<57.1> Prologus ‘Ante sancta sanctorum’
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,1
prol.|
Ante sancta sanctorum, in ea parte templi que dicebatur sancta, erat mensa propositionis, quatuor innitens pedibus, super quam, singulis sabbatis, ponebantur duodecim panes calidi redentes amotis veteribus qui cedebant in usus sacerdotum. Super singulos panes ponebantur singule patene auree. Super singulas patenas ponebantur singula genera thuris.a
a Cf. Ex. 25.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,2
prol.|
Per duodecim panes, si significabantur duodecim apostoli vel numerus predicatorum, per patenas aureas significabatur nitor eloquii et donum sapientie collatum apostolis, vel eorum premia et corone quas ex predicationis officio assequentur. Per thuris grana devotionem et orationes eorum intelligite.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,3
prol.|
Mensa vero Sacra Scriptura est que quadruplici pede immittitur, hoc est historie, allegorie, tropologie, allegorice sententie. He quatuor per illa quatuor paradisi flumina ab uno fonte manantia, designantur. Que sunt Gyon, Physon, Euphrates et Tygris. Geon interpretatur terra quod bene convenit histoire que quasi terra est respectu aliarum et indignior. Vel ideo que qui soli servit historie pro terrenis servit non pro eternis ut Iudeus litterator.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,4
prol.|
Physon interioris mutatio quod satis congruit allegorie, que quasi mutat os suum cum a sensu litterali nos erigit ad aliud altius speculand<i>.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,5
prol.|
Euphrates inter frugifer quod convenit tropologie id est morali sententie que plurium fructificat tamen aliquis auditorum.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,6
prol.|
Tygris velorum animal et interpretatur huiumodi nomen acutum vel angustum quod bene convenit anagogice sententie que velox est et acuta id est subtilis que statim sine mora ad intuenda celestia nos suspendit et ceteris est subtilior.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,7
prol.|
Dicitur autem historia ab ystrion grece quod est videre, describitur autem sic hystoria est res gesta ab hominum memoria propter vetustatem remota. Allegoria est alicuius sermo et dicitur ab alle quod est alienum et goria quod est sermo. Vel predicamentum aliud vel nobis loquitur vel predicatur quam sonet littera exterius. Tropologia inter sermo conversivus quasi scilicet coninterpretatur Sacra Scriptura ad fidelem animam moribus informandam. Anagoge dicitur quasi sursum ducens, quasi mentes humanas ad intuenda celestia sursum divertens.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,8
prol.|
Hec autem omnia sic : Historice Ierusalem est civitas terrestris, allegorice militans Ecclesia, tropologice fidelis anima, anagogice triumphans Ecclesia. Cum itaque fuit quatuor in quibus Sacra consistit Pagina, solam historiam Magisterb suscipit in tractatum. Verumtatem qui omne supervacuum manat pleno de pectore ne singula que relegendo volumina te ubique ita quod nusquam reperias paucis esto contentus et ex multis tibi aliud excerpe quod animo exteriori quas diligenti ut executum vel coctum1 fideliter nec crudos generet sensus neque ad nauseam naturam provocet indignitatem sed mentis palato bene respondeat et esurienti anime dulcet alimoniam et iucundas delicias subministret. Melius utique pauca que in substantiam cito transeant avide degustare quam stomaco nauseanti singula ligurire presertim fastidii consiliatrix est prolixitas et librorum consufio humane memorie que lubrica novercatur. Quod attendens Magister Novi ac Veteris Testamenti prolixitatem atque dispendium at unius voluminis compendium revocavit in quo eamdem materiam et ordinem sed non eundem agendi modi penitus observavit. Quod enim velut pleno alveo ibi diffusius explicatur. Hic quodam quasi rivulo compendius instillatur ut, si non plene res ipsas saltem rerum caracteres, ut ait Tullius, columnas et inter columnia simplicis ac unde historie recordemur.
b Petrus Comestor.
1 vel coctum] + interl. pr. m.
Numérotation du verset
Lc. Prol.1,9
prol.|
Duplex autem premittit proemium : unum scilicet ante quem, quod est quasi prohemide epistola, ubi dirigit sermonem ad eum ad quem scribit et eius captat benivolentiam et rationem prelibat. Aliud quidem proemium in rem ubi {78rb} primo inducit metaphoram de terreno imperatore ad celestem ut in<de> nacta occasione competentius descendat ad id de quo intendit id est ad agendum de tertia parte Sacre Scripture que historia dicitur. Hanc autem dividit tripartito deinde ut auditoris animum preparet ad hoc de quo intendit agere proponit tandem divinum implorat auxilium ait ergo imperatori maiestatis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Prologus ‘Ante sancta sanctorum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_Prol.1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Prologus ‘Ante sancta sanctorum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_Prol.1)
Notes :