Capitulum 11
Numérotation du verset
Lc. 11,1
Et factum est cum esset in loco quodam1 orans
1 loco quodam
Rusch Weber
] inv.
Catena
ut cessavit dixit unus ex discipulis suis2 ad eum: Domine, doce nos orare sicut3 Ioannes docuit discipulos suos orare4.
2 suis
Rusch
] eius Catena Weber
|
3 sicut
Rusch
] + et
Catena Weber
|
4 orare
Rusch
]
om.
Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 11,2
Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Numérotation du verset
Lc. 11,3
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie5.
5 hodie
Catena Rusch
] cotidie
CorS1
(
DA NOBIS COTIDIE
sic hab. grec.)
Cor3
(gr.) ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,4
Et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.
Numérotation du verset
Lc. 11,5
Et ait ad discipulos6:
6 discipulos
Rusch
] illos
Catena Weber
Quis
vestrum habet7 amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes
7 habet
Rusch
] habebit
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,6
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum.
Numérotation du verset
Lc. 11,7
Et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse.
Iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili.
Non possum surgere et dare tibi.
Numérotation du verset
Lc. 11,8
Et ille si perseveraverit pulsans8
8 et ... pulsans
Catena Rusch
]
om. Weber
dico vobis etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
Numérotation du verset
Lc. 11,9
Et ego vobis dico9: Petite
9 vobis dico
Rusch Weber
] inv.
Catena
et dabitur vobis,
querite
et invenietis,
pulsate et aperietur vobis.
Numérotation du verset
Lc. 11,10
Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset
Lc. 11,11
Quis
autem ex vobis patrem petit10 panem numquid lapidem
10 petit Catena
Rusch
] petet Weber
dabit illi? Aut11 piscem numquid pro pisce serpentem
11 Aut Li448
Rusch Weber
] + si
Li448@
dabit illi?
Numérotation du verset
Lc. 11,12
Aut si petierit ovum
numquid porriget illi12 scorpionem?
12 illi Li448
Rusch Weber
] sibi
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 11,13
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis13 de celo dabit spiritum bonum petentibus se?
13 celestis
Rusch
]
om.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,14
Et erat14 eiciens demonium et illud erat mutum.
14 erat
Rusch Weber
] + Ihesus
Catena
Et cum eiecisset demonium locutus est mutus et admirate sunt turbe.
Numérotation du verset
Lc. 11,15
Quidam autem
ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia.
Numérotation du verset
Lc. 11,16
Et alii temptantes signum de celo querebant ab eo.
Numérotation du verset
Lc. 11,17
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
dixit eis: Omne regnum
in se ipsum
divisum desolabitur15 et domus supra domum cadet.
15 desolabitur
Li448@ Rusch
] desolatur
Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,18
Si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub me eicere16 demonia?
16 me eicere
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,19
Si autem ego in Beelzebub eicio demonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,20
Porro si in digito Dei eicio demonia
profecto pervenit17 in vos regnum Dei.
17 pervenit
Catena Rusch
] praevenit
Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,21
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea que possidet.
Numérotation du verset
Lc. 11,22
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa eius arma18 auferet19 in quibus confidebat et spolia eius distribuet20.
18 eius arma
Rusch
] inv.
Catena Weber
|
19 auferet
Catena Rusch
] aufert
Weber
|
20 distribuet
Catena Rusch
] distribuit
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 11,23
Qui non est mecum adversum21 me est
21 adversum Li448
Rusch Weber
] contra
Li448@
et qui non colligit mecum dispergit.
Numérotation du verset
Lc. 11,24
Cum immundus spiritus
exierit ab22 homine ambulat23 per loca inaquosa querens requiem et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
22 ab Catena
Rusch
] de Weber
|
23 ambulat
Catena Rusch
] perambulat
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 11,25
Et cum venerit invenit eam24 scopis mundatam
24 eam
Rusch
]
om.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,26
et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum25 nequiores se. Et ingressi habitant ibi et fiunt26 novissima hominis illius peiora prioribus.
25 secum
Rusch
]
om. Weber
, post assumit
Catena
|
26 fiunt
Rusch
] sunt
Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 11,27
Factum est autem cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba
dixit illi: Beatus venter qui te portavit
et ubera que suxisti.
Numérotation du verset
Lc. 11,28
At ille dixit: Quinimmo27 beati
27 Quinimmo
Catena Rusch
] Quippini
Weber
qui audiunt verbum Dei
et custodiunt illud28.
28 illud Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,29
Turbis autem concurrentibus
cepit dicere: Generatio hec
generatio nequam est.
Signum querit
et signum non dabitur illi29 nisi signum Ione prophete30.
29 illi
Rusch
Weber] ei Catena
|
30 prophete Li448
Rusch
]
om. Li448@ Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 11,30
Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Numérotation du verset
Lc. 11,31
Regina Austri surget
in iudicio
cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et ecce plus31 Salomone hic.
31 plus Cor1LP
Rusch
Weber] plus quam Catena
Numérotation du verset
Lc. 11,32
Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia penitentiam egerunt
in predicatione32 Ione
32 in predicatione
Li448 Rusch
] ad praedicationem
Li448@ Weber
et ecce plus quam33 Iona hic.
33 quam Catena
Rusch
]
om.
Cor1LP Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,33
Nemo
lucernam
accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra34 candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant.
34 supra] super
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 11,34
Lucerna corporis tui
est oculus tuus.
Et35 si oculus tuus
35 et
Rusch
]
om.
Catena Weber
fuerit simplex36
36 fuerit simplex Li448
Rusch Weber
] inv.
Li448@
totum corpus tuum lucidum erit.
Si autem nequam fuerit
etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Numérotation du verset
Lc. 11,35
Vide ergo ne lumen quod in te est tenebre sint.
Numérotation du verset
Lc. 11,36
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et37 sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
37 et]
om. CorS1 Cor3
(grecus non habet)
Numérotation du verset
Lc. 11,37
Et cum loqueretur rogavit eum38 quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38 eum
Rusch
] illum Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,38
Phariseus autem cepit intra se dicere reputans39: Quare non baptizatus esset ante prandium?
39 dicere reputans
Rusch
]
inv. Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,39
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisei quod de foris est calicis
et catini mundatis,
quod autem intus est vestrum
plenum est rapina et iniquitate.
Numérotation du verset
Lc. 11,40
Stulti, nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit.
Numérotation du verset
Lc. 11,41
Verumtamen quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
Numérotation du verset
Lc. 11,42
Sed ve vobis Phariseis
qui40 decimatis mentam et rutam et omne olus
40 qui Catena
Rusch
] quia Weber
et preteritis iudicium et caritatem Dei.
Hec autem
oportuit
facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset
Lc. 11,43
Ve vobis Phariseis qui41 diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
41 qui Catena
Rusch
] quia Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,44
Ve vobis
qui42 estis ut monumenta
42 qui Catena
Rusch
] quia Weber
que non patent43
43 patent
Rusch
] apparent
Catena
, parent
Weber
et homines ambulantes supra nesciunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,45
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.
Numérotation du verset
Lc. 11,46
At ille ait: Et vobis legis peritis
ve, quia oneratis homines oneribus
que portare44 non possunt
44 portare
Rusch
] porta
Li448@
, port.
Li448
, portari
Weber
et ipsi uno digito vestro
non tangitis sarcinas.
Numérotation du verset
Lc. 11,47
Ve vobis qui45 edificatis monumenta prophetarum
45 qui Catena
Rusch
] quia Weber
patres autem vestri occiderunt illos.
Numérotation du verset
Lc. 11,48
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt.
Vos autem edificatis eorum sepulcra.
Numérotation du verset
Lc. 11,49
Propterea et sapientia Dei dixit:
Mittam
ad illos prophetas et apostolos
et ex illis occident
et persequentur
Numérotation du verset
Lc. 11,50
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Numérotation du verset
Lc. 11,51
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie
qui periit
inter altare et edem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione.
Numérotation du verset
Lc. 11,52
Ve vobis legis peritis qui46 tulistis
46 qui Li448 Rusch] quia Li448@ Weber
clavem scientie ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis.
Numérotation du verset
Lc. 11,53
Cum autem47 hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere
47 autem
Rusch
]
om. Li448@ Weber
| hec autem Li448
et os eius opprimere de multis
Numérotation du verset
Lc. 11,54
insidiantes et querentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Lc. 11,1
Et factum est cum esset in loco quodam1 orans
1 loco quodam
Rusch Weber
] inv.
Catena
interl.|
orare
marg.|
ET
FACTUM
EST. Post historiam sororum que duas vitas significant inducit Dominum orasse et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vite in se continet mysterium et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus sed precibus est obtinenda.
ut cessavit dixit unus ex discipulis suis2 ad eum: Domine, doce nos orare sicut3 Ioannes docuit discipulos suos orare4.
2 suis
Rusch
] eius Catena Weber
3 sicut
Rusch
] + et
Catena Weber
4 orare
Rusch
]
om.
Catena Weber
marg.|
UT
CESSAVIT etc. Ideo sepe salvator orans inducitur ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione a discipulis sciscitatur ut doceat qualiter debeant orare.
Numérotation du verset
Lc. 11,2
Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
marg.|
CUM
ORATIS
DICITE etc. Mattheus septem petitiones ponit, in tribus eterna poscuntur in quatuor temporalia que tamen propter eterna consequenda sunt necessaria. Quod enim dicimusa: «Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra», hic inchoatur quantumcumque proficimus augentur in nobis et perfecte sine fine in alia vita possidebuntur. Quod vero dicimusb: «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in temptationem sed libera nos a malo». Ad presentis vite indigentiam pertinent, quia hic et panis tam corporalis quam spiritualis est necessarius tam anime quam corpori. Hic etiam fit remissio peccatorum que hic committuntur. Hic fiunt temptationes, hic etiam fit malum unde cupimus liberari. In alia vita nihil horum est. Lucas non septem sed quinque ponit et hoc causa brevitatis. In quinque que ponit septem illa intelligit contineri. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu. Regnum vero Dei in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum quodammodo esse repetionem, magis eam intermittendo fecit intelligi. Deinde tres illas adiungit: de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de temptatione vitanda. At vero quod Mattheus in ultimo posuitc: «Sed libera nos a malo», iste non posuit ut intelligeremus ad id quod de temptatione dictum est pertinere. Ideo enim Mattheus non ait: ‘Et libera nos a malo’ tamquam diversam petitionem poneret, sed ait: «Sed libera nos a malo», unam petitionem esse demonstrans ut sciat unusquisque in eo se a malo liberari quod non infertur in temptationem.
a Mt. 6, 9-10.
b Mt. 6, 11-13.
c Mt. 6, 13.
Numérotation du verset
Lc. 11,3
Panem nostrum quotidianum da {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011ra ; facsim., p. 181a} nobis hodie5.
5 hodie
Catena Rusch
] cotidie
CorS1
(
da nobis cotidie
sic hab. grec.)
Cor3
(gr.) ΩJ
Weber
marg.|
PANEM
NOSTRUM
QUOTIDIANUM. Panis quotidianus dicitur, qui hic est necessarius quantus anime carnique est tribuendus, sive corporaliter sive spiritualiter sive utroque modo intelligatur.
Numérotation du verset
Lc. 11,4
Et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.
Numérotation du verset
Lc. 11,5
Et ait ad discipulos6:
6 discipulos
Rusch
] illos
Catena Weber
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011ra ; facsim., p. 181a} Nota legisperitus se iustificare volens Dominum temptaturus adiit sed confusus abscessit. At Maria pedibus acclivis optimam partem philosophie celestis elegit. Item parvuli Christi non de sua iustitia, sed de redemptoris gloria presumentes, quibus orationum modis eandem gratiam advocare debeant, inquirunt audiuntque et quibus verbis orare et qua instancia perseverare et pro quibus maxime rebus supplicare debeant, scilicet fide, spe et caritate quodque perfecte petentes earundem largitorem a Patre spiritum bonum percipiant. Contra hoc vero sicut in lectione de demoniaco legitur, sapientes et prudentes, quia spiritum gratie non petere, querere et pulsare, sed blasphemare satagunt, irremissibiles et hic et in futuro sue pertinacie penas luunt.
Quis
interl.|
aliquis vel si quis
vestrum habet7 amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes
7 habet
Rusch
] habebit
Li448@ Weber
marg.|
QUIS
VESTRUM
HABET
AMICUM. Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis iniungit, ut non solum diebus sed etiam noctibus oratio deferatur qui enim media nocte panes ab amico petit et in petendi intentione persistit non fraudatur orans.
marg.|
MYSTICE. Amicus ad quem nocte venitur Deus est qui corpus suum tradidit pro nobis. Cui in nocte tribulationis supplicare et tres panes, id est intelligentiam sancte Trinitatis qua in presentis vite laboribus vivamus, efflagitare debemus. Hos panes, si Dominum Deum tuum diligas non solum tibi sed etiam aliis poteris emereri. Amicus qui de via venit ipse est noster animus qui, quotiens ad temporalia petenda evagatur, totiens a nobis recedit. Redit cum superna meditatur et celesti alimonia refici desiderat. Cui quod proponat non habet, quia anime post tenebras ad Deum suspiranti, nihil preter ipsum cogitare vel loqui vel intueri libet, sed solum Trinitatis gaudium quod recognovit amplius intueri et ad hoc pervenire satagat.
Numérotation du verset
Lc. 11,6
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum.
Numérotation du verset
Lc. 11,7
Et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse.
interl.|
non debeo precibus tuis inquietari quia
marg.|
NOLI
MIHI
MOLESTUS. Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi.
Iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili.
marg.|
IAM
OSTIUM. Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi et quod Ioannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est illi qui evangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrarum predicaverunt, iam cum Domino sunt in eterna quiete et tamen orando efficitur ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiam si homo desit per quem sapientia predicetur.
Non possum surgere et dare tibi.
marg.|
NON
POSSUM
SURGERE. AMBROSIUS. Nemo timet ne excitet dormientem quem scit semper orare vigilantem.
Numérotation du verset
Lc. 11,8
Et ille si perseveraverit pulsans8
8 et ... pulsans
Catena Rusch
]
om. Weber
interl.|
non pudore perterritus sed necessitate coactus
dico vobis etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem
interl.|
vel per se inspirando vel doctorem mittendo
marg.|
PROPTER
IMPROBITATEM. Multe sunt insidie et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem sue virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi et tenebrosi in Christo Iesu.
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
interl.|
etsi non quantum ille aliquando voluerit
Numérotation du verset
Lc. 11,9
Et ego vobis dico9: Petite
9 vobis dico
Rusch Weber
] inv.
Catena
interl.|
orando
et dabitur vobis,
marg.|
PETITE
ET
DABITUR
VOBIS. Si amicus homo surgit et dat non amicitia hec tedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spiritualis inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, queramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit qui promittendo non decipit.
Omnis enim qui petit accipit
. Opus est perseverantia ut consequamur. Quod si petenti datur et querens invenit et pulsanti aperitur, cui ergo non datur et qui non invenit et cui non aperitur, apparet quod non bene quesierit, petierit et pulsaverit.
querite
interl.|
recte vivendo
et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011rb ; facsim., p. 181b} invenietis,
interl.|
perseverando
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011rb ; facsim., p. 181b}
QUERITE
ET
INVENIETIS. «Prope est Dominus omnibus invocatibus eum in veritate et voluntatem timentium se faciet»d. Alios qui non ita petunt redarguit Iacobus dicense: «Petitis et non accipitis eo quod male petatis», quia perseveratis in peccatis.
d Ps. 144, 18-19.
e Iac. 4, 3.
pulsate et aperietur vobis.
Numérotation du verset
Lc. 11,10
Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur.
marg.|
<scholion> Quatuor accipimus a Domino : Primum recipimus disciplinam correctionis qua emendamur. Proverbiorum 8f : « O viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum ». Secundum doctrinam instructionis qua illustramur. Ioannis 17g : « Verba que dedisti mihi dedi eis : et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi ». Tertium gratiam dilectionis. Prime ad Corinthios 8 : « Non accepi ». Quartum gloriam retributionis per quam confirmamur et hec est nobis precipuum et ad hec optinendam quatuor sunt necessaria :
Primum nitor pudicitie ;
Secundum est vigor patientie sicut est viderer in mil<itibus> in torneamentis cum bene pugnaverunt coronatur. Iacobi 1h : « Beatus vir qui suffert tentationem ».
Tertium labor penitentie. Prime ad Corinthios 13i : « Unusquisque mercedem suam accipiet ».
Quartum : « Amor paupertatis voluntarie. Mt. 19 in fine : « Omnis qui reliquerit » etc.A j
Primum nitor pudicitie ;
Secundum est vigor patientie sicut est viderer in mil<itibus> in torneamentis cum bene pugnaverunt coronatur. Iacobi 1h : « Beatus vir qui suffert tentationem ».
Tertium labor penitentie. Prime ad Corinthios 13i : « Unusquisque mercedem suam accipiet ».
Quartum : « Amor paupertatis voluntarie. Mt. 19 in fine : « Omnis qui reliquerit » etc.A j
f Prv. 8, 4.
g Io. 17, 8.
h Iac. 1, 12.
i Revera 1Cor. 3, 8 : « Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem ».
j
¶Fons : <Non hab.> Hugo de Sancto Caro, Philippus Cancellarius, Petrus Lombardus, Giibertus Pictaviensis (Sacra Pagina)
A
¶Codd. :
Cas574
(336 in calce paginae manu s. 13 2/2) . Nota : Mise au net à l’encre d’une annotation effacée à la mine de plomb, comme l’indiquent les erreurs de références bibliques et la lacune entre
dilectionis
et .
I.Cor
.viii.
[MM2022]
Numérotation du verset
Lc. 11,11
Quis
interl.|
si quis
autem ex vobis patrem petit10 panem numquid lapidem
10 petit Catena
Rusch
] petet Weber
interl.|
rigorem odiorum
marg.|
QUIS
AUTEM
EX
VOBIS. BEDA.
MYSTICE. Panis signat caritatem propter maiorem appetitum et necessarium usum, quia sicut sine pane mensa videtur inops, ita sine caritate alie virtutes nihil sunt que in sola caritate perficiuntur. Huic contraria duritia cordis quam lapidi comparavit. Piscis fides est invisibilium. Sicut enim piscis sub tegumento aquarum nascitur, vivit et alitur, sic fides que in Deum est, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquam baptismi consecratur, invisibili auxilio divine protectionis ne deficiat nutritur, invisibilium premiorum intuitu queque valet bona operatur. Vel etiam ideo fides pisci comparatur, quia sicut ille crebris fluctibus maris tunditur nec perimitur, ita fides adversitatibus non frangitur, cui contrarius est serpens, propter venenum infidelitatis. Per ovum spei nostre certitudo figuratur, quia in ovo nondum fetus perfectus cernitur, sed fovendo speratur. Contra spem scorpionem ponit, cuius aculeus venenatus retro est timendus, sicut spei contrarium est retro respicere cum spes futurorum in ea que antea sunt se extendat.
dabit illi? Aut11 piscem numquid pro pisce serpentem
11 Aut Li448
Rusch Weber
] + si
Li448@
interl.|
infidelitatem quam serpens primo homini inspiravit
dabit illi?
Numérotation du verset
Lc. 11,12
Aut si petierit ovum
interl.|
spem
numquid porriget illi12 scorpionem?
12 illi Li448
Rusch Weber
] sibi
Li448@
interl.|
desperationem
Numérotation du verset
Lc. 11,13
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
interl.|
quia non vestra datis
marg.|
BEDA.
13
CUM
SITIS
MALI. Malos vocat seculi amatores qui dant illa que secundum suum sensum14 iudicant bona, que etiam in sua natura sunt bona et ad usum infirme vite pertinentia. Vel apostoli qui merito electionis bonitatem humani generis excesserant, intuitu superne bonitatis adhuc sunt mali, quia15 nondum immunes a delictis, maxime in verbis et in cogitatu que quotidianis orationibus iubentur curari16. Vel malos vocat, quia omnis creatura in conspectu divine bonitatis est17 mala quia «nemo bonus nisi Deus»k et tamen divine bonitatis participatione rationalis creatura bona fieri potest, Domino ita18 promittente dabit spiritum bonum petentibus se19 ut per participationem spiritus fiant boni qui erant mali dum per gratiam spiritus fidem spem et caritatem20 et ceteras virtutes consequentur. Unde Mattheus non dixit: ‘Dabit spiritum bonum petentibus se’, sedl «Dabit bona petentibus se» ostendens Spiritum sanctum plenitudinem esse21 omnium bonorum, quia per eum omnia bona ministrantur.B
m
k Lc. 18, 19.
l Mt. 7, 11.
m
Beda Venerabilis
,
In Lc.
, lib. 3, c. 11, CCSL 120, lin. 2496 sqq. : «Quomodo mali dant bona? sed malos appellauit dilectores adhuc saeculi huius et peccatores. Bona uero quae dant secundum eorum sensum bona dicenda sunt quia haec pro bonis habent quamquam et in rerum natura ista bona sint sed temporalia et ad istam uitam infirmam pertinentia, et quisquis ea malus dat non de suo dat. Domini est enim terra et plenitudo eius qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt. Quantum ergo sperandum est daturum deum nobis bona petentibus nec nos posse decipi ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus quando nos etiam cum sumus mali nouimus id dare quod petimur. Non enim decipimus filios nostros et qualiacumque bona damus non de nostro sed de ipsius damus. Aliter. Apostoli qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur quia nihil est per semet ipsum stabile nihil immutabile nihil bonum nisi deitas sola. Omnes uero creaturae ut beatitudinem aeternitatis uel immutabilitatis obtineant non hoc per suam naturam sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. Quod uero dicitur, quanto magis pater uester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se, pro quo matheus posuit, dabit bona petentibus se, ostendit spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum dei et ea quae diuinitus administrantur non alia absque ea subsistere quia omnes utilitates quae ex donorum dei gratia suscipiuntur ex isto fonte demanant».
B
¶Codd. : Cas574 Rusch
13 Beda Cas574] om. Rusch
14 suum sensum]
inv. Cas574
15 quia] om. Cas574
16 curari] curare
Cas574
17 est] om. Cas574
18 ita] om. Cas574
19 se] + scilicet
Cas574
20 et caritatem] s<cilicet> etc.
Cas574
21 plenitudinem esse]
inv. Cas574
filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis22 de celo dabit spiritum bonum petentibus se?
22 celestis
Rusch
]
om.
Catena Weber
marg.|
QUANTO
MAGIS
PATER. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatur petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater celestis filiis suo timore et amore preditis non deficientia bona largitur in celis.
Numérotation du verset
Lc. 11,14
Et erat23 eiciens demonium et illud erat mutum.
23 erat
Rusch Weber
] + Ihesus
Catena
interl.|
mutos faciens
marg.|
ET
ERAT
EICIENS. Post predicationis verba que humilibus proposuit etiam miracula operatur ut qui predicanti non credunt visis miraculis credant. Mattheus hunc demoniacum etiam cecum fuisse dicit in quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a demone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est quotidie fit in conversione gentium ut primum expulso demone et omni spurcitia idolatrie, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.
Et cum eiecisset demonium locutus est mutus et admirate sunt turbe.
Numérotation du verset
Lc. 11,15
Quidam autem
interl.|
scribe et Pharisei non simplex turba
ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia.
marg.|
IN
BEELZEBUB. Ninus rex conditor Ninive Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit cuius simulacri simulitudinem suscipientes Chaldei 'Bel' vocabant. Palestini suscipientes Baal dicebant, Moabite: Beelphegor. Iudei autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, zebub: musca ; inde
Beelzebub
, id est vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris qui in templo eius immolabatur. Asserebant etiam Iudei in hoc simulacro principem demoniorum habitare per cuius potestatem dicebant Iesum demonia pellere.
Numérotation du verset
Lc. 11,16
Et alii temptantes signum de {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182a} celo querebant ab eo.
marg.|
SIGNUM
DE. Ut vel ignem de celo descendere faceret sicut tempore Elie {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182a} duo quinquagenarii igne de celo sunt perempti. Vel ut contra consuetudinem terre istius estivo tempore tonitrua audirentur, imbres ruerent, fulgura discurrerent sicut sub Samuele actum est. Vel quesierunt manna de celo. Que signa ideo a Christo tunc non sunt exhibita, quia similiter et illa calumniarentur dicentes ex variis aeris passionibus contigisse. Unde subditur:
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
. Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et iudicet.
marg.|
Proprium est Iudeorum querere signa. Unde Paulusn: 'Iudei signa petunt gentes sapientiam'.
n Cf. 1Cor. 1, 22: « Quoniam et Iudei signa petunt, et Greci sapientiam querunt ».
Numérotation du verset
Lc. 11,17
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
marg.|
IPSE
AUTEM
UT
VIDIT. Non ad verba sed ad cogitata respondet. In quo dat certum potentie sue signum qua secreta cordium rimatur. Iuxta litteram patet quod omne regnum solidum et firmum si per partes dividitur in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel pumuntur. Quo autem hec spiritualiter tendant exponit cum adiungit:
Si autem et Satanas in seipsum divisus est.
Si ego ut vos dicitis in principe demoniorum eicio demonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se et ita potestas malitie eius stare non potest. Si autem demon demonem non potest expellere, falso dicitis me in principe demoniorum demonia eiicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis ut de regno eius quod divisum est exeatis, ne in ruina eius pariter involvamini. In quo autem Dominus eiciat demones, ne demoniorum principem existiment, attendant quod sequitur:
Si autem ego in Beelzbub eicio demonia filii vestri in quo eiciunt
? Filios Iudeorum 'apostolos' vocat qui inter alia miracula que a Domino acceperant etiam demones pellebant. Quam expulsionem non diabolo sed Deo assignabant qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit: «Sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel»o. Vel 'filii', id est exorciste illius gentis qui invocato nomine Domini demones expellebant, quasi dicat: si expulsio demonum in illis non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eandem causam? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Non potestate sed comparatione dum illi expulsionem non diabolo sed Deo assignant.
o Mt. 19, 28.
dixit eis: Omne regnum
marg.|
OMNE
REGNUM. Si omne regnum divisum desolatur, ergo regnum Patris et Filii et Spiritus sancti, quod nulla contradictione, nullo impulso est desolatum non est divisum et ideo est eternum. De hoc regno respondit Pilato: «Regnum meum non est de hoc mundo»p. Et ideo quiadversis in Christo spem non gerunt sed in principe demoniorum eici demones opinantur, eos regni negat esse perpetui. Nam quomodo potest manere divinum regnum cum fides scindatur, cum populus Iudeorum sit ex lege, Christus quoque secundum carnem ex lege sit generatus. Quomodo potest regnum illud esse perpetuum quod ex lege est, cum populus ille dividat legem, cum a populo legis negatur Christus qui ex lege debetur? Sed manet regnum Ecclesie in quaq: «Unus dominus, una fides, unum baptisma».
p Io. 18, 36.
q Eph. 4, 5.
in se ipsum
interl.|
vel:
ipso
divisum desolabitur24 et domus supra domum cadet.
24 desolabitur
Li448@ Rusch
] desolatur
Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,18
Si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub me eicere25 demonia?
25 me eicere
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,19
Si autem ego in Beelzebub eicio demonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,20
Porro si in digito Dei eicio demonia
marg.|
PORRO
SI
IN
DIGITO etc. Filius dicitur 'manus' vel 'brachium Patris'. Spiritus sanctus dicitur 'digitus' propter differentiam variorum donorum que per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt, nec nocet inequalitas membrorum. Licet enim brachium maius sit digito {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182b}, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Egypto.
profecto pervenit26 in vos regnum Dei.
26 pervenit
Catena Rusch
] praevenit
Weber
marg.|
PROFECTO
PERVENIT. Regnum, id est iudiciaria potestas Dei qua bonos a malis secernet in die iudicii. Vel
regnum
, id est superna beatitudo. Quasi dicat: si in spiritu Dei eicio demonia, sine dubio sciatis aditum regni celestis patefactum credentibus.
Numérotation du verset
Lc. 11,21
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea que possidet.
marg.|
CUM
FORTIS
ARMATUS etc. Quasi dicat: si ego in Beelzebub sicut dicitis eiicerem demonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem. Sed nullo modo cum illo consentio sed potius illum superare et eiicere a meis fidelibus festino. 'Cum' diabolus 'fortis' ad nocendum, 'armatus' multis spiritualibus nequitiis, 'custodit' in sua servitute, 'atrium suum' id est mundum qui in maligno positus est, in quousque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.
Numérotation du verset
Lc. 11,22
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1011vb ; facsim., p. 182b} eius arma27 auferet28 in quibus confidebat et spolia eius distribuet29.
27 eius arma
Rusch
] inv.
Catena Weber
28 auferet
Catena Rusch
] aufert
Weber
29 distribuet
Catena Rusch
] distribuit
Weber
marg.|
SI
AUTEM. Quasi: regnum divisum stare non potest, sed regnum Satane est divisum ut vos dicitis quod Satanas Satanam expellat ergo etc.
marg.|
SI
AUTEM
FORTIOR
ILLO etc. Fortiorem se vocat qui non concordi pace et operatione sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundum que ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli que abstulit, callidissime sunt versutie spiritualis nequitie. Spolia sunt anime ab eo decepte que victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis quia"captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus"r, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, alios pastores et doctores's.
r Cf. Eph. 4, 8.
s Cf. Eph. 4, 8-11: « Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terre? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ».
Numérotation du verset
Lc. 11,23
Qui non est mecum adversum30 me est
30 adversum Li448
Rusch Weber
] contra
Li448@
marg.|
QUI
NON
EST
MECUM etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satane, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare. Ille superbus, invidus, cupit perdere. Ego predicatione mea virtutes congrego, ille spargit et separat ab unitate Ecclesie.
et qui non colligit mecum dispergit.
marg.|
ET
QUI
NON
COLLIGIT etc. Hec de omnibus hereticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi qui omnes excluduntur a regno Dei.
Numérotation du verset
Lc. 11,24
Cum immundus spiritus
marg.|
CUM
IMMUNDUS
SPIRITUS. Quia subtrahitis vos a meo regno attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis sicut in suo regno gravius quam in principio.
exierit ab31 homine ambulat32 per loca inaquosa querens requiem et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
31 ab Catena
Rusch
] de Weber
32 ambulat
Catena Rusch
] perambulat
Weber
marg.|
EXIERIT. Exivit diabolus a Iudeis quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit et transivit ad gentes que erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aride et steriles. In quibus iam non invenit requiem, quia iam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur quando dicit: repetam Iudeos quos ante dimisi.
Et invenit scopis mundatam illam plebem
, id est superfluis observationibus Phariseorum et cerimoniis legis que iam nihil valent, post adventum Christi. Et ut firmius possideat assumit universitatem demonum. Et modo deteriores Israelite sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis quam olim fuissent in Egypto ante perceptam legem, quia maior infidelitas est venientem non suscipere quam venturum non credere.
Numérotation du verset
Lc. 11,25
Et cum venerit invenit eam33 scopis mundatam
33 eam
Rusch
]
om.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,26
et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum34 nequiores se. Et ingressi habitant ibi et fiunt35 novissima hominis illius peiora prioribus.
34 secum
Rusch
]
om. Weber
, post assumit
Catena
35 fiunt
Rusch
] sunt
Catena Weber
marg.|
Possunt hec ad unumquemque baptizatum referri qui post acceptam gratiam negligit operari bona, sed potius originalibus peccata actualia adiicit. Diabolus exit ab homine cum in baptismo pompis illius homo abrenuntiat et precedentium peccatorum illecebris, quem deserens ambulat per loca inaquosa, quia corda sanctorum ab omni mollitie fluxarum cogitationum et humore libidinis immunia callidus temptator explorat, si quos ibi sue nequitie gressus figere possit. Unde subditur:
Querens requiem et non inveniens,
quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua temptamenta cessare perpendit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012ra ; facsim., p. 183a} Tunc dicit:
Revertar in domum meam unde exi
. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo eiectus fueram et pristinam possessionem consueto dominio mihi subiiciam.
Et cum venerit invenit eam scopis mundatam
, quia cum huiusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam. Tunc assumit, plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus 'nequiores' diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur.
Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus
. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.
Numérotation du verset
Lc. 11,27
Factum est autem cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba
interl.|
magna fiducia inter blasphemos confiteri Dei Filium
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012ra ; facsim., p. 183a} dixit illi: Beatus venter qui te portavit
marg.|
Beatus
. Hic Maria laudatur que Dominum portavit. Et pravitas tam presentium Iudeorum quam futurorum hereticorum qui veram Christi humanitatem negant confutatur, quia verum Dei filium adversus blasphemos Iudeos confitetur et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur.
et ubera que suxisti.
interl.|
in figura Ecclesie que in medio gentium confitetur creatorem
marg.|
Et ubera
. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat. Ergo de semine virginis potuit concipi qui eius lacte potuit nutriri.
Numérotation du verset
Lc. 11,28
At ille dixit: Quinimmo36 beati
36 Quinimmo
Catena Rusch
] Quippini
Weber
marg.|
Quinimmo
. Quasi dicat: non solum laudanda Maria quia verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est quia precepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui uerbum Dei auditu fidei concipiunt et boni operis custodia in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt.
qui audiunt verbum Dei
interl.|
interiori aure percipiunt
marg.|
Qui audiunt
etc. In laude Ecclesie, e contrario damnantur Pharisei qui verbum Dei, nec audire, nec implere sed blasphemare querebant.
et custodiunt illud37.
37 illud Catena
Rusch
]
om.
Weber
interl.|
opere
Numérotation du verset
Lc. 11,29
Turbis autem concurrentibus
interl.|
quasi ad videnda miracula que ab eo audiebant fieri
cepit dicere: Generatio hec
interl.|
Iudeorum
marg.|
Cepit dicere
etc. Quidam calumniabantur opera eius quibus hucusque respondit. Alii temptantes signum querebant de celo et illis hic respondet.
generatio nequam est.
interl.|
adultera
Signum querit
interl.|
quasi illa que viderant signa non fuerint
interl.|
de celo quo indigni sunt
marg.|
Signum querit
. Discipulis signum dedit divinitatis et prius transfiguratus in monte et postea ipsis videntibus sublevatus in celum, sed incredulis de inferiori humanitatis passione.
et signum non dabitur illi38 nisi signum Ione prophete39.
38 illi
Rusch
Weber] ei Catena
39 prophete Li448
Rusch
]
om. Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 11,30
Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Numérotation du verset
Lc. 11,31
Regina Austri surget
interl.|
hec electa fuisse non dubitatur
marg.|
REGINA
AUSTRI. Hic condemnata plebe Iudeorum, Ecclesie mysterium exprimitur que in Ninivitis per penitentiam que peccatum abolet, in regina Austri studium percipiende sapientie que peccatum cavet, de totis finibus orbis congregatur, ut veri pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas aut peccare nescias.
in iudicio
marg.|
IN
IUDICIO etc. Non mille annis ante iudicium sicut Iudei fingunt sed in ipso iudicio surget.
cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et ecce plus40 Salomone hic.
40 plus Cor1LP
Rusch
Weber] plus quam Catena
interl.|
in hoc loco
marg.|
CUM
VIRIS. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum.
Numérotation du verset
Lc. 11,32
Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia penitentiam egerunt
marg.|
CONDEMNABUNT. Non potestate iudicii sed comparationne melioris facti, quia relicto imperio, venit in Iudeam audire hominem sapientia famosum, sed {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012rb ; facsim., p. 183b} Iudei veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem non audiunt sed blasphemant.
in predicatione41 Ione
41 in predicatione
Li448 Rusch
] ad praedicationem
Li448@ Weber
interl.|
quod Iudei non fecerunt ad predicationem Christi
marg.|
IN
PREDICATIONE. Ionas paucis diebus, Christus longo tempore predicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.
et ecce plus quam42 Iona hic.
42 quam Catena
Rusch
]
om.
Cor1LP Weber
interl.|
de seipso hoc dicit
Numérotation du verset
Lc. 11,33
Nemo
marg.|
NEMO. Qui in figura regine et Ninivitarum Ecclesiam pretulit Synagoge, nunc hortatur nos ut fidem nostram potius ad Ecclesiam transferamus. Quasi dicat: quamvis dixerim nullum signum nequam generationi dandum nisi Ione signum, tamen fidelibus meis non occultabo lucis mee claritatem, sed testam humane nature flammine mee divinitatis implebo, id est fide mea illuminabo et hanc fidem non ponam sub umbra veteris legis, sed in claritate novi Testamenti. Neque sub mensura ipsius legis et intra terminos Iudee gentis cohibebo, sed constituam super Ecclesiam in qua septiformis gratia Spiritus relucet. In cuius rei signum solet in frontibus credentibus signum fidei affigi ut qui Ecclesiam voluerit ingredi, lumen veritatis palam queat intueri. Hinc condemnantur Iudei qui signa exterius querendo apertam lucis ianuam nolunt ingredi credendo.
lucernam
interl.|
fidem
accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra43 candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant.
43 supra] super
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 11,34
Lucerna corporis tui
interl.|
id est totius tue operationis
est {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012rb ; facsim., p. 183b} oculus tuus.
interl.|
id est mentis intentio
Et44 si oculus tuus
44 et
Rusch
]
om.
Catena Weber
interl.|
si intentio
fuerit simplex45
45 fuerit simplex Li448
Rusch Weber
] inv.
Li448@
interl.|
pura et recta
totum corpus tuum lucidum erit.
interl.|
etsi coram hominibus aliquid imperfectionis habere videaris
Si autem nequam fuerit
interl.|
si perversa intentio precesserit pravum opus sequetur etsi aliquando iustum videatur
etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Numérotation du verset
Lc. 11,35
Vide ergo ne lumen quod in te est tenebre sint.
interl.|
ne ipsa intentio que anime lumen est vitiorum tenebris fuscetur
marg.|
VIDETE
46
ERGO etc. Post institutionem recte fidei, etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera sed etiam cogitationnes et cordis intentiones mundentur, quasi: ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo et in Ecclesiam pono, vos autem quantum ex vobis est lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera.
46 sic
Rusch
marg.|
Hec contra hypocrisim Phariseorum sub dolo signa querentium specialiter dicta nos iuxta moralem sensum generaliter instruunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,36
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
interl.|
si bonum bona intentione facis non habens in tua conscientia aliquam partem male cogitationis
non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et47 sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
47 et]
om. CorS1 Cor3
(grecus non habet)
interl.|
et hic et in futuro gratia lucis donaberis
Numérotation du verset
Lc. 11,37
Et cum loqueretur rogavit eum48 quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
48 eum
Rusch
] illum Catena Weber
marg.|
ET
CUM
LOQUERETUR. Non ait: cum loqueretur hec, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Phariseum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres querebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi responditt:"Qui fecerit voluntatem Patris mei hic frater meus et soror et mater est", postea intravit ad convivium Pharisei.
t Mt. 12, 50: « Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, et soror, et mater est ».
Numérotation du verset
Lc. 11,38
Phariseus autem cepit intra se dicere reputans49: Quare non baptizatus esset ante prandium?
49 dicere reputans
Rusch
]
inv. Catena Weber
interl.|
lavatus more Iudeorum
marg.|
QUARE
NON
BAPTIZATUS. Iudei frequenter lavant manus antequam manducent tenentes traditionem seniorum et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,39
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisei quod de foris est calicis
marg.|
CALICIS. Marcus refert, Iudeos baptismata calicis et urceorum lectorumque et eramentorum solitos observare.
marg.|
Calix vas vitreum, catinus fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis in quo exterius pretendunt sanctitatem et simulant iustitiam, quod foris erat laudabant intus nequissimi.
et catini mundatis,
interl.|
munditiam carnis exterius observatis
quod autem intus est vestrum
marg.|
QUOD
AUTEM. Nemo putet fornicationem et huiusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam etc. sicut Pharisei putabant.
plenum est rapina et iniquitate.
interl.|
anime turpitudinem retinetis
Numérotation du verset
Lc. 11,40
Stulti, nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit.
interl.|
quasi dicat: qui facit utraque naturam utraque mundari voluit
Numérotation du verset
Lc. 11,41
interl.|
sed
Verumtamen quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184a} vobis.
marg.|
Qui ordinate vult dare eleemosynam a semetipso incipit et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordie. Unde dicitur: «Miserere anime tue placens Deo»u.
u Sir. 30, 24.
marg.|
VERUMTAMEN
QUOD
SUPEREST. Iam bonus doctor quomodo contagium {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184a} corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet et superflua Iudeorum et terrena condemnet qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant ipsis tamen absolutio peccati promittitur si misericordiam facere nitantur.
marg.|
Quod necessario victui et vestimento
superest date
pauperibus vel do consilium quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo et perfidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt
munda
.
Numérotation du verset
Lc. 11,42
Sed ve vobis Phariseis
interl.|
iustum iudicium Dei confitentes
marg.|
VE
VOBIS. Cum ad eleemosynam hortaretur Phariseos qui corporaliter quotidie eleemosynas faciebant que quia sine fide erant Deo non placebant dicit se eleemosynas eorum non ignorare, ut ostendat cuiusmodi eleemosynas ab istis requirat. Quasi dicat: commonui vos ad dandam eleemosynam per quam omnia sunt munda, sed sciatis quod eleemosyne quas facitis ad hoc non valent, nec de huiusmodi eleemosynis me admonere credatis sed de iudicio et caritate ut de vestra miseria iudicantes et Dei caritatem quam vobis donavit diligentes, pie vivatis, iustum iudicium Dei confitentes, quia miseri effecti estis et gratias referentes caritati qua liberati estis.
qui50 decimatis mentam et rutam et omne olus
50 qui Catena
Rusch
] quia Weber
interl.|
non triticum solummodo et vinum
et preteritis iudicium et caritatem Dei.
marg.|
PRETERITIS
IUDICIUM etc. Breviter multa eorum vitia prestrinxit qui ad vilia decimanda intendentes, futuri iudicii metum et Dei caritatem non habent, pretereunt iudicium, quia non omnia que agunt in iudicium referunt. Caritatem pretereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus ne fidei vos studiosos faciat, operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit ut post fidem operetur.
Hec autem
interl.|
iudicium et caritatem
oportuit
interl.|
vel <opor>tet
facere
interl.|
primo loco
et illa non omittere.
interl.|
eleemosynas fructuum
Numérotation du verset
Lc. 11,43
Ve vobis Phariseis qui51 diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
51 qui Catena
Rusch
] quia Weber
interl.|
arrogantiam redarguit qua primatus appetunt
Numérotation du verset
Lc. 11,44
Ve vobis
interl.|
arguit de hypocrisi
qui52 estis ut monumenta
52 qui Catena
Rusch
] quia Weber
interl.|
quia superficiem terre communis ostendunt
marg.|
QUI
ESTIS
UT. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit qui foris speciem recte doctrine pretendunt, feditatem vero quam intus gerunt, occultant.
que non patent53
53 patent
Rusch
] apparent
Catena
, parent
Weber
interl.|
vel <pa>rent
et homines ambulantes supra nesciunt.
Numérotation du verset
Lc. 11,45
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.
marg.|
RESPONDENS
AUTEM. Audito verbo Dei, Phariseus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat et commemorata pena perfidorum intelligit se damnandum.
Numérotation du verset
Lc. 11,46
At ille ait: Et vobis legis peritis
interl.|
sicut Phariseis
ve, quia oneratis homines oneribus
interl.|
legis
que portare54 non possunt
54 portare
Rusch
] porta
Li448@
, port.
Li448
, portari
Weber
interl.|
secundum quod intelligitis et imponitis
et ipsi uno digito vestro
interl.|
id est nec in minimis perficitis quia gratiam meam non queritis et iugum leve repellitis sed lex sine gratia nequit impleri
non tangitis sarcinas.
interl.|
et hoc legis
Numérotation du verset
Lc. 11,47
Ve vobis qui55 edificatis monumenta prophetarum
55 qui Catena
Rusch
] quia Weber
interl.|
ambitiose ornando et servando
marg.|
VE
VOBIS
QUI etc. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184b} sed quia interfectores prophetarum imitantur edificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum et sententiam damnationis quam in patres proferebant in se ipsos retorquent.
patres autem vestri occiderunt illos.
Numérotation du verset
Lc. 11,48
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt.
marg.|
PROFECTO. Propter vulgi favorem captandum edificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis quod perfidie eorum consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria.
Vos autem edificatis eorum sepulcra.
interl.|
ambitiose ornando
marg.|
VOS
AUTEM
EDIFICATIS etc. Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini quem illi persecuti sunt in prophetis.
Numérotation du verset
Lc. 11,49
Propterea et sapientia Dei dixit:
interl.|
ab eterno disposuit
Mittam
interl.|
Mattheusv: «Ecce ego mitto ad vos».
v Mt. 23, 34: « Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem ».
ad illos prophetas et apostolos
interl.|
qui prius prophetas post apostolos misit
marg.|
PROPHETAS
ET
APOSTOLOS. Mentiuntur heretici qui alium veteris alium novi Testamenti dicunt institutorem.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1012vb ; facsim., p. 184b} et ex illis occident
interl.|
ut Iacobum
et persequentur
interl.|
ut nec recepti ab eis iuste ad gentes migrent
Numérotation du verset
Lc. 11,50
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
interl.|
id est malorum
marg.|
A GENERATIONE. Omnes mali, una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli. Sicut omnes boni, una generatio, et unum corpus sunt dicti.
Numérotation du verset
Lc. 11,51
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie
marg.|
USQUE
AD
SANGUINEM
ZACHARIE. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant: laicos et eos qui altaris officio mancipantur.
qui periit
interl.|
occisus a vestra generatione
inter altare et edem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione.
marg.|
QUI
PERIIT etc. Duo erant altaria in templo: unum incensi interius, alterum holocaustorum exterius, inter quod et templum Zacharia est occisus. Vel
inter altare et edem
, hoc est inter consensum populi et sacerdotum quorum alii per templum, alii per
altare
significantur.
Numérotation du verset
Lc. 11,52
Ve vobis legis peritis qui56 tulistis
56 qui Li448 Rusch] quia Li448@ Weber
interl.|
id est abstulistis
clavem scientie ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis.
marg.|
QUI
TULISTIS
CLAVEM. Clavis 'humilitas christi', quam qui habent Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti nec ipsi in lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem est non esse contentum superficie littere, sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo edificat exemplo scandalizat nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.
Numérotation du verset
Lc. 11,53
Cum autem57 hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere
57 autem
Rusch
]
om. Li448@ Weber
| hec autem Li448
interl.|
sustinere
marg.|
CUM
AUTEM
HEC. Quam vera perfidie simulationis et impietatis sue crimina audierint ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.
et os eius opprimere de multis
Numérotation du verset
Lc. 11,54
insidiantes et querentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_11)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_11)
Notes :