Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 

Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
Numérotation du verset Lc. 23,2 

Ceperunt autem illum accusare1
1 illum accusare Rusch ] inv. Catena Weber
dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari
et dicentem se Christum regem esse.
Numérotation du verset Lc. 23,3 

Pilatus autem interrogavit illum2
2 illum Rusch ] eum Catena Weber
dicens: Tu es rex Iudeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Numérotation du verset Lc. 23,4 

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio cause in hoc homine.
Numérotation du verset Lc. 23,5 

At illi invalescebant dicentes: Commovit3 populum docens per universam Iudeam et incipiens a Galilea usque huc.
3 Commovit Rusch ] Commovet Weber
Numérotation du verset Lc. 23,6 

Pilatus autem audiens Galileam interrogavit si homo Galileus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,7 

Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Numérotation du verset Lc. 23,8 

Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore4 videre eum eo quod audiret multa de illo
4 cupiens - ex multo tempore Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri5.
5 ab eo - fieri Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,9 

Interrogabat autem illum multis sermonibus. At6 ipse nihil illi respondebat.
6 At Rusch Weber] et Catena
Numérotation du verset Lc. 23,10 

Stabant autem7 principes sacerdotum et scribe constanter accusantes eum.
7 autem Rusch ] etiam Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 23,11 

Sprevit
autem illum Herodes cum exercitu suo
et illusit indutum veste alba
et remisit ad Pilatum.
Numérotation du verset Lc. 23,12 

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem.
Numérotation du verset Lc. 23,13 

Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Numérotation du verset Lc. 23,14 

dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem,
quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio8 in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
8 invenio Catena Rusch ] inveni Weber
Numérotation du verset Lc. 23,15 

Sed neque Herodes,
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Numérotation du verset Lc. 23,16 

Emendatum ergo illum dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,17 

Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
Numérotation du verset Lc. 23,18 

Exclamavit autem simul universa turba dicens: Tolle hunc et dimitte nobis Barabban,
Numérotation du verset Lc. 23,19 

qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 23,20 

Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum.
Numérotation du verset Lc. 23,21 

At illi succlamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum.
Numérotation du verset Lc. 23,22 

Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo eum9
9 eum Rusch ] illum Catena Weber
et dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,23 

At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,24 

Et Pilatus
adiudicavit fieri petitionem eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,25 

Dimisit autem illis eum
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,26 

Et cum ducerent eum apprehenderunt10 Simonem quemdam11 Cyrenensem
10 apprehenderunt Li448@ Rusch Weber ] apprehenderant praem. Li448@ |
11 quemdam Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
venientem de villa et imposuerunt illi12 crucem portare post Iesum.
12 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 23,27 

Sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum que plangebant et lamentabantur13 eum.
13 lamentabantur Li448@ Rusch ] lamentabant Weber
Numérotation du verset Lc. 23,28 

Conversus autem ad illas Iesus dixit: Filie Hierusalem,
nolite flere super me sed super vosipsas flete et super filios vestros,
Numérotation du verset Lc. 23,29 

quoniam ecce venient dies
in quibus dicent: Beate steriles et ventres qui non genuerunt et ubera que non lactaverunt.
Numérotation du verset Lc. 23,30 

Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos et collibus operite nos
Numérotation du verset Lc. 23,31 

quia si in viridi ligno hec faciunt in arido quid fiet?
Numérotation du verset Lc. 23,32 

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.
Numérotation du verset Lc. 23,33 

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie, ibi crucifixerunt eum
et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Numérotation du verset Lc. 23,34 

Iesus autem dicebat:
Pater, dimitte
illis, non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius
miserunt sortes.
Numérotation du verset Lc. 23,35 

Et stabat populus14 exspectans15 et deridebant illum principes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
14 populus Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
15 expectans Rusch Weber ] spectans Catena |
Numérotation du verset Lc. 23,36 

Illudebant autem ei et milites accedentes
et acetum offerentes illi
Numérotation du verset Lc. 23,37 

dicentes: Si tu es rex Iudeorum, salvum te fac.
Numérotation du verset Lc. 23,38 

Erat autem et superscriptio scripta16 super eum17 litteris grecis et hebraicis et latinis18:
16 scripta Li448@ Rusch ] inscripta Weber , facta Li448 |
17 eum Rusch ] illum Catena Weber |
18 et hebraicis - et latinis Rusch ] inv. Catena Weber |
hic est rex Iudeorum.
Numérotation du verset Lc. 23,39 

Unus autem de his qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Numérotation du verset Lc. 23,40 

Respondens autem alter
increpabat illum dicens:
Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.
Numérotation du verset Lc. 23,41 

Et nos quidem iuste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit.
Numérotation du verset Lc. 23,42 

Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
Numérotation du verset Lc. 23,43 

Et dixit illi19 Iesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
19 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,44 

Erat autem fere hora sexta,
et tenebre facte sunt in universa terra usque in horam nonam20.
20 horam nonam Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 23,45 

Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium.
Numérotation du verset Lc. 23,46 

Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Et hec dicens exspiravit.
Numérotation du verset Lc. 23,47 

Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat.
Numérotation du verset Lc. 23,48 

Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant que fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Numérotation du verset Lc. 23,49 

Stabant autem omnes noti eius a longe
et mulieres que secute erant eum a Galilea hec videntes.
Numérotation du verset Lc. 23,50 

Et ecce vir nomine Ioseph
qui erat decurio
vir bonus et iustus,
Numérotation du verset Lc. 23,51 

hic non consenserat concilio21 et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudee
21 concilio Catena Rusch ] consilio Weber
qui exspectabat et ipse regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 23,52 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Numérotation du verset Lc. 23,53 

Et depositum involvit sindone
et posuit eum in monumento exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat.
Numérotation du verset Lc. 23,54 

Et dies erat22 Parasceves
22 dies erat Rusch Weber ] inv. Catena
et sabbatum illuscebat.
Numérotation du verset Lc. 23,55 

Subsecute autem mulieres
que cum ipso venerant de Galilea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius.
Numérotation du verset Lc. 23,56 

Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
marg.| DUXERUNT. 1Tradiderunt romane potestati ut eo modo Iudei ab eius interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur.A
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
1 Dux.] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 23,2 
Ceperunt autem illum accusare2
2 illum accusare Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| Impii nihil verisimile quod obicere possent inveniunt. Et ideo sicut Marcus aita: «Non erant convenientia eorum testimonia»
a Mc. 14, 56.
dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari
interl.| cum ipse dixeratb: «Reddite que sunt Cesaris Cesari et que sunt Dei Deo».
b Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
et dicentem se Christum regem esse.
Numérotation du verset Lc. 23,3 
Pilatus autem interrogavit illum3
3 illum Rusch ] eum Catena Weber
interl.| vel: eum
marg.| PILATUS  AUTEM. Cum duo obiecta fuerint, scilicet quod et tributa reddi prohiberet et se Christum diceret, Pilatus potuit audire, quod de tributis dixeratc: «Reddite que sunt Cesaris Cesari». Et inde hoc quasi apertum mendacium nihili pendens, solum que nesciebat quesivit.
c Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
dicens: Tu es rex Iudeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
marg.| TU  DICIS. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et presidi, ut propria sententia ambo condemnentur.
Numérotation du verset Lc. 23,4 
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio cause in hoc {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1028vb ; facsim., p. 216b} homine.
marg.| NIHIL  INVENIO. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: «Venit princeps mundi huius et non habet in me quicquam»d. Sed quia princeps, id est Pilatus eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Iudei qui non equitatis amore verum investigant, sed invidie stimulo iustum damnare laborant.
d Io. 14, 30.
Numérotation du verset Lc. 23,5 
At illi invalescebant dicentes: Commovit4 populum docens per universam Iudeam et incipiens a Galilea usque huc.
4 Commovit Rusch ] Commovet Weber
marg.| COMMOVIT  POPULUM. Non illum sed se accusant. Docuisse enim populum et a pristina torporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilea usque ad Iudeam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem per transisse, non criminis sed indicium est virtutis. Denique Pilatus, nec interrogandum salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo iudicando {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1028vb ; facsim., p. 216b} cupit reddere. Unde sequitur:   Pilatus autem.
Numérotation du verset Lc. 23,6 
Pilatus autem audiens Galileam interrogavit si homo Galileus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,7 
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
marg.| ET  UT  COGNOVIT etc. Ne contra insontem et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Iudeis excusatio remaneret. Herodes quoque qui natu et religione Iudeus erat, quid de Christo senserit ostendere permissus est, ut utraque regio et Iudea in qua Christus natus et Galilea in qua nutritus erat, in eius necem conspirasse monstrentur.
Numérotation du verset Lc. 23,8 
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore5 videre eum eo quod audiret multa de illo
5 cupiens - ex multo tempore Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
interl.| vel: eo
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri6.
6 ab eo - fieri Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,9 
Interrogabat autem illum multis sermonibus. At7 ipse nihil illi respondebat.
7 At Rusch Weber] et Catena
interl.| melior est causa que non defenditur et probatur. Susanna tacuit et vicit.
interl.| Accusatur et tacet qui defensione non indiget. Ambiunt defendi qui timent vinci nec accusationem confirmat tacendo sed despicit non refellendo
marg.| AT  IPSE  NIHIL. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina et Dominus iactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii qui non credunt legi et prophetis et in evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret. Et ideo iustum erat ut Pilato qui invitus sententiam ferebat ex aliqua parte responderet. Herodi vero et ceteris qui contra legem innoxium damnabant sicut indignis nihil dicit. Ubi vero tacet, quasi pro grege agnus immolandus patientiam prestat. Ubi respondet, quasi pastor pro ovibus contra lupos et latrones pugnat.
Numérotation du verset Lc. 23,10 
Stabant autem8 principes sacerdotum et scribe constanter accusantes eum.
8 autem Rusch ] etiam Catena Weber
interl.| sed nec his aliquid dicit
Numérotation du verset Lc. 23,11 
Sprevit
interl.| vel 'spernit'
autem illum Herodes cum exercitu suo
interl.| sprevit Herodes et exercitus ut omnes in eadem culpa pares monstrentur
et illusit indutum veste alba
marg.| ET  ILLUSIT  INDUTUM  VESTE. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est, passus et sepultus. Quod hic alba, iuxta alios evangelistase purpurea vel coccinea veste illuditur indutus, significat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculus vernans, in pace lilia gignit, bello rosas.
e Cf. Mt. 27, 28 ; Io. 19, 2.
et remisit ad Pilatum.
marg.| ET  REMISIT  AD  PILATUM. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, etsi uterque reum non pronuntiat, aliene tamen iniquitatis stimulis obsequitur.
Numérotation du verset Lc. 23,12 
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem.
marg.| ET  FACTI  SUNT. Nefandum fedus quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hereditario iure custodiunt, dum Iudei et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis et fide Christi perimenda consentiunt.
marg.| In typo Herodis et Pilati qui per Iesum amici facti sunt, Iudeorum gentiumque {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029ra ; facsim., p. 217a} figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia sit ventura, ita tamen ut gentilis prius capiat regnum Dei et ad Iudeum fidei sue devotionem transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis sue corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.
Numérotation du verset Lc. 23,13 
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029ra ; facsim., p. 217a} et plebe
Numérotation du verset Lc. 23,14 
dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem,
marg.| OBTULISTIS. Quantum studium dimittendi Iesum Pilatus habeat attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil cause in eo invenisse, deinde tamen in incepto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Iesu facinore, plebis sententiam querit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere querit, tanto criminosiores ad mortem eius invenit.
quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio9 in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
9 invenio Catena Rusch ] inveni Weber
Numérotation du verset Lc. 23,15 
Sed neque Herodes,
marg.| SED  NEQUE  HERODES. Ad exprobrandam duritiam Iudeorum vel gentilium, fatetur Pilatus nec se nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed aliene crudelitatis clamoribus obtemperasse.
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Numérotation du verset Lc. 23,16 
Emendatum ergo illum dimittam.
interl.| flagris et ludibriis quantum iubetis afficiam dummodo ne sitiatis innoxium sanguinem
marg.| EMENDATUM  VOBIS. Pilatus absolvit Iesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripture, absolvit quidem iudicio, quem tamen crucifigit mysterio.
Numérotation du verset Lc. 23,17 
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
interl.| non imperiali legis sanctione sed annua gentis cui per talia gaudebat placer devictus consuetudine
Numérotation du verset Lc. 23,18 
Exclamavit autem simul universa turba dicens: Tolle hunc et dimitte nobis Barabban,
interl.| data opinione eligendi quem vellent quia pontifices excitaverant turbam ut magis peterent Barabban
marg.| TOLLE  HUNC  ET  DIMITTE. Quia pro Iesu latronem pro salvatore interfectorem, pro datore vite ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam et latrociniis et seditionibus intantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo pretulerant perderent, et hactenus libertatem anime vel corporis quam vendiderant non reciperent.
marg.| BARABBAN etc. Barabbas qui 'filius magistri' vel 'patris eorum' interpretatur, ipse est Antichristus quem illi Christo preferent, quibus diciturf: «Vos ex patre diabolo estis». Pilatus 'os malleatoris' interpretatur diabolum significat, qui est malleus universe materie, per quem Deus vasa probare permittit et tandem conterit cum in extrema damnatione confringit.
f Io. 8, 44.
Numérotation du verset Lc. 23,19 
qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 23,20 
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum.
Numérotation du verset Lc. 23,21 
At illi succlamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum.
interl.| CRUCIFIGE etc. Magna crudelitas non solum occidere, sed crucifigere querunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis, producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur et ut in cruce diu videretur.
Numérotation du verset Lc. 23,22 
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029rb ; facsim., p. 217b} ergo eum10
10 eum Rusch ] illum Catena Weber
interl.| vel: illum
interl.| CORRIPIAM ERGO. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sevirent quod et verba Ioannis evangeliste et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, que usque hodie dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat sed magis instat, quia accusationem quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029ra ; facsim., p. 217b} ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, iam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.
et dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,23 
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,24 
Et Pilatus
interl.| videns quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret
adiudicavit fieri petitionem eorum.
interl.| iudex nec invidie cedere debuit nec timori
Numérotation du verset Lc. 23,25 
Dimisit autem illis eum
marg.| DIMISIT  AUTEM  ILLIS. Auctor seditionis et homicidiorum Iudeis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,26 
Et cum ducerent eum apprehenderunt11 Simonem quemdam12 Cyrenensem
11 apprehenderunt Li448@ Rusch Weber ] apprehenderant praem. Li448@
12 quemdam Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
interl.| a Cyrene que est civitas Helchie
marg.| APPREHENDUNT  SIMONEM etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt et hoc congrue: «Christus enim passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum»g. Qui vero eum vult sequi tollat crucem suam et sequaturh. Quia vero Simon non Israelita sed Cyreneus erat, per eum gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et coheredes Christi. Unde et Simon 'obediens', Cyrene 'heres' interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbane sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens, crucem portat post Iesum, cum populi gentium paganis ritibus de relictis, obedienter amplectuntur vestigia dominice passionis.
g 1Pt. 2, 21.
h Cf. Mc. 8, 34.
venientem de villa et imposuerunt illi13 crucem portare post Iesum.
13 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 23,27 
Sequebatur autem illum multa turba populi
marg.| SEQUEBATUR  AUTEM  MULTA  TURBA. Sed non eadem mente crucem sequitur. Mali sequntur ut morientem leti aspiciant. Mulieres ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quin et multi viri dolerent sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat presentibus principibus sacerdotum quid contra eos senserit ostentare. Quia vero «novit Dominus qui sunt eius»i, pretermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit.
i 2Tim. 2, 19.
et mulierum que plangebant et lamentabantur14 eum.
14 lamentabantur Li448@ Rusch ] lamentabant Weber
marg.| QUE  PLANGEBANT etc. Tristabantur de vita mortali que morte erat finienda, non de cecis qui medicum occidebant. Unde subditur:   Conversus autem.
Numérotation du verset Lc. 23,28 
Conversus autem ad illas Iesus dixit: Filie Hierusalem,
marg.| FILIE  HIERUSALEM. Nota cum filios Hierusalem vocat quod non sole que cum eo venerant a Galilea, sed etiam eiusdem urbis ciues ei mulieres adheserant.
nolite flere super me sed super vosipsas flete et super filios vestros,
marg.| NOLITE  FLERE. Ne lamentemini me moriturum, cuius cito resurrectio mortem solvere potest, cuius mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrimarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem mee crucis.
Numérotation du verset Lc. 23,29 
quoniam ecce venient dies
marg.| ECCE  VENIENT  DIES. Dies romane obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta queque vel abdita refugia quibus abscondantur requirere. Refert Iosephus insistentibus sibi Romanis Iudeos cavernas montium colliumque certatim petisse speluncas, ita ut semetipsum testetur munitione quadam destructe urbis Iotapate15 in Speleo cum quadraginta comitibus proditum, inventum atque ab hostibus captum.j
j ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lucae evangelium expositio, lib. 6, cap. 23, CCSL 120, lin. 1490 sqq.: « Dies uenturae a romanis obsidionis et captiuitatis significat de quibus superius inter alia discipulis ait, tunc qui in iudaea sunt fugiant in montes, et paulo post, vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, quia et naturale est inminente captiuitate hostili que per agros urbes que clade feruente cunctos qui euadere queant alta quaeque uel abdita quibus abscondantur refugia conquirere. Et specialiter refert Iosephus insistentibus sibi romanis iudaeos cauernas certatim montium collium que petisse speluncas ita ut semet ipsum testetur munitiore quodam destructae urbis iotapatae in speleo cum quadraginta comitibus proditum inuentum atque ab hostibus captum ».
15 Iotapate] scrips. cum Beda (CCSL), Lotapatae Beda (PL 92, 615A), iota pete Rusch
in quibus dicent: Beate steriles et ventres qui non genuerunt et ubera que non lactaverunt.
Numérotation du verset Lc. 23,30 
Tunc incipient dicere montibus: Cadite {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029va ; facsim., p. 218a} super nos et collibus operite nos
marg.| CADITE  SUPER  NOS. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029va ; facsim., p. 218a} utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum celorum, qui dicunt   montibus cadite super nos et collibus operite nos , cum sue fragilitatis memores, ingruente temptationum articulo sublimium virorum vel ipsa virginitate, vel martyrio, vel quacumque alia virtute, querunt exemplis, monitis, precibusque defendi.
Numérotation du verset Lc. 23,31 
quia si in viridi ligno hec faciunt in arido quid fiet?
marg.| QUIA  SI  IN  VIRIDI  LIGNO. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores. Unde ait: si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vite merito appellatus duodenos fructus gratie per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non ex eo, que tormenta movent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vite flammis dare non timent? Et si nunc est tempus ut incipiat iudicium de domo Dei et omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur quis finis eorum qui non credunt evangelio?
Numérotation du verset Lc. 23,32 
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.
marg.| DUCEBANTUR  AUTEM. Impletur quod dictum estk:   Et cum iniquis deputatus est. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.
k Cf. Is. 53, 12.
Numérotation du verset Lc. 23,33 
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie, ibi crucifixerunt eum
marg.| CALVARIE  LOCUS 16. Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca calvarie, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut ubi erat area damnatorum erigantur vexilla martyrii.
16 sic Rusch
et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
marg.| ET  LATRONES etc. Execrabilis in facto iniquitas Iudeorum que quasi latronem crucifigit omnium redemptorem bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa eius auferret.
marg.| Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro celesti gloria. Per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.
Numérotation du verset Lc. 23,34 
Iesus autem dicebat:
marg.| IESUS  AUTEM. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus iure sacerdotis intercedit et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem eius crediderunt impetrat.
marg.| Non pro eis orat qui per invidiam et superbiam filium Dei intellexerunt negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelum Dei habentes sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt.
Pater, dimitte
interl.| vel: ignosce
illis, non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius
marg.| DIVIDENTES. De his Ioannes latius. Quadripertita vestis significat Ecclesiam toto orbe que quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus equaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem que caritatis vinculo continetur.
miserunt sortes.
marg.| SORTES. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit et cum sors mittitur, non persone cuiusquam vel meritis sed occulto Dei iudicio creditur.
Numérotation du verset Lc. 23,35 
Et stabat populus17 exspectans18 et deridebant illum principes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
17 populus Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
18 expectans Rusch Weber ] spectans Catena
marg.| ALIOS  SALVOS  FECIT. Sua se sententia damnant qui etiam nolentes19 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029vb ; facsim., p. 218b} quod alios salvos fecerat confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit ut pro nobis crucifigeretur, ideo se de cruce salvare neglexit, quia cum ceteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.
19 nolentes] noentes cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 23,36 
Illudebant autem ei et milites accedentes
marg.| ILLUDEBANT. Nota quod Iudei vocabulum Christi et filii Dei auctoritate Scripture sibi traditum irrident.   Milites vero Scripturarum inscii, non Christo Dei electo sed regi Iudeorum insultant.
et acetum offerentes illi
marg.| ET  ACETUM  OFFERENTES. Acetum erant Iudei a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto   milites potant Dominum quem illorum suggestione morti tradunt.
Numérotation du verset Lc. 23,37 
dicentes: Si tu es rex Iudeorum, salvum te fac.
Numérotation du verset Lc. 23,38 
Erat autem et superscriptio scripta20 super eum21 litteris grecis et hebraicis et latinis22:
20 scripta Li448@ Rusch ] inscripta Weber , facta Li448
21 eum Rusch ] illum Catena Weber
22 et hebraicis - et latinis Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| ut «omnis lingua confiteatur quia Domus Iesus Christus in gloria est Dei Patris»l.
l Cf. Phil. 2, 11.
marg.| ERAT  AUTEM etc. He tres lingue pre ceteris eminebant: hebrea propter Iudeos in lege gloriantes, greca propter gentilium sapientiam, latina propter romanos imperantes. Ergo velint nolint Iudei, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur quod Iesus est imperator credentium et confitentium.
hic est rex Iudeorum.
marg.| HIC  EST  REX  IUDEORUM. Titulus qui Christum regem testatur non infra sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestate fulgebat et ideo imolato titulus est suprapositus, ut cunctis legere, id est credere volentibus pateat quia per crucem non perdidit sed corroboravit imperium.
Numérotation du verset Lc. 23,39 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1029vb ; facsim., p. 218b} Unus autem de his qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Numérotation du verset Lc. 23,40 
Respondens autem alter
interl.| forte et iste convitiatus prius est sed repente conversus. Nec mirum si converso cito ignoscit qui etiam insultantibus veniam dabat.
increpabat illum dicens:
marg.| INCREPABAT  EUM 23. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat quorum alii a dextris, alii a sinistris.
23 sic Rusch
Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.
interl.| saltem hic deberes querere liberationem
Numérotation du verset Lc. 23,41 
Et nos quidem iuste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit.
Numérotation du verset Lc. 23,42 
Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
marg.| DOMINE  MEMENTO. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet preter cor et linguam, totum quod liberum habet offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit qui aditum postulavit, caritatem firmitur tenuit qui latronem et de iniquitate sua arguit et vitam quam cognoverat ei predicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem quem negabant apostoli quem viderant miracula divina virtute facientem.
Numérotation du verset Lc. 23,43 
Et dixit illi24 Iesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
24 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
interl.| vita est esse cum Christo quia ubi Christus ibi regnum
marg.| AMEN  DICO  TIBI. Pulcherrimum affectande conversionis exemplum quod tam cito latroni venia relaxatur et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur. Ille rogabat:   Memento mei cum etc. Dominus ait:   Hodie mecum eris etc. Cito ignoscit Dominus quia ille cito convertitur.
Numérotation du verset Lc. 23,44 
Erat autem fere hora sexta,
interl.| quando crucifixus est
et tenebre facte sunt in universa terra usque in horam nonam25.
25 horam nonam Catena Rusch ] inv. Weber
interl.| tenebre effuse sunt oculis perfidorum ut fidei lumen resurgeret
marg.| ET  TENEBRE. Sol retraxit radios, ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impiis blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi crucifigitur, diluculo id est oriente sole resurgit, quia"'Mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram"m. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei vox Domini auditur. Eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Ade occluserat, nunc latroni penitenti Dominus paradisum reserat.
m Cf. Rm. 4, 25: « Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram ».
Numérotation du verset Lc. 23,45 
Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium.
marg.| VELUM  TEMPLI  SCISSUM. Hoc expirante Domino gestum est, sed Lucas preoccupat, volens miraculum solis coniungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis que tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Iosephus ait: virtutes angelicas presides quondam templi tunc pariter conclamasse, fugiamus ab his fedibus.
Numérotation du verset Lc. 23,46 
Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
marg.| PATER  IN  MANUS etc. Patrem invocans, se filium Dei declarat. Spiritum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030ra ; facsim., p. 219a} commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam eiusdem cum Patre potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus creatori. Commendat autem iuxta quod alibi legitur: «Letatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescitin spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem»n.
n Ps. 15, 9-10.
Numérotation du verset Lc. 23,47 
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat.
marg.| VIDENS  AUTEM  CENTURIO. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo confitetur Dei Filium, quem Iudei post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesie designatur que velo mysteriorum celestium per mortem Domini reserato, mox iustum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.
Numérotation du verset Lc. 23,48 
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant que fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
interl.| PERCUTIENTES PECTORA. Quam percutiunt pectora in signum penitentie et luctus dupliciter potest intelligi, sive enim cuius vitam dilexerant iniuste occisum dolebant, sive cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quecumque causa pectus tundere coegerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, aperte confessionis voce glorificant, Iudei   percutientes solum   pectora silentes domum redeunt.
Numérotation du verset Lc. 23,49 
Stabant autem omnes noti eius a longe
interl.| «Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria»o.
o Ps. 87, 19.
et mulieres que secute erant eum a Galilea hec videntes.
Numérotation du verset Lc. 23,50 
Et ecce vir nomine Ioseph
marg.| NOMINE  IOSEPH. Ioseph per nobilitatem potentie secularis corpus accipere, per iustitiam meritorum dignus est sepelire.
qui erat decurio
interl.| decurio est qui de ordine curie est et officium curie administrat
vir bonus et iustus,
interl.| quia et ipse discipulus Iesu sed occultus vitans prius inimicitias Iudeorum sed in hoc extremo officio minus curat de illis
Numérotation du verset Lc. 23,51 
hic non consenserat concilio26 et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudee
26 concilio Catena Rusch ] consilio Weber
interl.| ipsa est Ramatha27, Helchane et Samuelis civitas in regione Rhamitica iuxta Decapolimp
p Cf. 1Rg. (1Sm.) 1, 1.
27 Ramatha] scrips., Ramathan Rusch
qui exspectabat et ipse regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 23,52 
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
interl.| si ignotus esset ad principem non accederet nec corpus impetraret
marg.| HIC  ACCESSIT etc. Non apostoli, sed Ioseph iustus et constans et Nicodemus in quo erat dolus sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi que fraudem iniquitatemque non habet in quo obstruitur tergiversatio Iudeorum. Nam si apostoli sepelissent dicerent non sepultum quem dixerunt raptum.
Numérotation du verset Lc. 23,53 
Et depositum involvit sindone
marg.| SINDONE. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur qui nec mortui carere possunt divitiis.  MYSTICE. In sindone munda Iesum involuit qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesie habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebratur.
et posuit eum in monumento exciso
marg.| ET  POSUIT  EUM  IN  MONUMENTO. Bene ergo Christus   in monumento iusti conditur, ut habebat filius hominis ubi reclinet caputq et iustitie habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vite qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum nisi qui credit in Christum.
q Cf. Lc. 9, 58.
marg.| IN  MONUMENTO  EXCISO. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostre fragilitate nature dissimilis monstretur. Sepultus est sed quamdiu voluit, resurrexit sed quando voluit.
in quo nondum quisquam positus fuerat.
marg.| IN  QUO  NON. Si in monumento ubi alius positus fuisset poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus edificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.
Numérotation du verset Lc. 23,54 
Et dies erat28 Parasceves
28 dies erat Rusch Weber ] inv. Catena
interl.| Parasceve est sexta feria qua preparabantur necessaria sabbato
marg.| ET  DIES  ERAT  PARASCEVES. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus preperationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030ra ; facsim., p. 219a} eventum. Sic nos in sexta mundi etate debemus pati pro Domino. In septima, id est quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.
et sabbatum illuscebat.
Numérotation du verset Lc. 23,55 
Subsecute autem mulieres
marg.| MULIERES. Aliis notis Iesu post depositum corpus recedentibus, sole mulieres que artius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis sue offerrent, exspectantes quod Iesus promiserat et ideo prime viderunt.
que cum ipso venerant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030rb ; facsim., p. 219b} de Galilea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius.
Numérotation du verset Lc. 23,56 
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
marg.| ET  REVERTENTES. Inspecta Domini sepultura, revertentes parant aromata et unguenta qui lecta, audita, recordata, passione Domini ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita presentis vite Parasceve, in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrant cum redolentibus actionum aromatibus.
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
marg.| ET  SABBATO etc. Mandatum erat ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino quamdiu licebat operari in unguentis preperandis occupantur Parasceve usque ad solis occasum et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes unguerent eum, quia vespere sabbati preoccupante iam noctis articulo, monumentum adire non poterant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_23)

Notes :