Capitulum 16
Numérotation du verset
Lc. 16,1
1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL
CorS1 Catena aurea
(
Ed1470… Ed1953
)
|
2 autem et]
om.
ΩV, (+autem
Cor2
O) et ad discipulos
Cor2
OV (gr. anti.)
Cor2 Cor4
V (bene est in ..)
|
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
quasi dissipasset bona illius3.
3 illius ΩF
Catena
] ipsius ΩL
Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,2
Et vocavit illum4
4 illum ΩF ΩL
Catena Weber
] + dominus suus
Rusch
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
Iam enim non poteris villicare.
Numérotation du verset
Lc. 16,3
Ait autem vilicus intra se:
Quid faciam
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset
Lc. 16,4
Scio quid faciam
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
Numérotation du verset
Lc. 16,5
Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis]
def. mutil.
ΩF | convocatis itaque singul’
Cor2
(gr. anti.)
Numérotation du verset
Lc. 16,6
At ille dixit: Centum cados olei.
Dixitque illi: Accipe6 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
6 Dixitque illi accipe
Cor2
OV (anti. sic habent)
Numérotation du verset
Lc. 16,7
Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Numérotation du verset
Lc. 16,8
Et laudavit dominus villicum iniquitatis
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
Numérotation du verset
Lc. 16,9
Et ego vobis dico7 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut8 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
7 vobis dico ΩS ΩL
Catena Rusch Weber
]
inv.
ΩF ΩV
|
8 ut ΩF²
Rusch Weber
] et ΩF*
|
Numérotation du verset
Lc. 16,10
Qui fidelis est in minimo
et in maiore9* fidelis est,
9 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori
Catena Rusch Weber
et qui in modico iniquus est
et in maiore10 iniquus est.
10 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori
Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,11
Si ergo11 in12 iniquo mammona13 fideles non fuistis14,
11 ergo ΩF ΩV
Cor2 CorS2
] igitur
Li448
|
12 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena
Rusch
Weber]
om.
ΩF
|
13 mammona
Cor2 CorS2
ΩV ΩL
Rusch Weber
] mammone ΩF
Li448@
| si ergo in iniquo mammona
Cor2
F (gr. anti.)
|
14 fideles - non fuistis
Cor2
ΩL
Rusch Weber
] fidei
(exp.)
non fuistis fideles ΩF,
inv. Li448
|
quod verum15 est, quis credet vobis?16
15 verum] vestrum
Cor4
V (in ...
[macul. ut videtur
])
|
16 Si ergo... vobis
Cor2
VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis
Cor
F2V (gr. anti.)
CorS2
(interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [
coniec.
])
|
Numérotation du verset
Lc. 16,12
Et si in alieno
fideles non fuistis, quod
vestrum est, quis dabit vobis17?
17 quod vestrum est - quis dabit vobis
Cor4
F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV
Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber
]
inv. Rusch
| vestrum] verum ΩF, ûr
CorS2
(sic est textus) | v. 12 ]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 16,13
Nemo18 potest duobus dominis servire.
18 Nemo ΩF
Cor4
FV (P<arisianus> non habet
SERVUS
)
CorS2
] + servus
CorS2
(Beda, anti. habent)
Cor2
ΩL
Catena Rusch Weber
Aut enim
unum odiet19
19 odiet ΩF* ΩL
Rusch Weber
] odio habebit
Catena
ΩF²
et alterum diliget,
aut uni adherebit
et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammone.
Numérotation du verset
Lc. 16,14
Audiebant autem omnia hec20 Pharisei
20 omnia hec ΩL
Catena Rusch Weber
]
inv.
ΩF ΩV?
qui erant avari et deridebant eum21.
21 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,15
Et ait illis:
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est22 abominatio est ante23 Deum.
22 est ΩF ΩL ΩV Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
|
23 ante ΩF ΩL ΩS
Rusch Weber
] apud
Catena
ΩV
|
Numérotation du verset
Lc. 16,16
Lex et prophete
usque ad Ioannem
ex eo
regnum Dei evangelizatur et omnis
in illud vim facit.
Numérotation du verset
Lc. 16,17
Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset
Lc. 16,18
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset
Lc. 16,19
24 Homo quidam
24 Hic incipit capitulum 16:
Catena
aurea (
Li448@ Mt366
etc.
)
erat dives
qui25 induebatur purpura et bysso
25 qui
Cor4
FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV
Rusch
] et
Cor2
(gr. anti.) ΩL
Catena Weber
et epulabatur quotidie splendide.
Numérotation du verset
Lc. 16,20
Et erat quidam mendicus
nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Numérotation du verset
Lc. 16,21
cupiens saturari
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat26. Sed et canes veniebant
26 Et nemo illi dabat ΩF ΩL
Ω
V
Catena Rusch
]
om. Weber
et lingebant ulcera eius.
Numérotation du verset
Lc. 16,22
Factum est autem ut moreretur27 mendicus et portaretur ab angelis in sinum28 Abrahe.
27 moreretur
Cor2
FV (moderni)
Cor4
FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS
Ω
V
Catena Rusch Weber
] morieretur
Cor2
V* (anti.), moriretur
Cor2
FV2
|
28 sinum ΩL
Li448@
Ω
V ΩS
Rusch Weber
] sinu ΩF
|
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum29.
29 Mortuus... infernum ΩF
Cor4
F (P<arisiensis>) Ω
L
Ω
V ΩS] Mortuus... inferno ΩL
Catena Rusch Weber
; Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod
CorS1
) cum esset in tormentis vidit etc.
CorS1
(G. ita punctat)
Cor3
(g. ita), sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc.
CorS2
(greci sic punctant) sepultus est in inferno
Cor2
V (anti.)
Numérotation du verset
Lc. 16,23
Elevans autem30 oculos suos, cum esset in tormentis,
30 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL
Catena Rusch
]
om. Weber
vidit31 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
31 vidit ΩF ΩL ΩV
Catena Rusch
] videbat
Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,24
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam32
32 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@
Rusch
] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
Numérotation du verset
Lc. 16,25
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero33 hic consolatur tu vero cruciaris.
33 vero ΩF ΩV ] autem ΩL
Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,26
Et in his omnibus inter nos et vos chaos34 magnum firmatum est,
34 chaos
CorS2
(anti.) ΩF ΩV ΩL
Catena Rusch
] chaus
CorS2
(in Historia <scolastica>), chasma
Weber
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint35 neque inde huc transmeare.
35 possint ΩL
Li448@ Weber
] possunt
Rusch
,
def. mutil.
ΩF
Numérotation du verset
Lc. 16,27
Et ait: Rogo ergo te, pater,
ut mittas eum in domum patris mei.
Numérotation du verset
Lc. 16,28
Habeo enim quinque fratres36 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum37 tormentorum.
36 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS
Catena Rusch Weber
] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF²
|
37 hunc locum ΩF ΩV
Catena Rusch
]
inv.
ΩL ΩS
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 16,29
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset
Lc. 16,30
At38 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos39 penitentiam agent.
38 At ΩL Li448 Li448 ΩS
Rusch
Weber] Et ΩV
|
39 eos CorS2 ΩL Li448@
Rusch
Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448
|
Numérotation du verset
Lc. 16,31
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei40.
40 ei
Cor2
(gr. an.)
Cor4
V (P<arisiensis>)
Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno
(CLC16d6.12) ΩF ΩV
]
om. Cor4
V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL
Li448@ Rusch Weber
Capitulum 16
Numérotation du verset
Lc. 16,1
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197b}
1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL
CorS1 Catena aurea
(
Ed1470… Ed1953
)
2 autem et]
om.
ΩV, (+autem
Cor2
O) et ad discipulos
Cor2
OV (gr. anti.)
Cor2 Cor4
V (bene est in ..)
marg.|
DICEBAT
AUTEM
ET
AD
DISCIPULOS. Postquam tribus parabolis murmurantes de penitentium receptione redarguit, supponit duas parabolas de danda eleemosyna et sequenda parsimonia. Et congrue post penitentiam de eleemosyna subditur. Iuste enim a Deo penitens misericordiam exspectat, qui indigenti fratri misericordiam prestat. Monet ergo apostolos ad clementiam, quasi diceret:"Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis"a.
a Cf. Lc. 12, 36-37.
marg.|
AD
DISCIPULOS. Quia Pharisei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant, ideo salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus ad discipulos de pietate verba facit.
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
interl.|
hec accusatio fit quando non exercet opera pietatis erga illos quibus debuit
marg.|
HOMO
QUIDAM. Villicus proprie ville custos, sed ponitur hic pro economo, id est dispensatore. qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed e contrario iste simulitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino cui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum eius preceptum opera illa facit. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus, non ipsi esse Domini, sed potius alienarum dispensatores facultatum. Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia rerum Domini quesivit auxilia, predicatur.
marg.|
ALLEGO< RICE>. Villicus est cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit. Qui si cogitat talem villicationem cum vita illa finiendam, magis de amicis acquirendis quam de congregandis divitiis pertractat. Intelligens finita vita ista {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019va ; facsim., p. 198a} non esse ei locum, ut terram suam devota compunctione fodiat ad ferendum fructum. Et ibi etiam confusibile erit mendicare, eo modo quo mendicabunt fatue virgines.
quasi dissipasset bona illius3.
3 illius ΩF
Catena
] ipsius ΩL
Rusch Weber
interl.|
dissipatio est vel quando male congregatur vel dum bene expenditur
Numérotation du verset
Lc. 16,2
Et vocavit illum4
4 illum ΩF ΩL
Catena Weber
] + dominus suus
Rusch
interl.|
vocat quando incutit timorem eterne damnationis
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
interl.|
dum vivis cogita qualiter debeas operari
Iam enim non poteris villicare.
interl.|
a tempore mortis
Numérotation du verset
Lc. 16,3
Ait autem vilicus intra se:
interl.|
timore perterrius
Quid faciam
interl.|
ut penas evitem
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset
Lc. 16,4
Scio quid faciam
interl.|
tempore huius villicationis
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
interl.|
illi quibus misericordiam hic impendero
Numérotation du verset
Lc. 16,5
Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis]
def. mutil.
ΩF | convocatis itaque singul’
Cor2
(gr. anti.)
Numérotation du verset
Lc. 16,6
At ille dixit: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019va ; facsim., p. 198a} Centum cados olei.
marg.|
+Cadus: amphora urne tres. Urna: unus quartarius, quatuor pars sextarii.A
b
b
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
marg.|
CENTUM
CADOS. Cadus grece, amphora dicitur latine, continens tres urnas. Corus6 modiis triginta impleturc. Simpliciter sic potest accipi. Quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia vel ex quinta parte alleviat, misericordie sue mercede donandus est. Vel sic accipiatur ut cum Iudei decimas dederint sacerdotibus et Levitis suis, super iustitiam eorum abundet iustitia Ecclesie Christi. Et cum illi decimas, isti dent dimidias, sicut Zaccheus fecit de bonis suis. Vel duplicent illorum decimas, dando quintas.
c
Heiricus Autissiodorensis,
Homiliae per circulum anni, pars aestiva, hom. 28, CCSL 116B, lin. 150: « Corus genus mensurae est in aridis quae triginta modiorum capax esse perhibetur uel, ut alii dicunt, quadraginta quinque modiis impletur ; centum autem cori tria millia modios faciunt ».
6 Corus]
scrips.,
chorus
hic et ubique
pro hac mensura
Rusch
Dixitque illi: Accipe7 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
7 Dixitque illi accipe
Cor2
OV (anti. sic habent)
interl.|
dimidiam partem dimittit
Numérotation du verset
Lc. 16,7
Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
interl.|
quintam partem dimittit
Numérotation du verset
Lc. 16,8
Et laudavit dominus villicum iniquitatis
interl.|
non de fraude sed de providentia quamvis peccantem laudat
marg.|
ET
LAUDAVIT etc. Si dispensator inique mammone Domini voce laudatur, quod de re iniqua sibi iustitiam preparavit, et passus dispendiunt, tamen laudat prudentiam eius non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit, quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint.
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
interl.|
carnali
sunt.
marg.|
QUIA
FILII. Cuius quisque opera agit, eius et filius dicitur, unde:
Filii huius seculi
, id est tenebrarum, et filii
lucis
eterne vite.
Numérotation du verset
Lc. 16,9
Et ego vobis dico8 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut9 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
8 vobis dico ΩS ΩL
Catena Rusch Weber
]
inv.
ΩF ΩV
9 ut ΩF²
Rusch Weber
] et ΩF*
interl.|
non quoslibet pauperes sed eos qui possunt vos recipere in eterna tabernacula
marg.|
FACITE
VOBIS. Mammona lingua Syrorum: divitie iniquitatis, quia de iniquitate collecte sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata, vertitur in iustitiam, quanto magis epistole divini sermonis in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in celum. Unde sequitur:
Qui fidelis est in minori
10 etc.
10 sic
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 16,10
Qui fidelis est in minimo
interl.|
in carnalibus in usus fratrum bene expensis
marg.|
QUI
FIDELIS
EST etc. Qui fidelis est in minimo, id est in pecunia cum paupere participanda. Et in maiori fidelis est, adherens creatori et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia que possidet, non bene dispensat eternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat."Si enim non diligit fratrem quem videt: Deum quem non videt quomodo potest diligere"d."Et si habens substantiam viderit fratrem egentem et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo?"e
d Cf. 1Io. 4, 20: « Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? ».
e Cf. 1Io. 3, 17: « Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo ».
et in maiore11* fidelis est,
11 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori
Catena Rusch Weber
interl.|
in spiritualibus erogandis
et qui in modico iniquus est
interl.|
qui non dat fratribus
et in maiore12 iniquus est.
12 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori
Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,11
Si ergo13 in14 iniquo mammona15 fideles non fuistis16,
13 ergo ΩF ΩV
Cor2 CorS2
] igitur
Li448
14 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena
Rusch
Weber]
om.
ΩF
15 mammona
Cor2 CorS2
ΩV ΩL
Rusch Weber
] mammone ΩF
Li448@
| si ergo in iniquo mammona
Cor2
F (gr. anti.)
16 fideles - non fuistis
Cor2
ΩL
Rusch Weber
] fidei
(exp.)
non fuistis fideles ΩF,
inv. Li448
interl.|
id est in divitiis quibus preest iniquus mammon ut de eis temptet homines
marg.|
SI
ERGO etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.
quod verum17 est, quis credet vobis?18
17 verum] vestrum
Cor4
V (in ...
[macul. ut videtur
])
18 Si ergo... vobis
Cor2
VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis
Cor
F2V (gr. anti.)
CorS2
(interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [
coniec.
])
interl.|
id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam venitur19
B
B
¶Codd. : CorS2
Rusch
19 venitur] pervenitur
CorS2
Numérotation du verset
Lc. 16,12
Et si in alieno
interl.|
alienum est a vobis quicquid seculi est quia preter naturam
marg.|
ET
SI
IN
ALIENO. Si carnales divitias que labuntur non bene dispensatis, veras et eternas divitias quis dabit vobis?
fideles non fuistis, quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019vb ; facsim., p. 198b}
vestrum est, quis dabit vobis20?
20 quod vestrum est - quis dabit vobis
Cor4
F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV
Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber
]
inv. Rusch
| vestrum] verum ΩF, ûr
CorS2
(sic est textus) | v. 12 ]
om. Li448@
interl.|
ea que proprie homini deputata sunt Christus est quia vita nostra est
Numérotation du verset
Lc. 16,13
Nemo21 potest duobus dominis servire.
21 Nemo ΩF
Cor4
FV (P<arisianus> non habet
servus
)
CorS2
] + servus
CorS2
(Beda, anti. habent)
Cor2
ΩL
Catena Rusch Weber
interl.|
inter se dissidentibus
marg.|
NEMO
SERVUS etc. Corripiens avaritiam dicit amatores pecunie Deum amare non posse. Qui ergo Deum amat pecuniam contemnit. Non valet enim simul transitoria et eterna diligere. Qui eternitatem diligit, temporalia in usu non in affectu possidet. Ideo debetis fideliter distribuere, ut Domini {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019vb ; facsim., p. 198b} temporalium non ut servi, quia simul non potestis servire Deo et pecunie.
Aut enim
interl.|
nihil medium
unum odiet22
22 odiet ΩF* ΩL
Rusch Weber
] odio habebit
Catena
ΩF²
interl.|
diabolum
et alterum diliget,
interl.|
Deum
aut uni adherebit
interl.|
diabolo
marg.|
AUT
UNI
ADHEREBIT. AUGUSTINUS. Non quidem diliget. Nemo enim diligit diabolum, sed sua cupiditate implicitus ei adheret, ut si quis aliene ancille coniunctus patitur servitutem, etsi non diligit eum cuius ancillam diligit.
Et alterum contemnet,
non quod odio habeat. Nullius enim conscientia Deum odisse potest, sed contemnit, dum minas eius suis cupiditatibus postponit et de bonitate eius et impunitate sibi blanditur.
et alterum contemnet.
interl.|
Deum cuius mandata postponit et diligit naturaliter
Non potestis Deo servire et mammone.
interl.|
exponit qui sint duo domini
marg.|
NON
POTESTIS. Non ait: habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus, sed qui servitutis excussit iugum distribuit ut Dominus. Qui servit mammone, illi utique servit qui merito sue perversitatis rebus istis prepositus 'princeps mundi' a Domino dicitur.
Numérotation du verset
Lc. 16,14
Audiebant autem omnia hec23 Pharisei
23 omnia hec ΩL
Catena Rusch Weber
]
inv.
ΩF ΩV?
marg.|
AUDIEBANT
AUTEM. Monebat Dominus scribas et Phariseos non superbe sapere, non de sua iustitia presumere, sed peccatores penitentes suscipere et sua que forte inciderent peccata eleemosynis redimere. Sed illi preceptorem misericordie humilitatis et parsimonie, derident quasi minus utilia et numquam facienda noxius imperaret vel certe utilia, sed a se iam perfecta superfluus ingereret. Unde eos redarguit.
qui erant avari et deridebant eum24.
24 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena
Rusch
Weber
interl.|
intelligentes parabolam adversus se dictam et carnalia presentia spiritualibus futuris quasi incertis preponentes
Numérotation du verset
Lc. 16,15
Et ait illis:
marg.|
ET
AIT. Dum peccatores quasi infirmos et desperatos contemnitis et vos perfectos in omnibus cuncteque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hec tumoris altitudo quam iuste damnanda sit, videt ille: «Qui illuminat abscondita tenebrarum et manifestat consilia cordium»f.
f 1Cor. 4, 5.
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est25 abominatio est ante26 Deum.
25 est ΩF ΩL ΩV Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
26 ante ΩF ΩL ΩS
Rusch Weber
] apud
Catena
ΩV
interl.|
Vestra altitudo displicet Deo et in hoc ne defendatis vos per legem quia lex vestra iam amisit statum
Numérotation du verset
Lc. 16,16
Lex et prophete
interl.|
ubi temporalia dabantur
marg.|
LEX
ET
PROPHETE. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis, cum in lege multi divites Deo placuerunt et cum lex suis observatoribus bona terre promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et evangelium. Quia in lege carnalibus propter terram precipiuntur minora et in evangelio spiritualibus propter celum precipiuntur maiora. Ideo in evangelizatione regni addit:
Et omnis.
usque ad Ioannem
interl.|
qui penitentiam et vite austeritatem verbo et exemplo propter celestia docebat
interl.|
qui est finis legis et initium gratie
ex eo
interl.|
et tempore eius
regnum Dei evangelizatur et omnis
interl.|
supple: tendens
in illud vim facit.
marg.|
ET
OMNIS
IN
ILLUD
VIM etc. Magna vis est cum de terra genitus celum querit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irrisus est a Phariseis.
Omnis
qui
vim facit
, vehementi studio properat non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim nature, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.
Numérotation du verset
Lc. 16,17
Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
interl.|
non solvo legem sicut in hoc uno apparet sic et de aliis intelligite
marg.|
FACILIUS
EST. Quamvis dicam: Lex et prophete usque ad Ioannem, tamen non predico legis destructionem, quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis precepta transire, quia etiam illa que levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quin omnia et in evangelio recapitulentur. Et tamen lex et prophete usque ad Ioannem, quia non potuit ultra venturum prophetari, quem claret venisse testimonio Ioannis.
Numérotation du verset
Lc. 16,18
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
interl.|
Mattheusg: «Excepta causa fornicationis»
g Mt. 5, 32.
marg.|
OMNIS
QUI. AMBROSIUS. Non omne coniugium est a Deo. Non enim gentilibus christiane copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar coniugium, lex Dei non est.
Numérotation du verset
Lc. 16,19
interl.|
quasi ignotus apud Deum nomine non designatur
erat dives
marg.|
HOMO
QUIDAM
ERAT. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur qui Lazarum non fecit sibi amicum a quo posset recipi in eterna tabernacula. Et magis videtur narratio quam parabola.
qui28 induebatur purpura et bysso
28 qui
Cor4
FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV
Rusch
] et
Cor2
(gr. anti.) ΩL
Catena Weber
interl.|
hoc nisi ad inanem gloriam
marg.|
QUI
INDUEBATUR. GREGORIUS.
Purpura
color regii habitus est conchis marinis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020ra ; facsim., p. 199a} ferro circumcisis emissa. Byssus genus lini candidissimi et mollissimi. Si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam evigilanter exprimeret, quod
dives
purpura et bysso indutus apud inferos irremediabiliter torquetur. Nec reprehenditur
dives
quod aliena rapuerit, sed quod sua non erogaverit. Quid ergo illi erit qui aliena rapit? Hoc etiam hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia percepta dona ad usum arrogantie inflexit, quia viscera pietatis ignoravit, quia precepta pretio redimere noluit.
et epulabatur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020ra ; facsim., p. 199a} quotidie splendide.
interl.|
ecce voracitas
Numérotation du verset
Lc. 16,20
Et erat quidam mendicus
marg.|
ET
ERAT
QUIDAM. Si qua reprehensibila in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat.
nomine Lazarus
interl.|
pauper humilis per approbationem ex nomine scitur
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
marg.|
ULCERIBUS
PLENUS. Huius ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.
Numérotation du verset
Lc. 16,21
cupiens saturari
marg.|
CUPIENS. In una re duo iudicia Dei explentur. Ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur, et rursum ex visione divitis, temptatus quotidie pauper probatur, quem ad maiorem ipsius probationem, paupertas simul et egritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatione afficiunt.
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat29. Sed et canes veniebant
29 Et nemo illi dabat ΩF ΩL
Ω
V
Catena Rusch
]
om. Weber
marg.|
CANES. Potest in lingua canum 'lingua' significari 'adulantium' qui vulnera lingunt, dum mala que in nobis reprehendimus, improbo favore laudant.
marg.|
Allegorice. Dives qui iduebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide 'Iudaicum populum' significat qui cultum vite exterius habuit et accepte legis deliciis usus est ad nitorem non ad utilitatem. Lazarus ulceribus plenus 'gentilem populum' significat qui conversus ad Deum, dum peccata confitetur, virus quod intus latebat, quasi rupta cute foras emittit. Et cupiebat saturari de micis que cadebant de mensa divitis et nemo illi dabat, quia gentilem quemquam ad cognitionem legis admittere superbus ille despiciebat, quia enim non ad caritatem, sed ad elationem doctrinam legis habuit, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei verba defluebant de scientia, quasi mice cadebant de mensa. Sed e contra pauperis ulcera canes lambunt, quia dum predicatores loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad sanitatem reducunt, sicut canis curat vulnera dum lingit. Unde Lazarus 'adiutus' bene interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem iuvant qui eius vulnera per lingue correctionem curant.
et lingebant ulcera eius.
interl.|
hos nec a se removere poterat nec visitator erat qui removeret
Numérotation du verset
Lc. 16,22
Factum est autem ut moreretur30 mendicus et portaretur ab angelis in sinum31 Abrahe.
30 moreretur
Cor2
FV (moderni)
Cor4
FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS
Ω
V
Catena Rusch Weber
] morieretur
Cor2
V* (anti.), moriretur
Cor2
FV2
31 sinum ΩL
Li448@
Ω
V ΩS
Rusch Weber
] sinu ΩF
marg.|
IN
SINUM
ABRAHE. Sinus Abrahe est 'requies beatorum pauperum', quorum est regnum celorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni 'penarum profunditas' est que superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.
marg.|
Sinus Abrahe
: 'requies est Patris' in qua recumbunt venientes ab oriente et occidente cum Abraham, Isaac et Iacob, sed filii regni purpura et bysso induti, foras eiciuntur.
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum32.
32 Mortuus... infernum ΩF
Cor4
F (P<arisiensis>) Ω
L
Ω
V ΩS] Mortuus... inferno ΩL
Catena Rusch Weber
;
Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita),
sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant)
sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita),
sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant)
sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
marg.|
ET
SEPULTUS. In lege non tenacia, sed rapina damnatur. In evangelio dives quod sua non dedit torquetur.
Numérotation du verset
Lc. 16,23
Elevans autem33 oculos suos, cum esset in tormentis,
33 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL
Catena Rusch
]
om. Weber
marg.|
ELEVANS etc. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem iudicii, fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Refrigeret {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020rb ; facsim., p. 199b} linguam meam. Infidelis populus verba legis in ore tenuit que in opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebat, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digito se tangi desiderat qui eternis suppliciis datus optat operatione iustorum ultima participare. Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, quia omne tuum gaudium felicitatem transitoriam putasti. Habebant et iusti in mundo bona, sed quia in recompensatione non recipiunt, sed ad eterna sanctis desideriis estuant, que assunt minime bona videntur. 'Memento fili', ecce Abraham filium vocat quem tamen a tormento non liberat, quia precedentes patres huius populi multos a sua fide deviasse considerant, nec ulla compassione a tormentis eripiunt quos tamen filios per carnem recognoscunt. Habeo enim quinque fratres. Iudaicus populus iam ex magna parte damnatus, sequaces quos in terra reliquit quinque libris Moysi carnaliter intellectis vel quinque corporis sensibus deditos novit. Quinque sunt ergo fratres quos ad spiritualem intelligentiam non assurgere gemit. Si Moysen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei34. Ex mortuis Dominus resurrexit, sed quia iudaicus populos Moysi credere noluit, ei qui resurrexit credere contempsit. Et cum Moysi verba spiritualiter intelligere noluit, ad eum quem Moyses predixerat non pervenit. Unde Veritas: 'Si crederetis Moysi crederetis utique et mihi'h.
h Cf. Io. 5, 46: « Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit ».
34 sic
Rusch
vidit35 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
35 vidit ΩF ΩL ΩV
Catena Rusch
] videbat
Weber
marg.|
VIDIT
ABRAHAM. GREGORIUS. IN HOMILIIS
.
Credendum est quod ante retributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam iustos conspiciant, ut eos videntes et conspicientes in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Iusti vero in tormentis semper iniustos intuentur, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditur evaserunt, ut etiam peccatores in iudicio amplius puniantur et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum pena torquentur quos inutiliter amaverunt.
Numérotation du verset
Lc. 16,24
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam36
36 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@
Rusch
] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
marg.|
UT
INTINGAT. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit de extremo eius digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit in inferno minima querit.
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
interl.|
in qua amplius
crucior
. In hoc nota quia sicut mos et etiam inter convivia loquacitati studuit
interl.|
torquetur ante iudicium quia luxurioso carere deliciis pena est
Numérotation du verset
Lc. 16,25
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020rb ; facsim., p. 199b} quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero37 hic consolatur tu vero cruciaris.
37 vero ΩF ΩV ] autem ΩL
Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,26
Et in his omnibus inter nos et vos chaos38 magnum firmatum est,
38 chaos
CorS2
(anti.) ΩF ΩV ΩL
Catena Rusch
] chaus
CorS2
(in Historia <scolastica>), chasma
Weber
interl.|
inter pauperem et divitem chaos est quia post mortem nequeunt merita mutari
marg.|
QUIA
RECTE
39. AUGUSTINUS. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.
39 sic
Rusch
marg.|
ET
IN
HIS
OMNIBUS. Sicut reprobi a penis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita iusti per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis ut eos liberent40 sed non possunt, quia iustorum anime etsi in nature sue bonitate misericordiam habent, iam tamen auctoris sui iustitie coniuncte, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
40 liberent] leberent
cacogr. Rusch
marg.|
Nota quod apud animum iustorum non fuscat beatitudinem aspecta pena reproborum, quia ut iam compassio miserie non erit, minuere bonorum letitiam non valebit. Et licet iustis sua gaudia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam vident penas malorum quas per gratiam evaserunt, quia qui claritatem Dei vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint41 neque inde huc transmeare.
41 possint ΩL
Li448@ Weber
] possunt
Rusch
,
def. mutil.
ΩF
Numérotation du verset
Lc. 16,27
Et ait: Rogo ergo te, pater,
marg.|
ROGO
TE, PATER. Post quam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos spiritualiter diligant qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad penam et cognitio pauperis quem despexit et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria et de pena inutilitur amatorum amplius torquetur.
ut mittas eum in domum patris mei.
marg.|
UT
MITTAS. Servus dives iste magister incipit esse, cum iam nec discendi tempus habeat nec docendi.
Numérotation du verset
Lc. 16,28
Habeo enim quinque fratres42 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum43 tormentorum.
42 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS
Catena Rusch Weber
] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF²
43 hunc locum ΩF ΩV
Catena Rusch
]
inv.
ΩL ΩS
Weber
Numérotation du verset
Lc. 16,29
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset
Lc. 16,30
At44 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos45 penitentiam agent.
44 At ΩL Li448 Li448 ΩS
Rusch
Weber] Et ΩV
45 eos CorS2 ΩL Li448@
Rusch
Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448
interl.|
qui verba Dei despexerat hoc audire non posse suos sequaces estimabat
Numérotation du verset
Lc. 16,31
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei46.
46 ei
Cor2
(gr. an.)
Cor4
V (P<arisiensis>)
Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno
(CLC16d6.12) ΩF ΩV
ΩS
]
om. Cor4
V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL
Li448@ Rusch Weber
marg.|
Si MOYSEN. Qui verba legis despiciunt. redemptoris precepta qui ex {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020va ; facsim., p. 200a} mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt tanto hec difficilius implebunt, et cuius dicta implere renuunt, ei proculdubio credere recusant.
marg.|
Nota quod in villici illius superiore et istius divitis presentis comparatione, incentivum fit misericordie et ibi fortasse sanctis, quos amicos dicit quibus tabernacula tribuit, hic vero docet pauperibus conferendum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_16)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_16)
Notes :