Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 

Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes CorS1 |
2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec IN nec A habet) |
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ |
4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet IN nec A ) |
5 deserto Rusch ] desertum Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,2 

diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
6 diebus quadraginta Rusch Weber ] inv. Catena |
7 diebus illis Rusch Weber ] inv. Catena |
Et consummatis illis esuriit.
Numérotation du verset Lc. 4,3 

Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset Lc. 4,4 

Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
0 Cf. Dt. 8, 3.
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo Dei.
8 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
9 vivit Li448@ Rusch ] vivet Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,5 

Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
10 in montem excelsum Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,6 

et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
11 illi Catena Rusch ] ei Weber
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
Numérotation du verset Lc. 4,7 

Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
12 tua omnia Rusch Weber ] tibi omnia subdita Catena
Numérotation du verset Lc. 4,8 

Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
0 Cf. Dt. 6, 13.
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Lc. 4,9 

Et duxit illum in Hierosolymam13
13 Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
et statuit eum supra pinnaculum templi14
14 pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch ] pinnam ΩJ Weber
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
Numérotation du verset Lc. 4,10 

Scriptum estc enim
0 Ps. 90, 11-12.
quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
15 quod Catena@ Rusch etc. ] quoniam Catena (La88 Val18 Ed1953 ) |
16 mandavit Li448@ Rusch ] mandabit Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,11 

et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 

Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
0 Cf. Dt. 6, 16.
Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,13 

Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset Lc. 4,14 

Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset Lc. 4,15 

Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset Lc. 4,16 

et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
17 surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
Numérotation du verset Lc. 4,17 

Et traditus est illi18 liber prophete Isaie
18 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
0 Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset Lc. 4,18 

Spiritus Domini
super me eo19
19 eo Rusch ] propter Catena Weber
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
Numérotation du verset Lc. 4,19 

sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
20 sanare ...corde Catena Rusch ] om. Weber |
21 predicare Rusch Weber] et praem. Catena |
et cecis visum22,
22 cecis visum Rusch Weber ] inv. Catena
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
Numérotation du verset Lc. 4,20 

Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset Lc. 4,21 

Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
23 hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,22 

Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius et
24 illi testimonium Rusch ] inv. Catena Weber
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
25 est Filius Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 4,23 

Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset Lc. 4,24 

Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
26 nemo propheta Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,25 

In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni terra
27 clausum Catena Rusch ] clusum Weber |
28 magna Rusch Weber] om. Catena |
Numérotation du verset Lc. 4,26 

et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
29 illarum Rusch Weber ] earum Catena
Numérotation du verset Lc. 4,27 

Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
30 Naaman Catena Rusch ] Neman Weber
Numérotation du verset Lc. 4,28 

Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
31 hec audientes Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,29 

et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
32 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 4,30 

Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset Lc. 4,31 

et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
33 eos Rusch ] illos Catena Weber
sabbatis.
Numérotation du verset Lc. 4,32 

Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius34.
34 erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,33 

Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
35 demonium immundum Cas574 Rusch Weber ] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet) , demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
et exclamavit voce magna
Numérotation du verset Lc. 4,34 

dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene?
Venisti perdere nos?
Scio36
36 Scio ΩJ Rusch Weber ] + enim Catena
te quia
sis37* Sanctus Dei.
37 quia sis Cas574 Li448 Cor3 (greca littera: SCIO TE QUIA SIS SANCTUS DEI) ΩJ] quia scis CorS1 Li448@ , quia es CorS1 (grec. sic hab.: SCIO TE QUIA ES SANCTUS DEI )] qui sis Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 4,35 

Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
38 illum Rusch Catena ] illi Weber |
39 Iesus Rusch Weber] om. Catena |
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
40 eum Rusch ] illi Catena , illum Weber
Numérotation du verset Lc. 4,36 

Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset Lc. 4,37 

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 

Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
41 Iesus Rusch ] om. Catena Weber
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
Numérotation du verset Lc. 4,39 

et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset Lc. 4,40 

Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
42 sol autem ΩJ Rusch Weber ] inv. Catena
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4,41 

Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
43 Exibant ΩJ Catena Rusch ] Exiebant Weber |
44 autem ΩJ Catena Rusch ] + etiam Weber |
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
45 ipsum Ω ( in ras. ) Rusch Weber ] eum ΩJ* (?) Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,42 

Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset Lc. 4,43 

quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 

Et erat predicans in synagogis Galilee.

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997ra ; facsim., p. 153a} Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes CorS1
2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec in nec   a habet)
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ
4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet in nec   a )
5 deserto Rusch ] desertum Catena Weber
interl.| alias: desertum
interl.| in quo Adam exulaverat nec quomodo redire posset habebat dux ergo ad erroneum accedit
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997ra ; facsim., p. 153a} ET  AGEBATUR. AMBROSIUS. Agebatur in desertum hoc consilio ut diabolum provocaret. Nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset. Mysterio ut Adam de exilio liberaret. Exemplo ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere.
marg.| BEDA. Ne cui in dubium veniret a quo spiritu ductus Iesus in desertum diceretur, preponit quia plenus Spiritu sancto cuius voluntate locum certaminis quo adversarium sternat de victoria certus ingreditur. Sic nos accepta in baptismo remissione et Spiritu sancto illuminati contra insidias diaboli accingi et seculum debemus deserere, ut quasi manna deserti sola eterna esuriamus.
marg.| IN  DESERTO etc. Historialiter in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse.
marg.| BEDA. Tria sunt que proficiunt ad usum salutis, sacramentum baptismi, desertum, ieiunium:"Nemo enim coronabitur nisi legitime certaverit"a. Nemo ad certamen admittitur virtutis, nisi prius ablutus a maculis gratie celestis munere consecretur.
a Cf. 2Tim. 2, 5: « Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit »
Numérotation du verset Lc. 4,2 
diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
6 diebus quadraginta Rusch Weber ] inv. Catena
7 diebus illis Rusch Weber ] inv. Catena
marg.| DIEBUS  QUADRAGINTA etc. Quadraginta diebus ieiunavit legislator et propheta, ut ieiunium Christi testimonium habeat a lege et prophetis. Hoc numero significatur excursus huius seculi in his qui vocantur per gratiam ad eum:"Qui venit legem non solvere sed adimplere'b. Decem sunt precepta legis et quatuor partes mundi et quater decem fiunt quadraginta, et per gratiam Dei adimpletionem decalogi vocantur de quatuor partibus mundi. Ieiunat Christus ante mortem carnis quasi clamet: abstinete a desideriis seculi dum estis in agone. Comedit post resurrectionem quasi dicat: etsi nondum habetis corpus immortale, spe immortalitatis iam pascimini, quia dum viam Domini capimus et a vanitate seculi ieiunare et refici debemus futuri promissione.
b Cf. Mt. 5, 17: « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere ».
marg.| QUADRAGINTA  DIEBUS. Decem ad decalogum quo Deum et proximum diligere iubemur refertur. Sed quia motu corporis quod de quatuor elementis constat caritas Dei et proximi violatur ad diluenda peccata in quadraginta tempus penitentie surgit.
marg.| Congrue exercetur ieiunium in illa anni parte que contigua est passioni dominice, quia in ea significatur hec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ieiunetur a mundi amicitia.
marg.| BEDA. Nisi ieiunasset, diabolo occasio temptandi non adesset secundum illudc:"Fili accedens ad servitutem Dei prepara animam tuam ad temptationem". Quia quanto magis diabolus sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit.
c Cf. Sir. 2, 1: « Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem ».
Et consummatis illis esuriit.
marg.| ESURIIT. BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia quod post ieiunia esurierit. Non quod homines illi fortiores quam hic Deus. Sed ideo factum est ne ab eo temptando pavens hostis aufugeret qui multa celestia signa viderat in eo. Esurit ergo humilis Deus homo, ne inimico innotescat sublimis homo Deus. Fames Domini pia fraus est, ne caveat diabolus temptare. Esurit autem non tam cibum corporis quam salutem anime.
Numérotation du verset Lc. 4,3 
Dixit autem illi diabolus:
interl.| temptatio a gula
Si Filius Dei
interl.| vivi
marg.| SI  FILIUS  DEI. AMBROSIUS. Noverat Dei filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat. Nam fastuosus in Deo humilia non potest credere. Aliud itaque explorantis, aliud temptantis est et Deo profitetur se credere, et homini conatur illudere. Sed cum ille temptat ut exploret sic explorat ut temptet. Dominus e contra sic fallit ut vincat, sic vincit ut fallat. Si enim converteret naturam proderet creatorem. Ergo sicut homo commune sibi accersit auxilium ut divine lectionis pabulo intentus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997rb ; facsim., p. 153b} famem corporis negligat. His armis Dominus hominem adversus irritamenta gule munit. Huic pani intenti Moyses et Elias famem prolixioris non senserunt ieiunii qui hoc verbo non vescitur, non vivit.
interl.| GREGORIUS. Tribus modis fit temptatio: suggestione, delectatione, consensu. Christo autem suggestione sola, quia delectatio peccati mentem eius non momordit. Nec illum indignum est temptari qui occidi venerat, ut sua temptatione nostras vinceret, sicut sua morte nostra tulit peccata.
es, dic lapidi huic
interl.| duritiam significat diaboli
ut panis fiat.
interl.| quia scivit scriptum: «Ipse dixit et facta sunt»d.
d Ps. 32, 9.
Numérotation du verset Lc. 4,4 
Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est8
8 Cf. Dt. 8, 3.
interl.| in Deuteronomio
marg.| SCRIPTUM  EST. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitate quam potentia. nihil pro diaboli arbitrio nec declarande virtutis consideratione faciendum.
quia9 non in pane solo vivit10 homo sed in omni verbo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997rb ; facsim., p. 153b} Dei.
9 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@
10 vivit Li448@ Rusch ] vivet Weber
interl.| quasi persuasio tua temptatio quia agis de cibo corporis et non de cibo mentis
Numérotation du verset Lc. 4,5 
Et duxit illum diabolus in montem excelsum11
11 in montem excelsum Rusch ] om. Catena Weber
marg.| ET  DUXIT. Lucas sicut res gesta est exequitur mediam ponens avaritiam ultimam superbiam, secundum mores presentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sevit. Mattheus non sequitur ordinem historie sed temptationum Ade.
Numérotation du verset Lc. 4,6 
et ostendit illi omnia regna orbis terre
marg.| OSTENDIT. Non quod visum eius qui omnia videt amplificaverit, sed vanitatem humane pompe quam amabat quasi speciosam ostendens, facere amari volebat. Vel sciens diabolus quod Christus sibi regnum tolleret, ostendit ei omnia regna mundi: non Persas, non Indos, sed quomodo in omnibus terrenis regnaret vel per gulam vel per superbiam aut per alia, ut suadens quod volebat eum sibi subiicere12.
12 subiicere] subiiceret Rusch
in momento temporis
interl.| temptatio de ambitione
marg.| IN  MOMENTO. AMBROSIUS. BEDA. Non tam celeritas conspectus quam caduce fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta pretereunt.
et ait illi13: Tibi dabo potestatem hanc universam
13 illi Catena Rusch ] ei Weber
interl.| non quod hoc possit
marg.| TIBI  DABO. Hec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus. Sunt enim aliqui boni.
et gloriam illorum
interl.| regem te faciam horum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
marg.| MIHI  TRADITA. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxie potestates.
Numérotation du verset Lc. 4,7 
Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia14.
14 tua omnia Rusch Weber ] tibi omnia subdita Catena
interl.| qui diabolum adorat ante corruit
marg.| AMBROSIUS. Docemur hic omnem ambitionem despicere, quia omnis dignitas seculi diabolice subiacet potestati. Ad usum fragilis et inanis ad fructum. Nota autem quia 'omnis potestas a Deo', quia ordinatio potestatum a Deo, sed a malo ambitio potestatis. Licet ergo diabolus se dicat dare potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa non abnuite. Itaque ille qui permisit ordinavit, nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate qui ambit.
e Cf. Rm. 13, 1: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt ».
marg.| TU  ERGO  SI  ADORAVERIS. BEDA. Dicens diabolus salvatori: si procidens   adoraveris me , e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum.
Numérotation du verset Lc. 4,8 
Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum est15
15 Cf. Dt. 6, 13.
interl.| in Deuteronomio
Dominum Deum tuum adorabis
interl.| qui solus remunerat fructu amplissimo
et illi soli servies.
interl.| caret ambitione devota religio
marg.| ET  ILLI  SOLI  SERVIES. BEDA. Grece latria dicitur servitus que soli Deo debetur ; dulia que etiam hominibus invicem exhibetur. Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod grece ‘dulium’ dicitur. Iubemur Deo servire, secundum quod grece 'latrium' dicitur. Unde hic:   et illi soli servies .f
f ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 4, CCSL 120, lin. 3050 sqq.: «Quaerit forte aliquis quomodo conueniat quod hic praecipitur domino soli seruiendum apostoli uerbo qui dicit: sed per caritatem seruite inuicem. Sed huic facile graecae linguae ex qua scriptura translata est origo satisfacit in qua seruitus duobus modis ac diuersa significatione solet appellari. Dicitur enim λατρεία dicitur et δουλεία. Sed δουλεία intellegitur seruitus communis, hoc est siue deo siue homini siue cuilibet rerum naturae exhibita. A qua etiam seruus, id est δοῦλος graece nomen accipit. Λατρεία autem uocatur seruitus illa quae soli diuinitatis cultui debita neque ulli est participanda creaturae. Vnde et idolatrae nuncupantur hi qui uota preces et sacrificia quae uni deo debuerant idolis impendunt. Iubemur ergo per caritatem seruire inuicem quod est graece δουλεύειν. Iubemur uni deo seruire quod est graece λατρεύειν ».
Numérotation du verset Lc. 4,9 
Et duxit illum in Hierosolymam16
16 Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
marg.| ET  DUXIT. Nec indignum videatur Dominum ab illo deferri qui crucifigitur a membris diaboli.
et statuit eum supra pinnaculum templi17
17 pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch ] pinnam ΩJ Weber
marg.| SUPRA  PINNACULUM etc. In hoc quod Christus in altum tolli se permittit, sed monenti cadere non obedit, ostendit quod cuique bona et alta imperanti obediamus, sed precipitare volenti contra eamus.
interl.| SUPRA PINNACULUM TEMPLI. Ita est iactantia ut dum putat unusquisque ad altiora ascendere sublimium usurpatione ad inferiora trudatur, quia vero diabolus fortem sentit iactantiam pretendit que etiam fortes decipit.
et dixit illi: Si Filius Dei es
marg.| SI  FILIUS  DEI. In omnibus temptationibus hoc agit ut intelligat si filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat.
mitte te hinc deorsum.
marg.| MITTE  TE  DEORSUM. Quem nec gula nec avaritia vicit, temptat vana gloria si forte illum vel ipsa victorie sue iactantia valeat deicere.
marg.| MITTE. Hec vox ei convenit qui omnes precipitare satagit in quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.
Numérotation du verset Lc. 4,10 
Scriptum est18 enim
18 Ps. 90, 11-12.
marg.| SCRIPTUM  EST. Quia Scripturarum exemplum pretulerat. Scripturarum vincitur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997va ; facsim., p. 154a} exemplis. Utitur autem diabolus per hereticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat sed ut fallat.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997va ; facsim., p. 154a} quod19 angelis suis mandavit20 de te ut conservent te
19 quod Catena@ Rusch etc. ] quoniam Catena (La88 Li448 Mt366 Val18 Ed1953 )
20 mandavit Li448@ Rusch ] mandabit Weber
marg.| ANGELIS  SUIS. BEDA. Hec prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Que etiam si de Christo esset illud etiam quod sequitur debuerat meminisseg: «Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem». Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.
g Ps. 90, 13.
marg.| David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravith, Christus diabolum tribus testimoniis de lege.
h Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 40.
marg.| Notandum quod exempla de Deuteronomio tantum protulerit ut secunde legis sacramenta confirmet.
Numérotation du verset Lc. 4,11 
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 
Et respondens Iesus ait illi: Dictum est21 non temptabis
21 Cf. Dt. 6, 16.
interl.| o homo
marg.| NON  TEMPTABIS. BEDA. Suggerebatur enim quasi homini ut signo aliquo exploraret, quantum apud Deum valeret. Sed pertinet ad sanam doctrinam quando habet quid faciat homo non temptare Deum. Unde precipiti: «Si vos persecuti fuerint in civitate una fugite in aliam». Quando vero deficit humana providentia, si homo se totum divine committit potentie non est dicenda temptatio. Nunc autem poterat Christus aliter descendere de templo quam per iactantiam se precipitare.
i Si vos... aliam] sententia ex Mt. 10, 23 ( Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Weber: « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016]
Dominum Deum tuum.
interl.| Patrem et Filium, quiaj: «Ego et Pater unum sumus»
j Io. 10, 30.
Numérotation du verset Lc. 4,13 
Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
interl.| passionis quando non tantum dolis sed aperte impugnavit, sic etiam nos ille antiquus hostis aliquando temptare intermittit, ut quasi securos repente rediens facilius irrumpat
marg.| ET  CONSUMMATA etc. BEDA. Tribus temptationibus victis omnem temptationem dicit consummatam quia in his omnium vitiorum origo continetur quia» Omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite»k que aliis nominibus 'curiositas', 'gula', 'vana gloria' nominantur. Cum temptatur homo concupiscentia carnis dicatl:"Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei". Cum temptatur avaritia quam Apostolus servitutem simulacrorum nominat Deum adoret, pro solis eternis illi serviat. Si temptatur vana gloria que etiam de precedentibus victoriis solet crescere non temptet Dominum quod facit qui de suis viribus presumit quasi amplius peccare non possit.
k 1Io. 2, 16.
l Cf. Dt. 8, 3: « Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei ».
marg.| Nota diabolum in his vinci in quibus vicit Adam. Quem de gula temptavit dum de ligno vetito gustare rogavit, de vana gloria dum dixitm: «Eritis sicut dii», de avaritia dum dixitn: «Scientes bonum et malum».
m Gn. 2, 3.
n Gn. 2, 3.
marg.| Nota diabolum non esse pertinacem in stadio, sed cedere vere virtuti, etsi non desinit invidere, tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur.
Numérotation du verset Lc. 4,14 
Et regressus est Iesus
interl.| cum iam traditus esset Ioannes iterum venit in Galileam de primo adventu tacet
in virtute Spiritus in Galileam
interl.| signis miraculorum
et fama exiit per universam regionem de illo.
marg.| ET  FAMA  EXIIT. Non tantum a presentibus propter visa miracula honoratur sed apud absentes fama divulgabatur.
Numérotation du verset Lc. 4,15 
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
marg.| BEDA. Ne quis putet ea que per ordinem sunt exponenda, post ieiunium confestim facta, sed post aliquot a Domino miracula vel in Iudea vel in Galilea patrata que apud Ioannem leguntur primo adventu facta.
marg.| DOCEBAT etc. Post miracula ecce sapientia qua docet qua doctrina per miracula precedentia magnificatur.
Numérotation du verset Lc. 4,16 
et venit Nazareth
interl.| Ecclesiam in qua fit homo non obliviscitur
ubi erat nutritus
interl.| unde illis vilescebat
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
interl.| quando omnes confluebant ad legis monita quieto corde meditanda. Ad publicos autem conventus accedit ubi doctrina illius a multis audiatur.
marg.| ET  INTRAVIT etc. Intravit Christus Dei sabbati in synagogam, ut ritum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997vb ; facsim., p. 154b} legis mosaice cumulo celestis gratie adimpleret.
et surrexit22 legere.
22 surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
interl.| si minori revelatum fuerit senior taceat
marg.| ET  SURREXIT  LEGERE. BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare lectoris officium non designatur suscipere. Et provide Lucas gesta Domini scripturus ab explicatione prophetie inchoavit, quia omnes prophetie ad ipsum pertinent et in ipso complentur et per ipsum nobis aperiuntur.   Surrexit igitur   legere ut quos nova signorum operatione non converterat vel prophetice lectionis attestatione corrigeret.
Numérotation du verset Lc. 4,17 
Et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997vb ; facsim., p. 154b} traditus est illi23 liber prophete Isaie
23 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
interl.| ab illis qui Christi adventum desiderantes etiam ipsius adventus manifesta iudicia reliquerunt
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 24:
24 Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
marg.| ET  UT  REVOLVIT. Librum prophetie clausum accipit, sed revolutum legit, quia mysterium incarnationis sue in prophetis obscurum et prius suscepit implendum et post mortalibus aperuit intelligendum.
marg.| Accipit librum ut ostendat se esse qui locutus est in prophetis et removet sacrilega perfidorum testimonia qui alium veteris dicunt, alium Deum esse Novi Testamenti. Vel qui dicunt initium Christi esse ex virgine. Quomodo enim cepit25 ex virgine qui ante virginem26 loquebatur?A
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
25 cepit] incepit Cas574
26 virginem] + de se Cas574
Numérotation du verset Lc. 4,18 
Spiritus Domini
marg.| SPIRITUS. BEDA. In superioribus prophetie salvator de gentium vocatione et Ecclesie confirmatione loquens dicebato: «Ego dominus in tempore eius subito faciam illud». Confestimque intulit: Spiritus Domini super me secundum quod homo. Unde in Psalmop:"Unxit te Deus oleo letitie pre consortibus tuis". Pre ceteris sanctis unctus est spirituali unctione quando in Iordane super baptizatum Spiritus in specie columbe descendit et mansit cum illo. Unctus est igitur virtute celesti ut paupertatem condicionis humane thesauro resurrectionis rigaret eterno, captivitatem mentis auferret, cecitatem illuminaret animarum, confractis et contritis corde mederetur, alligando contritiones eorum et remittendo peccata, vel ut eos qui legis pondere deprimebantur relevaret et in remissionem gratie spiritualis admitteret predicare annum Domini acceptum. Annus iubilei et vere libertatis, tempus gratie quo Ecclesia in corpore versata peregrinatur a Domino. Unde Apostolusq: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis». Et post annum acceptabilem predicare diem retributionnis"quando Filius hominis veniet in gloria cum angelis reddere unicuique secundum opera sua"r. Ad hec cuncta evangelizanda vel agenda ideo se dicit missum quia   Spiritus Domini est   super eum.
o Is. 60, 22
p Cf. Ps. 44, 8: « Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
q 2Cor. 6, 2.
r Cf. Mt. 16, 27 ; cf. Mc. 8, 38.
super me eo27
27 eo Rusch ] propter Catena Weber
interl.| vel 'propter'
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
interl.| evangelizare pauperibus 28 ut «beati pauperes spiritu»s B t
s Cf. Mt. 5, 3 ; Lc. 6, 20: « Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei ».
t ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 106 et 123 sqq.: « Spiritus domini super me propter quod unxit me euangelizare pauperibus misit me praedicare captiuis remissionem et caecis uisum. [...] Vnctus est igitur oleo spiritali et uirtute caelesti ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno captiuitatem mentis auerteret caecitatem inluminaret animorum, beati, inquiens, pauperes quia uestrum est regnum dei; et iterum: si uos filius liberauerit, uere liberi eritis; et iterum: qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae ». [MM2020]
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
28 evangelizare pauperibus] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 4,19 
sanare contritos corde29, predicare30 captivis remissionem
29 sanare ...corde Catena Rusch ] om. Weber
30 predicare Rusch Weber] et praem. Catena
interl.| Iudeis de pharaone, gentibus de diabolo
et cecis visum31,
31 cecis visum Rusch Weber ] inv. Catena
interl.| tam Iudeis quam gentibus
interl.| unxit vel misit
dimittere confractos in remissionem,
interl.| Iudeos lutum fabricando gentes idolis supplicando
predicare annum Domini acceptum
interl.| annus Domini quatuor habet tempora, id est quatuor evangelia32 duodecim menses id est duodecim apostolosC
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
32 evangelia] + et Cas574
et
interl.| et predicare
diem retributionis.
interl.| iudicii
Numérotation du verset Lc. 4,20 
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
marg.| ET  CUM  PLICUISSET. BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, sed lectum ministro reddit, quia cum esset in mundo, palam locutus est mundo, docens in Synagogis et in templo, sed ad celestia regressurus his qui ab initio ipsum viderant et ministri sermonis fuerant evangelizandi officium tradidit. Stans legit, quia dum nobis Scripturas que de ipso erant aperit in carne dignatus est operari. Sed reddito libro residet, quia peracto dispensationis officio discipulos doctrine sue sequaces elegit seque superne quietis solio restituit. Sic predicator verbi surgat, legat, id est operetur et predicet. Et resideat, id est premia quietis exspectet.
marg.| BEDA. Revolutum legit, quia Ecclesiam misso spiritu omnem veritatem docuit. Plicatum ministro reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum.
Numérotation du verset Lc. 4,21 
Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec33 Scriptura in auribus vestris.
33 hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
interl.| impleta est in hoc quia sicut illa predixerat et magna faciebat et maiora evangelizabat
Numérotation du verset Lc. 4,22 
Et omnes illi testimonium34 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998ra ; facsim., p. 155a} ipsius et
34 illi testimonium Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| tamen
marg.| T estimonium dabant . Testabantur ut ipse dixerat eum esse de quo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998ra ; facsim., p. 155a} prophete cecinerant, vere Spiritus sancti gratia perunctum vere se pauperes cecos, captivos, confractos, illius super omnia indigere muneribus.
dicebant:
interl.| scribe et Pharisei invidentes
Nonne hic est filius35 Ioseph?
35 est Filius Catena Rusch ] inv. Weber
marg.| BEDA. Magna cecitas eum quem verbis et factis Christum esse cognoscunt ob solam generis notitiam contemnunt, quia apud se nutritum et per etatum tempora profecisse viderant
Numérotation du verset Lc. 4,23 
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
marg.| MEDICE. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo huius mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia que in celis et que in terra sunt restaurata. Qui de se dicitu: «Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus».
u Mt. 9, 12
cura te ipsum,
interl.| quid proverbium contineat aperit scilicet: Quanta audivimus facta
marg.| CURA  TEIPSUM. Quia in Capharnaum plures te curasse audivimus cura etiam te ipsum et fac similiter in tua civitate ubi conceptus es et nutritus. Quod quare Dominus non fecerit, alius evangelista ostendit et excusat Dominum, dicensv:"Quia non poterat ibi ullam virtutem facere, nisi quod paucos infirmos curabat et mirabatur propter incredulitatem eorum". Non ergo viluerat Domino patria qui amabat cives, sed incredulitas eorum hoc non merebatur et patria se caritate privabant despicientes Christum quasi notum.
v Cf. Mc. 6, 5-6: « Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens ».
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
interl.| quasi: non credimus quod incerta fama vulgavit cum apud non nihil tale feceris quibus convenientius talia impendenda erant beneficia
Numérotation du verset Lc. 4,24 
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta36 acceptus est in patria sua.
36 nemo propheta Rusch Weber ] inv. Catena
interl.| quasi dicat: ideo non operor inter vos quia vos increduli non quia patriam oderim cui beneficium mee nativitatis contuli
marg.| AMEN  DICO etc. BEDA. Non solum Dominus et caput prophetarum, quia a Moyse propheta nominatur, sed et Elias et ceteri minores prophete minus in patria quam in ceteris civitatibus sunt honorati, quia prope modum naturale est cives civibus invidere, nec enim considerant presentia viri opera, non virtutem, sed fragilem recordantur infantiam quasi non et ipsi per eosdem etatis gradus ad maturam etatem pervenerint.
marg.| Hinc declaratur quod frustra opem misericordie celestis exspectes si aliene virtutis fructibus invides. Aspernator enim Dominus est invidorum et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur.miracula sue virtutis avertit.
Numérotation du verset Lc. 4,25 
In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum37 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna38 in omni {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998rb ; facsim., p. 155b} terra
37 clausum Catena Rusch ] clusum Weber
38 magna Rusch Weber] om. Catena
marg.| IN  DIEBUS  ELIE. BEDA. Quasi non est contrarium exemplo prophetarum quod vobis meis civibus fastidiosis divina beneficia subtraho, quia sicut tempore famis nemo in Iudea est dignus repertus hospitio Elie, sed extere gentis vidua est quesita que a tanto propheta visitaretur. Et sicut multis leprosis ibidem existentibus solus Naaman Syrus qui devote quesivit est curatus, sic et vos modo qui me ex invidia spernitis superno munere estis privati non causa mee impotentie vel invidie.
marg.| IN  DIEBUS  ELIE. In quibus Elias est operatus. Vel quia diem faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratie spiritualis et convertebantur ad Dominum. Et ideo aperiebatur celum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscende divinitatis ubertas.
Numérotation du verset Lc. 4,26 
et ad nullam illarum39 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduam40.
39 illarum Rusch Weber ] earum Catena
40 Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
marg.| VIDUAM. BEDA. Vidua ad quam Elias mittitur gentium figurat Ecclesiam que a suo conditore diutius deserta populum recte fidei nescivit quasi pauperem filium egena stipe nutriebat, id est verbo secularis scientie absque humilitatis fructu docebat que bene in Sarepta Sidoniorum fuisse dicitur. Sidonia enim 'venatio inutilis', Sarepta 'incendium' vel 'angustia panis' interpretatur quibus omnibus gentilitas exprimitur que inutili venationi dedita, id est lucris et negotiis seculi serviens incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur, donec Elias, id est propheticus sermo, mittitur ad eum qui in Iudea fame periclitabatur. Clausa celi ianua, id est cessante Scripturarum intelligentia pro perfidia Iudeorum. Venit ergo propheticus sermo ad Ecclesiam ut receptus pasceretur et reficeret corda credentium. Ubi prius panis spiritualis erat in angustia, ibi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998rb ; facsim. p. 155b} farina et oleum ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas caritatis. Vel gratia dominici corporis et unctio chrismatis, indefectivo verbi celestis munere fecundatur et hactenus hec munera apud Ecclesiam non deficiunt. Hec mulier mysticum panem factura duo ligna colligit in quo figuram crucis exprimit in qua nobis vite eterne preparatur panis.
Numérotation du verset Lc. 4,27 
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman41 Syrus42.
41 Naaman Catena Rusch ] Neman Weber
42 Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
marg.| NAAMAN  SYRUS. BEDA. Naaman qui 'decor' interpretatur populum significat nationum, olim perfidie scelerumque lepra maculosum, sed sacramento baptismi ab omni mentis et corporis feditate purgatum. Qui capte consilio puelle, id est superne inspirationis gratia quam Iudeis servare non valentibus rapuere gentiles commonitus, septies lavari iubetur, quia illud baptisma salvat quod septiformi spiritu regenerat. Unde caro eius post lavacrum sicut pueri apparuit, quia mater gratia omnes in unam parit infantiam. Vel factus est ut puer, id est exuto veteri homine conformatus est Christo de quo dicitur: «Puer natus est nobis et filius datus est nobis»w. Partem sancte terre secum tulisse dicitur, quia oportet baptizatos dominici corporis participatione confirmari.
w Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis): « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6: « Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis ».
Numérotation du verset Lc. 4,28 
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes43
43 hec audientes Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,29 
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
marg.| ET  EIECERUNT. BEDA. Quia Dominus de eis supradixerat, hoc ipsi de se verum esse facto ostenderunt, quia eiciunt extra civitatem, nec salutem merentur qui salvatorem pellunt de suis finibus.
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra44 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
44 supra Rusch Weber ] super Catena
marg.| ET  DUXERUNT etc. BEDA. Peiores Iudei discipuli, diabolo magistro. Ille verbo ait: Mitte te deorsum, isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata subito vel obstupefacta descendit, quia adhuc illis locum penitentie reservat et quia nondum venerat hora passionis, nec elegerat hoc genus mortis. Quod capitur a paucis et tenetur voluntatis est, quod a populo non tenetur sed transit maiestatis est. A paucis voluit crucifigi ut non multorum esset sacrilegium, sed in actores crucis invidia retorqueretur et a paucis affigeretur pro omnibus moriturus.
Numérotation du verset Lc. 4,30 
Ipse autem transiens per medium illorum ibat
marg.| BEDA. Dicitur quod cum Dominus de manibus illorum elapsus per medium illorum de rupis vertice descenderet atque sub ipsa rupe lateret, subito ad tactum vestis illius saxum illud subterfugit et, ad instar cere resolutum, quemdam sinum quo dominicum corpus reciperetur effecit tante utique capacitatis, quante ipsum corpus extitit quantitatis. In quo usque hodie universa liniamenta et ruge vestis que a tergo Domini fuerant, veluti divini sculptoris expressa manu servantur.
Numérotation du verset Lc. 4,31 
et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
marg.| ET  DESCENDIT etc. BEDA. Nec indignationne commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudeam deserit, sed memor clementie, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando in fide plebis corda demulcet. Quod sabbatis maxime sanat et docet se non sub lege sed supra legem esse docet, nec solvitur lex si fit renovatio hominis iam labentis.
eos45
45 eos Rusch ] illos Catena Weber
interl.| vel: illos
sabbatis.
marg.| SABBATIS. BEDA. Sabbatis dominice medicine opera cepta significant ibi novam creaturam incipere ubi vetus creatura ante desinit, in quo etiam se creatorem ostendit, qui opera operibus intexit et prosequitur opus quod iam ceperat. Incipit autem a minoribus ut ad maiora perveniat, liberare a demone etiam homines possunt, sed in Dei verbo resurrectionem mortuis imperare solius divine est potestatis.
Numérotation du verset Lc. 4,32 
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} sermo ipsius46.
46 erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
marg.| QUIA  IN  POTESTATE. BEDA. 47 [1] Sermo doctoris in potestate fit cum ea48 que docet operatur. Qui enim facto destruit quod predicat contemnitur. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} [2] Vel secundum alium evangelistam erat docens illos sicut potestatem habens et non sicut scribe49 qui de preceptis legis alios docebant, sed Iesus quasi auctor et impletor legis vel mutabat vel augebat.D x
x ¶Fons : [1] Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 389 et sqq. : «Sermo doctoris in potestate fit cum ea quae docet operatur. Nam qui actis ipse sua dicta destruit contemnitur [...]
[2]   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 396 et sqq. : «Aliter. In potestate erat sermo ipsius siue ut alius euangelista dicit, erat docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae, quoniam scribae quae per legem didicerant praecepta populis dabant ipse uero quasi auctor impletor que legis uel mutando uel augendo quae minus uidebantur libere agendo substituit. [MM2024]
D ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
47 Quia... Beda] om. Cas574
48 ea] cuncta cacogr. Rusch
49 scribe] + legis Cas574
Numérotation du verset Lc. 4,33 
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum50
50 demonium immundum Cas574 Rusch Weber ] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet) , demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
marg.| ET  IN  SYNAGOGA. BEDA. 51 In synagoga est homo habens spiritum immundum quia52 Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritualiter exierat.E
51 Et in... Beda] Et Cas574
52 quia] om. Cas574
marg.| MYSTICE. Homo in synagoga habens demonium populus est Iudeorum qui adeo improbi ut negent quem diabolus confitetur.
et exclamavit voce magna
marg.| ET  EXCLAMAVIT etc.  MORALITER. Omnis amaritudo et ira et clamor immundi spiritus furor est. Fornicatio, immunditia, concupiscentia mala, avaritia febris ille cebrose carnis est.
Numérotation du verset Lc. 4,34 
dicens: Sine.
interl.| que communicatio Christi ad BelialF
F ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
marg.| SINE. BEDA. Paululum a me vexando quiesce cui nulla est societas cum nostra fraude.
Quid nobis et tibi
interl.| nobis tormenta et tibi gloriaG
G ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
marg.| QUID  NOBIS  ET  TIBI etc. BEDA. Extorta confessio non habet meritum, sed est veluti fugitivi servi, qui post multum tempus videns dominum suum, nihil aliud nisi de verberibus deprecatur. Sic demones ad se vindicandos Dominum venisse credentes, presentia illius tormentantur.
Iesu Nazarene?
interl.| Vel boneH
H ¶Codd. : Cas574; om. Rusch {MM2024}
Venisti perdere nos?
marg.| IESU  NAZARENE etc. Bona natura que Deum confitetur, mala operatio diaboli que Deo adversatur.
marg.| Nota quod nomen Iesu Nazareni ab evangelista diabolus primus dixisse inducitur, quia est huius impudentie ut inter homines aliquid prius53 usurpet et ad homines quasi novum deferat quo errorem sue potentie54 incutiat. In Genesi etiam diabolus primus Deum55 nominavity.I
y Cf. Gn. 3, 1.
I ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
53 prius] primus Cas574
54 potentie] potentatis Cas574
55 primus – Deum] inv. Cas574
Scio56
56 Scio ΩJ Rusch Weber ] + enim Catena
interl.| vehementer opinorJ
J ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
te quia
interl.| alias: qui K
K ¶Codd. : Rusch ; om. Cas574 {MM2024}
sis57* Sanctus Dei.
57 quia sis Cas574 Li448 Cor3 (greca littera: scio te quia sis sanctus Dei) ΩJ] quia scis CorS1 Li448@ , quia es CorS1 (grec. sic hab.:   scio te quia es sanctus Dei )] qui sis Rusch Weber
marg.| SCIO  TE  QUI etc. Per opera potuit probari filius Dei. Sed nonne dixit apostolis z: «Maiora facietis?» Solutio: per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: ‘In nomine Iesu Christi’ etc. Ipse dicebat: ‘tibi dico’ etc.
z Io. 14, 12.
Numérotation du verset Lc. 4,35 
Et increpavit illum58 Iesus59 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
58 illum Rusch Catena ] illi Weber
59 Iesus Rusch Weber] om. Catena
marg.| OBMUTESCE. BEDA. Quia per linguam serpentinam primo intravit mors in mundum prius lingua serpentina occluditur, ne virus ultra spargat. Deinde femina que prima seducta est a carnalis concupiscentie febre est curata. Tertio vir qui dicta coniugis audivit a lepra curatur.
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
marg.| ET  CUM  PROIECISSET. BEDA. Curandus permittitur a demone   in medium proiici ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.
nihilque eum60 nocuit.
60 eum Rusch ] illi Catena , illum Weber
interl.| nullum61 membrum amputavitL
L ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
61 nullum] id est praem. Cas574
marg.| BEDA. Marcus ait: «Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exiit ab eo»aa. Et hoc est quod Lucas ait: Et cum proiecisset eum in medium . Sed   nihil nocuit illa iactatio, nec eum debilitavit, sic solent exire demones quibusdam membris amputatis vel evulsis. Unde etiam pro tam integra restauratione etiam non credentes admirantur.
aa Mc. 1, 26.
marg.| BEDA. 62 MORALITER. Homo a demonio liberatur, cum animus ab immunda {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} cogitatione purgatur. Femina a febribus curatur, cum caro a63 concupiscentie fervore refrenatur.M
M ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
62 Beda] om. Cas574
63 a] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 4,36 
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
interl.| res digna verbo
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
marg.| IN  VIRTUTE. Non ut homines qui in verbo Dei demonia eiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.
Numérotation du verset Lc. 4,37 
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 
Surgens autem Iesus64 de synagoga introivit in domum Simonis.
64 Iesus Rusch ] om. Catena Weber
marg.| IN  DOMUM  SIMONIS etc. Domus Petri circumcisio est eius apostolatui commissa. Socrus est synagoga que quodam modo materem Ecclesie Petro commisse. Hec febricitat, quia invidie estibus laborabat persequens Ecclesiam. Sed Iesus stans super eam sanat quia ubi timor Dei incipit esse, talis estuatio solet recedere.
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
marg.| ET  ROGAVERUNT. BEDA. Modo salvator rogatus, modo non rogatus curat, ostendens se contra vitiorum quoque passiones et precibus fidelium semper annuere et ea nonnumquam que ipsi non in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere ut: «Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine»ab.
ab Ps. 18, 13.
et rogaverunt illum pro ea
interl.| alii evangeliste non dicunt quod rogassent
Numérotation du verset Lc. 4,39 
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998vb ; facsim., p. 156b} continuo surgens ministrabat illis.
marg.| SURGENS. BEDA. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere et molestiam egritudinis sentire. Sed sanitas que Domini datur imperio, tota simul redit et etiam eo robore firmat ut suis adiutoribus continuo ministrare sufficiat et iuxta leges tropologie:"Membra que servierant immunditie serviant iustitie"ac.
ac Cf. Rm. 6, 19: « Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestre: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem, ita n unc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem ».
Numérotation du verset Lc. 4,40 
Cum sol autem65 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
65 sol autem ΩJ Rusch Weber ] inv. Catena
marg.| CUM  AUTEM  SOL  OCCIDISSET. BEDA. Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur demoniaci quam ante vivens in carne egrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Iudeorum docuit post resurrectionem gentibus apparuit.
at ille singulis manus
interl.| misericordie
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4,41 
Exibant66 autem67 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
66 Exibant ΩJ Catena Rusch ] Exiebant Weber
67 autem ΩJ Catena Rusch ] + etiam Weber
marg.| TU  ES  FILIUS  DEI. BEDA. Cum ieiunio fatigatum diabolus videret, verum hominem intellexit, sed quia temptando non prevaluit utrum etiam Dei filius esset dubitabat. Nunc ergo per signorum potentiam iam certior effectus, filium Dei arbitrabatur. Non ergo eum ideo crucifigit, ut filium Dei ignoret, sed quia eius morte se damnandum non previdet. Hoc enim mysterium a seculis est absconditum quia"si cognovissent, Dominum glorie non crucifixissent"ad.
ad 1Cor. 2, 8.
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum68 esse Christum.
68 ipsum Ω ( in ras. ) Rusch Weber ] eum ΩJ* (?) Li448@
marg.| ET  INCREPANS  NON. BEDA. Ideo prohibet loqui, ne dum aliquis audit vera predicantem sequatur errantem. Improbus enim magister veris falsa permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
Numérotation du verset Lc. 4,42 
Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
marg.| FACTA  AUTEM  DIE.  MYSTICE. Manifestata luce resurrectionis a credentium turmis requiritur et in gentium deserto inventus ne abeat retinetur.
Numérotation du verset Lc. 4,43 
quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 
Et erat predicans in synagogis Galilee.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_4)

Notes :