Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 

Factum est autem in sabbato secundo primo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,2 

Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Numérotation du verset Lc. 6,3 

Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistisa que2
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
2 que Rusch ] quod Catena Weber
fecit David cum esuriret3 ipse et qui cum eo erant?
3 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 

Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo4 erant quos non licebat5 manducare nisi tantum sacerdotibus?
4 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber |
5 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,5 

Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Numérotation du verset Lc. 6,6 

Factum est autem et in alio sabbato
ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat6 arida.
6 erat Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 6,7 

Observabant autem scribe et Pharisei si in7 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent8 illum.
7 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
8 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,8 

Ipse vero sciebat cogitationes eorum
ait9 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium10. Et surgens stetit.
9 ait Rusch ] et praem. Catena Weber |
10 medium Rusch Weber ] medio Catena |
Numérotation du verset Lc. 6,9 

Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
si licet sabbato
bene facere
an male
animam salvam facere
an perdere?
Numérotation du verset Lc. 6,10 

Et circumspectis omnibus
dixit homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est manus eius.
Numérotation du verset Lc. 6,11 

Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur11 ad invicem quidnam facerent de12 Iesu.
11 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@ |
12 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,12 

Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
et erat pernoctans in oratione Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,13 

Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
et elegit duodecim
ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 

Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 

Mattheum et Thomam,
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 

Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 

Et descendens
cum illis de monte13 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria14 et Hierusalem et Maritima15 et16 Tyri et Sidonis
13 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448 |
14 et Samaria Rusch] om. Catena Weber |
15 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber |
16 et Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,18 

qui venerant17 ut audirent
17 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
eum18 et sanarentur a languoribus19 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
18 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@ |
19 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448 |
Numérotation du verset Lc. 6,19 

Et omnis turba querebat20 eum tangere
20 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
quia virtus de illo exibat21 et sanabat omnes.
21 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
Beati pauperes
quia vestrum est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,21 

Beati qui nunc esuritis
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 

Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos
et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum
tamquam malum propter Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 6,23 

Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est22 in celo
22 est Catena Rusch ] om. Weber
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
Numérotation du verset Lc. 6,24 

Verumtamen
ve vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Lc. 6,25 

Ve vobis qui saturati estis
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis23, quia lugebitis et flebitis.
23 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,26 

Ve cum benedixerint vobis24 omnes25 homines,
24 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber |
25 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ |
secundum hec faciebant pseudo prophetis26 patres eorum.
26 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
Numérotation du verset Lc. 6,27 

Sed vobis dico qui auditis:
Diligite inimicos vestros
benefacite his qui oderunt vos27.
27 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,28 

Benedicite
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Numérotation du verset Lc. 6,29 

Et qui28 te percusserit29
28 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber |
29 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448 |
in maxillam unam30 prebe illi31 et alteram,
30 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448 |
31 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@ |
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam
noli prohibere.
Numérotation du verset Lc. 6,30 

Omni autem petenti te
tribue et qui aufert que tua sunt
ne repetas.
Numérotation du verset Lc. 6,31 

Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
Numérotation du verset Lc. 6,32 

Et si diligitis eos32 qui
32 eos Rusch Weber ] illos Catena
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
diligentes se diligunt.
Numérotation du verset Lc. 6,33 

Et si benefeceritis33 his qui
33 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
vos diligunt34
34 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
que vobis gratia est35? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
35 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 

Et si mutuum dederitis36 his a quibus speratis recipere
36 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
que gratia erit37 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus38
37 erit Rusch ] est Catena Weber |
38 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber |
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset Lc. 6,35 

Verumtamen diligite inimicos vestros
et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes39
39 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset Lc. 6,36 

Estote ergo misericordes sicut et40 Pater vester misericors est.
40 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,37 

Nolite iudicare
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
Dimittite
et dimittetur41.
41 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
Numérotation du verset Lc. 6,38 

Date
et dabitur vobis
mensuram bonam
et42 confertam
42 et Catena Rusch ] om. Weber
et coagitatam
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 6,39 

Dicebat autem illis et similitudinem:
Numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam
cadunt43?
43 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 

Non est discipulus
super magistrum.
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut44 magister eius.
44 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
Numérotation du verset Lc. 6,41 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem
que in oculo tuo est
non consideras?
Numérotation du verset Lc. 6,42 

Aut45 quomodo potes dicere fratri tuo:
45 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns46? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
46 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
Numérotation du verset Lc. 6,43 

Non est enim arbor bona
que facit fructus malos,
neque arbor mala
faciens fructum bonum.
Numérotation du verset Lc. 6,44 

Unaqueque enim arbor ex47
47 ex Rusch ] de Catena Weber
fructu suo cognoscitur.
Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.
Numérotation du verset Lc. 6,45 

Bonus homo de bono thesauro48 cordis sui49
48 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.) |
49 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique CORDIS SUI ) ] om. CorS1 (al.) |
profert bonum
et malus homo de malo thesauro50
50 thesauro Rusch ] om. Weber
profert malum. Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Lc. 6,46 

Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
Numérotation du verset Lc. 6,47 

Omnis qui venit ad me
et audit
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 

Similis est homini
edificanti domum
qui fodit51 in altum
51 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et posuit fundamenta
in altum52 supra petram.
52 in altum Rusch ] om. Catena Weber
Inundatione autem facta
illisum est flumen
domui illi
et non potuit eam movere.
Fundata enim erat supra petram.
Numérotation du verset Lc. 6,49 

Qui autem audit53
53 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
et non fecit similis est homini
qui edificat54 domum suam supra55 terram
54 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448 |
55 supra Li448 Rusch Weber ] super Li448@ |
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit56
56 concidit Li448 Rusch Weber ] cecidit Li448@
et facta est ruina
domus illius magna.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 
Factum est autem in sabbato {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1000vb ; facsim., p. 160b} secundo primo
interl.| una dictio est vel due sunt dictiones
marg.| IN  SABBATO  SECUNDO  PRIMO. BEDA. Diem quo sabbati littera solvi ceperat deuteron proteron, id est secundo primum sabbatum vocat, per hoc innuens observantiam legalis sabbati cessaturam et naturalis sabbati libertatem que usque ad Moysi tempora ceterorum dierum similis erat restituenda qua credentes per gratiam septiformis Spiritus a malis operibus vacant. Sabbatum ergo gratie ad distinctionem legalis sabbati secundo primum dicitur, id est primum secundo prelatum, id est superius et dignius inferiori legali. Vel ordine temporis, quia et ante legem hoc sabbatum a patribus ita agebatur sicut nunc agitur a nobis. Vel secundo primum dici potest, ut unum idemque novi Testamenti sabbatum et secundum sit quia post {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1000vb ; facsim., p. 160b} legale a nobis observatur, et primum quia ante decreta legis a iustis observabatur antiquis.
marg.| SECUNDO  PRIMO. Ad litteram in altero sabbato quod post illud fuit primitus secundum, vel quod occurrit prius post secundum ab eo quo precedentia sunt dicta vel facta.
cum transiret per sata
marg.| PER  SATA etc.  MYSTICE. Ager mundus. Agri seges 'humani generis fecunditas', spice 'fructus Ecclesie' quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu.
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
marg.| VELLEBANT  DISCIPULI etc. Non habentes discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vite non preparatas escas, sed cibos simplices querere. Et nota quod apostoli litteram sabbati iam destruunt adversus Ebionitas qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant.
marg.| BEDA. MYSTICE. Discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones que albe sunt ad messem. 'Spicas confricant', quia in illis quos in corpus Christi volunt traiicere, mortificabant veterem hominem cum actibus suis a terrena intentione extrahendo, exempla operum proponendo, aristarum integumenta removendo et grana mundata per ora predicantium membris Ecclesie incorporando. Apud Marcum discipuli pregredientes Dominum hoc egisse referuntur, quia necesse est ut doctoris sermo precedat et sic cor auditoris gratia superne institutionis illustret. Sed hoc putant Iudei sabbato non licere. Christus vero nove gratie munere designat esse otium legis opus gratie arguens doctores legis nescire legem.
Numérotation du verset Lc. 6,2 
Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
marg.| DICEBANT  ILLIS etc. Alii dicunt ipsi Domino hec fuisse obiecta. Sed a diversis et ipsi Domino et discipulis potuerunt obiici et cuicumque obiectum sit ad ipsum maxime respicit.
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
interl.| secundum preceptum legis
marg.| IN  SABBATIS etc. Sabbata significant feriationes. Vel que in hoc seculo aguntur a vacantibus superstitionibus Iudeorum. vel que in futuro agentur quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terre.
Numérotation du verset Lc. 6,3 
Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistis2 que3
2 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
3 que Rusch ] quod Catena Weber
interl.| vel: quod
marg.| NEC  HOC  LEGISTIS etc. BEDA. Quomodo Domino ad crimen obiicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex et sacerdos et ideo Dominus sabbati evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur.
fecit David cum esuriret4 ipse et qui cum eo erant?
4 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
marg.| DAVID  CUM  ESURIRET etc. BEDA. Si David et Abimelech excusatione famis mandatum legis transgredientes non reprehenduntura, cur eandem in apostolis famem non probatis?
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
marg.| Allegorice. David qui cum sociis fugit a facie Saul significat Christum qui cum discipulis latet principem mundi. David observator legis panes consecratos manducat et dat illis qui cum illo sunt, significans sacerdotalem cibum ad usum transiturum populorum, sive quia omnes filii Ecclesie sunt sacerdotes uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant.
Numérotation du verset Lc. 6,4 
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo5 erant quos non licebat6 manducare nisi tantum sacerdotibus?
5 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber
6 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber
marg.| INTRAVIT  IN  DOMUM etc. Magna hospitalitatis gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001ra ; facsim., p. 161a} veri excludunt sacerdotes.
Numérotation du verset Lc. 6,5 
Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
interl.| preest non subest veteri observantie et ideo non peccat qui secundum eius observationem observat
Numérotation du verset Lc. 6,6 
Factum est autem et7 in alio sabbato
7 et Catena Catena@ Rusch Weber ] om. Clementina
interl.| BEDA. Sabbatis maxime curat et docet non solum propter insinuandum spirituale sabbatum sed etiam propter celebriorem populi conventum
ut intraret in {Rusch, t. 4: Erfur t, f. 1001ra ; facsim., p. 161a} synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat8 arida.
8 erat Rusch Weber ] om. Catena
marg.| HOMO  ET  MANUS. BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, pro manu in primo parente ad lignum extensa, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi maius donum scientie ibi maiori transgressor subiacet culpe.
Numérotation du verset Lc. 6,7 
Observabant autem scribe et Pharisei si in9 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent10 illum.
9 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@
10 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber
marg.| OBSERVABANT  AUTEM. BEDA. Quia destructionem sabbati quam in discipulis arguebant probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt ut si non curet crudelitatis vel imbecillitatis, si curet transgressionis arguant.
Numérotation du verset Lc. 6,8 
Ipse vero sciebat cogitationes eorum
interl.| «Dominus novit cogitationes hominum quoniam vane sunt»b.
b Ps. 93, 11 (Ps-R).
ait11 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium12. Et surgens stetit.
11 ait Rusch ] et praem. Catena Weber
12 medium Rusch Weber ] medio Catena
Numérotation du verset Lc. 6,9 
Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
marg.| INTERROGO  VOS. BEDA. Preveniens calumniam quam sibi parabant arguit eos qui precepta legis male interpretando, etiam a bonis operibus sabbato feriandum estimabant, cum lex a servili opere, id est a malis abstinere precipiat in sabbato. In quo significatur in septima quiete illos qui in sex etatibus huius seculi bona fecerunt, non a bonis sed a malis ferias habituros.
si licet sabbato
interl.| vel: sabbatis
bene facere
interl.| vel: agere
an male
interl.| exponit
animam salvam facere
interl.| id est hominem curare
marg.| ANIMAM  SALVAM. BEDA. Corpus curaturus de anime salvatione interrogat, quia illa miracula propter anime salutem faciebat et ipsa sanatio manus salutem anime significabat. Vel nomine anime totus homo significatur.
an perdere?
interl.| id est a perditione salvam non facere
marg.| AN  PERDERE. BEDA. Non est auctor mali Deus, sed quos non salvat perdere dicitur.
Numérotation du verset Lc. 6,10 
Et circumspectis omnibus
interl.| quasi iratus illis obmutescentibus
dixit homini: Extende manum tuam.
interl.| ad pauperem ut proximum iuves vidue presidium feras extende ad Deum pro peccatis tuis orando
marg.| EXTENDE. BEDA. Infructuose debilitas anime nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate. Unde dicitur: «Non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta»c. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum extendit qui has ad pauperes pro posse non extendit.
c Sir. 4, 36.
Et extendit et restituta est manus eius.
interl.| que crimine aruerat succis bonorum operum salutaribus irrigatur
interl.| quia statim Dei imperium sequitur miraculum
Numérotation du verset Lc. 6,11 
Ipsi autem repleti sunt insipientia
interl.| id est invidia
marg.| INSIPIENTIA. Quia solo livore permoti sunt non enim culpa fuit vel hominis manum extendere vel Iesum sanare. Magna insipientia erat de nece eius tractare cuius beneficiis plurimum indigebant.
et colloquebantur13 ad invicem quidnam facerent de14 Iesu.
13 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@
14 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber
interl.| quomodo eum perderent
Numérotation du verset Lc. 6,12 
Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
interl.| forma prescribitur quam debeas emulari
marg.| EXIIT  IN  MONTEM  ORARE. Mons in quo apostolos eligit et docet altitudinem significat iustitie, quia instituendi erant et predicaturi ne in infimis remaneant, sed ad superna erigantur, sic et lex in monte data fuit. Apostolos preminentius abducit ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo deus erat ascendit.
marg.| Moraliter. Qui Deum orando querit ad superiora progreditur, verticem curie sublimis ascendit. Orat autem Dominus, non pro se quasi impotens, sed pro me sicut clemens. Unde statim subditur: Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos , omnes qui eius magisterio discunt iter regni.
et erat pernoctans in oratione Dei.
interl.| non seculi
Numérotation du verset Lc. 6,13 
Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
marg.| DISCIPULOS. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos nominavit. Unded: «Sicut misit me Pater et ego mitto vos». In montem ascendens ad se vocat eligit quos vult, quia non illorum est studii, sed divine gratie ut in apostolatum vocarentur. Undee: «Non vos me elegistis sed ego elegi vos».
d Io. 20, 21.
e Io. 15, 16.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001rb ; facsim., p. 161b} Non sapientes, non divites, non nobiles elegit ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentie nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.
et elegit duodecim
interl.| ut quadratum orbem fide Trinitatis insignirent
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001rb ; facsim. t. 4 p. 161b} ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
interl.| et scilicet vocavit
marg.| COGNOMINAVIT. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andrea adductus diciturf: «Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus». Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non hoc antea vocaretur, sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur sed ex commutatione sacramentum petre audientibus commendaretur.
f Io. 1, 42.
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 
Mattheum et Thomam,
marg.| MATTHEUM  ET  THOMAM. Mattheus compari suo Thome in ordine causa humilitatis se supponit, cum a ceteris evangelistis prelatus sit.
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 
Et descendens
marg.| ET  DESCENDENS. Electurus apostolos Dominus in montana subiit, turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbe Christum videre sufficiunt et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed extincta febre libidinum et succensa luce scientie, pedetentim quisque subit culmen virtutum.
cum illis de monte15 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria16 et Hierusalem et Maritima17 et18 Tyri et Sidonis
15 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448
16 et Samaria Rusch] om. Catena Weber
17 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber
18 et Catena Rusch ] om. Weber
marg.| MARITIMA. Non a proximo mari Galilee, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur ut quanta sit virtus Christi intimetur que etiam exteras civitates excitat.
Numérotation du verset Lc. 6,18 
qui venerant19 ut audirent
19 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
marg.| UT  AUDIRENT. Si dicamus duos esse sermones ascendit in montem et habuit ibi discipulos et post descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est quod ascendit in montem et post aliquantulum descendit et ibi fecit sermonem ubi erat planities.
eum20 et sanarentur a languoribus21 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
20 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@
21 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,19 
Et omnis turba querebat22 eum tangere
22 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
marg.| EUM  TANGERE. Tangit Christum qui fideliter credit in eum, tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.
quia virtus de illo exibat23 et sanabat omnes.
23 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 
Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
marg.| ET  IPSE  ELEVATIS  OCULIS etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos stans in campo oculos dirigit, ut audita patenter intelligant.
Beati pauperes
interl.| spiritu
interl.| hi a peccato abstinent seculum calcant illecebrosa non querunt
marg.| BEATI  PAUPERES. Qui nondum consummate virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et iam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat.
marg.| BEDA. Quod apud Mattheumg plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam temperantius per quatuor cardinales virtutes comprehenditur in leviore sermone ad turbas in imo. Dicit ergo: Beati pauperes spiritu : ecce temperantia que etiam facit cordis munditiam.   Beati qui nunc esuritis qui compatiuntur aliis et miserentur et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001va ; facsim., p. 162a} tribuunt sua, non querentes aliena: ecce iustitia que etiam facit misericordiam.   Beati qui nunc fletis : ecce prudentia que attenditur quam misera hec terrena, quam beata celestia que etiam pacem facit.   Beati eritis cum vos oderint : ecce fortitudo que facit etiam mansuetudinem. Fortis est qui vincit iram et alios motus animi. Connexe virtutes ut qui unam habeat plures habere videatur, sed eius que fuerit uberior et uberius premium. Hospitalitas et humilitas et sanctitas Abrahe commendantur, sed quia fide prestitit, fide pre ceteris meruit principatum.
g Cf. Mt. 5, 3-11.
interl.| vel: celorum
Numérotation du verset Lc. 6,21 
Beati qui nunc esuritis
interl.| iustitiam
marg.| QUI  NUNC  ESURITIS. Qui esurit esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, equalem se inferioribus prestat, dolum excludit, veritatem requirit.
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
interl.| de presenti miseria de dilatione bonorum
marg.| QUI  NUNC  FLETIS etc. Qui propter divitias hereditatis Christi, propter panem vite eterne, propter spem celestium gaudiorum, fletus, esuriem paupertatemque desiderat, beatus est. Multo beatior qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 
Beati eritis cum vos oderint homines
interl.| corde
et cum separaverint vos
interl.| pellendo de synagogis
et exprobraverint
interl.| nomen crucifixi
et eiecerint nomen vestrum
interl.| quantum ad Iudeos et gentiles nomen Christianum sepe a memoria abrasum et eiectum est ab hominibus
tamquam malum propter Filium hominis.
interl.| nulla alia causa
interl.| cuius nomen vestrum facitis cognomen
Numérotation du verset Lc. 6,23 
Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est24 in celo
24 est Catena Rusch ] om. Weber
interl.| multa patientibus in terris multa merces erit in celis
marg.| GAUDETE  ET  EXULTATE. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, letiori corde versamimi, intuitu superne mercedis.
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
interl.| qui timore non deficiebant a veritate
marg.| SECUNDUM  HEC etc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.
Numérotation du verset Lc. 6,24 
Verumtamen
interl.| nunc quidem possunt exprobrare et evicere sed inde eis: Ve
ve vobis divitibus
interl.| quia perdetis usum temporalium quem nunc diligitis
interl.| contra necessarias temporis miserias
marg.| VERUMTAMEN  VE  VOBIS. Mattheus in monte beatitudines solummodo proborum. Lucas vero in campo etiam   've' describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi perfectos satis est premiis invitari.
marg.| VERUMTAMEN  VE  VOBIS  DIVITIBUS. Cum supra regnum celorum pauperum esse dicatur ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem querit in temporalibus. Nec tam divitie quam amor divitiarum in culpa est.
marg.| MYSTICE. Dives 'populus iudaicus' vel 'hereticus' vel 'philosophus mundi' qui ubertate verborum et facundie patrocinio delectati, simplicitatem vere fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum seculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei sue recognoscent cibumque perfidie que in presenti ructant, eterno macerati ieiunio causam tanti suplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant, quibus bene dicitur:   Ve cum bene dixerint vobis homines , quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, in probitate malorum probantur, sic divitiis, epulis risuique vacantes, mala obsequentium clientela, maiorem foventur ad penam.
quia habetis consolationem vestram.
interl.| quam queritis
interl.| qui in desideriis vobis placentes nullam veri boni famen patimini
Numérotation du verset Lc. 6,25 
Ve vobis qui saturati estis
interl.| scilicet Epicuris
marg.| QUI  SATURATI. Qui inter divites amplius abundatis, sicut «dives qui induebatur purpura et bysso et epulabatur» qui de digito Lazari querit guttam aqueh.
h Cf. Lc. 16, 19-29.
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis25, quia lugebitis et flebitis.
25 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
marg.| VE  VOBIS  QUI  RIDETIS. Salomoni:"Cor sapientis ubi est tristitia cor stultorum ubi est letitia", docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.
i Cf. Qo. (Ecl.) 7, 5: « Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi letitia ».
Numérotation du verset Lc. 6,26 
Ve cum benedixerint vobis26 omnes27 homines,
26 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber
27 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ
marg.| BENE  DIXERINT. Magna pars pene est peccatorum sua scelera non modo non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001vb ; facsim., p. 162b} argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.
secundum hec faciebant pseudo prophetis28 patres eorum.
28 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
interl.| id est benedicebant pseudo prophetis qui ob captandum vulgi favorem de corde suo prophetabant
Numérotation du verset Lc. 6,27 
Sed vobis dico qui auditis:
interl.| hoc perfectum non impossibile
interl.| homines, non vitia
marg.| DILIGITE  INIMICOS etc. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos et hic Ecclesia non lacte imbuitur sed validiore caritatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est precipitur diligere et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, evangelium inimicitiis caritatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.
benefacite his qui oderunt vos29.
29 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
interl.| ministrando cibum mentis vel etiam corporis
Numérotation du verset Lc. 6,28 
Benedicite
interl.| bona optate
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
interl.| hinc Apostolusj:"Maledicimur et benedicimus blasphemamur et obsecramus"
j Cf. 1Cor. 4, 11-13: « Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cedimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur et sustinemus: blasphemamur et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc ».
marg.| ORATE  PRO  CALUMNIANTIBUS. Quod prophete videntur imprecari. Non vota sunt optantium sed prenuntiationes futurorum ipsi enim pro inimicis orabant.
Numérotation du verset Lc. 6,29 
Et qui30 te percusserit31
30 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber
31 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448
interl.| vel percutit
marg.| ET  QUI  TE  PERCUSSERIT etc. Cum caritas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere. Cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non querit que sua sunt, non debet resistere rapienti. Si non emulatur, non debet odisse inimicumk.
k Cf. 1Cor. 13, 4-7: « Caritas patiens est, benigna est. Caritas non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non querit que sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet ».
in maxillam unam32 prebe illi33 et alteram,
32 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448
33 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@
interl.| PREBE ILLI. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia que ad salutem proximorum valere possunt tolerare precipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tamquam a filiis egrotantibus et freneticis si salus illorum hoc exigat multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam prebere? Immo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur et per patientiam ille invitatur ad penitentiam.
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
interl.| exterius
marg.| VESTIMENTUM etc. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum que aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere precipitur.
etiam tunicam
interl.| interius
noli prohibere.
marg.| quia parum est non nocere addit de beneficiis
Numérotation du verset Lc. 6,30 
Omni autem petenti te
marg.| rem vel correctionem
tribue et qui aufert que tua sunt
interl.| domum, fundum et generaliter quamcumque pecuniam
ne repetas.
interl.| cum lite et contentione
marg.| NE  REPETAS etc. Quia «caritas est patiens, benigna est»l non tantum iniurias inimici fortiter sustinet: sed etiam amici quoque gratiam benigne preuenit. ut beneficiis aliis trahantur. Unde latius instruit subdendo:   Et si diligitis eos .
l 1Cor. 13, 4.
Numérotation du verset Lc. 6,31 
Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
marg.| ET  PROUT  VULTIS. Ne videatur legem dissolvere in beneficiis vicem servat, quam negligit in iniuriis. Nec ait prout faciunt, sed   prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis ut vicissitudo sit cumulatior cum votis actus equatur.
marg.| Et non tantum iam ad amicos opera caritatis extendite, sed etiam ad inimicos ut amici esse incipiant et prius affectum dilectionis et postmodum opera extendite caritatis.
Numérotation du verset Lc. 6,32 
interl.| ideo quia
Et si diligitis eos34 qui
34 eos Rusch Weber ] illos Catena
marg.| ET  SI  DILIGITIS. Quantum vobis gradus professionis eximior ita necesse est, ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes caritatis sinu amplectamini.
marg.| Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
interl.| ethnici et publicani
diligentes se diligunt.
interl.| natura duce
Numérotation du verset Lc. 6,33 
Et si benefeceritis35 his qui
35 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
interl.| ideo quia
vos diligunt36
36 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
interl.| vel: vobis benefaciunt
que vobis gratia est37? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
37 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 
Et si mutuum dederitis38 his a quibus speratis recipere
38 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
interl.| ex hoc solo quod speratis recipere non pro Deo datis
que gratia erit39 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus40
39 erit Rusch ] est Catena Weber
40 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| commodant
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset Lc. 6,35 
Verumtamen diligite inimicos vestros
marg.| VERUMTAMEN  DILIGITE. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hic a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi: quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002ra ; facsim., p. 163a} beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu nature sicut illi amicos sed altiori gradu virtutis inimicos.
marg.| Philosophi in tres partes dividunt iustitiam: unam in Deum que 'pietas' dicitur, alteram in parentes vel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos ut his exequiarum iusta solvantur. Sed Dominus legis oraculum et philosophie fastigium supergressus in eos quoque qui leserint pietatis porrexit officium.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002ra ; facsim., p. 163a} et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes41
41 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
interl.| ultra sortem
marg.| NIHIL  INDE  SPERANTES. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis reddet tamen et Deus quo iubente fecistis, sive non reddat hereditas vestra in eternum erit.
et erit
interl.| in celo
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
interl.| «Dedit eis potestatem filios Dei fieri»m.
m Io. 1, 12.
marg.| «Coheredes Christi»n.
n Rm. 8, 17.
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset Lc. 6,36 
Estote ergo misericordes sicut et42 Pater vester misericors est.
42 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
marg.| ESTOTE  ERGO etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice: Populum Iudeorum propheticis pluviis irrigat et non merentibus radius eterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint   estote eis   misericordes docendo et extollendo et nolite temere iudicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam.
Numérotation du verset Lc. 6,37 
Nolite iudicare
interl.| non tantum in largitate beneficiorum sitis misericordes sed etiam in iudicando
marg.| NOLITE  IUDICARE. Sunt quedam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare eumque quasi abiectum reprehendere temerarium est.
marg.| De apertis que bono animo fieri non possunt, permittitur nobis iudicare.
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
interl.| a Deo
Dimittite
interl.| iniurias
interl.| et quedam aperta
et dimittetur43.
43 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
interl.| peccatum vestrum
Numérotation du verset Lc. 6,38 
Date
interl.| beneficia
et dabitur vobis
interl.| vita eterna
mensuram bonam
interl.| utilem
et44 confertam
44 et Catena Rusch ] om. Weber
interl.| id est plenam
marg.| + mensuram confersam : farcior farsus inde confertior confersusA o
o Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
A ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
et coagitatam
interl.| conquassatam
marg.| +concussam B p
p Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
B ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
interl.| erunt causa ut Deus det quia occasio promerendi fuerunt
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
marg.| EADEM  QUIPPE  MENSURA etc. Generaliter de omnibus potest accipi, quo mente, manu, lingua aguntur quia secundum opera singulorum reddet Deus.
marg.| EADEM  QUIPPE  MENSURA. AMBROSIUS. Non iniqua mensura rependet Deus sed est ac si dicat: ipsa temeritas iudicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit et sepe non illum de quo hoc agis. vel si recte iudicas et meritis tibi prodest te salvat et si aliquando non illum cui hec impendis.
Numérotation du verset Lc. 6,39 
Dicebat autem illis et similitudinem:
marg.| DICEBAT  AUTEM  ILLIS etc. Similitudinem per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam iniuriam.
Numquid potest cecus cecum ducere?
interl.| stultus stultum docere
marg.| NUMQUID  POTEST  CECUS  CECUM. Si contra violentum ira te cecaverit, si contra petentem avarus eris, numquid vitiata mente tua vitium eius curare poteris? Nec solum qui tibi iniuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit et ille penitebit et tu de patientia coronaberis, quia cecum vidente oculo, id est sereno corde ad lumen ducere curasti.
Nonne ambo in foveam
interl.| in perditionem
cadunt45?
45 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 
Non est discipulus
interl.| apostolus homo fragilis
super magistrum.
interl.| Christum Deum omnipotentem
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut46 magister {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002rb ; facsim., p. 163b} eius.
46 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
marg.| SICUT  MAGISTER. Deus non suas ulciscitur iniurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit, discipuli qui homines sunt hanc regulam perfectionis debent imitari.
Numérotation du verset Lc. 6,41 
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
interl.| levius crimen vel quicquid turbat oculum mentis
marg.| QUID  AUTEM  VIDES  FESTUCAM. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia vel odio vel alio vitio preventi, levia hec vel nulla iudicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare.
trabem autem
interl.| gravius crimen
que in oculo tuo est
interl.| intentione
non consideras?
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002rb ; facsim., p. 163b} NON  CONSIDERAS etc. Apertus oculus male videt, scilicet iactantiam sui dum alii vult mederi, sed cecus se non valet intueri, dum in hoc deterius cadit.
Numérotation du verset Lc. 6,42 
Aut47 quomodo potes dicere fratri tuo:
47 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
interl.| non potes minus ut iram in fratre emendare donec maius ut odium vel invidiam pepuleris de corde tuo
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns48? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
48 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
interl.| non enim est prius doctor alii idoneus mederi qui nondum se sanaverit
marg.| HYPOCRITA etc. Si quem vis reprehendere primum vide si similis ei sis. Quod si es pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti vel esse potuisti, condescende et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt obiurgationes adhibende et non nisi respectu Dei remota ab oculo trabe.
marg.| Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores sine exemplo sue emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidie vel malitie vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant eiicere festucam ire vel alicuius livoris culpe   de oculo fratris .
Numérotation du verset Lc. 6,43 
Non est enim arbor bona
interl.| voluntas
marg.| NON  EST  ENIM  ARBOR etc. Arbor bona vel mala non natura que a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas fructus, opera que nec bona male voluntatis possunt esse, nec mala bone voluntatis.
que facit fructus malos,
interl.| opera
neque arbor mala
interl.| voluntas
marg.| NEQUE  ARBOR  MALA. Si veram vis habere iustitiam et non fictam que verbis ostendis factis imple ut sis bona arbor et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita non est bonus qui facit opera mala, etsi reprehendit insontem non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.
faciens fructum bonum.
interl.| opera
Numérotation du verset Lc. 6,44 
Unaqueque enim arbor ex49
49 ex Rusch ] de Catena Weber
interl.| vel: de
marg.| UNAQUEQUE  ARBOR. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt et Deum si non verbis blasphemant factis et maxime per impatientiam dinoscuntur in tempore adversitatis. Ieiunia enim et oratio et huiusmodi sunt simulatis ut et bonis. Sed non debent oves pelles suas deponere etiam si aliquando lupi eis se contegant.
fructu suo cognoscitur.
marg.| COGNOSCITUR. Non a veste sed ab operibus que fiunt ab eis cognoscuntur, quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso.
Neque enim de spinis
marg.| NEQUE  ENIM  DE  SPINIS. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi. Ficus, id est dulcedo resurrectionnis, neque de rubo, id est punctione vitiorum. Uva, id est fructus anime que sicut uva proxima terrenis corrumpitur in superioribus maturatur. Vel de carne que generat spinas et tribulos non vindemiamus Christum qui sicut uva pependit in ligno.
colligunt ficus, neque de rubo
marg.| Spina et rubus: heretici a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spine et rubi: cure seculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus: dulcedo nove conversationis, quam Christus in nobis esurit et 'fervor dilectionis' qui letificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.
vindemiant uvam.
interl.| sed
Numérotation du verset Lc. 6,45 
Bonus homo de bono thesauro50 cordis sui51
50 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.)
51 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique cordis sui ) ] om. CorS1 (al.)
interl.| intentione cogitationi
profert bonum
interl.| proventum operis
marg.| PROFERT  BONUM. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit et huiusmodi. Profert malum, odit amicum, aufert aliena, non dat sua et huiusmodi que Deus iudicat secundum intentionem cordis et vere, quia de bono vel malo corde procedit, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002va ; facsim., p. 164a} bonus vel malus debet iudicari fructus, quia   x abundantia cordis quod interius latet   loquitur os , id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt non ignorat. Qui etiam verba que exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt non bona esse iudicat. Unde subdit:   Quid autem vocatis me Domine, Domine , quasi: quid folia recte confessionis vos germinare iactatis qui nullos boni operis fructus ostenditis.
et malus homo de malo thesauro52
52 thesauro Rusch ] om. Weber
interl.| thesaurus cordis idem est quod radix arboris quod de corde profertur idem est quod arboris fructus
profert malum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002va ; facsim., p. 164a} Ex abundantia enim cordis
interl.| quasi ex thesauro
marg.| EX  ABUNDANTIA  CORDIS  OS  LOQUITUR etc. Per oris locutionem universa que actu vel cogitatu de corde proferuntur Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni. Undeq: «Non fuit verbum quod non ostenderet eis».
q Is. 39, 2.
os loquitur.
interl.| Deo et si non hominibus
Numérotation du verset Lc. 6,46 
Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
marg.| QUID  AUTEM. Hec vocatio videtur fructus boni arboris, sed quia non procedit de pinguedine caritatis Deus non bonum iudicat. Que autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:   omnis qui venit ad me.
Numérotation du verset Lc. 6,47 
Omnis qui venit ad me
interl.| per fidem
marg.| OMNIS  QUI etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat in vitam eternam perducturus, sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem edificat in futuro cum Christo de dedicatione letaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de celis ad terrena et ad peccata trahit ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia et semper in deteriora precipitat, sic malus auditor sive sit initiatus mysteriis Christi, siue ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo precipitatus non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum contemnit.
et audit
interl.| cum devotione
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 
Similis est homini
interl.| ipsi Christo mediatori
edificanti domum
interl.| Ecclesiam in qua perpetuo manet
qui fodit53 in altum
53 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
marg.| FODIT  IN  ALTUM.   Fodit in altum qui preceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat ut inconcussam in eis habeat mansionem.
et posuit fundamenta
marg.| POSUIT  FUNDAMENTA.   Fundamenta : pluraliter doctores, singulariter fundamentum: doctor doctorum Christus.
marg.| MORALITER.   Fundamenta : domus, intentiones bone conversationis quas per humilitatem christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit.
in altum54 supra petram.
54 in altum Rusch ] om. Catena Weber
interl.| petra erat Christusr cuius fidei et dilectioni Ecclesia sancta nihil preponit
r Cf. 1Cor. 10, 4.
interl.| non in terrenis
Inundatione autem facta
interl.| persecutione insurgente
marg.| INUNDATIONE  AUTEM. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat: «Et porte inferi non prevalebunt adversus eum»s. Hec inundatio tribus modis fit: quia temptatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione.
s Mt. 16, 18.
illisum est flumen
interl.| universe impulsiones
marg.| ILLISUM  EST etc.55 « Fluminis impetus letificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Deus in medio eius »56 t. Potest per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est 57 consummata: «Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur» u.v C
t Ps. 45, 5-6.
u Lc. 14, 11.
v ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2107-2112 <ex quo> =   Sedulius Scot, In Mt., lib. 1, cap. 1:26, ed. Löfstedt, 1989, p. 236 : «Potest etiam per impetum fluminis extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo consummata omnis qui se exaltat humiliabitur ibunt que impii non solum homines, sed et angeli, qui ad diaboli domum pertinebant, in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam ». [MM2024]
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
55 Illisum etc.] B<eda> Cas574
56 Fluminis... eum Cas574 ] om. Rusch
57 Ecclesia utraque est ] utraque Ecclesia Cas574
domui illi
interl.| edificatione58 virtutumD
D ¶Codd. : Bor52 Rusch
58 edificatione] edificatio Bor52
marg.| DOMUI  ILLI. Singule nostre domus quotidie vel immundorum spirituum vel improborum hominum, vel sue ipsius mentis vel carnis inquietudine {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002vb ; facsim., p. 164b} pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt inclinantur, quantum invictissime petre adherent, labefactari nequeunt.
et non potuit eam movere.
interl.| «Fluminis impetus letificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Deus in medio eius non commovebitur»w.E
w Ps. 45, 5-6.
E ¶Codd. : Bor52 Rusch
interl.| potest irruere sed non diruere
interl.| quia stat non sibi sed Deo tribuitur
Fundata enim erat supra petram.
interl.| que ergo cadit non edificatur in Christo
Numérotation du verset Lc. 6,49 
Qui autem audit59
59 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
interl.| exterius et ideo non habet excusationem
et non fecit similis est homini
interl.| de quo dicitur inimicus homo hoc fecit
qui edificat60 domum suam supra61 terram
60 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448
61 supra Catena Rusch Weber ] super Li448@
marg.| SUPRA  TERRAM etc.62 Diabolus"mundum63 qui in maligno positus est"x   super terram edificat quia ad terrenorum amorem trahit,   sine fundamento edificat quia peccatum in propria natura non subsistit quia malum substantia64* non est, quod tamen ubicumque65 fit in bona66 natura coalescit, vel sine fundamento id est sine fundo. Sicut ergo67 qui in puteo mergitur68 putei fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi69 consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed70 cum peccato in quo labitur non potest esse contenta71, dum ad deteriora quotidie ducitur72*, quasi in puteo quo cecidit73* fundum quo figatur non invenit.F y
x1Io. 5, 19: « Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est ».
y ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2077-2112 <ex quo> =   Sedulius Scot, In Mt., lib. 1, cap. 1:26, ed. Löfstedt, 1989, p. 235-236 :  : « Domus diaboli mundus, qui in maligno positus est, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis uocatur, quam super terram aedificat quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit. Sine fundamento aedificat quia omne peccatum fundamentum non habet, quod [quoniam Sedulius] non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est quod tamen, utcumque sit, in boni [bona Sedulius] natura coalescit. Quia uero a 'fundo' dicitur 'fundamentum', possumus etiam 'fundamentum' pro 'fundo' positum non inconuenienter accipere, sicut 'auditus' ab 'aure' dicitur, et tamen plerumque ipsa 'auris' 'auditus' nomine designatur. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato, in quo labitur, non potest esse contenta, dum cotidie ad deteriora deiicitur, quasi in puteo [+ in Sedulius] quo cecidit fundum non inuenit, quo figatur». [MM2024]
F ¶Codd. : Bor52 Cas574 Ber112 Rusch
62 Sup. ter. etc.] B<eda> Cas574, om. Bor52
63 mundum Bor52 Cas574 Rusch
64 substantia] scrips., sustantia Rusch
65 ubicumque] utcumque Bor52, utrumque Cas574
66 bona] boni Bor52
67 ergo] igitur Cas574
68 mergitur] tangitur Cas574
69 loco - fundi] inv. Cas574
70 Sed] Si Bor52
71 contenta] contempta Bor52
72 ducitur Cas574Rusch ] deicitur Bor52 cum Beda
73 cecidit Bor52 Cas574 ] concidit Rusch
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit74
74 concidit Catena (Li448 Mt366 Ott199 etc ) Rusch Weber ] cecidit Catena@ Clementina
interl.| vel: cecidit
marg.| CONCIDIT. Omnis conscientia que spe fixa in Deum non permanet in temptationibus non valet persistere, et tanto plus agitur quanto plus in illis que mundi sunt a superioribus disiungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet temptatione, peiores fiunt.
et facta est ruina
interl.| quia monita salutis contempsit
domus illius magna.
interl.| ut in ignem eternum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_6)

Notes :