Capitulum 3
Numérotation du verset
Lc. 3,1
Anno autem1 quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
1 autem
Cor2
V (grec. anti. habent sic)]
om. Cor4 (
AUTEM
non est in . .
)
Ituree2
2 Ituree
CorS2 (
sic prima correctio
)
Ω
J
Rusch
] Yturie
CorS2 (
secunda correctio
),
Yturee
Catena Catena@ (Li448 Mt366 P368)
et Trachonitidis regionis et Lysania
Abiline3
3 Abiline
Cor2
V] Bilene
Cor2
V (non
BILENE
)
tetrarcha
Numérotation du verset
Lc. 3,2
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini4
4 Domini Φ
Weber (G D)
Ω
J
Catena Rusch
Clementina] Dei Weber
super Ioannem Zacharie filium in deserto.
Numérotation du verset
Lc. 3,3
Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset
Lc. 3,4
Sicut scriptum esta in libro sermonum Isaie prophete dicentis5* :
0 Cf. Is. 40, 3-5.
5 dicentis (G. et parisiens. habent) (G. et parisiens. habent
DICENTIS
sed nusquam legi)
Cor3
(greca litteraliter) ΩJ]
om. CorS1
(al. non hab.
DICENTIS
)
Catena Rusch Weber
Vox
clamantis in deserto,
parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
Numérotation du verset
Lc. 3,5
Omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
Numérotation du verset
Lc. 3,6
Et videbit
omnis caro
salutare Dei.
Numérotation du verset
Lc. 3,7
Dicebat ergo6 ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo7:
6 ergo Ω
J Rusch Weber] autem Li448@, om. Li448
|
7 eo
Catena Rusch
] ipso Ω
J
Weber
|
Genimina viperarum,
quis ostendit vobis fugere
a ventura ira?
Numérotation du verset
Lc. 3,8
Facite ergo fructus dignos penitentie
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset
Lc. 3,9
Iam enim securis ad radicem arborum8 posita est.9
8 ad radicem arborum
Cor2
V (grec. sicut Mt. 3:10)
CorS2
] ad radices arborum
CorS2
(al., sic g’), ad radices arboris
CorS2 (al.)
|
9 ad radicem arborum – posita est Ω
J
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
|
Omnis ergo arbor10 non faciens fructum bonum11
10 Omnis ergo arbor]
Cor2
V (grec.)
|
11 bonum Ω
J Catena Rusch] om. Weber
|
excidetur12 et in ignem mittetur13.
12 excidetur Ω
J
Li448@ Rusch
] exciditur
Weber
|
13 mittetur Ω
J
Catena Rusch
] mittitur
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,10
Et interrogabant eum turbe dicentes:
Quid ergo faciemus?
Numérotation du verset
Lc. 3,11
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset
Lc. 3,12
Venerunt autem et publicani
ut baptizarentur et dixerunt ad illum14: Magister15, quid faciemus?
14 ad illum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Catena (Li448@ Mt366@)
|
15 ad illum Magister] Ω
J² (alia m. post. cancel. ut videtur a mf.)
|
Numérotation du verset
Lc. 3,13
At16 ille dixit ad eos17: Nihil amplius quam quod18 constitutum est vobis faciatis.
16 At Ω
J
Rusch Weber
] Et
Catena (Li448@ Mt366@),
Ac
Cor2
V |ac ille dixit ad eos]
om. Cor2
V (anti. habent nihil)
|
17 eos Catena Rusch Weber] illos Li448@*
|
18 quod Li448@ Rusch Weber] om. Ω
J Mt366 Mt366@
|
Numérotation du verset
Lc. 3,14
Interrogabant autem19 eum20 et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis
19 autem Cor2V (et sic habent anti.) Li448 Li448@ Mt366 Mt366@ Rusch Weber] om. Ω
J
|
20 eum Cor4 (. .) Ω
J Li448@ Mt366@ Rusch Weber Mt366] om. Li448 Mt366, illum Cor2V (et sic habent anti.)
|
neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris.
Numérotation du verset
Lc. 3,15
Existimante21 autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne
21 Existimante
Catena Rusch Weber
] Existimantes
Li448@
*
ne forte
ipse esset Christus.
Numérotation du verset
Lc. 3,16
Respondit22 Ioannes dicens omnibus23: Ego quidem aqua24 baptizo vos25.
22 Respondit Ω
J
Catena Rusch Weber
] Respondet
Li448@
*
|
23 Respondit... omnibus]
Cor2
V (sic habent anti.)
|
24 aqua] om. Catena
|
25 vos Ω
J Rusch Weber] + in aqua Catena (=Mt. 3, 11 ; cf. Io. 1, 26)
|
Venit26* autem27 fortior me post me28
26 Veniet
CorS2
(in aliquibus
VENIET
et anti. sed plures non sed utraque correctio habet
VENIET AUTEM
)
Rusch
] Venit
Cor2
V (anti.) Cor1LP
Ω
J
Catena Weber
|
27 autem Cor1LP Cor2V (anti.) CorS2 (utraque correctio) Ω
J Rusch Weber] enim Li448@ Mt366@, om. Li448 Mt366
|
28 post me
Catena Rusch
]
om. Cor1
LP
Cor2
V (sic habent anti. sed Mc. 1, 17 :
POST ME
sed hic non est)
Cor4 (
POST ME
quod interponeba<tu>r cancellatum est in . .
)
Ω
J
Weber
|
cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
Numérotation du verset
Lc. 3,17
cuius ventilabrum
in manu eius
et purgabit29
29 purgabit Cor1LP
Ω
J ΩS Rusch Weber] purgavit Amiatinus Weber (M Z P), permundabit Li448@ Li448 Mt366@ Mt366 (cum graeco et Cyrillo διακαθαριεῖ), cf. Mt. 3, 12 ; non hab. Wordsworth in apparatu)
aream suam
et congregabit triticum in horreum suum30
30 suum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Li448@
paleas autem comburet igni inextinguibili.
Numérotation du verset
Lc. 3,18
Multa quidem et alia31 exhortans evangelizabat populo32.
31 et alia
Li448@
]
om. Li448
Mt366
|
32 populo
Catena Rusch
] populum
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,19
Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes.
Numérotation du verset
Lc. 3,20
Adiecit et hoc supra33 omnia et inclusit Ioannem in carcerem34.
33 supra] super Ω
J
|
34 carcerem
Catena Rusch
] carcere
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,21
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus
et Iesu baptizato
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset
Lc. 3,22
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
in ipsum
et vox de celo facta est: Tu
es filius meus dilectus,
in te complacuit mihi.
Numérotation du verset
Lc. 3,23
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
filius Ioseph,
qui fuit Eli35
35 Et ipse Iesus... Eli] + Ioseph fuit carnalis filius Iacob de uxore Hely fratris sui defuncti. Nota quomodo Ioseph dicitur filius Iacob secundum Mattheum, et filius Hely secundum Luce glossam. Mathan qui per Salomonem descendit genuit Iacob de Esta de qua post obitum Mathan. Mathat qui per Nathan de David descendit genuit Hely porro Iacob de uxore fratris sui Hely sine liberis defuncti. Genuit Ioseph natura suum sed secundum legem Hely filium quia suscitavit semen eius. Unde Ioseph fuit filius Iacob vel (?) et filius Hely legal’. Idem dicit Io. dani. (?) c.
LXXXVII
nisi quod vocat Melchi quem Luca Mathat ubi etiam manifesta<vi>t quomodo Maria fuit ex eadem cognomine quod et probat Augustinus libro secundo Contra Faustum
CorS2 (lectio coniec.)
Numérotation du verset
Lc. 3,24
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
qui fuit Melchi
qui fuit Iamne
qui fuit Ioseph
Numérotation du verset
Lc. 3,25
qui fuit Mathathie
qui fuit Amos
qui fuit Naum
qui fuit Hesli 36
36 Hesli] Hely Ω
J
qui fuit Nagge
Numérotation du verset
Lc. 3,26
qui fuit Maath
qui fuit Mathathie
qui fuit Semei
qui fuit Ioseph
qui fuit Iuda
Numérotation du verset
Lc. 3,27
qui fuit Ioanna
qui fuit Resa
qui fuit Zorobabel
qui fuit Salathiel
qui fuit Neri
Numérotation du verset
Lc. 3,28
qui fuit Melchi
qui fuit Addi
qui fuit Cosan37
37 Cosan Ω
J
Li448@ Rusch
] Chosan
Li448
, Cosam
Weber
qui fuit Elmadan38
38 Helmadan] Helmodan Ω
J
qui fuit Her
Numérotation du verset
Lc. 3,29
qui fuit Iesu
qui fuit Eliezer
qui fuit Iorim39
39 Iorim
CorS2
(sic Textus non
IORAN
) ] Ioran
Cor3
(vel)
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
Numérotation du verset
Lc. 3,30
qui fuit Simeon
qui fuit Iuda
qui fuit Ioseph
qui fuit Iona
qui fuit Eliachim
Numérotation du verset
Lc. 3,31
qui fuit Melcha40
40 Melcha
Catena Rusch
] Mel(l)ea
CorS1
(G.)
Cor3
(grecus), Melea
Weber
qui fuit Menna
qui fuit Mathata41
41 Mathata
Rusch
] Mathathia
Li448@
, Mathatia
Li448
, Matthata
Weber
qui fuit Nathan
qui fuit David
Numérotation du verset
Lc. 3,32
qui fuit Iesse
qui fuit Obed42
42 Obed Ω
J
Rusch Weber
] Obeth Ca574
Catena
(Li448 Mt366)
qui fuit Booz 43
43 Booz] Booth Ω
J
qui fuit Salmon
qui fuit Naasson
Numérotation du verset
Lc. 3,33
qui fuit Aminadab
qui fuit Aram
qui fuit Esrom
qui fuit Phares
qui fuit Iude
Numérotation du verset
Lc. 3,34
qui fuit Iacob
qui fuit Isaac
qui fuit Abraham
qui fuit Thare
qui fuit Nachor
Numérotation du verset
Lc. 3,35
qui fuit Seruch44
44 Seruch
Cas574 Catena
(
Li448@
Mt366@)] Sarug
Clementina
qui fuit Ragau
qui fuit Phaleg45
45 Phaleg Ω
J
Rusch
] Phales
Catena
(
Catena
Mt366, Phares Mt366@) , Phalec
Weber
qui fuit Heber
qui fuit Sale
Numérotation du verset
Lc. 3,36
qui fuit Cainan 46
46 Cainan]
CorS2
(Septuaginta habent Caynān sed hebr. sine ut patet Gn. 11, 1Par. 1.c), Chaman Ω
J
qui fuit Arphaxat47
47 Arphaxat
Catena Rusch
] Arfaxad
Weber
qui fuit Sem
qui fuit Noe
qui fuit Lamech
Numérotation du verset
Lc. 3,37
qui fuit Mathusale
qui fuit Enoch48
48 Enoch
Rusch
] Enos
Weber
qui fuit Iareth
qui fuit Maleleel 49
49 Maleleel] Malaleel Ω
J
qui fuit Cainan
Numérotation du verset
Lc. 3,38
qui fuit Enos
qui fuit Seth
qui fuit Adam
qui fuit Dei.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Lc. 3,1
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b}
Anno autem1 quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
1 autem
Cor2
V (grec. anti. habent sic)]
om. Cor4 (
autem
non est in . .
)
marg.|
ANNO
AUTEM. Herodes, Philippus et Lysanias qui cum Pilato romano preside regunt Iudeam, filii fuerunt maioris Herodis sub quo natus est Dominus. Inter quos et ipsum Archelaus decem annis regnavit, quo propter superbiam remoto regnum in quatuor tetrarchias divisum est ut sic minueretur superbia Iudeorum. Annas et Caiphas erant principes sacerdotum quando Ioannes cepit predicare, sed Annas illum annum quo Ioannes inchoat predicare, Caiphas illum quod Dominus crucifixus est administrabat, quia tunc pontificatus non virtute vel generis merito, sed romana potestate prestabatur. Multos legimus pontifices tunc fuisse quos subticet evangelista, ponens tantum illos qui ad Domini pertinent passionem. Quia vero Ioannes illum veniebat predicare, qui ex Iudea quosdam et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Iudeorum predicationis eius tempora designantur. Et quia gentilitas per fidem colligenda, Iudea pro perfidia dispergenda erat, unus gentium multi Iudeorum principes describuntur, quia ad finem regni venerat que tot regibus subiacebat. Sacerdotum etiam facta est memoria, quia ille nuntiatur qui simul rex et sacerdos erat.
Ituree2
2 Ituree
CorS2 (
sic prima correctio
)
Ω
J
Rusch
] Yturie
CorS2 (
secunda correctio
),
Yturee
Catena Catena@ (Li448 Mt366 P368)
interl.|
terre
et Trachonitidis regionis et Lysania
interl.|
regio est
Abiline3
3 Abiline
Cor2
V] Bilene
Cor2
V (non
Bilene
)
interl.|
terre
tetrarcha
Numérotation du verset
Lc. 3,2
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini4
4 Domini Φ
Weber (G D)
Ω
J
Catena Rusch
Clementina] Dei Weber
interl.|
istud: Vade et predica baptismum.
super Ioannem Zacharie filium in deserto.
marg.|
FACTUM
EST
VERBUM etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam Dei filius primum operatur in servulo ut Ecclesia non ab homine ceperit, sed a Verbo ut appareat maior auctoritas Ioannis novum baptismi ritum instituentis factum est verbum domini super Ioannem, id est ad Ioannem. Quod quidem est desuper sola Dei gratia prius operatur verbum intus et declarat Ioanni que velit ab ipso proferri, postea profert Ioannes. Sequitur verbum interius operans sonus vocis exterius sonans.
In deserto
, id est in Ecclesia que prius deserta. modo plures habet filios.
Factum est
ergo
verbum in deserto
ut que tunc erat deserta fructum nobis terra generaret.
Factum est verbum
ut Ioannes penitentiam predicaret non remissionem daret. Unde Ioannes est figura legis que peccatum nuntiat non condonat. Ioannes prenuntius Christi, ita lex prenuntiat gratiam Ecclesie. Mattheus et Marcus commendant Ioannem ex vestitu et cibo et cinctu. Sufficit Luce Ioannem commendare sola commemoratione prophetie. Nullo enim indicio sui eget qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit et omnia declaravit.
Numérotation du verset
Lc. 3,3
Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995va ; facsim., p. 150a} penitentie in remissionem peccatorum.
interl.|
fidem preco prenuntiat quod post per seipsam veritas
marg.|
PREDICANS
BAPTISMUM. BEDA. Ioannes baptismum penitentie predicavit et quibusdam etiam dedit, sed
remissionem peccatorum
dare non potuit. Non ergo ait: Dans
baptismum penitentie in remissione peccatorum
sed
predicans
. Quia enim dare non potuit baptismum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995va ; facsim., p. 150a} quo peccata solverentur predicabat, ut sicut verbo predicationis Verbum Patris precurrit, ita baptismum penitentie quo peccata solvuntur precurreret suo baptismate quo peccata solvi non possunt.
Numérotation du verset
Lc. 3,4
Sicut scriptum est5 in libro sermonum Isaie prophete dicentis6* :
5 Cf. Is. 40, 3-5.
interl.|
ecce Ioannis predicatio firmatur prophete testimonio
Vox
interl.|
Ioannes est Verbi
vox
clamantis in deserto,
interl.|
istud
marg.|
Vox clamantis. Vox
, quia prenuntius Verbi,
in deserto
, quia deserte et destitute Iudee solacium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet.
parate viam Domini,
interl.|
pravitates abiicite, fidem et bona opera accipite
marg.|
PARATE
VIAM etc. Qui fidem et bona opera predicat quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat ut hec vis gratie illustret, ut rectas Deo semitas faciat? Dum mundas cogitationes in animo per sermonem predicationnis format.
rectas facite semitas eius.
interl.|
ut non pro terrenis serviatis
Numérotation du verset
Lc. 3,5
Omnis vallis implebitur
interl.|
«Omnis qui se humiliat exaltabitur»a.
a Lc. 14, 11: « Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur ».
marg.|
OMNIS
VALLIS. In adventu Domini humilis gentilitas impleta est et crescit plenitudinem gratie accipiendo. Et Iudea superba per errorem perfidie hoc unde superbiebat perdidit.
et omnis mons et collis humiliabitur
interl.|
et «qui se exaltat humiliabitur»b
b Lc. 14, 11.
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
interl.|
ET ERUNT PRAVA. BEDA.
Prava
, id est malorum corda per iniustitiam distorta ad regulam iustitie dirigentur,
et aspera,
id est immites et iracunde mentes per infusionem gratie ad mansuetudinem redibunt ut ibi predicator planam viam inveniat, ubi prius pro asperitate gressum ponere non poterat.
Numérotation du verset
Lc. 3,6
Et videbit
marg.|
ET
VIDEBIT. BEDA. In hac vita omnis7 homo Christum videre non potuit, sed in die iudicii in sede maiestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut iusti remunerentur et mali in eternum gemant. Unde et subditur:
Dicebat ergo ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab ipso
:
gemina viperarum qui ostendit vobis
etc. Ventura enim ira est animadversio ultionis extreme, quam tunc fugere peccator non valet qui nunc ad lamenta penitentie non recurrit.
7 omnis] omis
cacogr. Rusch
omnis caro
interl.|
omnis homo Iudeus et gentilis, vir et mulier, iuvenis et senex
salutare Dei.
interl.|
Christum
Numérotation du verset
Lc. 3,7
Dicebat ergo8 ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo9:
8 ergo Ω
J Rusch Weber] autem Li448@, om. Li448
9 eo
Catena Rusch
] ipso Ω
J
Weber
marg.|
BEDA. Phariseorum et Sadduceorum qui penitentia et correctione maxime indigebant
Genimina viperarum,
interl.|
venenati venenatorum filii qui bonis invidetis et persequemini
marg.|
BEDA. Quare non prius deponitis venenum ut sic ad baptismum veniatis
quis ostendit vobis fugere
interl.|
nemo cum non penitetis sed ego demonstro et hoc est facite ergo dignos fructus
marg.|
QUIS
OSTENDIT. AMBROSIUS. Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa ut penitentiam delictorum agentes, terrorem iudicii provida devotione metuatis? Ad generationem ergo non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Vel ideo serpentibus comparat, ut ostendat eos habere naturalem prudentiam providendi futura, undec: «Estote prudentes sicut serpentes». Ideoque monentur operis potius quam generis claritatem querere, quia non genus, sed sola fides valet quam ad gentes transferendam prophetat.
c Mt. 10, 16.
a ventura ira?
interl.|
a vindicta
Numérotation du verset
Lc. 3,8
Facite ergo fructus dignos penitentie
interl.|
pro equalitate culpe
marg.|
DIGNOS. BEDA. Non debet esse par fructus boni operis eius qui nihil vel minus peccavit et eius qui gravius cecidit.
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
interl.|
peccatores enim estis
marg.|
ET
NE
CEPERITIS. BEDA. Ideo se peccatores cognoscere nolebant, quia de stirpe Abrahe descenderant. Unde dicitur ne ceperitis dicere, quia non qui filii carnis hi sunt in semine sed qui fidei. Unde subditur: P
otest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe
.
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
interl.|
BEDA. de gentilibus quorum corda insensibilia
marg.|
DICO
ENIM
VOBIS. AMBROSIUS. Qui amisso sensu rationis, lapidibus putant inesse alicuius rationem divinitatis, ipsi in naturam lapidum, non usu corporis sed mentis habitu vertuntur. Quos autem
lapidibus
comparaverat, quia ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, iam arboribus comparat, quia processu rationis iam intelligit in illis aliquem dementiorem profectum quod rationabili quodam munere nature iam sunt decori ad usum, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995vb ; facsim., p. 150b} venusti ad aspectum, optimi ad fructum surgunt, cacuminibus funduntur, brachiis replentur fructibus, vestiuntur frondibus.
suscitare filios Abrahe.
interl.|
si autem vos Christi, ergo
Abrahe
semen estis, quia semini eius Christo per fidem uniti
Numérotation du verset
Lc. 3,9
Iam enim securis ad radicem arborum10 posita est.11
10 ad radicem arborum
Cor2
V (grec. sicut Mt. 3:10)
CorS2
] ad radices arborum
CorS2
(al., sic g’), ad radices arboris
CorS2 (al.)
11 ad radicem arborum – posita est Ω
J
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
interl.|
severitas iudiciaria ad funditus extirpandos infructuosos preparata est
marg.|
IAM
ENIM. BEDA. Ideo:"Agite penitentiam et ne dicere patrem habemus Abraham. Iam enim securis ad radicem arborum posita est"d. Faciet ergo fructum qui potest gratie, qui debet penitentie.
d Cf. Mt. 3, 8-10: « Facite ergo fructum dignum penitentie. Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur».
marg.|
BEDA. 'Arbor' humanum genus. 'Securis' redemptor qui velut ex manubrio tenetur ex humanitate, sed ferro incidit, id est ex divinitate. Qui etsi exspectet per patientiam videt tamen quid facturus sit per iustitiam. Nec ad ramos, sed ad radicem positam dicit securim. Cum enim filii malorum tolluntur quid aliud quam rami infructuose arboris abscinduntur? Cum tota progenies cum parente tollitur: arbor radicitus absciditur ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995vb ; facsim., p. 150b} Omnis ergo arbor12 non faciens fructum bonum13
12 Omnis ergo arbor]
Cor2
V (grec.)
13 bonum Ω
J Catena Rusch] om. Weber
interl.|
ut gentiles et hypocrite qui nullum et heretici qui malum
excidetur14 et in ignem mittetur15.
14 excidetur Ω
J
Li448@ Rusch
] exciditur
Weber
15 mittetur Ω
J
Catena Rusch
] mittitur
Weber
Numérotation du verset
Lc. 3,10
Et interrogabant eum turbe dicentes:
interl.|
ex verbis Ioannis terrore percussi notantur qui consilium querunt
Quid ergo faciemus?
interl.|
ne excidamur et ne in ignem mittamur
Numérotation du verset
Lc. 3,11
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas
interl.|
id est superfluas
marg.|
QUI
HABET
DUAS
TUNICAS. BEDA. Tunica plus usui necessaria quam pallium ad dignum penitentie fructum pertinet ut non exteriora minus necessaria, sed etiam ipsa valde necessaria cum proximis dividamus, ut escam qua vivimus et tunicam qua vestimur. Ecce quantum valent opera misericordie que ad dignum fructum penitentie pre ceteris precipiuntur. Unde: «Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis»e. De duabus tunicis dividendis datur preceptum, quia si una dividatur nemo vestitur. In dimidia tunica et nudus remanet qui accipit et qui dedit. Misericordie enim ipsius pro possibilitate humane condicionis servatur mensura ut non sibi unusquisque totum eripiat, hec quod habet cum paupere partiatur.
e Lc. 11, 41.
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset
Lc. 3,12
Venerunt autem et publicani
marg.|
PUBLICANI. BEDA. Qui vectigalia publica exigunt sive qui conductores sunt vectigalium fisci vel rerum publicarum. Necnon et hi qui huius seculi lucra per negotia sectantur quos pariter unumquemque in suo gradu ab agenda iniuria coercet, ut dum primo ab alienorum se temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.
ut baptizarentur et dixerunt ad illum16: Magister17, quid faciemus?
16 ad illum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Catena (Li448@ Mt366@)
17 ad illum Magister] Ω
J² (alia m. post. cancel. ut videtur a mf.)
marg.|
MAGISTER
QUID etc. BEDA. Magna vis in sermone Ioannes qui etiam publicanos et milites ad consilium salutis sue cogit, quibus precepit, ne ultra prescriptum exigant.
Numérotation du verset
Lc. 3,13
At18 ille dixit ad eos19: Nihil amplius quam quod20 constitutum est vobis faciatis.
18 At Ω
J
Rusch Weber
] Et
Catena (Li448@ Mt366@),
Ac
Cor2
V |ac ille dixit ad eos]
om. Cor2
V (anti. habent nihil)
19 eos Catena Rusch Weber] illos Li448@*
20 quod Li448@ Rusch Weber] om. Ω
J Mt366 Mt366@
Numérotation du verset
Lc. 3,14
Interrogabant autem21 eum22 et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis
21 autem Cor2V (et sic habent anti.) Li448 Li448@ Mt366 Mt366@ Rusch Weber] om. Ω
J
22 eum Cor4 (. .) Ω
J Li448@ Mt366@ Rusch Weber Mt366] om. Li448 Mt366, illum Cor2V (et sic habent anti.)
marg.|
NEMINEM
CONCUTIATIS. BEDA. Iusto moderamine eos promovet, ne ab eis calumniando predam requirant quibus militando prodesse debuerant. Docens idcirco stipendia constituta militie, ne dum sumptus queritur predo grassetur, nullum officium, nullum genus, nulla etas ab agenda misericordia excluditur. Omnes in commune monentur ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est.
neque calumniam faciatis
interl.|
non timore et amore
et contenti estote stipendiis vestris.
Numérotation du verset
Lc. 3,15
Existimante23 autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne
23 Existimante
Catena Rusch Weber
] Existimantes
Li448@
*
marg.|
EXISTIMANTE
AUTEM. BEDA. Non solum cogitabant, sed sicut alius evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus et Levitis an esset Christus requirebant. Unde et Ioannes subditur respondisse. Patet Iudeis fuisse notum secundum Scripturas dominice incarnationis tempus adesse, sed mira cecitas, quod in Ioanne sponte credebant. hoc in salvatore tantis signis et virtutibus approbato et ipso etiam Ioanne attestante non credunt, quem per mulierem credebant venturum per virginem venisse non credunt.
marg.|
AMBROSIUS. Videbat Ioannes cordis occulta, sed Dei revelantis gratia qui prophetis palam facit occulta cordis.
ne forte
interl.|
id est an
ipse esset Christus.
Numérotation du verset
Lc. 3,16
Respondit24 Ioannes dicens omnibus25: Ego quidem aqua26 baptizo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996ra ; facsim., p. 151a} vos27.
24 Respondit Ω
J
Catena Rusch Weber
] Respondet
Li448@
*
25 Respondit... omnibus]
Cor2
V (sic habent anti.)
26 aqua] om. Catena
27 vos Ω
J Rusch Weber] + in aqua Catena (=Mt. 3, 11 ; cf. Io. 1, 26)
interl.|
Tingo corpora aqua et instituo usum baptizandi donec veniat qui abluat animas per Spiritum.
marg.|
EGO
QUIDEM. BEDA. AMBROSIUS. Cito probavit se non esse christum. qui visibili tantum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996ra ; facsim., p. 151a} operatur officio. Aqua non spiritu baptizat quod solius est Christi, nec verbo sed opere Christum se non esse declarat. Ut sicut nativitatem Christi, ita baptismum quoque eius suo precurreret, imitatione sacramenti non virtute.
Venit28* autem29 fortior me post me30
28 Veniet
CorS2
(in aliquibus
veniet
et anti. sed plures non sed utraque correctio habet
veniet autem
)
Rusch
] Venit
Cor2
V (anti.) Cor1LP
Ω
J
Catena Weber
29 autem Cor1LP Cor2V (anti.) CorS2 (utraque correctio) Ω
J Rusch Weber] enim Li448@ Mt366@, om. Li448 Mt366
30 post me
Catena Rusch
]
om. Cor1
LP
Cor2
V (sic habent anti. sed Mc. 1, 17 :
post me
sed hic non est)
Cor4 (
post me
quod interponeba<tu>r cancellatum est in . .
)
Ω
J
Weber
interl.|
etsi humilis et ego magnus reputor tamen ille fortior quia Deus
marg.|
VENIET
AUTEM. Ideo baptizo aqua quia ille venit qui baptizabit spiritu et oportet ut illi via preparetur.
cuius non sum dignus solvere
marg.|
CUIUS
NON
SUM
DIGNUS. BEDA.
Non sum dignus
mysterium incarnationis investigare. Vel nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi, sed amicus sponsi volo. Vel
non sum dignus
portare per totum mundum predicando calciamenta, id est mysterium incarnationis. Hoc enim non est Ioannis precurrentis officium, sed apostolorum sequentium. Calciamentum nuptiale: evangelica predicatio qua calciati sunt apostolif.
f Cf. Eph. 6, 15: « Et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis ».
corrigiam calciamentorum eius.
interl.|
ligaturam mysterii
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
marg.|
BEDA. Id est purgatione santificationis et probatione tribulationis vel Spiritu qui sanctificat et accendit amore Dei vel hic Spiritu in futuro igni purgatorio permundabit.
Numérotation du verset
Lc. 3,17
cuius ventilabrum
interl.|
discretio iusti examinis
in manu eius
interl.|
quia omne iudicium dedit Pater Filio
et purgabit31
31 purgabit Cor1LP
Ω
J ΩS Rusch Weber] purgavit Amiatinus Weber (M Z P), permundabit Li448@ Li448 Mt366@ Mt366 (cum graeco et Cyrillo διακαθαριεῖ), cf. Mt. 3, 12 ; non hab. Wordsworth in apparatu)
interl.|
a paleis
marg.|
PURGABIT. BEDA. Purgat dum vel in presenti ob manifesta peccata perversus de Ecclesia eicitur vel post mortem damnatur.
aream suam
interl.|
presentem Ecclesiam
et congregabit triticum in horreum suum32
32 suum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Li448@
interl.|
immobiles a spe eternorum
paleas autem comburet igni inextinguibili.
marg.|
BEDA. Quia neque extinguetur neque extinguet cruciatos sed eternaliter puniet dicitur autem ad differentiam illius de quo diciturg: «Igne nos examinasti».
g Ps. 65, 10.
marg.|
Paleas
: palee sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt. Zizania qui et opere et pofessione ab electis secernuntur qui hoc ventilabro non removentur, quia iam iudicati sunt, sed palee ventilantur.
Numérotation du verset
Lc. 3,18
Multa quidem et alia33 exhortans evangelizabat populo34.
33 et alia
Li448@
]
om. Li448
Mt366
34 populo
Catena Rusch
] populum
Weber
Numérotation du verset
Lc. 3,19
Herodes autem tetrarcha
marg.|
HERODES
AUTEM. Antequam Lucas aliquid narret de actibus Iesu, dicit Ioannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum que eo anno gesta sunt, quo Ioannes vel captus est vel punitus.
marg.|
BEDA.
Herodes autem tetrarcha
. Non his diebus captus est Ioannes sed, iuxta evangelium Ioannis, post aliqua signa gesta a Domino et post eius baptismum diffamatum. Sed a Luca ad exaggerandam Herodis malitiam preoccupatum est, qui cum videret ad predicationem Ioannis multos confluere, milites credere, publicanos penitere et totum vulgus baptismum suscipere. Ipse e contrario non solum Ioannem contemnit, sed et vinculat et occidit.
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes.
Numérotation du verset
Lc. 3,20
Adiecit et hoc supra35 omnia et inclusit Ioannem in carcerem36.
35 supra] super Ω
J
36 carcerem
Catena Rusch
] carcere
Weber
interl.|
prius autem hoc
marg.|
BEDA. Notandum quod Ioannes evangelista qui de divinitate Christi scribere suscepit testatur quia Iesus Ioanne Baptista qui figura legis est adhuc predicante et baptizante plures faceret discipulos et baptizaret, mystice docens Iesum antequam in carne nasceretur eternum per secula Deum et fidelium per legem doctorem fuisse populorum. Alii evangeliste qui humanitatem Christi describunt ab incarceratione Ioannis sumunt exordium dominice predicationis quorum officium est, post corruptam a Iudeis legem et quasi tenebris carceris ignorantia cecaque traditione fedatam, Domini in carne apparentis et per carnem operantis quasi advenientis in Galileam celestem pandere doctrinam.
Numérotation du verset
Lc. 3,21
Factum est autem cum baptizaretur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996rb ; facsim., p. 151b} omnis populus
interl.|
nam quasi transito mari Rubro necatos quidem gratulamur Egyptiosh
h Cf.
Ex. 15, 1-21
; cf. 1Cor. 10, 1-2.
et Iesu baptizato
interl.|
a Ioanne quod alii plenius dicunt
marg.|
ET
IESU
BAPTIZATO. BEDA. Baptizatur Dominus non mundari indigens, sed tactu munde carnis aquas mundans, ut vim abluendi habeant. Et ideo qui ad lavacrum Christi venerit, peccata deponit, quia (quod innumera sub lege baptismata non poterant) contra prevaricationis malum. vim regenerative sanctificationis aque concipiunt. Unde cum baptizatum populum diceret nihil magnum addidit, sed baptizato Iesu et orante dicit apertum celum, quia dum ille aquas Iordanis subiit:"Nobis celi ianuam pandit" et dum caro innoxia aquis frigentibus tingitur opposita quamdam noxiis rumphea ignea restringitur nec ibi Christo celum cepit aperiri, sed his verbis ostenditur virtus {Erfurt, f. t. 4, f. 996rb ; facsim., p. 151b} baptismi. Orat autem ut nos ad orandum informet, ut post baptismum precibus et ieiuniis et eleemosynis et aliis bonis celum nobis aperiatur. Quia etsi peccata in baptismo sunt laxata, non adhuc caro est solidata, sed in deserto mundane conversationis hostes occurrunt qui sudore nostro vincuntur per gratiam Christi donec tandem inducamur in aulam pacis.
marg.|
Nulli
inter natos mulierum
secundus est Ioannes, cui se Christus credit baptizandum, se videndum in columbam exhibet Spiritus sanctus de celo Pater commendat Filium. Non enim Filio quod ignoraret, sed Ioanni et ceteris qui aderant quod ignorabant indicabatur. Unde et Ioannes quem prius virum fortiorem et Christum evangelizabat iam edoctus Dei Filium aperte predicat.i
i
¶Fons :
Beda Venerabilis,
In Lucae evangelium expositio, lib. 1, cap. 3, CCSL 120, lin. 2583-2588: « Merito Ioannes inter natos mulierum nulli secundus est cui se baptizandum credit christus se uidendum inuisibilis exhibet spiritus
suum
de caelo filium commendat pater. Neque enim ipsi filio quod optime nouerat sed uel Ioanni uel ceteris qui aderant quod nossent indicabatur. Unde notandum quod idem Ioannes qui eatenus uirum se fortiorem et christum euangelizabat exinde iam uel descensione spiritus uel patris attestatione praemonitus aperte dei filium
praedicauerit, hic est, inquit, de quo dixi, post me uenit uir qui ante me factus est quia prior me erat, et ego nesciebam eum ; item que de columba, et ego uidi et testimonium perhibui quia hic est filius dei ». [MM2016]
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset
Lc. 3,22
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
interl.|
quia in natura divinitatis a mortalibus non poterat videri
marg.|
SICUT
COLUMBA. BEDA. Post diluvium non corvus, sed columba ramum qui pacem redditam nuntiaret detulit, docens quia solis in simplicitate cordis baptizatis, unctio sancti Spiritus assit. Et Dominus non primum post baptismum Spiritu sancto est unctus, sed ideo monstratur columba, ut intelligamus quod in corpore eius, id est Ecclesia, baptizati precipue accipiunt Spiritum sanctum. Et qui ad exemplum Simonis in felle amaritudinis iniquitatis obligationne perdurant. sortem in Spiritu sancto et partem nullatenus habere possunt. Unde cum mundi crimina quondam in figura baptismi diluvio purgarentur, non corvi sed columbe ore delatus olive ramus pacem redditam seculo nuntiavit.
in ipsum
marg.|
BEDA. Quia Spiritus discipline effugiet fictumj: «Nec habitabit in corpore subdito peccatis».
j Sap. 1, 4.
et vox de celo facta est: Tu
interl.|
non Ioannes
es filius meus dilectus,
interl.|
consubstantialis
in te complacuit mihi.
interl.|
placitum meum constitui id est per te facere quod mihi placet
marg.|
IN
TE
COMPLACUI. Non aliena in Filio, sed sua laudat, quasi dicat: quecumque habens tu mea sunt.
Numérotation du verset
Lc. 3,23
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
interl.|
quia natura non erat sed putabatur quia Maria eum genuit que Ioseph erat desponsata
marg.|
ANNORUM
TRIGINTA. BEDA. Quod tricennalis baptizatur, nobis etiam convenit propter mysterium Trinitatis et operationem decalogi, quia decalogus per fidem et melius intelligitur et impletur.
marg.|
BEDA. Tricesimo anno baptizatur, facit miracula, docet ut reprimat temerarios qui omnem etatem ad hec officia idoneam credunt, quod non est nisi aliquando miraculo Dei contingat ut in Ieremia et Daniele.
filius Ioseph,
interl.|
auctus
marg.|
IOSEPH. BEDA. Non per Mariam que vere genuit sed per Ioseph qui alienus est a generatione texitur ordo generationis, quia non est mos Scripturarum ut generatio texatur per nomina mulierum et ex una tribu erant Maria et Ioseph, unde et simul censentur, et sic per Ioseph origo Marie declaratur. Generationem carnis dicturus, premisit testimonium Patris: T
u es filius meus dilectus
, ut appareat verum Deum et hominis esse filium.
marg.|
AMBROSIUS. In generationibus viri nomen et persona queritur que etiam in senatu et in reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem.
qui fuit Eli37
37 Et ipse Iesus... Eli] + Ioseph fuit carnalis filius Iacob de uxore Hely fratris sui defuncti. Nota quomodo Ioseph dicitur filius Iacob secundum Mattheum, et filius Hely secundum Luce glossam. Mathan qui per Salomonem descendit genuit Iacob de Esta de qua post obitum Mathan. Mathat qui per Nathan de David descendit genuit Hely porro Iacob de uxore fratris sui Hely sine liberis defuncti. Genuit Ioseph natura suum sed secundum legem Hely filium quia suscitavit semen eius. Unde Ioseph fuit filius Iacob vel (?) et filius Hely legal’. Idem dicit Io. dani. (?) c.
lxxxvii
nisi quod vocat Melchi quem Luca Mathat ubi etiam manifesta<vi>t quomodo Maria fuit ex eadem cognomine quod et probat Augustinus libro secundo Contra Faustum
CorS2 (lectio coniec.)
interl.|
secundum legem Ioseph filius est
Eli
sed secundum carnem Iacob
interl.|
Deus meus vel scandens
marg.|
QUI
FUIT. Mattheus ponit 'genuit', quia carnis solas successiones numerat. Lucas non 'genuit', sed qui fuit, in quo designat se etiam adoptivos interponere filios. Et Mattheus a David ad Christum pauciores, Luca ponit plures generationes, quia cum per alias personas generatio texatur, potest fieri ut alii longevam, alii breviorem transegerint vitam, cum videamus plures senes cum suis nepotibus vivere, multos statim susceptis filiis obire.
marg.|
QUI
IOSEPH
FUIT
FILIUS
ELI. Qui Eli fuit filius Mathat. AUGUSTINUS vero, DE VETERIS ET NOVI TESTAMENTI QUESTIONIBUS: Qui Christus fuit filius Mathat.
Numérotation du verset
Lc. 3,24
qui fuit Mathat
interl.|
donans peccata
marg.|
QUI
FUIT
MATHAT. BEDA. Mathan qui per Salomonem descendit, de uxore {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996va ; facsim., p. 152a} sua Iacob filium genuit et defunctus est. Tunc
Mathat
qui de Nathan, de eadem uxore suscitat semen defuncto fratri et generat Eli et sunt uterini fratres Iacob et Eli. Et Eli accepta uxore moritur sine semine, cuius uxorem accipit Iacob et generat Ioseph. Et merito Lucas adoptionis originem suscipit et usque ad Deum transit, quia per adoptionem efficimur filii Dei, credendo in filium Dei qui per carnalem generationem ostenditur factus filius hominis.
marg.|
BEDA. Si intelligimus Mattheum quadraginta duas generationes posuisse, ut unum Iechonie nomen bis numeretur, pro patre et filio hic numerus presens Ecclesie tempus designat quo Domino cooperante in spem futuri sabbati laborat. Septies enim seni quadraginta duo. Sex ad opera, septem ad requiem pertinent. Unde populus de Egypto liberatus, quadraginta annis in deserto moratur, sed quia sub spe intrandi in requiem exercetur septies sena, id est quadraginta duo castra metatur. Quorum ultimo Iesu duce aperto Iordane, victis hostibus promissas olim sedes ingreditur. Sic Dominus quadragesima secunda generatione ex quo mundus prisce cecitatis tenebras ab Abraham credente discussit, veniens in carne per baptismum celi ianuas pandit et nos perfecto vite cursu sub eiusdem numeri sacramento, post siccatum Christo duce leti fluvium promissa regna intramus.
marg.|
BEDA. Mattheus qui regiam instituit in Christo insinuare personam, preter ipsum Christum quadraginta homines in generationis serie nominavit quo numero signatur istud tempus, quo in hac terra regi nos oportet a Christo, per laboriosam disciplinam. Neque enim quadraginta due que faciunt ter quatuordecim, sed propter unum Iechoniam bis numeratum quadraginta una generationes fiunt si ipsum Christum annumeramus qui temporali vite regende tamquam quadragenario numero presidet regaliter. Quatuor ad mundi partes vel tempora referuntur, decem ad legis decalogum quo contra vitia pugnamus. Unde et ieiunium Ecclesie spatio quadraginta dierum consecratur. Et quia ad istam mortalitatem nobiscum participandam descendentem Christum significare voluit, ideo istas generationes descendendo commemorat ab initio evangelii sui in quo significatur susceptio peccatorum nostrorum a Domino Christo. Lucas qui vitulus tamquam sacerdotem in expiandis peccatis assignans, a baptismo in quo hominum incipit ascensus, generationis seriem ascendendo disponit a quo abolitio peccatorum nostrorum significatur a Domino Christo. Proinde Mattheus a David per Salomonem descendit in cuius matrem ille peccavit. Lucas ad David per Nathan ascendit per cuius nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit. Lucas septuaginta septem generationes ponit quo numero remissio omnium peccatorum significatur, quod considerandum est in partibus in quibus multiplicatur, id est undecim et septem. Per undecim transgressio denarii (quo in vineam Christi conducti sunt remunerandi), id est perfectionis significatur. Et multiplicantur undecim per septem, ut significetur illa transgressio ex motu hominis fieri. Septem enim e tribus et quatuor congregantur: tria ad naturam humane anime propter triplicem vim referuntur, quatuor ad corpus quod quatuor constat elementis. Unde homo non incongrue per septenarium numerum significatur. Per septem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996vb ; facsim., p. 152b} undecim multiplicantur, quia per motum hominis transgressio perpetratur. Hoc ergo numero omne peccatum intelligitur, hoc ipso numero omnium peccatorum remissio accipitur, expiante nos carne sacerdotis a quo nunc iste numerus incipit et reconciliante nos Deo ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum sanctum qui in columbe specie in baptismo ubi iste numerus commemoratur apparuit.
qui fuit Levi
interl.|
additus
marg.|
QUI
FUIT
LEVI etc. Non autem hi quatuor qui hoc loco inseruntur Iacob filii fuerunt, sed quod eorum nominibus participabant.
marg.|
BEDA. Quasi nominibus alludens quod in illis figuratum est hoc istis adaptat.
marg.|
Quatuor genera virtutum cognoscimus fuisse in quatuor filiis Iacob quorum isti posteri sunt. In Iuda per figuram dominice passionis mysterium prophetarum. In Ioseph precessisse castitatis exemplum. In Simeone vindictam lesi pudoris. In Levi officium sacerdotis. Non ergo nomina tantorum patriarcharum Lucas pretermittenda putavit, ut quia unus omnia Christus Iesus in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa precederent.
qui fuit Melchi
interl.|
rex meus
qui fuit Iamne
interl.|
dexter
qui fuit Ioseph
interl.|
auctus alius iste Ioseph
Numérotation du verset
Lc. 3,25
qui fuit Mathathie
interl.|
donum Dei vel aliquando
qui fuit Amos
interl.|
onerans vel oneravit
qui fuit Naum
interl.|
consolatio vel consolator
qui fuit Hesli 38
38 Hesli] Hely Ω
J
interl.|
adiuva me
qui fuit Nagge
interl.|
meridies vel meridianum
Numérotation du verset
Lc. 3,26
qui fuit Maath
interl.|
desiderium
qui fuit Mathathie
interl.|
donum Dei vel aliquando
qui fuit Semei
interl.|
obediens
qui fuit Ioseph
interl.|
augmentum
qui fuit Iuda
interl.|
confitens
Numérotation du verset
Lc. 3,27
qui fuit Ioanna
interl.|
Dominus, gratia eius, vel Dominus misericors
qui fuit Resa
interl.|
misericors
qui fuit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996va ; facsim., p. 152a} Zorobabel
interl.|
princeps vel magister Babylonis
qui fuit Salathiel
interl.|
petitio mea Deus
qui fuit Neri
interl.|
lucerna mea
Numérotation du verset
Lc. 3,28
qui fuit Melchi
interl.|
regnum meum
qui fuit Addi
interl.|
robustus vel violentus
qui fuit Cosan39
39 Cosan Ω
J
Li448@ Rusch
] Chosan
Li448
, Cosam
Weber
interl.|
divinans
qui fuit Elmadan40
40 Helmadan] Helmodan Ω
J
interl.|
Dei mensura
qui fuit Her
interl.|
vigilans vel vigilia vel pelliceus
Numérotation du verset
Lc. 3,29
qui fuit Iesu
interl.|
salvator
qui fuit Eliezer
interl.|
Deus meus adiutor
qui fuit Iorim41
41 Iorim
CorS2
(sic Textus non
Ioran
) ] Ioran
Cor3
(vel)
interl.|
Dominus exaltans vel est exaltans
qui fuit Mathat
interl.|
ut supra
qui fuit Levi
interl.|
additus
Numérotation du verset
Lc. 3,30
qui fuit Simeon
interl.|
audivi tristitiam vel signum
qui fuit Iuda
interl.|
confitens
qui fuit Ioseph
interl.|
augmentum
qui fuit Iona
interl.|
columba vel dolens
qui fuit Eliachim
interl.|
Dei resurrectio
Numérotation du verset
Lc. 3,31
qui fuit Melcha42
42 Melcha
Catena Rusch
] Mel(l)ea
CorS1
(G.)
Cor3
(grecus), Melea
Weber
interl.|
rex eius
qui fuit Menna
interl.|
viscera mea
qui fuit Mathata43
43 Mathata
Rusch
] Mathathia
Li448@
, Mathatia
Li448
, Matthata
Weber
interl.|
donum
qui fuit Nathan
interl.|
dedit vel dantis
interl.|
BEDA. Per Nathan prophetie dignitatem expressam advertimusk
k
¶Fons :
Ambrosius
, Super Lucam, lib. 3, § 47, p. 103.857: « Per Natham quoque expressam aduertimus prophetiae dignitatem, ut quia unus omnia Christus Iesus, in singulis quoque maioribus genera uirtutum diuersa praecederent ». [MM2017 FG2017]
marg.|
NATHAN. BEDA. Quod Mattheus per Salomonem, Lucas per Nathan texit generationem. Ille regalem, iste ut vitulus sacerdotalem ostendit familiam, quia Christus rex ex regibus et sacerdos ex sacerdotibus secundum carnem ex regali et sacerdotali familia est exortus qui celestis rex in Dei virtute letatur et cui iudicium a Deo rege defertur et «sacerdos est in eternum secundum ordinem Melchisedech»l.
l Ps. 109, 4.
qui fuit David
interl.|
manu fortism
m
Fontes: <Parall
.
> Glossa ordinaria (Mt. 1, 6), cf. supra n. Erreur ! Signet non défini..
Numérotation du verset
Lc. 3,32
qui fuit Iesse
interl.|
incensum
qui fuit Obed44
44 Obed Ω
J
Rusch Weber
] Obeth Ca574
Catena
(Li448 Mt366)
interl.|
servitus
qui fuit Booz 45
45 Booz] Booth Ω
J
interl.|
fortis
qui fuit Salmon
interl.|
sensibilis vel pacificus
qui fuit Naasson
interl.|
augurium vel serpentinus
Numérotation du verset
Lc. 3,33
qui fuit Aminadab
interl.|
populus voluntarius
qui fuit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996vb ; facsim., p. 152b} Aram
interl.|
electus vel excelsus
qui fuit Esrom
interl.|
sagitta
qui fuit Phares
interl.|
divisio
qui fuit Iude
interl.|
confitens
Numérotation du verset
Lc. 3,34
qui fuit Iacob
interl.|
supplantator
qui fuit Isaac
interl.|
risus vel gaudium
qui fuit Abraham
interl.|
pater multarum gentium vel videns populumA
A
¶Codd. : Cas574 Rusch
qui fuit Thare
interl.|
exploratio vel46 pastura sive nequitiaB
B
¶Codd. : Cas574 Rusch
46 vel] sive
Cas574
qui fuit Nachor
interl.|
requievit luxC
C
¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset
Lc. 3,35
qui fuit Seruch47
47 Seruch
Cas574 Catena
(
Li448@
Mt366@)] Sarug
Clementina
interl.|
lorum vel corrigia vel dependens48 vel perfectioD
D
¶Codd. : Cas574 Rusch
48 dependens] comprehendens
Cas574
qui fuit Ragau
interl.|
egrotans49 vel pascensE
E
¶Codd. : Cas574 Rusch
49 egrotans] egrotus
Cas574
qui fuit Phaleg50
50 Phaleg Ω
J
Rusch
] Phales
Catena
(
Catena
Mt366, Phares Mt366@) , Phalec
Weber
interl.|
dividens vel divisus51
F
F
¶Codd. : Cas574 Rusch
51 divisus] divisum
Cas574
qui fuit Heber
interl.|
transitusG
G
¶Codd. : Cas574 Rusch
qui fuit Sale
interl.|
tollensH
H
¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.|
QUI
FUIT
SALE. Vel
Sela
. BEDA. Generatio
Cainan
non de hebraica veritate sed habetur de Septuaginta interpretum editione. In Genesin
Arphaxat
Sela pro Sale filium nullo interposito perhibetur genuisse. Porro
Arphaxat
vixit triginta annos et genuit Saleo. Item in Paralipomenonp:"Arphaxat autem genuit Sela qui et ipse genuit Heber". Sed apud Septuaginta ita scribitur quod
Arphaxat
centum triginta quinque annorum genuit Cainan et ipse Cainan cum centum triginta annorum esset genuit Sela quorum quid verius sit Deus novit.
n Cf. Gn. 10, 22-24: « Filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram [23] filii Aram Us et Hul et Gether et Mes [24] at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber ».
o Gn. 11, 12: « Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale ».
p 1Par. 1, 18: « Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber ».
Numérotation du verset
Lc. 3,36
qui fuit Cainan 52
52 Cainan]
CorS2
(Septuaginta habent Caynān sed hebr. sine ut patet Gn. 11, 1Par. 1.c), Chaman Ω
J
interl.|
lamentatio vel possessio eorumI
I
¶Codd. : Cas574 Rusch
qui fuit Arphaxat53
53 Arphaxat
Catena Rusch
] Arfaxad
Weber
interl.|
sanans depopulatorum
qui fuit Sem
interl.|
nomen vel nominatus
qui fuit Noe
interl.|
requies
marg.|
NOE. Noe iustus, edificator arce, prefigurat edificationem Ecclesie.
qui fuit Lamech
interl.|
humiliatum vel percutientem vel percussum vel humilem54
54 humilem] humimilem
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 3,37
qui fuit Mathusale
interl.|
mortis emissio vel mortuus est et interrogavit
marg.|
MATHUSALE. AMBROSIUS. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur significat Christum cuius vita etatem nescit.
qui fuit Enoch55
55 Enoch
Rusch
] Enos
Weber
interl.|
dedicatio
marg.|
QUI
FUIT
ENOCH. BEDA. A baptizato Dei filio usque ad Deum Patrem ascendens septuagesimo gradu Enoch ponit qui dilata morte translatus in paradisum estq ut significet eos qui in gratiam electionis filiorum «ex aqua et Spiritu sancto»r regenerantur, interim post corporis absolutionem eternam suscipiendos in requiem. Septuagenarius enim propter septimam sabbati illorum requiem significat qui iuvante Dei gratia decalogum legis implent quos in resurrectione immutabili Dei sapientie contemplande per secula monstrat esse iungendos.
q Cf. Gn. 5, 24 ; Sir. 44, 16 ; Hbr. 11, 5.
r Io. 3, 5.
qui fuit Iareth
interl.|
descendens sive continens
qui fuit Maleleel 56
56 Maleleel] Malaleel Ω
J
interl.|
laudatus Dei vel laudans Deum
qui fuit Cainan
interl.|
lamentatio vel possessio eorum
Numérotation du verset
Lc. 3,38
qui fuit Enos
interl.|
homo vel desperans vel violentus
qui fuit Seth
interl.|
positio sive posuit
marg.|
SETH.
Seth
posterior Ade filius non siletur, ut cum due populi sint generationes significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum.
qui fuit Adam
interl.|
homo vel terrenus vel indigena
qui fuit Dei.
marg.|
QUI
FUIT
DEI. A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, precedit creatus in figura ut sequatur natus in veritate. Preit factus ad imaginem ut propter eum imago descendat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_3)
Notes :