi vel ei Li448 etc., ei vel tibi Mt366 etc. |
37 Et beata… Domino] Cor2 V f. : « Et infra: EXULTAVIT IN GAUDIO INFANS IN UTERO MEO ET BEATA QUE CREDIDIT QUONIAM PERFICIENTUR EA QUE DICTA SUNT EI A DOMINO : grec. anti. In antiphona dicitur in secunda persona CREDIDISTI  ». Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165: “Beata es, Virgo Maria Dei Genitrix, QUAE CREDIDISTI Domino perfecta sunt IN TE QUAE DICTA SUNT TIBI ” ; cf. ibid., n° 1455, 1565, 1566, 2925, 6165, 6165bis, 6759. |
Numérotation du verset Lc. 1,46 

Et ait Maria:
Magnificat anima mea
Dominum.
Numérotation du verset Lc. 1,47 

Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Numérotation du verset Lc. 1,48 

quia respexit
humilitatem ancille sue.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes38
38 dicent omnes L Rusch Weber Catena ] inv. Li448@*
generationes
Numérotation du verset Lc. 1,49 

quia
fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius.
Numérotation du verset Lc. 1,50 

Et misericordia eius
a
progenie
in39 40
39 a progenie in Cor2 ² (**) CorS2 (… Paris<iis> sed in pluribus: A PROGENIE IN PROGENIES ) J F P S R Catena ] in progenies et BL35167 M Cor2 (anti.) CorS2 ( IN PROGENIES ET PROGENIES al<iqui> sic et Paris<iis> sed in pluribus A PROGENIE IN PROGENIES ) Ed1455 Rusch Weber |
40 <Nota> CorS2 note la présence de la leçon “in progenies et” dans quelques manuscrits à Paris, mais indique la leçon liturgique comme majoritaire. On est donc en présence de deux versions du texte ‘parisien’, l’ancienne et la moderne. Cette clé de lecture permet de concilier sans contradiction les assertions de CorS2 et Cor2 . |
progenies timentibus eum.
Numérotation du verset Lc. 1,51 

Fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui.
Numérotation du verset Lc. 1,52 

Deposuit
potentes de sede et exaltavit humiles.
Numérotation du verset Lc. 1,53 

Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Numérotation du verset Lc. 1,54 

Suscepit Israel puerum suum41
41 suum Cor2 ² ] om. Cor2*
recordatus42
42 recordatus Cas574 BL35167 Cor2² (**) Cor2 ( moderni ) J F P S Li448 Clementina ] + est Li448@ , memorari Cor2 (grec. anti.) Ed1455 Rusch Weber
misericordie sue43.
43 sue Weber (M P) Cas574 BL35167 J P S Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 1,55 

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in secula.
Numérotation du verset Lc. 1,56 

Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
et reversa est in domum suam
Numérotation du verset Lc. 1,57 

Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.
Numérotation du verset Lc. 1,58 

Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.
Numérotation du verset Lc. 1,59 

Et factum est in die octavo,
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui44 Zachariam.
44 sui Cas574 N P Catena Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Lc. 1,60 

Et respondens mater eius
dixit: Nequaquam sed vocabitur Ioannes.
Numérotation du verset Lc. 1,61 

Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua45 qui vocetur hoc nomine.
45 tua] + eius , sua Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,62 

Innuebant autem46 patri eius quem vellet vocari eum.
46 autem Cas574 N Rusch Weber ] om. P
Numérotation du verset Lc. 1,63 

Et postulans pugillarem
scripsit dicens: Ioannes est nomen eius.
Et mirati sunt universi.
Numérotation du verset Lc. 1,64 

Apertum est autem illico os eius et lingua eius et47 loquebatur benedicens Deum.
47 et BL35167 L N Cas574 Li448@ Ed1455 Weber ] om. Am70 Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,65 

Et factus est timor super omnes48 vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba hec.
48 omnes S Rusch ] om.
Numérotation du verset Lc. 1,66 

Et posuerunt omnes qui audierant49
49 audierant Cas574 Li448@ S P Weber ] audierunt Rusch
in corde suo
dicentes: Quis50 putas puer iste erit?
50 Quis P Catena Rusch ] Quid CorS2 (in greco) Weber
Etenim manus Domini erat cum illo.
Numérotation du verset Lc. 1,67 

Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto et prophetavit dicens:
Numérotation du verset Lc. 1,68 

Benedictus
Dominus51 Deus Israel quia visitavit
51 Dominus P Catena Rusch ] om. Weber
et fecit redemptionem
plebis52 sue.
52 plebis P Li448@ Rusch ] plebi Weber
Numérotation du verset Lc. 1,69 

et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui.
Numérotation du verset Lc. 1,70 

Sicut locutus est per os sanctorum qui a seculo sunt prophetarum eius,
Numérotation du verset Lc. 1,71 

salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium qui oderunt nos.
Numérotation du verset Lc. 1,72 

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
Numérotation du verset Lc. 1,73 

Iusiurandum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Numérotation du verset Lc. 1,74 

daturum
se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Numérotation du verset Lc. 1,75 

in sanctitate
et iustitia
coram ipso
omnibus diebus nostris.
Numérotation du verset Lc. 1,76 

Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis ; preibis enim ante faciem Domini parare vias eius.
Numérotation du verset Lc. 1,77 

Ad dandam scientiam salutis plebi eius ; in remissionem peccatorum eorum.
Numérotation du verset Lc. 1,78 

Per viscera
misericordie Dei nostri
in quibus
visitavit nos
oriens ex alto.
Numérotation du verset Lc. 1,79 

Illuminare
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Numérotation du verset Lc. 1,80 

Puer autem crescebat
et confortabatur spiritu et erat in desertis53 usque ad54 diem ostensionis55 sue ad Israel.
53 desertis P Catena Rusch ] deserto Weber |
54 ad Catena Rusch ] in P Weber |
55 ostensionis Li448 Rusch Weber ] offensionis Li448@ |

Capitulum 1

Numérotation du verset Lc. 1,1 
PROHEMIUM BEATI LUCE IN EVANGELIUM SUUM INCIPIT.1 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 990ra ; facsim., p. 139a} Quoniam quidem multi
1 Prohemium... incipit] Item alius prologus ΩJ, Alius prologus ΩP , Hic incipit Lucas et facit ipse prologum suum Cor1 LP , Weber
interl.| ut Basilides et Appelles et qui sub nomine Thome vel Matthie vel aliorum apostolorum falsa scripserunt
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 990ra ; facsim., p. 139a} QUONIAM  QUIDEM. BEDA. Lucas de omnibus que fecit Iesus et docuit usque in diem qua assumptus est sermonem facturus. Primo eorum qui de eo falsa scripserunt redarguit auda2ciam. Scribit autem historico stilo. Magis enim in describendis rebus quam exprimendis preceptis studium habuit. Et historico more de narratione sumpsit exordium et eam historiam plena digestione prosequitur.
2 h. l.] inv. Ro1302
marg.| BEDA. Nota ea causa maxime scripsisse evangelium, ne pseudo evangelistis esset facultas predicandi qui sub nomine Christi apostolorumque conati sunt sectas perfidie inducere.
marg.| MULTI. BEDA. Non tam numerositate quam heresum diversitate qui non Spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati, magis ordinarent narrationem quam historie texerent veritatem.
conati sunt ordinare narrationem3 que in nobis
3 narrationem BL35167 ΩJ Rusch Weber ] narrationes ΩP
interl.| non nos sed in nobis Deus fecit
marg.| CONATI. AMBROSIUS. Conatur qui incipit nec perficit, qui suis viribus non gratie Dei que irrigat confidit, qui quod ab aliis dictum videt abolere intendit. Non conatur qui divino spiritu res et dicta ministrante cepta complet.
complete sunt
interl.| vel redundant
marg.| COMPLETE. AMBROSIUS. Redundant per universum mundum, mentes fidelium rigant et confirmant.
marg.| AMBROSIUS. Quod redundat in nullo deficit et de completo nemo dubitat, cum fidem affectus astruit, exitus probat.
rerum
interl.| evangelii
Numérotation du verset Lc. 1,2 
sicut tradiderunt nobis
marg.| NOBIS. BEDA. Non solum Marcus et Lucas auditu didicerunt que scriberent, sed etiam Mattheus et Ioannes multa de infantia, pueritia, genealogia salvatoris aliis narrantibus didicerunt.
qui ab initio ipsi viderunt
interl.| non solum corporali sed potius mentis intuitu
et ministri fuerunt sermonis,
interl.| huius Verbi quod «caro factum est»a
a Io. 1, 14.
interl.| et quoniam hoc est
marg.| VIDERUNT  ET  MINISTRI etc. AMBROSIUS. Gemina virtus est in homine perfecto, intentio et actio. Utramque notat in apostolis fuisse et visionem, id est intentionem. Et ministerium, id est actionem, ut per id quod viderint divine cognitionis intelligatur intentio. Per id quod ministri fuerunt eorum actio declaretur.
Numérotation du verset Lc. 1,3 
visum est et mihi
interl.| non humana voluntate sed Spiritu sancto intus instigante cuius gratia geritur ut id quod bonum est nobis etiam bonum videatur
marg.| AMBROSIUS. Hoc verbum non prolativum, sed substantivum interiori mente videtur. Unde Moyses dicitb:"Quia populus videbat vocem" que non solet videri sed audiri. Audivit Petrus Verbum quando dictum est eic:"Veni post me faciam te piscatorem hominum". Ministrat quando tollit crucem et sequitur Christum.
b Cf. Ex. 20, 18: « Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum bucinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul ».
c Cf. Mc. 1, 17: « Et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ».
assecuto a principio omnia4 diligenter,
4 omnia BL35167 Ω ΩP Catena Rusch ] omnibus ΩJ* ( rubr. cancel. ) Weber
marg.| OMNIA. BEDA. Non omnia que assecutus, sed de omnibus que ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa preterit que alii dicunt, ut diversa in evangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.
marg.| AMBROSIUS. Prolixiorem notat hunc evangelii librum quam aliorum evangelistarum. Unde et a Paulo laudatur, quia omnia assecutus est, non quod omnia scripserit que nec mundus capit.
ex ordine tibi5 scribere, optime Theophile,
5 ex ordine – tibi BL35167 ] inv. ΩP
marg.| THEOPHILE. BEDA. Theophilus 'amans Deum' vel 'amatus a Deo'. Qui amat Deum vel a Deo vult amari ad se putet evangelium scribi et ut bonum depositum sibi commendari. Non nova Theophilo promittuntur sed eadem quibus est eruditus, ut quo quid ordine a Domino gestum dictum ve sit agnoscat, quia perfectus non solum in Iesum credere, sed et fidem perpetue divinitatis et temporanee dispensationis illius debet ordinem nosse.
Numérotation du verset Lc. 1,4 
ut cognoscas eorum verborum6 de quibus eruditus es veritatem.
6 verborum Ω P ] om. BL35167
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM INCIPIT. CAPITULUM 17
7 Evangelium… Capitulum 1 Rusch ] Expliciunt prologi. Incipit evangelium secundum Lucam ΩP , Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Lucam ΩJ, hic incipit c. 1 CorS1, om. BL35167 Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 1,5 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 990rb ; facsim., p. 139b} Fuit in diebus Herodis regis Iudee,
interl.| iam alienigena regnabat
marg.| FUIT IN DIEBUS . AMBROSIUS. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur et in vitulo consummatur, id est in Christo qui pro mundi vita immolatur.
sacerdos quidam
marg.| SACERDOS  QUIDAM etc. Implevit ordinem: dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem eius et uxorem illius indicat.
nomine Zacharias
marg.| ZACHARIAS. Zacharias 'memor Domini' cui apparet angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.
de vice Abia
marg.| DE  VICE  ABIA. BEDA. Abia 'pater Dominus'. Et aptum fuit ut in tempore officii patris Domini conceptus esset iste qui patrem dominum predicaret.
marg.| Cum David cultum domus Domini ampliaret, ministeria sacerdotum in viginta quatuor sortibus divisit, in quibus familiam Abia de qua Zacharias, sors octava contigit, ut preco novi Testamenti in octave sortis vice nascatur, quia per octo novum, sicut per septem testamentum declaratur vetus.
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.
marg.| ELISABETH. Elisabeth 'Dei mei saturitas', significat Mariam que plena Deo fuit.
marg.| BEDA. AMBROSIUS. Non solum a parentibus, sed etiam a progenitoribus nobilitas Baptiste monstratur. Non seculari potestate sublimis sed religione. Tales enim parentes prenuntius habere debuit, ut quasi iure nature infusam fidem adventus Christi predicaret.
marg.| AMBROSIUS. Docet divina Scriptura in his quos commendare volumus. Non solum mores sed etiam parentes oportere laudari, ut quasi hereditario iure puritatem habere videantur illi quos laudamus. Nobilitatur itaque Ioannes Baptista parentibus, miraculis, moribus, munere, passione. Sic Samuel, sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit quam posteris reliquit.
Numérotation du verset Lc. 1,6 
Erant autem ambo iusti8
8 ambo iusti ΩP Li448 Rusch ] inv. BL35167 Cas574 Li448@ Weber
interl.| non coram hominibus quia omnis sterilis in lege maledicta fuit.
marg.| ERANT  AUTEM  AMBO. BEDA. AMBROSIUS. Plena laudatio que genus in maioribus, mores in equitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, iudicium in iustificationibus comprebendit.
ante Deum,
interl.| qui non fallitur ut homines
marg.| IUSTI  ANTE  DEUM etc. AMBROSIUS. Non enim omnis qui iustus est ante homines iustus est ante Deum. Aliter enim vident homines, aliter Deus. Homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus tamen non sit ante Deum si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
marg.| MANDATIS  ET  IUSTIFICATIONIBUS etc. AMBROSIUS. BEDA. Prius mandatum, secunda est iustificatio. Cum enim mandatis celestibus obedimus in mandatis Dei incedimus. Cum recte et congrue iudicamus, tenere Domini iustificationem videmur.
sine querela.
interl.| non quod non peccaverunt sed quia per gratiam Dei abluti peccare desierintA
A ¶Codd. : Cas409 Rusch
marg.| SINE  QUERELA etc. Ecce temperata iustitia. Plerumque durior iustitia hominum querelam provocat. Unde Apostolusd: «Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus». Et Ecclesiastes:"Ne sis multum iustus"e. Vel:   Incedentes in omnibus et   Iusti sine querela , id est sine conscientia vane laudis.
d Rm. 12, 17.
e Cf. Qo. (Ecl.) 7, 17: « Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas ».
Numérotation du verset Lc. 1,7 
Et non erat illis filius
interl.| due cause non habendi memorantur ut maior appareat virtusB
B ¶Codd. : Cas409 Rusch | non habendi - mem.] inv. Cas409
marg.| ET  NON  ERAT  ILLIS. BEDA. Divinitus procuratum fuit ut de provectis diuque fructu coniugii privatis Ioannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et ceteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophete. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes:"Quis putas puer iste erit?"
eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent9 in diebus suis.
9 processissent BL35167 Ω S ΩP Catena Weber ] processerant Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,8 
Factum est autem cum sacerdotio fungeretur10
10 fungeretur Rusch Weber ] + Zacharias ΩP Li448@
marg.| FACTUM  EST  AUTEM  CUM. Cum ex precepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere iubeatur, tempore David statutum est, ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis sue singuli castimonie studerent, nec interea domum tangerent.
marg.| IN  ORDINE  VICIS. AMBROSIUS. Zacharias designatur summus sacerdos qui uno tantum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 990va ; facsim., p. 140a} anni tempore solus intrat templum cum sanguine quem offert pro11 populo. Qui tunc sorte querebatur, cum verus sacerdos adhuc ignorabatur qui in eternum permaneret, et tunc vices erant, nunc12 perpetuitas. Solus intrat quia illum significat cuius sacrificium non esset commune cum ceteris.C
C ¶Codd. : Cas409 Rusch
11 pro] om. Cas409
12 nunc] non Cas409
Numérotation du verset Lc. 1,9 
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret
marg.| SORTE. BEDA. Non nova tunc   sorte electus quando   incensum erat adolendum, sed prisca sorte preelectus, cum primum ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet. Hec sollemnitas septimo mense celebrabatur et dies expiationis sive propitiationis vocabatur, quando solus pontifex introibat in secundum tabernaculum cum sanguine. In quo significatur Iesus sacerdos qui impleta dispensatione carnis celi secreta subiit, ut propitium faceret nobis patrem et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc pro foribus exspectant orantes et diligunt adventum eius. Pulchre igitur ea die descensio eius per angelum nuntiatur qua eius per legem ascensio figurabatur, quia:"Qui descendit ipse est qui ascendit"f qui quodammodo predicitur dum ille promittitur precursurus.
f Cf. Eph. 4, 9-10: « Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terre? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia ».
ingressus in13 templum Domini
13 in BL35167 Ω S Cas574 Catena Weber ] om. ΩP Rusch
interl.| hic notatur summusD
Numérotation du verset Lc. 1,10 
et omnis multitudo populi erat foris orans14 hora incensi15.
14 populi erat foris orans Rusch ] erat populi orans foris BL35167 Am70 (foras) Weber, populi erat orans foris Cas574 (foras) ΩP Catena
15 incensi] in cena Am70
marg.| INGRESSUS etc. AMBROSIUS. Ingreditur Zacharias in16 templum, id est Christus in Mariam, populus orat libertatem de captivitate.   Apparuit : non dixit ‘venit’ quia ante ibi erat. Zacharias turbatur, id est Iudei adveniente17 Christo.E
E ¶Codd. : Cas409 ; Rusch |Ambrosius] om. Cas409
16 in Cas409] om. Rusch
17 adveniente] veniente Ca409
Numérotation du verset Lc. 1,11 
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
marg.| APPARUIT. AMBROSIUS. BEDA. De Deo vel de angelis dicitur apparere qui non possunt previderi, sed repentino aspectu videntur, nec in potestate nostra est illos videre, sed in potestate illorum est apparere et videri quando volunt. Et bene in templo, iuxta altare et a dextris apparet, quia veri sacerdotis adventum et ministerium sacrificii universalis et celestis doni gaudium quod per dexteram significatur predicat.
Numérotation du verset Lc. 1,12 
Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum18.
18 eum BL35167 Catena Rusch Weber ] illum ΩP
marg.| ET  ZACHARIAS. AMBROSIUS. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelice benignitatis est paventem de suo aspectu blandiendo solari. Contra demones si quos sua penitentia territos senserint ampliore horrore concutiunt.
Numérotation du verset Lc. 1,13 
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
interl.| vel oratio
marg.| QUONIAM  EXAUDITA. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis et donatus est tibi precursor.
marg.| AMBROSIUS. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum letitia plurimorum et magnitudo virtutis, Altissimi etiam propheta promittitur. Quin etiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pena plectitur silentii.
tua
interl.| facta pro populi redemptione non pro sobole quam desperabat se posse habere
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
marg.| BEDA. Ecce ordo salutis exprimitur cum illius nativitas predicitur qui preconando redemptori sit iter facturus predicando penitentiam et fidem Christi
et vocabis nomen eius Ioannem.
marg.| IOANNEM. BEDA. Singularis meriti est indicium quotiens hominibus a Deo vel imponitur nomen vel mutatur, ut Abram qui pater multarum gentium erat futurus, Abraham est vocatusg. Iacob qui Deum vidit Israel est appellatus. Ioannes ergo interpretatur 'in quo est gratia' vel 'Domini gratia'. Primo gratia sterilibus parentibus donatur, deinde ipsi Ioanni qui magnus coram Domino futurus et Spiritu sancto ex utero matris replendus. Postremo filiis Israel quos ad Dominum erat conversurus.
g Cf. Gn. 17, 5.
Numérotation du verset Lc. 1,14 
Et erit gaudium tibi19 et exultatio
19 gaudium tibi BL35167 ΩP Ω S Cas574 Li448 Ed1455 Weber ] inv. Li448@ Rusch
marg.| GAUDIUM. BEDA. Merito gaudet pater quod in senectute natum et quod talis gratie accepit filium. Gaudent alii quibus regni celestis evangelizaret ingressum. Nato precursore multi gaudent. Nato Domino gaudium magnum nuntiatur quod erit omni populo, quia hic salutem multis predicat, ille vero omnibus dat.
marg.| AMBROSIUS. GAUDIUM  ET  EXULTATIO. Monentur parentes non minus gratias agere pro ortu sanctorum filiorum quam pro meritis. Non enim parvum munus Dei est dare liberos propagatores generis, successionis heredes. Iacob in generatione duodecim filiorum gaudet, Abrahe filius datur, Zacharias exauditur. Divinum igitur munus est fecunditas parentis. Agant igitur patres gratias, quia genuerunt, filii quia generati, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 990vb ; facsim., p. 140b} matres quia honorantur premiis coniugii.
et multi in nativitate eius gaudebunt.
interl.| quia per eius predicationem gaudebunt in vitam eternam
Numérotation du verset Lc. 1,15 
interl.| AMBROSIUS. Non virtute corporis sed animi magnitudine
coram Domino et20 vinum et siceram21 non bibet
20 et BL35167 Cas574 Catena Ω S ΩP Ed1455 Weber ] om. Rusch
21 siceram Cas574 Catena Ω S ΩP Rusch ] sicera Weber
marg.| VINUM  ET  SICERAM. BEDA. Magne coram Deo virtutis est predicare in deserto gaudia celestia, terrenas delicias spernere, ob ludum lascivientis puelle capite truncari. Cuius ordinem magnitudinis subiungit: vinum et siceram non bibet. Sicera interpretatur 'ebrietas', quo nomine signatur omne poculum Dei quacumque materia factum quod inebriare possit. Decet autem vas celesti glorie mancipatum a seculi illecebris abstinere.
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
interl.| manens in utero
marg.| ET  SPIRITU  SANCTO. BEDA. Cum intrante beata Maria in utero genitricis exultavit et precursionis sue officium quoad potuit implevit. Nec dum erat illi spiritus vite et iam erat spiritus gratie.
Numérotation du verset Lc. 1,16 
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
marg.| ET  MULTOS. BEDA. 22 Cum Ioannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Israel ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum IsraelF
F ¶Codd. : interl.: Cas574 ; marg.: Rusch
22 Et multos Beda] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,17 
Et ipse precedet ante illum
interl.| prius natus, prius predicat, prius moritur, precurrit preco iudicemG
marg.| PRECEDET  ANTE. BEDA. Sicut Elias preco iudicis, sic Ioannes preco Redemptoris. Ambo in deserto, ambo victu parci, vestitu inculti. Ambo regum insaniam tolerant. Ille Iordanem divisit celum petiturus, hic ad lavacrum salutare quo celum petitur convertit. Hic cum Domino conuersatur in terris, ille cum eo manifestatur in gloria.
in spiritu
interl.| sanctoH
et virtute23 Elie
23 virtute] veritate BL35167 *
interl.| signorumI
marg.| IN  SPIRITU  ET  VIRTUTE etc. AMBROSIUS. Bene iunguntur spiritu et virtute, non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentie et patientie et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit.
ut convertat corda patrum in filios
marg.| CONVERTAT  CORDA. BEDA.   Corda patrum in filios convertit, dum spiritualem sanctorum antiquorum scientiam 24 scient populis predicando infundit. Prudentia vero iustorum est, non de legis operibus iustitiam presumere, sed ex fide salutem querere ut quamvis in lege positi, legis iussa perficiant, gratia tamen Dei se salvandos per Christum intelligant:"Iustus enim ex fide vivit"h. Qua sententia quia diutius increduli et25 per Ioannem imbuti et per Eliam sunt imbuendi. Fere eadem verba que angelus de Ioanne, Malachias predixit de Elia.J i
h Rm. 1, 17: « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit » ; Gal. 3, 11: « Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est, quia iustus ex fide vivit ». Cf. Hab. 2, 4: «Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso, iustus autem in fide sua vivet ».
i ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, lin. 291-298 sqq.: «Prudentia uero iustorum est non de legis operibus iustitiam praesumere sed ex fide salutem quaerere ut quamuis in lege positi legis iussa perficiant gratia se tamen dei per christum saluandos intellegant. Iustus enim ex fide uiuit. Et petrus de iugo legis ait: quod neque patres nostri neque nos portare potuimus sed per gratiam domini iesu credimus saluari quemadmodum et illi. Qua prudentia quia diutius increduli et per iohannem imbuti et per heliam sunt imbuendi recte haec sententia quae per angelum de iohanne dicta est iisdem paene sillabis est de helia per malachiam praedicta ».
J ¶Codd. : Ca574 Rusch
24 scientiam] intelligentiam vel praem. Cas574
25 et] om. Cas574
et incredulos26
26 incredibiles Ed1455 Rusch Weber ] incredulos BL35167 ΩP Li448@
interl.| vel: incredibiles 27 K
27 incredulos – vel – incredibiles] scrips., inv. Rusch
ad prudentiam iustorum
interl.| precedetL
parare Domino plebem perfectam.
Numérotation du verset Lc. 1,18 
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam?
marg.| UNDE  HOC  SCIAM. BEDA. Si homo esset qui promittebat impune liceret querere signum, sed cum angelus sit qui promittit non decet dubitare.
Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.
Numérotation du verset Lc. 1,19 
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel
interl.| fortitudo Dei
marg.| BEDA. Propter altitudinem promissorum dubitat, signum inquirens quando credere valeat, cui angeli visio et allocutio pro signo sufficere debuerat. Unde tacendo merito diffidentie penam luit, cui eadem taciturnitas et signum fidei quod quesivit et infidelitatis esset pena quam meruit.
qui asto
interl.| alias assistoM
ante Deum
marg.| ANTE  DEUM. BEDA. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen   ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circumscriptus, summus spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit angelus quocumque movetur vel mittatur.
et missus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991ra ; facsim., p. 141a} sum loqui ad te et hec tibi evangelizare
Numérotation du verset Lc. 1,20 
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis que implebuntur in tempore suo.
marg.| BEDA. Dat signum quod rogatur ut qui discredendo locutus est iam tacendo credere discat
marg.| BEDA. ALLEG< ORICE>. Per Zachariam sacerdotem 'sacerdotium Iudeorum', per Elisabeth 'lex' signatur que sacerdotum doctrinis exercitata, quasi virili auxilio spirituales filios Deo gignere debebat. Sed quasi sterilis erat, quia neminem ad perfectum ducebat, nec ianuam celi aperiebat.   Ambo erant iusti , quia lex bona et mandatum iustum et sanctum28 et sacerdotium legale secundum dispensationem illius temporis, bonum, sanctum et iustum.   Ambo processerant   in diebus suis , quia legalis devotio tempore Moysi quasi in adolescentia fuit et effloruit, sed adveniente Christo iam incurvatur ad senium29, cum et sacerdotii ordo per ambitiones et contentiones pontificum confunditur et ipsa lex per traditiones Phariseorum discisa minus habilis est ad generandum. Ingreditur Zacharias30   templum , quia sacerdotum est intrare in sanctuarium et intelligere nouissima mysteriorum celestium.   Foris orat   multitudo , quia dum mystica penetrare nequit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991ra ; facsim., p. 141a} necesse est ut humiliter intendat doctorum monitis. Dum altari thymiama imponit nasciturum Ioannem agnoscit, quia dum doctores altiori flamma divine lectionis arderent31, gratiam Dei per Iesum Christum32 venturam de interiori litterarum medulla quasi de vulva Elisabeth prodituram reperiunt."Et hoc per angelum", quia:"Lex per angelos ordinata in manu mediatoris"j. Non credens   mutus fit, quia mutus est qui spiritualem sensum in littera non intelligit et talis magister quasi verbi et rationis expers populum non docet, sed quasi tacitis nutibus innuit, quia nec rationem attendit sacrificiorum, nec curat scire dicta prophetarum. Muto permanente Zacharia concipit   Elisabeth Ioannem, quia licet pontifices et Pharisei, nec ipsi intrent, nec auditores in interiora legis intrare permittant, interiora tamen legis sacramentis Christi abundant. Conceptum   Elisabeth quinque mensibus occultat, sive quia Moyses legifer quinque libris mysteria Christi parabolatim designat, seu quia ipsa lex Christi dispensationem in quinque mundi etatibus per sanctorum facta vel dicta figurat. Et ideo quia Incarnatio Christi vel sexta seculi etate futura, vel ad impletionem legis erat pro futura, recte sexto mense concepti Ioannis Christi Incarnatio nuntiatur.N k
j Cf. Gal. 3, 19: « Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris »
k ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, lin. 377 qq.: « Allegorice autem per zachariam sacerdotium iudaeorum per elisabeth potest lex ipsa designari quae sacerdotum doctrinis exercita quasi auxilio uirili fulta spiritales deo filios gignere debebat sed quasi ob sterilitatis iniuriam minime ualebat non quia non multi et ante legem et in lege perfectissimae uitae fuerint sed quia neminem ad perfectum adduxit lex quae regnum caelorum reserare nisi christo praecedente non potuit. Bene autem dicitur quia erant iusti ambo ante deum quia sicut bona est lex et mandatum sanctum et iustum et bonum ita etiam et sacerdotium legale pro dispensatione temporis illius sanctum bonum et iustum est. Et quod sequitur quia ambo processissent in diebus suis ita potest exponi quod legali deuotione quasi adulescentia uel iuuentus ipsius moysi temporibus et deinceps effloruerit incumbente autem saluatoris aduentu dira eam senectus incuruauerit quando et sacerdotii ordo per ambitiones et contentiones pontificum confusus et ipsa lex per pharisaeorum traditiones descissa minus habilis est ad gignendum deo filios effecta. Ingreditur ergo zacharias templum quia sacerdotum est intrare in sanctuarium dei et intellegere in nouissima mysteriorum caelestium. Orat foris multitudo quia qui secreta quaeque et mystica penetrare sublimiter nequeunt doctiorum necesse est monitis humiliter intendant. Dum uero zacharias altari thimiama imponit nasciturum iohannem cognoscit quia dum doctores ampliori flamma diuinae lectionis inardescunt gratiam dei per iesum christum uenturam et de interiori litterarum medulla quasi de uulua elisabeth prodituram esse repperiunt. Et hoc bene per angelum quia et lex est ordinata per angelos in manu mediatoris... ».
N ¶Codd. : Rusch ; sparsim contuli: Cas241 (9) Cas574 (290a)
28 iustum et sanctum] inv. Cas241
29 ad senium] om. Cas574
30 Zacharias] + et Cas574
31 arderent] ardent Cas241 Cas574
32 Christum] + gratiam Dei Cas241* ( sublin .)
Numérotation du verset Lc. 1,21 
Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Numérotation du verset Lc. 1,22 
Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt
interl.| per hoc scilicet
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
marg.| ET  IPSE  ERAT. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem cui similis populus Iudeorum, actuum suorum impotens reddere rationem.
Numérotation du verset Lc. 1,23 
Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.
marg.| UT  IMPLETI  SUNT. Quia vicis sue tempore, pontifices templi, tantum officiis mancipati non solum a complexu uxorum sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus, quibus non carnalis successio sed spiritualis perfectio queritur, qui quotidie presto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.
Numérotation du verset Lc. 1,24 
Post hos autem dies
interl.| officii ZacharieO
concepit Elisabeth33 uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
33 Elisabeth] + filium BL35167
marg.| OCCULTABAT. AMBROSIUS. 'Occultat', quia partus sui erubescit etatem, ne in senectute libidini vacasse videatur que etiam in iuventute non debet exerceri nisi causa sobolis. Et tamen letatur carere opprobrio sterilitatis, quia opprobrium est mulieribus non habere filios, non habere premia nuptiarum. Propterea ipse nuptie celebrantur et coitus carnalis in tempore congruo generationi excusatur. Hinc datur intelligi quod iam non conveniebant inter se coniugali concubitu, neque enim ea que senilem non erubesceret coitum erubesceret partum.
marg.| BEDA. Erubescit onus parentis quamdiu nescit mysterium religionis, sed que occultat se quia genuit filium, veniente beata Maria exultat, quia genuit prophetam que ante erubescebat benedicit et que dubitaverat firmatur et clamat: Ecce ut facta est vox salutationis tue .
marg.| AMBROSIUS. Occultat se proptur pudicitiam ut probaret si verum esset quod conceperat. Mensibus quinque, hoc est quinque milibus seculi sive quinque libris Moysi. Auferre opproprium,sterilitatis et conceptionis in senectute inter homines quod non fuit opprobrium apud Deum.
Numérotation du verset Lc. 1,25 
Quia sic fecit mihi Dominus34 in diebus
34 fecit mihi Dominus BL35167 Cas547 Li448 ΩP Rusch ] fecit Dominus mihi Li448@ , mihi fecit Dominus Weber
interl.| istis
marg.| QUIA  SIC  FECIT. BEDA. Gesta sunt hec, inquit Ioannes Chrysostomus, mense septembri, octavo calendas octobris, luna undecima, quando celebrabatur ieiunium cenophegie in equinoctio quando incipit nox crescere, quia ille concipiebatur qui dixit:"Me oportet minui illum autem crescere"l. Minorata enim fuerat lux a tenebris, cum secundum legem Deo sacrificia offerrentur que iam cessare debent cum Baptista concipitur. Et ideo pater eius mutus fit, quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991rb ; facsim., p. 141b} oportet sacerdotalia sacrificia cessare veniente sacerdote qui pro peccatis omnim se offerret. In die ieiuniorum conceptio Ioannis predicitur, quia per ipsum afflictio penitentie erat predicanda.
l Cf. Io. 3, 30: « Illum oportet crescere, me autem minui ».
quibus respexit aufferre opprobrium meum inter homines.
interl.| quod non opprobrium Domini
Numérotation du verset Lc. 1,26 
interl.| vicesimo quinto die martii Dominus conceptus est et passus
marg.| IN  MENSE  AUTEM  SEXTO. HIERONYMUS. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilee, ita sexto millenario missus est Christus.
missus est angelus Gabriel35 a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth
35 angelus Gabriel Am70 Cas574 Catena ΩP ² Weber ] inv. ΩP * Rusch, angelus BL35167 * (glossator compl.: a. Gabriel )
interl.| quia Nazareus, id est sanctus sanctorum nuntiabatur futurus
marg.| GABRIEL. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant demonstretur. Gabriel 'fortitudo Dei', quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.
Numérotation du verset Lc. 1,27 
ad virginem desponsatam
marg.| AD  VIRGINEM  DESPONSATAM. Mulier a diabolo seducta mortem intulit, contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.
marg.| BEDA. De desponsata voluit nasci ut per Ioseph texeretur ordo generationis et ne quasi adultera lapidaretur, in quo et impudicis virginibus occasio tollitur, ne dicant matrem Domini fuisse infamatam. Et ut virgo solacium viri et testem virginitatis haberet et ut diabolus mysterium ignoraret, fides etiam Marie verbis maior ascribitur et mendacii causa removetur. Videretur enim culpam obumbrasse voluisse mendacio innupta virgo.
marg.| Maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. Sciebat enim lubricam famam pudoris, nec voluit ortus sui fidem matris iniuriis astruere.
marg.| AMBROSIUS. MYSTICE. Maria   desponsata sed virgo typus est Ecclesie que est immaculata sed nupta. oncipit nos de Spiritu virgo, parit nos sine gemitu virgo. Et ideo fortasse Maria alii nupta ab alio repleta, quia singule Ecclesie spiritu quidem replentur, tamen ad speciem temporalis sacerdotis.
viro cui nomen erat Ioseph
interl.| Ioseph: 'salvator', quia salvavit Egyptum a fame ; sic iste Mariam ab infamia
de domo David
interl.| non solum ad Ioseph sed ad Mariam hoc referendum est
et nomen virginis Maria.
marg.| BEDA. Maria «maris stella»m vel domina que lucem fluctuantibus in seculo genuit et Dominum totius mundi
m Cf. Hymnus officii De beata Virgine « Ave Maris stella Dei mater alma », Corpus antiphonalium officii, n° 8272 ; RH 1889 ; AH LI, 140.
Numérotation du verset Lc. 1,28 
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus.
Numérotation du verset Lc. 1,29 
Que cum audisset36 turbata est
36 audisset BL35167 ΩP Catena Rusch ] vidisset Weber
marg.| BEDA. Trepidare virginum est et ad omnes viri ingressus pavere et omnes affatus vereri. Hinc discant mulieres propositum pudoris imitari. Solam sine comite angelus reperit, ne quo genere de hominis depravaretur affatu.
marg.| AVE  GRATIA  PLENA. GREGORIUS. Vere gratia plena que prima inter feminas virginitatis gloriosum munus Deo obtulit, que etiam ideo angelico visu et alloquio meruit perfrui, que gratie totius auctorem mundo edidit. Dominus tecum quam novo castitatis amore ad celestia sustulit et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit.   Benedicta tu in mulieribus que sine exemplo muliebris condicionis et virgo et mater est et Deum genuit.
marg.| Turbata est etc., quia nesciebat si preteritum an futurum esset quod angelus dixit.
in sermone eius et cogitabat
interl.| more humane fragilitatis de angelica visione et de insolita salutatione
qualis esset ista salutatio.
marg.| QUALIS  ESSET  ISTA  SALUTATIO. AMBROSIUS. Ex verecundia pavet, ex prudentia novam benedictionis formulam miratur. Erubuit Elisabeth de culpa, Maria de verecundia. In muliere enim modus adhibetur, in virgine gratia pudoris augetur.
Numérotation du verset Lc. 1,30 
Et ait angelus ei 37: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
37 angelus ei  Am70 Ω F Ω P Ω S Ed1455 Rusch Clementina Weber ] inv. BL35167 Cas574 Catena, illi angelus Ω M
marg.| ET  AIT. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine, ne timeat iubet et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.
Numérotation du verset Lc. 1,31 
Ecce concipies in utero et paries filium
interl.| hic verum hominem de substantia materne carnis angelus asserit
et vocabis nomen eius Iesum.
marg.| IESUS. Iesus 'salvator' sive 'salutaris' dicitur. Ipse enim salvum faciet non populum Israel, sed suum populum, sive ex preputio sive ex circumcisione in unum ovile sub uno pastore congregatumn.
n Cf. Io. 10, 16.
Numérotation du verset Lc. 1,32 
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
interl.| hic verum Deum de Deo Patre
marg.| HIC  ERIT  MAGNUS. BEDA. AMBROSIUS. Non quod ante partum virginis magnus non fuerit, sed quia potentia quam filius Dei naturaliter habet, homo ex tempore erat accepturus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991va ; facsim., p. 142a} ut una sit persona, homo et Deus.
marg.| BEDA. Ioannes magnus ut homo coram Domino, hic magnus ut Deus et Dei filius. Ioannes magnus merito abstinentie, quia vinum et siceram non bibit, hic magnus potentia nature, quia cum peccatoribus comedit.
et dabit illi38 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991va ; facsim., p. 142a} Dominus Deus39 sedem
38 illi] om. BL35167
39 Deus] om. BL35167
marg.| SEDEM. BEDA. Id est israeliticam plebem cui David et filii eius temporalis regni gubernacula prebuerunt. Huius regnum spirituale datum est Christo quando dispositum est a Deo ut de semine David incarnaretur qui illam gentem in perpetuum vocaret regnum. Et non solum in una gente Iudeorum, sed regnabit in domo Iacob in eternum hoc est in tota Ecclesia que per fidem et confessionem Christi ad patriarcharum pertinet sortem. Sive in illis qui de patriarcharum sorte nati, sive in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti.
David patris eius.
interl.| in presenti vita corda inhabitans regnabis ; in futuro de exilio ad gloriam vocans.
Numérotation du verset Lc. 1,33 
Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis.
interl.| BEDA. Isaiaso:"Et pacis eius non erit finis". «In secula seculorum laudabunt te»p
o Cf. Is. 9, 7: « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc ».
p Ps. 84, 5.
Numérotation du verset Lc. 1,34 
Dixit autem Maria ad angelum:
interl.| AMBROSIUS. Liquet quod faciendum credit que quomodo fiet querit
Quomodo fiet istud
interl.| ut concipiam et pariam que in virginitate permanere disposui
marg.| QUOMODO  FIET. AMBROSIUS. Cum Sara risit de promissione Dei et Maria dixit: Quomodo fiet istud quoniam vium non cognosco? Cur non fuerunt mute sicut Zacharias? Sed Sara et Maria non dubitant faciendum quod promittitur, sed modum requirunt, Zacharias qui negat se scire negat se credere et alium auctorem sue fidei querit. Et ideo accepit signum tacendi, quia signa non fidelibus sed infidelibus dantur.
marg.| BEDA. Legerat Maria virginem parituram non dubitabat. Sciebat enim quia impleri oportebat quod ab angelo nuntiabatur. Sed quia quomodo fieret non legerat, nec ab angelo audierat, quo ordine impleri debeat requirit, quia hoc mysterium a seculis absconditum a prophetis non predictum angelo est reservatum.
quoniam virum non cognosco?
interl.| ecce tangit quod ipsa voverat castitatem
Numérotation du verset Lc. 1,35 
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te
marg.| SPIRITUS  SANCTUS. Spiritus superveniens in virginem et mentem illius a sorde vitiorum castificavit, ut celesti esset digna partui et in utero eius redemptoris corpus sua operatione non virili semine creavit de carne virginis. Unde etiam idem spiritus nominatur   virtus Altissimi .
marg.| Spiritus nomen est omnis gratie que a Deo inspiratur.   Virtus Altissimi obumbrabit tibi abscondite in Egyptum fugiendo.
et virtus Altissimi
interl.| contra omnia incentiva vitiorum
obumbrabit tibi.
interl.| dabit tibi umbram contra omnem tribulationem
marg.| VIRTUS  ALTISSIMI  OBUMBRABIT  TIBI. Potest utraque salvatoris natura intelligi, quia umbra a lumine et corpore obiecto solet formari. Et virgo sicut purus homo plenitudinem divinitatis capere nequibat, sed   virtus Altissimi obumbrat, dum incorporea lux divinitatis corpus suscepit humanitatis ut sic posset Deum pati.
Ideoque et40 quod nascetur ex te41 sanctum vocabitur Filius Dei.
40 et BL35167 Cas574 Li448 ΩP Rusch Weber ] om. Li448@
41 ex te Cas574 Catena Rusch ] om. BL35167 Weber
interl.| quia non per virilem coitum
marg.| SANCTUM. Iesus nascitur sanctus qui condicionem nature corruptibilis vinceret et commixtione copule carnalis conceptus non est. Nos condicione corruptibilis nature constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit ut que contra morem virgo concepit supra morem humane consuetudinis Dei filium generet.
Numérotation du verset Lc. 1,36 
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute42 sua
42 senectute BL35167 Catena Rusch ] senecta Weber
marg.| ET  ECCE. BEDA. Ne virgo desperet de partu, accipit exemplum sterilis anus pariture, ut discat omnia Deo possibilia que ordini nature videntur contraria.
marg.| Vel non quasi incredulam exemplis hortatur ad fidem, sed credenti que audierat ampliora replicat mysteria ut que Deum virgo erat paritura precursorem quoque de anu sterili nasciturum agnosceret.
marg.| COGNATA  TUA. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991vb ; facsim., p. 142b} BEDA. Legimus quod Aaron qui de tribu Levi erat accepit uxorem de tribu Iuda Elisabeth, sororem Naasson. Et in posteris David legimus quod Ioiada pontifex uxorem habuit de tribu regali Iosabeth filiam Ioram, unde utreque tribus regalis et sacerdotalis erant coniuncte. Hinc Maria et Elisabeth cognate. Et congruit ut de utraque tribu mediator nascatur qui regnat in eternum, et estq: «Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Et convenit ut cum altera de spiritu conceperit altera spiritu repleta prophetaverit. Secundum carnem quoque videantur fuisse cognate que secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.
q Ps. 109, 4.
et hic mensis
interl.| martius
est sextus
interl.| a conceptione
illi que vocatur sterilis.
Numérotation du verset Lc. 1,37 
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Numérotation du verset Lc. 1,38 
Dixit autem Maria:
interl.| ecce prompta obedientia
Ecce ancilla Domini
interl.| ut dicitur filius ancille tue
marg.| ECCE  ANCILLA  DOMINI etc. Non de singularitate meriti se extollit, sed sue condicionis et divine dignationis per omnia memor se ancillam illius esse fatetur cuius mater eligitur et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 991vb ; facsim., p. 142b} fiat mihi secundum verbum tuum.
interl.| fiat sine virili semine conceptus in virgine
Et discessit ab illa angelus43.
43 ab illa - angelus BL35167 Cas574 Catena Ω S ΩP Ed1455 Weber ] inv. Rusch
marg.| ET  DISCESSIT etc. BEDA. Accepto virginis consensu, celestia petit angelus quem virgo sequitur que in montana progreditur, sic anima que verbum Dei concepit virtutum cacumina gressu amoris conscendit, ut civitatem Iuda, id est confessionis et laudis arcem penetret et usque ad perfectionem fidei, spei et caritatis quasi tribus mensibus in ea commoretur.
Numérotation du verset Lc. 1,39 
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
interl.| non retardat asperitas itineris
marg.| EXSURGENS  AUTEM. AMBROSIUS. Non incredula de oraculo, non incerta de nuntio, non dubitans de exemplo, sed leta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio, visitat Elisabeth et eandem humilitatem quam angelo exhibuit, hominibus quoque exhibere curat. Et hoc etiam minoribus superior ut minor adiuvetur, unde cito beneficia adventus Marie et dominice presentie declarantur dum subditur:   Et factum est ut audivit salutationem Marie .
cum festinatione in civitatem Iuda44.
44 Iuda BL35167 Catena Rusch Clementina Weber ] Iude ΩP Wordsworth ( To22 Ad10546 Vallicelliana B.VI )
interl.| non gaudet diu in publico videri
Numérotation du verset Lc. 1,40 
Et intravit in45 domum Zacharie
45 in BL35167 Li448 Ω S Ω P Rusch Weber ] om. Cas574 Li448@
interl.| ut grandeve pregnanti iuvencula deseruiret
marg.| ET  INTRAVIT. Hinc discant sancte mulieres quam sedulitatem pregnantibus debeant exhibere cognatis.
et salutavit Elisabeth.
interl.| quasi congratulans de dono quod eam accepisse didicerat
marg.| ET  SALUTAVIT. BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior tanto humilior sit.
Numérotation du verset Lc. 1,41 
Et factum est ut audivit salutationem Marie Elisabeth,
marg.| UT  AUDIVIT. BEDA. AMBROSIUS. Ordine nature prior Elisabeth audit vocem sed ratione mysterii prior Ioannes exultat, quia prior sentit gratiam, quia sicut illa Marie, sic iste Domini sentit adventum.
exultavit infans in utero eius
interl.| quia senserat adventum Domini
marg.| EXULTAVIT etc. Quia lingua non poterat, animo exultante salutat et sue precursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat:   Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue .
et repleta est Spiritu sancto Elisabeth
marg.| ET  REPLETA. BEDA. AMBROSIUS. Non prius repleta mater quam filius, sed filius repletus replet et matrem. Maria ante conceptum, Elisabeth post conceptum repletur.
Numérotation du verset Lc. 1,42 
et exclamavit
interl.| non tam clamosa quam devota
voce magna
interl.| quia magna dona Dei cognovit
et46 dixit:
46 et] om. BL35167
interl.| prophetant matres spiritum parvulorum
Benedicta tu inter mulieres
interl.| non solum inter mulieres benedicta sed inter benedictas maiori benedictione insignis
marg.| BENEDICTA  TU. BEDA. AMBROSIUS. Conveniunt verba evangelii cum verbis Psalmi in quo promittitur David: «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam»r. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elisabeth qua a Gabriel, ut et angelis et hominibus veneranda et cunctis feminis preferenda monstretur.
r Ps. 131, 11.
et benedictus fructus ventris tui.
interl.| non sicut alii homines benedicti sed sicut Apostolus aits: «Qui super omnia Deus benedictus in secula»
s Rm. 9, 5.
interl.| et per quem benedictio venit aliis
Numérotation du verset Lc. 1,43 
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
marg.| AMBROSIUS. Quasi: quantum bonum mihi accidit quod mater Domini mei venit ad me, sed qua mea iustitia? Quibus meis meritis?
marg.| MATER  DOMINI. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini, Verbo facta Deo plena est.
marg.| ET  UNDE  HOC? BEDA. AMBROSIUS. Non ignorat Spiritus sancti esse operationem, quod mater prophete a matre Domini ad profectum sui pignoris salutetur, sed non sui meriti hoc sed divini fatetur esse muneris, quia idem spiritus qui prophetie donum dedit, pariter humilitatem prestitit.
Numérotation du verset Lc. 1,44 
Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis
marg.| UT  FACTA  EST  VOX. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992ra ; facsim., p. 143a} virtus spiritualis cor intrat audientis et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992ra ; facsim., p. 143a} exultavit in gaudio47 infans in utero meo.
47 in gaudio CorS2 ( Infra. .e. et factum est ut audivit. in gaudio. al. sine hoc sed textus est ) coniec. ] om. CorS2 ( al. ) ; haec lectio nec Wordsworth nec Weber recenserunt.
marg.| EXULTAVIT. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat intelligit quid exultatio infantis significet, scilicet venisse matrem illius cuius precursor erat futurus. Et que ante onus parentis erubescebat, dum nesciret mysterium religionis iam benedicit. Et que se occultabat quia conceperat filium, iactat se quia genuit prophetam. Et que in occulto cognoverat his qui simul aderant et audiebant palam evangelizat dicenst: «Beata que credidisti». Credidit virgo ubi sacerdos negavit.
t Lc. 1, 45.
Numérotation du verset Lc. 1,45 
Et beata que credidisti48 quoniam perficientur ea49 que dicta sunt tibi50 a Domino51.
48 credidisti Wordsworth (B D P9389² G H Θ J K To22 O Q R V X Z) Weber (s Z P G Φ) Cor4 CorS2 (utraque correctio sic) Cor2 (in antiphona dicitur in secunda persona credidisti ) ΩM² ΩF ( sic iuxta imaginem phototypicam quam propria industria feci ante deteriorationem – potius quam restaurationem – A.D. 2012-2013 a conservatoribus Bibliothecae Mediceae perpetratam) ΩJ ΩP Ω S Ω R Li448@ Rusch Clementina] credidit Amiatinus Cava etc. BL35167 Sarum ΩM* CorS2 (in aliis   beata que credidit etc. dicta sunt) Cor2 (grec. anti.) Am70 Cas574 Ω L Ed1455 Weber, credidit vel credidisti Li448 Mt366
49 ea] in te Rusch , cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165 etc.
50 tibi ΩM ΩJ ΩF ΩP Ω S Ω R Am70 Li448@ Rusch Clementina ] ei Cor2 ( grec. anti. ) BL35167 ( a Domino ei ) Cas574 Ω L Ed1455 Weber, tibi vel ei Li448 etc., ei vel tibi Mt366 etc.
51 Et beata… Domino] Cor2 V f. 121r18 : « Et infra: Exultavit in gaudio infans in utero meo et beata que credidit quoniam perficientur ea que dicta sunt ei a Domino : grec. anti. In antiphona dicitur in secunda persona   credidisti  ». Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165: “Beata es, Virgo Maria Dei Genitrix,   quae credidisti Domino perfecta sunt   in te quae dicta sunt tibi ” ; cf. ibid., n° 1455, 1565, 1566, 2925, 6165, 6165bis, 6759.
marg.| ET  BEATA. Apparet Mariam non dubitasse, sed credidisse et ideo fructum consecutam esse. Apparet etiam Elisabeth ipsa verba angeli ad Mariam dicta per spiritum intellexisse.
Numérotation du verset Lc. 1,46 
Et ait Maria:
interl.| Audita responsione Elisabeth qua beatam predicavit matrem Domini appellavit fide fortem laudavit, non amplius tacere potest dona que perceperat et que virginali pudore acceptum oraculum tegebat silentio iam congruo tempore patefecit
marg.| AMBROSIUS. BEDA. Congrue ante Ioannem Elisabeth et ante Domini generationem prophetat Maria ut sicut peccatum in initio a muliere cepit, ita in initio salutis bona a muliere inchoarent.
Magnificat anima mea
marg.| AMBROSIUS. Anima et spiritu Deo Patri devota et Filio unum Deum ex quo omnia et unum Dominum per quem omnia pio veneratur affectu
Dominum.
interl.| Patrem
marg.| MAGNIFICAT  ANIMA  MEA  DOMINUM. BEDA. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur. Deinde beneficia Dei quibus generaliter humano generi in eternum consulere non desistit enumerat. Quasi: tanto munere me Dominus sublimavit, ut nullo lingue officio explicare possim, sed totum animi interioris affectum magnis gratiarum laudibus offero. Totum quod vivo, totum quod sentio, totum quod discerno, in eius magnitudine contemplanda, in eius preceptis observandis impendo.
marg.| BEDA. MORALITER. Quecumque anima credit concipit et generat Verbum Dei et opera Dei agnoscit. Sit ergo in singulis anima Marie ut Deum magnificet. Sit in singulis spiritus Marie ut exultet im Deo. Et si secundum carnem una est mater Christi, secundum spiritum omnium fructus est Christus. Magnificatur Dominus non quod ei aliquid humana vox adiungat, sed quia magnificatur in nobis. Dum anima nostra que ad imaginem Dei creata est per iustitiam se Christo conformat qui est imago Patris. Et sic dum ipsum Christum imitando magnificat quadam participatione magnitudinis eius fit sublimior, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam emulationne virtutis in se videatur exprimere.
Numérotation du verset Lc. 1,47 
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
interl.| Filio salvatori
marg.| ET  EXULTAVIT etc. BEDA. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat a quo salus speratur eterna, illius divinitate letor cuius temporali conceptione mea caro fetatur.
Numérotation du verset Lc. 1,48 
quia respexit
interl.| ut unus Deus
humilitatem ancille sue.
marg.| QUIA  RESPEXIT  HUMILITATEM. BEDA. Ecce quam vilia de se sentit et totum gratie attribuit, suo iudicio se humilem sentit. Sed respectu gratie sic sublimatam, ut voce cunctarum gentium beatitudo eius precipua dicatur ut, sicut per superbiam Eve mors intravit in mundum, sic per humilitatem Marie vite introitus pandatur. Ideo etiam:   Magnificat anima mea Dominum quia mihi magna dignatus est facere, nihil meis meritis tribuo, sed magnitudinem ad illum refero qui essentialiter potens est et de parvis et infirmis magnos facit et fortes.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes52
52 dicent omnes Ω L Rusch Weber Catena ] inv. Li448@*
interl.| Iudeorum et gentium
generationes
interl.| vel omnes gentes
Numérotation du verset Lc. 1,49 
quia
interl.| et
fecit mihi magna qui potens est
marg.| QUIA  FECIT  MIHI  MAGNA. Quia in me carnem sumpsit et me a peccatis mundavit et dona Spiritus sancti mihi contulit.
et sanctum nomen eius.
marg.| quia singularis potentie culmine omnia que fecit transcendit longe et invocatio huius nominis sanctitatis fascit participes.
marg.| ET  SANCTUM. BEDA. In greco hagion 53 quod sonat 'extra terram', quia nomini eius consecrati non in terram conversionem, sed in celis debent habere.
53 hagion] scrips., agyon Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,50 
Et misericordia eius
interl.| in me incepta dilatatur
marg.| ET  MISERICORDIA. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei iudicia se convertit et totius humani generis statum describens. quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Ade per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam explicat. Quasi: non mihi soli fecit magna, sed etiam omnibus timentibus eum, in omni progenie Iudeorum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992rb ; facsim., p. 143b} et gentium. Vel in omnes progenies totius mundi quas credituras previdit. Commendata misericordia in timentibus, subdit quid contemptores mereantur.
a
interl.| vel: in
progenie
interl.| vel: progenies
in54 55
54 a progenie in Cor2 ² (**) CorS2 (… Paris<iis> sed in pluribus: a progenie in progenies ) Ω J Ω F Ω P Ω S Ω R Catena ] in progenies et BL35167 Ω M Cor2 (anti.) CorS2 (   in progenies et progenies al<iqui> sic et Paris<iis> sed in pluribus   a progenie in progenies ) Ed1455 Rusch Weber
55 <Nota> CorS2 note la présence de la leçon “in progenies et” dans quelques manuscrits à Paris, mais indique la leçon liturgique comme majoritaire. On est donc en présence de deux versions du texte ‘parisien’, l’ancienne et la moderne. Cette clé de lecture permet de concilier sans contradiction les assertions de CorS2 et Cor2 .
interl.| vel: et 56
56 a … progenie … in pr. - in progenies … et pr.] scrips., inv. Rusch
progenies timentibus eum.
interl.| in omni gente qui timet Deum acceptus est illi
Numérotation du verset Lc. 1,51 
Fecit potentiam in brachio suo
interl.| et hoc per Filium
marg.| FECIT  POTENTIAM  IN  BRACHIO  SUO. BEDA. Id est ipso Dei filio per quem omnia facta sunt, per que omnia potest. Per quod brachium dispersit superbos mente cordis sui. Initium totius mali superbia, per quam primus hominis exul factus est in qua perseverantibus gravior vindicta future dispersionis reservatur.
dispersit superbos {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992rb ; facsim., p. 143b} mente cordis sui.
interl.| id est volutante
Numérotation du verset Lc. 1,52 
Deposuit
interl.| id est deponet
potentes de sede et exaltavit humiles.
interl.| vel: exaltabit
marg.| DEPOSUIT  POTENTES  DE etc. BEDA. Paulus pro superbia de sede legalis doctrine depositus ob humilitatem ad evangelizandam fidem sublimatur. Sic etiam fit sepe in aliis. Superbi qui supra mensuram se extollunt. Idem   potentes , quia non in Dei sed in sua virtute confidunt, qui deponuntur, quia: «Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur»u.
u Lc. 14, 11.
Numérotation du verset Lc. 1,53 
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
marg.| ESURIENTES  IMPLEVIT  BONIS. BEDA. Qui eterna toto studio desiderant, saturabuntur cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In presenti etiam videmus humiles divina gratia impleri superbos lumine veritatis privari.
Numérotation du verset Lc. 1,54 
Suscepit Israel puerum suum57
57 suum Cor2 ² BL35167 ] om. Cor2*
interl.| BEDA. Sicut medicus egrumP
P ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| BEDA. 58 SUSCEPIT 59. Post generalem divine pietatis et iustitie commemorationem, ad singularem nove Incarnationis dispensationem convertit verba.   Suscepit 60 quasi medicus egrum. Visibilis inter homines factus ut faceret Israel, id est videntes Deumv,   puerum suum sibi obedientem et humilem quia non nisi per humilitatem salvandi sunt.   Memorari misericordie sue quia quod hominem redemit, non meritum est hominis sed donum divine pietatis.Q w
v Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 63.22: « Israhel uir uidens deum » ; ibid., p. 76.8: « israhelitae uiri uidentes deum ».
w ¶Fons : Beda Venerabilis, Homeliae (hom. 2 in festo visitationis Mariae), PL 94, 20C-21A: « Unde bene post generalem divinae pietatis et justitiae commemorationem, ad specialem novae incarnationis dispensationem, qua mundum redimere dignatus est, confessionis suae verba convertit, dicens: Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae [20D] suae. Israel quippe vir videns Deum interpretatur. Quo nomine omnis redemptorum hominum coetus designatur, propter quos ut Deum videre valeant, ipse Deus homo visibilis inter homines apparuit. Qui suscepit Israel quasi medicus aegrum quem curaret, quasi rex populum, quem ab hostium incursione defenderet, imo hoste prostrato liberum redderet, ac secum perpetuo regnare donaret. Et bene addidit, Puerum suum, videlicet humilem obedientemque significans, quia non nisi per virtutem humilitatis quis ad sortem potest redemptionis attingere. Unde et Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Mt. 18). Bene quoque subjunxit, Memorari misericordiae suae, quia quod Deus hominem ut redimeret, assumpsit, [21A] non humanae meritum conditionis, sed divinae donum pietatis exstitit ». [MM2019]
Q ¶Codd. : Cas574 Rusch
58 Beda Cas574] om. Rusch
59 suscepit] + Israel Cas574
60 suscepit] om. Cas574
recordatus61
61 recordatus Cas574 BL35167 Cor2² (**) Cor2 ( moderni ) Ω J Ω F Ω P Ω S Li448 Clementina ] + est Li448@ , memorari Cor2 (grec. anti.) Ed1455 Rusch Weber
interl.| vel: memorari 62 R
62 recordatus – vel – memorari] scrips., inv. Rusch
interl.| id est ut memor essetS
S ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
misericordie sue63.
63 sue Weber (M P) Cas574 BL35167 Ω J Ω P Ω S Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 1,55 
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in secula.
interl.| vel: usque in seculum .T
marg.| SICUT  LOCUTUS  EST. Memoriam patrum quibus hec salus revelata est faciens Abraham64 nominatim exprimit cui primo ipsa Incarnatio manifestata est.U
U ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
64 Abraham] om. Cas574
marg.| [1] Et semini , non tam carne genitis quam fidei65 vestigia eius66 secutis quibus adventus salvatoris in secula est promissus [2] quia ipsa promissio hereditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem seculi credentes non deerunt et beatitudinis erit gloria perennis.V x
x ¶Fons : [1] Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, lin. 782-788 sqq. : «Semen abrahae non carnale sed spiritale significat, id est non eius tantum carne progenitos, sed siue in circumcisione seu in praeputio fidei illius uestigia secutos. Nam et ipse in praeputio positus credidit reputatum que est ei ad iustitiam atque eiusdem fidei signaculum circumcisionem accepit ut sic utriusque populi pater fieret per fidem iuxta quod apostolus ad romanos plenissime disseruit. Aduentus ergo saluatoris abrahae est et semini eius in saecula promissus, hoc est filiis promissionis quibus dicitur : si autem uos christi, ergo abrahae semen estis secundum promissionem heredes».
[2]   Beda Venerabilis, Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 4, CCSL 122, lin. 322 sqq. : «Recte autem in conclusione subiungitur, in saecula, quia nimirum praefata promissio supernae hereditatis nullo umquam fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi huius non deerunt qui in christum credendo semen fiant abrahae et futurae beatitudinis eidem semini manebit gloria perennis». [MM2022]
V ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
65 fidei] + quam Cas574
66 vestigia eius Cas574 ] inv. Cas239, vestigia Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,56 
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
marg.| MANSIT  AUTEM. BEDA. Tamdiu mansit donec videret precursoris nativitate propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tamdiu mansit, sed ut tanto tempore et Elisabeth et Ioannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Marie Spiritus ancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.
marg.| MYSTICE. Anima casta que spirituale67 verbi desiderium concipit, necesse est ut alta exercitus celestis iuga subeat et quasi trium mensium dies ibidem demorata quousque fidei, spei et caritatis luce radietur perseverare non desistat.W y
y ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, lin. 799 sqq.: «Dictum est autem supra quod omnis anima casta quae spiritale uerbi desiderium conceperit alta mox necesse sit exercitii caelestis iuga subeat et quasi trium mensium dies ibidem demorata quo usque perfecta principalium uirtutum luce radietur perseuerare non desistat ». [MM2020]
W ¶Codd. : Cas574 (297) Rusch
67 spirituale] corr., spiritual’ Cas574 , spiritualis Rusch
et reversa est in domum suam
interl.| post partum eiusX
X ¶Codd. : Cas574 (297) Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,57 
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.
marg.| IMPLETUM  EST. BEDA. Verba impletionis sacra Scriptura in bonorum tam ortu vel obitu vel actu ponere consuevit quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat ut impleti sunt dies Marie ut pareret. Implevit Salomon edificare domum. Defunctus est Abraham plenus dierumz: «Cum venit plenitudo temporis: misit Deus filium suum». Sed contra: dies impiorum inanes et vacui.
z Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Lc. 1,58 
Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.
marg.| ET  AUDIERUNT. AMBROSIUS. BEDA. Habet sanctorum editio letitiam plurimorum, quia commune bonum est. Iustitia enim communis virtus est et ideo in ortu iusti future vite insigne premittitur et gratia future virtutis exultatione vicinorum prefigurante signatur.
Numérotation du verset Lc. 1,59 
Et factum est in die octavo,
marg.| DIE  OCTAVO  VENERUNT. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vite nativitatem et in auctore nostro exhibuit et in nobis monstravit sperandam.
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992va ; facsim., p. 144a} sui68 Zachariam.
68 sui Cas574 BL35167 Ω N Ω P Catena Rusch ] eius Weber
marg.| ET  VOCABANT  EUM. BEDA. Ioannis celebrata nativitas est Novi Testamenti {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992va ; facsim., p. 144a} inchoata gratia, cui Iudei qui legis observatione quasi affinitate iuncti erant nomen patris volunt imponere, quia magis iustitiam que ex lege est volunt suscipere quam gratiam que ex fide.
marg.| Qui puerum nomine patris vocant, eos figurant qui Domino nova gratie munera declarante, cuperent eum potius per consueta veteris sacerdotii edicta predicare. Unde bene Zacharias 'memor Domini' interpretatur, quia memoriam antique observationis a Domino date figurant. Mater que verbis et pater qui scriptis quod Ioannes vocetur astruunt, significat quod ipsa legis doctrina de suscipienda gratia Christi viva voce instruit, dicendo per legislatoremaa:"Prophetam suscitabit vobis Dominus fratribus vestris, ipsum audite", et ipsum sacerdotium legale cerimoniarum typis quasi mutis litterarum figuris gratiam evangelii si recte intelligatur exprimit.
aa Cf. Dt. 18, 15: « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus ; ipsum audies » ; Act. 3, 22: « Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis ».
Numérotation du verset Lc. 1,60 
Et respondens mater eius
marg.| AMBROSIUS. BEDA. 69 Spiritu prophetie didicit quod non didicerat a marito non poterat igorare prenuntium que prophetaverat Christum.Y
Y ¶Codd. : Cas574 (297) Rusch
69 Beda] om. Cas574
dixit: Nequaquam sed vocabitur Ioannes.
marg.| AMBROSIUS. BEDA. 70 Sicut ab angelo Zacharie erat prenuntiatumZ
Z ¶Codd. : Cas574 (297) Rusch
70 Beda] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,61 
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua71 qui vocetur hoc nomine.
71 tua] + eius BL35167 , sua Cas574
marg.| AMBROSIUS. BEDA. Adverte hoc nomen non esse generis sed vatis
Numérotation du verset Lc. 1,62 
Innuebant autem72 patri eius quem vellet vocari eum.
72 autem BL35167 Cas574 Ω N Rusch Weber ] om. Ω P
marg.| AMBROSIUS. Quia incredulitas affatum ei eripuit et auditu quod voce non poterat manu et litteris locutus et nutu interrogatur
marg.| INNUEBANT  AUTEM. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei.
Numérotation du verset Lc. 1,63 
Et postulans pugillarem
marg.| AMBROSIUS. Quia lex scripta in tabulis lapideis mysteria loquitur
scripsit dicens: Ioannes est nomen eius.
marg.| AMBROSIUS. BEDA. Hoc nomen nos non imponimus quia iam a Deo accepit habet suum nomen quod agnovimus non quod eligimus
Et mirati sunt universi.
interl.| de convenientia inter patrem et matrem
Numérotation du verset Lc. 1,64 
Apertum est autem illico os eius et lingua eius et73 loquebatur benedicens Deum.
73 et BL35167 Ω L Ω N Cas574 Li448@ Ed1455 Weber ] om. Am70 Rusch
marg.| AMBROSIUS. Iam solvit fides linguam quam incredulitas ligaverat
marg.| APERTUM  EST  AUTEM etc. Quod declarato et confirmato nomine Ioannis, aperitur os Zacharie et benedicit. Patet74, quia manifestata est per apostolos gratia Novi Testamenti. Multa etiam turba sacerdotum relicta taciturnitate nociva, obedit fidei et predicat dona redemptoris et que prius occultabantur in sacerdotio legali rationabiliter intellecta solvuntur. AA
AA ¶Codd. : Cas574 Rusch
74 Patet] + significatio Cas574²
marg.| BEDA. 75 Quia 76 in die circumcisionis Ioannis factus est timor super vicinos 77, significat quod tempore dominice resurrectionis apostolis dato spiritu et predicata gloria78 Christi, salubris timor non solum Iudeorum qui erant vicini vel situ loci vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit. Nec tantum montana Iudee, sed omnia mundani regni mundaneque sapientie culmina Christi fama transcendit.AB ab
ab Beda Venerabilis, Homeliarum evangelii libri ii, lib. 2, hom. 20, CCSL 122, lin. 143 sqq.: « Porro tempore dominicae resurrectionis ubi misso desuper spiritu gloria nominis eius per apostolos mundo innotuit timor continuo saluberrimus non solum iudaeorum qui erant uicini uel situ uidelicet loci uel scientia legis sed et exterarum usque ad fines terrae gentium corda concussit. Nec tantum montana cuncta iudaeae uerum etiam omnia mundani regni mundanae que sapientiae culmina uirtutis eius fama transcendit ita ut relicta ubique cultura uitae prioris ad percipienda fidei ipsius sacramenta confluerent». [MM2020]
AB ¶Codd. : Cas574 Rusch
75 Beda Cas574] om. Rusch
76 Quia] quod Cas574
77 super] + omnes Cas574
78 gloria] gratia Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,65 
Et factus est timor super omnes79 vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba hec.
79 omnes Ω S Rusch ] om. BL35167
Numérotation du verset Lc. 1,66 
Et posuerunt omnes qui audierant80
80 audierant Cas574 Li448@ Ω S Ω P Weber ] audierunt Rusch
interl.| excitati miraculo et timore stupefactiAC
AC ¶Codd. : Cas574 (298) Rusch
in corde suo
interl.| tacite eventum rei exspectantes
dicentes: Quis81 putas puer iste erit?
81 Quis BL35167 Ω P Catena Rusch ] Quid CorS2 (in greco) Weber
interl.| tacite eventum rei exspectantes82 AD
AD ¶Codd. : Cas574 (298) Rusch
82 tacite... expectantes] eventum tacite rei prestolantes Cas574
Etenim manus Domini erat cum illo.
interl.| +potestas vel virtutis AE
AE ¶Codd. : Cas574 (298) Rusch
marg.| Precurrentia signa prebent iter precursori veritatis. Et futurus propheta premissis commendatur auspiciis.AF
AF ¶Codd. : Cas241 (18) Cas574 (298) Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,67 
Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto et prophetavit dicens:
marg.| ET  PROPHETAVIT. BEDA. Magna largitas divine pietatis. Ecce loquela que sola ablata est diffidenti83 cum spiritu prophetie restituta est credenti.AG
AG ¶Codd. : Cas241 (18) Rusch
83 ablata est - diffidenti] inv. Cas241
marg.| AMBROSIUS. 84 Elisabeth paucis, Zacharias multis prophetat85. Uterque sancto Spiritu86 repletus loquebatur sed disciplina servatur ut mulier magis discere que divina sunt studeat quam docere87. AH
AH ¶Codd. : Cas241 (18) Cas574 (298) Rusch
84 Ambrosius Rusch ] om. Cas241 Cas574
85 prophetat] predicat vel praem. Cas574
86 s. Spiritu Cas241 Rusch ] inv. Cas574
87 mulier... docere] mulier discere magis que divina sunt studeat quam docere Cas241, mulier discere magis studeat que divina sunt quam docere Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,68 
Benedictus
interl.| est vel sitAI
AI ¶Codd. : Rusch ; om. Cas241 (18) Cas574 (298)
marg.| BENEDICTUS. Quia dum bonitatem Dei rogavit pro liberatione precursor donatus est. AJ
AJ ¶Codd. : Cas574 (298) Rusch
Dominus88 Deus Israel quia visitavit
88 Dominus BL35167 Ω P Catena Rusch ] om. Weber
interl.| BEDA. 89 Longa infirmitate tabescentemAK
AK ¶Codd. : Cas241 (18) Rusch
89 Beda] om. Cas241
interl.| apparens in carne quasi longius a se recedentes iustificare curavit
marg.| VISITAVIT. Quod proxime faciendum cognoverat prophetico more {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 992vb ; facsim., p. 144b} quasi iam factum narrat.
interl.| sanguine Filii redemit sub peccato vendita
plebis90 sue.
90 plebis Ω P Li448@ Rusch ] plebi Weber
interl.| quam suam visitando fecit
Numérotation du verset Lc. 1,69 
et erexit cornu salutis nobis
interl.| id est firmam celsitudinem salutis
marg.| CORNU. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur, in cuius figuram David et Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati ut prius Saul lenticula.
marg.| Cornu , id est Christum, quia cornu nec caro est nec os, sic Christus nec caro tantum nec os tantum divinitatis.
in domo David pueri sui.
interl.| quia de Iudeis nascetur
interl.| de femore David natus
Numérotation du verset Lc. 1,70 
Sicut locutus est per os sanctorum qui a seculo sunt prophetarum eius,
marg.| QUI A  SECULO etc. BEDA. Tota veteris Testamenti Scriptura de Christo precessit. Et a tempore Ade sancti patres suis quique factis eius dispensationis testimonium reddunt.
Numérotation du verset Lc. 1,71 
salutem ex inimicis nostris
marg.| SALUTEM. Erexit nobis salutem ex inimicis et est explanatio superioris versiculi in quo breviter idem premiserat:   erexit cornu salutis nobis .
et de manu omnium qui oderunt nos.
marg.| OMNIUM. BEDA. Quasi diceret: vel hominum perversorum et spirituum immundorum de quorum manu et interim: «Spe salvi facti sumus»ac et in futuro re ipsa salvandi.
ac Rm. 8, 24.
Numérotation du verset Lc. 1,72 
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
interl.| memorem se ostendit vel memores nos faceret
marg.| AD  FACIENDAM. Locutus est et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis et iuramentum quod fecit patribus de liberatione nostra in nobis per Christum compleatur.
Numérotation du verset Lc. 1,73 
Iusiurandum
interl.| et ad faciendum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
interl.| BEDA."In te benedicentur omnes cognationes terre"ad.
ad Cf. Gn. 12, 3: « Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universe cognationes terre ».
Numérotation du verset Lc. 1,74 
daturum
interl.| scilicet
se nobis.
interl.| per carnem vel per fidem
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Numérotation du verset Lc. 1,75 
in sanctitate
interl.| intellectu
et iustitia
interl.| operatione
coram ipso
interl.| non in conspectu hominum
omnibus diebus nostris.
interl.| non ad horam
Numérotation du verset Lc. 1,76 
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis ; preibis enim ante faciem Domini parare vias eius.
marg.| ET  TU  PUER etc. BEDA. Non mirum, si alloquitur infantem octo dierum, quia qui in utero matris salutationem Marie audivit iam natus Patris vocem agnovit. Vel propter illos instruendos qui aderant, futura filii munera que per angelum didicerat depromit.
marg.| BEDA. Cum de Domino loqueretur repente ad prophetam verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret, ne cum publica numeraret quasi in gratus sua beneficia tacuisse videretur que agnoscebat se in filio suscepisse.
Numérotation du verset Lc. 1,77 
Ad dandam scientiam salutis plebi eius ; in remissionem peccatorum eorum.
marg.| SCIENTIAM  SALUTIS. BEDA. Nomen Iesu, id est 'salvatoris' exponere et diligentius commendare volens salutis frequentat mentionem, cum cornu salutis erigendum, salutem ex inimicis futuram, scientiam salutis plebi dandam commemorat. Et ne temporalem salutem promitti putares addit: I  n remissionem peccatorum eorum .
interl.| +et hoc per AL
AL ¶Codd. : Cas241, om. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,78 
Per viscera
interl.| +per que viscera?AM
AM ¶Codd. : Cas241 ; om. Cas574 Rusch
misericordie Dei nostri
interl.| non hominum meritisAN
AN ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
in quibus
interl.| per que visceraAO
AO ¶Codd. : Rusch  ; om. Cas574
visitavit nos
interl.| assumpta carne91 AP
AP ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
91 assumpta carne] inv. Cas574
oriens ex alto.
interl.| Verbum Patris ortum vere lucis aperiens92 AQ
AQ ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
92 Verbum Patris ortum vere lucis aperiens] ortum Patris Verbum vere lucis aperiens Cas241, Verbum Patris vere lucis aperiens ortum Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,79 
Illuminare
interl.| visitavit ut illuminaretAR
AR ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
interl.| BEDA. 93 Prius illuminantur corda postea opera dirigunturAS
AS ¶Codd. : Cas574 Rusch
93 Beda] vel Cas574
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
marg.| ILLUMINARE  HIS.94 BEDA. 95 In longa peccatorum et96 ignorantie cecitate depressis, quia exclusis errorum97 tenebris attulit veram cognitionis sue lucem et certum iter patrie celestis aperuit.AT
AT ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
94 Illuminare his] om. Cas241 Cas574
95 Beda] om. Cas241
96 et] om. Cas574
97 errorum] horrorum Cas241, erroris Cas574
ad dirigendos pedes nostros {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993ra ; facsim., p. 145a} in viam pacis.
marg.| AD  DIRIGENDOS  PEDES.98 Ut per omnia gressus nostrorum operum99 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993ra ; facsim., p. 145a} illuminatoris nostri gratie concordent, donec ad mansionem perpetue pacis intremus.AU
AU ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
98 ad dirigendos pedes] Illuminare Cas241, Beda Illuminare Cas574
99 operum Cas574 Rusch ] + nostrorum Cas241
Numérotation du verset Lc. 1,80 
Puer autem crescebat
interl.| corporeAV
AV ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
et confortabatur spiritu et erat in desertis100 usque ad101 diem ostensionis102 sue ad Israel.
100 desertis BL35167 Ω P Catena Rusch ] deserto Weber
101 ad BL35167 Catena Rusch ] in Ω P Weber
102 ostensionis Li448 Rusch Weber ] offensionis Li448@
marg.| ET  ERAT  IN  DESERTO 103. BEDA. Predicator penitentie futurus aspera solitudinis eligit, ubi primevam exigit etatem104 ut iuvenis liberius ab amore mundi auditores suos revocaret.AW
AW ¶Codd. : Cas241 Cas574 Rusch
103 Et erat in deserto Rusch ] om. Cas241 Cas574
104 exigit etatem] etatem transagit Cas241, etatem intelligit Cas574



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_1)

Notes :