Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 

Factum est autem in diebus illis
exiit edictum a Cesare Augusto ut describeretur
universus orbis.
Numérotation du verset Lc. 2,2 

Hec descriptio
prima facta est
a1 preside Syrie
1 a Cas574 CorS1 ΩF P Catena Rusch ] om. CorS1 (greca littera non habet A et planior hic et verior est) Weber
Cyrino
Numérotation du verset Lc. 2,3 

et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Numérotation du verset Lc. 2,4 

Ascendit autem et2 Ioseph a3 Galilea de civitate Nazareth
2 et Am70 ΩF Li448@ Li446 Rusch Weber] om. Cas574 |
3 a ΩF Catena Rusch Weber] de Cas574 Am70 |
in Iudeam
civitatem David
que vocatur Bethleem
eo quod esset de domo et familia David
Numérotation du verset Lc. 2,5 

ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnate.
Numérotation du verset Lc. 2,6 

Factum est autem cum essent ibi4
4 essent ibi P Am70 Cas573 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
impleti sunt dies5 ut pareret.
5 dies J Am70 Catena Rusch Weber ] + eius P, + Marie Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,7 

Et peperit filium suum primogenitum
et pannis eum involvit et reclinavit eum6 in presepio
6 eum Cas574 P ΩF Li448 Rusch Weber ] om. Am70 Li448@
quia non erat ei7 locus
7 ei P ΩF Catena Rusch ] eis Weber
in diversorio.
Numérotation du verset Lc. 2,8 

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis
supra8 gregem suum.
8 supra P Cas574 CorS2 ] super CorS2 ( vel ) ΩF
Numérotation du verset Lc. 2,9 

Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
et claritas Dei circumfulsit illos
et timuerunt timore magno.
Numérotation du verset Lc. 2,10 

Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo9 vobis gaudium magnum quod erit omni populo
9 evangelizo Am70 ΩF P Catena Rusch Weber ] annuntio Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,11 

quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus
in civitate David.
Numérotation du verset Lc. 2,12 

Et hoc vobis signum:
invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,13 

Et subito facta est cum angelo
multitudo militie celestis
laudantium Deum et dicentium:
Numérotation du verset Lc. 2,14 

Gloria in altissimis Deo et in terra pax
hominibus10 bone voluntatis.
10 hominibus P Cas574 Catena Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Lc. 2,15 

Et factum est ut discesserunt ab eis angeli 11 in celum pastores loquebantur ad12 invicem:
11 ab eis - angeli P As70 Cas574 Catena Ed1455 Clementina Weber ] inv. Rusch, mutil. ΩF |
12 ad] ab cacogr. Cas574 |
Transeamus usque13 Bethleem
13 usque] + in P
et videamus hoc verbum quod factum est
quod fecit14 Dominus et15 ostendit nobis.
14 fecit] + nobis P |
15 fecit Dominus et Cor1 LP (Glossa) CorS2 ( al. ) Cas574 Catena Rusch Weber ] Dominus et Cor1 LP (Greci et antiqui non habent FECIT sed Glossa exponit), Dominus Cava Weber (Z D) CorS2 ( grec. an. sine FECIT ET ) Clementina , fecit Dominus Weber (s), mutil. ΩF |
Numérotation du verset Lc. 2,16 

Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
et infantem
positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,17 

Videntes autem16
16 autem BL35167 P ΩS Li448 Li448@ Ed1455 Weber ] + hec Am70 Cas574 , ergo Rusch , mutil. ΩF
cognoverunt
de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc.
Numérotation du verset Lc. 2,18 

Et omnes qui audierant17
17 audierant Rusch ] audierunt Li448@ Weber, audiert P
mirati sunt
et de his que dicta erant
a pastoribus ad ipsos.
Numérotation du verset Lc. 2,19 

Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
Numérotation du verset Lc. 2,20 

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant
et viderant
sicut dictum est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,21 

Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer18,
18 puer ΩF P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] om. Weber
vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Numérotation du verset Lc. 2,22 

Et postquam impleti sunt dies purgationis eius19
19 eius Am70 BL35167 Cas574 Cor2 (sic habet grecus) CorS1 ΩJ Catena Catena@ (Li448 Mt366) Ed1455 Rusch Weber] eorum CorS1 (G. vel hab. EORUM ) Cor3 (greca littera) Wordsworth ( VETUS LATINA ), Marie ΩF ΩS Sarum ; cf. Cor2V² (non Marie)
secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Numérotation du verset Lc. 2,23 

sicut scriptum est20 a { in lege Domini
0 Cf. Ex. 13, 2.
20 est Catena Rusch Weber ] om. P
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Numérotation du verset Lc. 2,24 

et ut darent hostiam secundum quod dictum est21 b in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
0 Cf. Lv. 12, 8.
21 est BL35167 Cas574 * (exp.) ΩF ΩS Rusch Weber] erat Am70 Cas574 ² (pr. m.) Catena
Numérotation du verset Lc. 2,25 

Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon
et homo iste iustus et timoratus
exspectans consolationem Israel et Spiritus sanctus erat in eo.
Numérotation du verset Lc. 2,26 

Et responsum acceperat
a22 Spiritu sancto non visurum
22 a P Cas574 Catena Rusch ] ab Weber
se mortem
nisi prius videret
Christum
Domini.
Numérotation du verset Lc. 2,27 

Et venit in Spiritu in templum.
Et cum23 inducerent puerum Iesum
23 cum ΩJ Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Numérotation du verset Lc. 2,28 

et ipse accepit eum in ulnas suas
et benedixit Deum et dixit:
Numérotation du verset Lc. 2,29 

Nunc dimittis
servum tuum, Domine,24
24 servum tuum - Domine ΩJ P Cas574 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
secundum verbum tuum
in pace
Numérotation du verset Lc. 2,30 

quia viderunt
oculi mei
salutare tuum
Numérotation du verset Lc. 2,31 

quod parasti ante faciem omnium populorum.
Numérotation du verset Lc. 2,32 

Lumen
ad revelationem gentium
et
gloriam plebis tue Israel.
Numérotation du verset Lc. 2,33 

Et erant25 pater eius
25 erant Am70 BL35167 Cas574 Rusch ] erat Weber
et mater mirantes super his que dicebantur de illo26.
26 illo Am70 Cas574 Catena Weber] eo Rusch
Numérotation du verset Lc. 2,34 

Et benedixit illis
Simeon
et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic
in ruinam
et in27 resurrectionem
27 in ΩF ΩS Catena Rusch ] om. BL35167 Am70 Cas574 Weber
multorum
in Israel et in signum cui contradicetur.
Numérotation du verset Lc. 2,35 

Et tuam ipsius animam pertransibit28 gladius
28 pertransibit ΩJ P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] pertransiet BL35167 Weber
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Numérotation du verset Lc. 2,36 

Et erat Anna
prophetissa filia Phanuel
de tribu Aser.
Et29 hec processerat
29 Et ΩF ΩS Rusch ] om. Am70 Cas574 P Catena Weber
in diebus multis30
30 multis ΩF P ΩS Cas574 Catena Weber ] suis Rusch (non hab. Wordsworth in apparatu)
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Numérotation du verset Lc. 2,37 

Et hec vidua
usque ad annos octoginta quatuor que non discedebat de31 templo
31 de Am70 BL35167 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] a Rusch Wordsworth (P9389 R)
ieiuniis et obsecrationibus32
32 obsecrationibus Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V (grec. anti. sic habent) ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] orationibus Rusch Wordsworth (vetus latina) , observationibus ΩM
serviens nocte ac die.
Numérotation du verset Lc. 2,38 

Et hec ipsa hora superveniens
confitebatur
Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel33
33 Israel Cor1 LP ΩF P ΩS Am70 Li448 Li448@ La88 Mt366 P638 Weber (G) Clementina ] Hierusalem BL35167 ΩM ΩJ Cas574 Sarum ( greci anti. non ISRAEL ) La88@ Mt366 @ P638 @ Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 2,39 

et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth.
Numérotation du verset Lc. 2,40 

Puer autem
crescebat
et confortabatur
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Numérotation du verset Lc. 2,41 

et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem
in die sollemni Pasche.
Numérotation du verset Lc. 2,42 

Et cum factus esset Iesus34 annorum duodecim
34 cum] com ! Am70 | Iesus Am70 Cas574 ΩS Catena Wordsworth (L T P254 P17225 aur.) ] om. ΩM ΩJ P Ed1455 Clementina Rusch Weber, mutil. ΩF
ascendentibus illis in Hierosolymam
secundum consuetudinem diei festi
Numérotation du verset Lc. 2,43 

consummatisque diebus cum redirent
remansit puer Iesus in Hierusalem35
35 in Hierusalem Am70 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Li448@ Weber ] Hierosolymam Rusch
et non cognoverunt parentes eius.
Numérotation du verset Lc. 2,44 

Existimantes autem illum esse
in comitatu
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
Numérotation du verset Lc. 2,45 

Et non invenientes regressi sunt in36 Hierusalem requirentes eum.
36 in Cas574 Ed1455 Rusch Weber ] om. P
Numérotation du verset Lc. 2,46 

Et factum est post triduum
invenerunt37 illum in templo sedentem in medio doctorum
37 invenerunt Am70 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Rusch Weber ] inveniunt Cas574
audientem illos et interrogantem 38.
38 interrogantem ΩM ΩF P ΩS* Li448@ Rusch Weber ] interrogantem eos Cava Weber (P) Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V² ΩJ P ΩS² Ed1455 Clementina , interrogabant illos Weber (s Z P ) interrogabant eos Cor2 V (grec. anti.)
Numérotation du verset Lc. 2,47 

Stupebant autem omnes
qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
Numérotation du verset Lc. 2,48 

Et videntes
admirati sunt
et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus
et ego39 dolentes querebamus te.
39 pater tuus – et - ego BL35167 ΩM ΩJ P ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. Am70 Cas574 Catena
Numérotation du verset Lc. 2,49 

Et ait ad illos: Quid est quod me querebatis?
Nesciebatis quia in his que patris mei sunt oportet me esse?
Numérotation du verset Lc. 2,50 

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,51 

Et descendit cum eis40 et venit Nazareth et erat subditus illis
40 eis CorS2 ( al. ) P Cas574 Rusch Weber ] illis CorS2
et mater eius conservabat omnia verba hec conferens41 in corde suo.
41 conferens Am70 Cas574 Cor4 ΩM ΩF P ΩS Catena (La88 Li448 Mt366 Arag5) ; cf. Sinaiticus ( א²)  : συλλαβουσα)] om. BL35167 Cor1 LP( sic) Cor4 ( CONFERENS cancellatum est in <Parisiensi>) Cor2 V (grec. anti. sic est [ perpera pro sine] CONFERENS ) CorS2 ( sine CONFERENS ) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber  ; cf. Lc. 2, 19.
Numérotation du verset Lc. 2,52 

Et Iesus proficiebat sapientia et etate42 et gratia apud Deum et homines.
42 sapientia et etate ΩF P Rusch ] inv. Am70 Cas574 Catena , sapientia aetate ΩM ΩS ΩJ Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 
Factum est autem in diebus illis
interl.| quibus crescebat Ioannes1 vel quibus Maria in domum reversa est post tres menses quibus cum Elisabeth mansitA
A ¶Codd. : Cas241 Rusch
1 crescebat Ioannes] inv. Cas241
exiit edictum a Cesare Augusto ut describeretur
marg.| UNIVERSUS  ORBIS. BEDA. AMBROSIUS. Multe gentes erant quibus non imperabat Augustus, sed his verbis regnum Christi exprimitur qui omnibus erat imperaturus. Quis enim posset totius orbis professionem exigere, nisi qui totius orbis habebat imperium?
universus orbis.
interl.| vel ut censum profiteretur universus orbis terre
marg.| EXIIT  EDICTUM A  CESARE  AUGUSTO. BEDA. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit ut etiam ad litteram completum videatur illud propheticuma:"Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas in falces nec levabit gens contra gentem glaudium". Pacatissimo autem tempore voluit Christus nasci, quia pacem magnopere quesivit et amavit, quia pacis amatores semper invisit. Voluit etiam ut discipuli quos ad predicandum missurus erat quocumque vellent securi transire possent et ab imminentium seditionum fervore tremenda Romani nominis umbra protegerentur.
a Cf. Is. 2, 4: « Et iudicabit gentes, et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prelium »
marg.| Nascituro Domino describitur mundus, quia ille apparebat in carne qui electos suos ascriberet in eternitate. In quo nomen Augusti vere impletur qui suos augere sufficiens, censoribus sue professionis non pecunie, sed fidei oblatione signare precepit, quia dum professio secularis obtenditur spiritualis impletur. Abolito autem censu Synagoge vetusto, novus census Ecclesie paratur qui tormenta non exigit sed aufert, qui non uno numismate sed una signatur fide.
marg.| Quietissimum et pacatissimum erat regnum, quia una descriptione totum mundum conclusit.
marg.| Propterea census datus est ut sciret rex numerum hominum et magnitudinem. Hic primum Iudea facta est stipendiaria Romanis.
Numérotation du verset Lc. 2,2 
Hec descriptio
interl.| hec professio
prima facta est
marg.| PRIMA. BEDA. Iam diversis temporibus plereque partes terrarum leguntur descripte, sed hec est   prima earum que totum orbem concluserunt que professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cepit quando Cyrinus a Cesare Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.
a2 preside Syrie
2 a Cas574 CorS1 ΩF Ω P Catena Rusch ] om. CorS1 (greca littera non habet a et planior hic et verior est) Weber
marg.| SYRIE. Syria in qua Iudea est media et quasi umbilicus est totius terre. Census ergo primum in medio terre exigitur, ut inde postea usque ad fines terre exigeretur et redderetur.
Cyrino
interl.| dominico
marg.| CYRINO. AMBROSIUS. Historico more scribens ut seriem temporis designet, nomen presidis tamquam consulis, signi gratia huic libro ascribit. Nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptori omnium debuit tempus ascribi? Habemus hic omnia que in contractibus esse solent. Vocabulum summam potestatem gerentis, diem, locum, causam, testes etiam qui adhiberi solent. Hos quoque nativitati sue et generationi Christus adhibuit qui signarent evangelium dicensb:"Vos eritis mihi testes in Hierusalem".
b Cf. Act. 1, 8: « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre ».
marg.| BEDA. Sicut imperante Augusto et presidente Cyrino ibant singuli in suam civitatem ut profiterentur censum, sic modo imperante Christo per doctores Ecclesie presides profiteri debemus censum iustitie. Subeamus iugum quod leve est veniamus ad requiem animarum que est patria nostra. Et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993rb ; facsim., p. 145b} sicut Cesari solvebatur denarius qui decem nummos habebat, qui etiam nomine Cesaris titulabatur, sic offeramus regi nostro decalogum legis in quo vultum nostri regis, id est agnitionem voluntatis eius inveniemus. Quem denarium quasi sacculo inclusum portamus in via cum in occulta conscientie meditatione servamus. Proferemus autem cum"regem in decore suo contuebimur"c, vel etiam proferimus cum"ea que in tenebris discimus in lumine dicimus et quod in aure audivimus. predicamus in tectis"d.
c Cf. Is. 33, 17: « Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe ».
d Cf. Mt. 10, 27: « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine et quod in aure auditis, predicate super tecta ».
Numérotation du verset Lc. 2,3 
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
interl.| ut nullus extra Ecclesiam Deo censum reddat
Numérotation du verset Lc. 2,4 
Ascendit autem et3 Ioseph a4 Galilea de civitate Nazareth
3 et Am70 ΩF Li448@ Li446 Rusch Weber] om. Cas574
4 a ΩF Catena Rusch Weber] de Cas574 Am70
marg.| NAZARETH. BEDA. 5 Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, in Bethleem nascitur, cum aliquis flore verbi suscepto se domum eterni panis operando6 efficit. Quasi in alvo virginali concipitur in corde credentis7 per fidem, generatur per baptisma. B
B ¶Codd. : Cas574 (300b) Rusch
5 Nazareth Beda] Gregorius (?) et B<eda> Cas574²
6 operando] om. Cas574
7 Quasi in... credentis ] Concipitur in corde credentis quasi in virginali alvo Cas574
marg.| Quotidie Dei genitrix Ecclesia suum comitata doctorem de rota mundi in civitatem confessionis et laudis ascendens censum sue devotionis regi eterno persolvit. Que quasi alii desponsata, sed ab alio fecundatur dum proposito sibi pontifici visibiliter iungitur, sed invisibili spiritus virtute cumulatur. Unde et8 Ioseph 'auctus' interpretatur, indicans ipso nomine quod instantia loquentis magistri nihil valet, nisi augmentum superni iuvaminis ut audiatur acceperit9.C e
e ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 1, c. 2, CCSL 120, lin. 1165 sqq.: « Cotidie dei genetrix ecclesia suum comitata doctorem de rota mundanae conuersationis quod galilea sonat in ciuitatem iuda confessionis uidelicet et laudis ascendens censum suae deuotionis aeterno regi persoluit. Quae in exemplum beatae semper uirginis mariae nupta simul et immaculata concipit nos uirgo de spiritu parit nos uirgo sine gemitu et quasi alii quidem desponsata sed ab alio fecundata per singulas sui partes quae unam catholicam faciunt praeposito sibi pontifici uisibiliter iungitur sed inuisibili spiritus sancti uirtute cumulatur. Vnde et bene ioseph auctus interpretatur indicans nimirum hoc uocabulo quod instantia magistri loquentis nil ualet, si non augmentum superni iuuaminis ut audiatur acceperit ». [MM2020]
C ¶Codd. : Cas574 (300a-301b) Rusch
8 et] om. Rusch
9 acceperit] + unde Gregorius nisi sit intus qui doceat in vanum lingua predicentis laborat Cas574² (al. m.)
in Iudeam
interl.| ubi conceptus est Christus
civitatem David
interl.| qui gerebat typum Christi
que vocatur Bethleem
interl.| domus panis quia ibi natus est qui suos reficit eterno pane
eo quod esset de domo et familia David
interl.| in preconium futuri
Numérotation du verset Lc. 2,5 
ut profiteretur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993rb ; facsim., p. 145b} cum Maria desponsata sibi uxore pregnate.
interl.| ubi profiterentur iustus et virgo nisi ubi Christus nascitur, id est in pacato corde prope est verbum in corde tuo et in ore tuo
Numérotation du verset Lc. 2,6 
Factum est autem cum essent ibi10
10 essent ibi Ω P Am70 Cas573 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
interl.| non in domo parentum sed in via nascitur quia per humanitatem quasi in alieno nascebatur non secundum potestatem sed secundum naturam
marg.| FACTUM  EST  AUTEM. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit ut, insidiantis Herodis, furorem facilius evaderet.
impleti sunt dies11 ut pareret.
11 dies Ω J Am70 Catena Rusch Weber ] + eius Ω P, + Marie Cas574
marg.| Humilitas Christi commendatur quia non solum incarnari sed etiam illo tempore nasci voluit quo mox natus censui Cesaris propter nostram liberationem subderetur.
Numérotation du verset Lc. 2,7 
Et peperit filium suum primogenitum
interl.| BEDA. Non post quem alii sed ante quem nullus
et pannis eum involvit et reclinavit eum12 in presepio
12 eum Cas574 Ω P ΩF Li448 Rusch Weber ] om. Am70 Li448@
interl.| ponitur in presepio, id est corpus Christi super altare
interl.| BEDA. Ut sancta animalia carnis sue frumento reficiat qui panis est angelorum
marg.| PANNIS  EUM  INVOLVIT. Vilibus induitur   pannis ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur ut manus nostre ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur. Parvulus factus ut nos perfecti simus.
quia non erat ei13 locus
13 ei Ω P ΩF Catena Rusch ] eis Weber
interl.| BEDA. Loco eget ut nos plures in celis habeamus mansiones.
in diversorio.
marg.| LOCUS  IN  DIVERSORIO. Diversorium est domus inter duos muros, duas ianuas habens. Figurat Ecclesiam inter paradisum et mundum.
marg.| BEDA. In diversorio ut in via nascitur qui ait: «Ego sum via» qua ad patriam"veritatis" et"vite" veniamusf.
f Cf. Io. 14, 6: « Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
Numérotation du verset Lc. 2,8 
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis
marg.| ET  PASTORES. BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis gentium greges more pecudum prius viventes vigilando defendunt et in aulam Dei congregant. Quibus bene vigilantibus angelus apparet et eos claritas circumfulget, quia illi pre ceteris sublimia videre merentur qui fidelibus sollicite presunt, super quos divina gratia largius coruscat.
supra14 gregem suum.
14 supra Ω P Cas574 CorS2 ] super CorS2 ( vel ) ΩF
interl.| AMBROSIUS. Grex 'populus', nox 'seculum', pastores 'sacerdotes' vel etiam 'angeli'
Numérotation du verset Lc. 2,9 
Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
marg.| ET  ECCE  ANGELUS. BEDA. Et concipiendum et conceptum et natum Dominum celi cives testantur ut et mortales sufficienter imbuant et suum auctori servitium impendant.
et claritas Dei circumfulsit illos
interl.| ut non solum voce sermonis sed etiam divine lucis claritate ortus veri luminis astruatur
marg.| CIRCUMFULSIT. BEDA. Id est ex omni parte illorum fulsit radios sui luminis aspersit, quod in tota Veteris Testamenti serie non invenitur. Consonat autem qui aitg: «Nox precessit dies autem appropinquavit. Ergo abiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis».
g Rm. 13, 12.
et timuerunt timore magno.
Numérotation du verset Lc. 2,10 
Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo15 vobis gaudium magnum quod erit omni populo
15 evangelizo Am70 ΩF Ω P Catena Rusch Weber ] annuntio Cas574
interl.| BEDA. fidelium de cunctis diversitatibus gentium congregando eternum gaudium nuntiatur
Numérotation du verset Lc. 2,11 
quia natus est vobis hodie {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993va ; facsim., p. 146a} salvator qui est Christus Dominus
interl.| homo et Deus
marg.| HODIE. Cum nox esset, non ait: 'hac nocte' sed hodie, quia scilicet gaudium {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993va ; facsim., p. 146a} venerat nuntiare. Ubi tristia geruntur, noctis mentio solet fieri ut «scandalum patiemini in me nocte ista»h.
h Mt. 26, 31.
in civitate David.
interl.| in Bethleem unde David natus
Numérotation du verset Lc. 2,12 
Et hoc vobis signum:
interl.| signum salutis fidelibus humilitas salvatoris que est opposita superbie per quam mors in mundum intravit
invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
marg.| INFANTEM  PANNIS. BEDA. Crebris infantia salvatoris et angelorum testimoniis et evangelistarum est inculcata ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus. In quo humilitas notatur quia"cum esset dives pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret"i.
i 2Cor. 8, 9: « Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».
Numérotation du verset Lc. 2,13 
Et subito facta est cum angelo
interl.| ne parva unius angeli videatur auctoritas
multitudo militie celestis
interl.| que Christum ducem sequitur
laudantium Deum et dicentium:
marg.| MULTITUDO  MILITIE  CELESTIS etc. AMBROSIUS. Bene angelorum nominatur exercitus qui sequebantur militie ducem qui contra malignos spiritus ad tutelam nostram angelorum ordinat exercitus.
marg.| BEDA. Uno evangelizante multitudo consonam in laudem prorumpit, ut et officium suum Deo impendat et nos instruat ut quotiens sacram eruditionem ex fratris ore audimus, Deo laudes corde, ore, opere reddamus. Quia vero Deus et homo nascitur, hominibus pax cum ipsis angelis, Deo canitur gloria qui ab angelis pro nostra redemptione glorificatur.
Numérotation du verset Lc. 2,14 
Gloria in altissimis Deo et in terra pax
marg.| ET  IN  TERRA  PAX. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant. Sed quia cognovimus regem nostrum recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat.
hominibus16 bone voluntatis.
16 hominibus Ω P Cas574 Catena Rusch ] in praem. Weber
interl.| «Pax multa diligentibus legem tuam Domine, et non est illis scandalum17».D j
j Ps. 118, 165.
D ¶Codd. : Am70 Cas574 Rusch
17 Pax] R.? praem. Am70 | legem] om. Am70 |Domine et non est illis scandalum] om. Am70 Cas574
marg.| HOMINIBUS  BONE  VOLUNTATIS. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum non his qui audita eius nativitate sunt turbati et eum persecuti: «Non est pax impiis dicit Dominus»k.
k Is. 48, 22.
Numérotation du verset Lc. 2,15 
Et factum est ut discesserunt ab eis angeli 18 in celum pastores loquebantur ad19 invicem:
18 ab eis - angeli Ω P As70 Cas574 Catena Ed1455 Clementina Weber ] inv. Rusch, mutil. ΩF
19 ad] ab cacogr. Cas574
interl.| credentes verbis angeli pastores, testimonium dant vero agno
marg.| PASTORES  LOQUEBANTUR. AMBROSIUS. Non sit vilis persona pastorum, quia quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. A pastoribus fidem Maria colligit. A pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur. Mirati sunt enim de his que dicebantur a pastoribus ad illos.
Transeamus usque20 Bethleem
20 usque] + in Ω P
interl.| non aspiciamus retro nec ad dexteram vel sinistram nisi in solum Christum
marg.| TRANSEAMUS.  MORALITER. Sic nos abiectis carnalibus concupiscentiis, cogitatione et desiderio mentis in supernam domum vivi panis debemus transire, illum amando qui pro nobis caro factus est ut ad eius visionem perveniamusl.
l Cf. Io. 1, 14: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quas unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis ».
et videamus hoc verbum quod factum est
interl.| caroE
E ¶Codd. : Rusch  ; om. Am70 Cas574
marg.| BEDA. 21 Quod in principio erat22 apud Patrem factum est caro et sic ostensum est23 nobis quod in deitate non poterat videriF
F ¶Codd. : interl.: Am70 Cas574  ; marg.: Rusch
21 Beda] om. Am70 Cas575
22 erat] om. Rusch
23 est] om. Rusch
marg.| AMBROSIUS. Cum caro Domini videtur Verbum videtur quod est Filius
quod fecit24 Dominus et25 ostendit nobis.
24 fecit] + nobis Ω P
25 fecit Dominus et Cor1 LP (Glossa) CorS2 ( al. ) Cas574 Catena Rusch Weber ] Dominus et Cor1 LP (Greci et antiqui non habent fecit sed Glossa exponit), Dominus Cava Weber (Z D) CorS2 ( grec. an. sine   fecit et ) Clementina , fecit Dominus Weber (s), mutil. ΩF
interl.| Quod 'Dominus' Pater et Filius et Spiritus sanctus fecit , id est incarnari constituit et sic factum   ostendit
Numérotation du verset Lc. 2,16 
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
interl.| ministros nativitatisG
G ¶Codd. : Am70 Cas574 Rusch
marg.| ET  VENERUNT  FESTINANTES. BEDA. Non cum desidia Christi querenda est presentia. Ideo pastores sine mora inveniunt, quia non ficta fide currunt videre que audierant. Horum exemplum pastores Ecclesie, immo cuncti fideles imitari debent ut fide et virtute proficiant et celesti oraculo erecti, precedentium patrum vitam in qua panis vite semper et servatur et reficit quasi Bethleem portas contemplando subeant. Ibi catholice Ecclesie pulchritudinem quasi Mariam et doctorum cetum quasi Ioseph et humilem mediatoris adventum Scripture paginis insertum quasi in presepio invenient.
et infantem
interl.| hominem natumH
H ¶Codd. : Am70 Cas574 Rusch
positum in presepio.
interl.| in carne
Numérotation du verset Lc. 2,17 
26 autem BL35167 Ω P ΩS Li448 Li448@ Ed1455 Weber ] + hec Am70 Cas574 , ergo Rusch , mutil. ΩF
interl.| carnem
marg.| VIDENTES  AUTEM 27. Visio Dei cognitio Dei est, et hec est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem et quem misit Iesum Christum esse unum Deumm.
m Cf. Io. 17, 3: « Hec est autem vita eterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum ».
27 autem] sic Rusch
cognoverunt
interl.| +modo castraI
I ¶Codd. : Am70 Cas574  ; om. BL35167 Rusch
de verbo
interl.| quod erat in principio28 J
J ¶Codd. : Am70 Cas574 Rusch
28 erat – in principio] inv. Cas574, in principio Am70 BL35167
quod dictum erat illis de puero hoc.
marg.| recto ordine per cognitionem nativitatis venerunt ad cognitionem Verbi29 K
29 Verbi] + divini Am70
Numérotation du verset Lc. 2,18 
Et omnes qui audierant30
30 audierant Rusch ] audierunt Li448@ Weber, audiert Ω P
interl.| +ab angelisL
mirati sunt
interl.| +fidelium lustraM
et de his que dicta erant
interl.| +supra ut audistisN
a pastoribus ad ipsos.
marg.| MIRATI  SUNT.31 Mirantur et de mysterio 32 Incarnationis et de tanta pastorum attestatione qui fingere audita 33 nescirent sed simplici facundia vera predicarent. Sic Dominus non rhetores34 sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Veteri Testamento sue dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda 35 pastorum attestatio.O n
n ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, In Lucae evangelium expositio, lib. 1, cap. 2, CCSL 120, lin. 1379 sqq., 1409-1414 sqq.: «Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. A pastoribus populus ad dei reuerentiam cogitur. Non mediocre fidei tibi hoc uideatur exemplum non uilis persona pastorum. Certe quo uilior ad prudentiam eo pretiosior ad fidem. Non sapientes sed simplices qui fugare audita nescirent dominus sui praecones elegit non rethores sed piscatores ad euangelizandum destinauit. Denique et in ueteri testamento praecipuos quosque suae dispensationis nuntios pastores ordinauit. […] Et ideo non est parui ducenda pastorum attestatio qui tunc uigilare et angelicae exultationis hymnum audire meruerunt quando relictis in deserto nonaginta nouem ouibus ad requirendum ouem centesimam bonus pastor apparuit cuius semper aduentum totus fidelium grex desiderans implorat: erraui sicut ouis quae perierat, require seruum tuum, domine ». [MM2021]
31 Mirati sunt] om. Cas574
32 mysterio] ministerio Cas574
33 audita BL35167 Rusch ] in audita Am70 Cas574 Catena
34 rhetores] reptores Am70 , + in Novo Testamento Am70 Cas574
35 parvipendenda] parvipenda Am70
Numérotation du verset Lc. 2,19 
Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 993vb ; facsim., p. 146b} MARIA  AUTEM. AMBROSIUS. Maria non minus ore pudica quam corpore secreta que noverat nulli divulgat, sed tacito corde scrutans congruum tempus quo hec Deus vulgari velit reverenter exspectat, conferens ea que viderat circa se acta, et que legerat in Scripturis agenda. Ei dictum erat ab angeloo: «Ecce concipies in utero et paries filium». Predixit Isaiap: «Ecce virgo concipiet et pariet filium». Videbat se de stirpe David ortam. In Nazareth de Spiritu sancto concepisse, in Bethleem peperisse. Quorum omnim testimonia in diversis prophetis legerat. Comparat ergo verba prophetarum factis et in omnibus habet argumenta fidei. Si Maria a pastoribus, discit debemus a sacerdotibus discere. Si Maria ante apostoli preceptum tacet, debemus post apostoli preceptum magis doceri quam docere.
o Lc. 1, 31.
p Is. 7, 14.
Numérotation du verset Lc. 2,20 
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant
interl.| ab angelis
marg.| ET  REVERSI. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando celestia subvehuntur, modo castra fidelium lustrant et probitatis exempla querendo circumeunt, modo ad publicum pastoralis officii redeunt docendo, ut quod in privato gustaverunt aliis predicando eructent.
et viderant
interl.| in Bethleem
sicut dictum est ad illos.
marg.| SICUT  DICTUM. BEDA. Et in hoc glorificant quod non aliter inveniunt quam dictum erat, vel sicut dictum est ad illos ab angelis referunt laudes et gloriam Deo. Non quod angeli imperassent laudare sed ipsi laudando offerebant formam devotionis sue dum dicunt:   gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis .
Numérotation du verset Lc. 2,21 
Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer36,
36 puer ΩF Ω P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] om. BL35167 Weber
marg.| UT  CIRCUMCIDERETUR. BEDA. Ritus circumcisionis ab Abraham sumplit exordium, quando et nominis amplificationem accepit, ad quam imitationem nomen imponebatur pueris in die eorum circumcisionis. Sic etiam factum est ipsi Iesu. Octavo die circumciditur Iesus, quia utraque nostra innovatio et in presenti spiritus per baptismum et in futuro carnis et in sua resurrectione est prefigurata et in nostra quandoque est perficienda. Christus autem die octava surrexit et post sex seculi huius etates et septimam sabbati que nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, tunc verissime ab omni corruptione circumcisi, ubi verum preputium auferetur, quia ibi neque nubent neque nubentur.
vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
interl.| non decuit tam gloriosum nomen primum ab hominibus appellari sed excellentiori natura ne homo videatur machinator huius nominis
marg.| GREGORIUS. Qui"in similitudine carnis peccati"q venerat remedium quo caro peccati mundari consueverat non respuit, sicut baptisma nove gratie, non necessitatis hec exempli causa subiit. Et nota quod idem auxilium curationis in lege circumcisio prestitit, quod nunc baptisma confert tempore gratie, nisi quod introitus in regnum nondum patebat. Significat autem hec circumcisio carnalis illam circumcisionem in die iudicii, cum omnibus anime et carnis corruptionibus exuti, ad faciem creatoris videndam ingrediemur. Significat etiam presentem circumcisionem, id est ablutionnem vitiorum per baptismum. Significabat etiam illum de Abraham nasciturum qui et in presenti per baptismum et in futuro per resurrectionem ab omni sorde suos purgaret. Erat etiam in Abraham signaculum iustitie.
q Rm. 8, 3.
marg.| BEDA. Sicut a Christo Christiani, sic et in utraque nostra circumcisione a Iesu, id est a salvatore 'salvati' vocamur. Quod nomen non solum antequam concipiamur in utero Ecclesie per fidem, sed etiam ante tempora secularia a Deo nobis vocatum est.
Numérotation du verset Lc. 2,22 
Et postquam impleti sunt dies purgationis eius37
37 eius Am70 BL35167 Cas574 Cor2 (sic habet grecus) CorS1 ΩJ Catena Catena@ (Li448 Mt366) Ed1455 Rusch Weber] eorum CorS1 (G. vel hab. eorum ) Cor3 (greca littera) Wordsworth (  vetus latina ), Marie ΩF ΩS Sarum ; cf. Cor2V² (non Marie)
interl.| Marie vel DominiP
secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
interl.| offerent et consecrarent
marg.| TULERUNT  ILLUM. Parvuli qui de toto regno Iudeorum ad templum portabantur si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.
Numérotation du verset Lc. 2,23 
sicut scriptum est38 39 {t. 4: Erfurt, f. 994ra ; facsim., p. 147a} in lege Domini
38 est Catena Rusch Weber ] om. Ω P
39 Cf. Ex. 13, 2.
marg.| SICUT  SCRIPTUM  EST. BEDA.   Scriptum est in lege :"Mulier que suscepto {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994ra ; facsim., p. 147a} semine pepererit masculum immunda erit septem dies"r. Ad distinctionem illius que virgo peperit. Non ergo filius, non mater hostiis indigebat purgari, sed ut nos solveremur a timore legis. Decretum autem erat puerum post tricesimum tertium circumcisionis diem ad templum deferri et pro eo hostiam dari primogenitum sanctum Domino fieri. Per quod significatur nullum nisi circumcisis vitiis dignum esse conspectu Domini, nullum nisi mortalitatis nexibus absolutum, superne civitatis gaudia subiturum. Vera enim circumcisione purgatus templum Hierusalem cum muneribus ingreditur qui gloria resurrectionis ab omni labe excoctus, cum bonorum operum fructibus superne beatitudinis gaudia subit.
r Lv. 12, 2: « Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue ».
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
interl.| BEDA. Consueto nativitatis more loquitur non quod Dominus ventris hospitium ingrediens vel egrediens devirginasset
marg.| OMNE  MASCULINUM. BEDA. Omne tam hominis quam pecoris quod Deo sanctificari et sacerdotis esse iubebatur, ut sacerdos primogenitum hominis redimi faceret, sic et omne animal immundum que primogenita illum significant qui unigenitus Dei, dignatus est fieri primogenitus omnis creature, qui vere est sanctus Domino, quia sine peccato. Qui ad generandos sibi populos secretum genitale sancte Ecclesie sibi aperuit. Vel  MORALITER. Primogenita significant bona initia nostre actionis que quasi corde gerimus que Dei gratie deputare debemus. Male gesta redimere fructibus penitentie iubemur.
Numérotation du verset Lc. 2,24 
et ut darent hostiam secundum quod dictum est40 41 in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
40 est BL35167 Cas574 * (exp.) ΩF ΩS Rusch Weber] erat Am70 Cas574 ² (pr. m.) Catena
41 Cf. Lv. 12, 8.
interl.| turtur 'castitem', columba 'simplicitatem' significat et casta et simplex iustorum conversatio gratum Deo offert sacrificiums
s ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 18, CCSL 122, lin. 56 sqq.: « Columba ergo simplicitatem turtur indicat castitatem quia et columba simplicitatis et castitatis amator est turtur ita ut si coniugem casu perdiderit non alium ultra quaerere curet ».
marg.| PAR  TURTURUM. BEDA. Hec oblatio pauperum erat qui non sufficerent offerre agnum ut per omnia humilitas Domini pateat.
marg.| MORALITER. Sive quis fortia opera que masculi nomine, sive infirma que femine significantur creaverit, ut hec Domino legitime consecrentur, necesse est ut lacrimas compunctionis offerat que per gemitum illarum avium significantur, quia lacrimis etiam in bonis indigemus, quia quo fine consummandi sumus nescimus. Qui non invenit agnum, id est divitias innocue vite, ad lacrimas recurrat. Sunt autem duo genera compunctionis: dum vel malorum recolentes supplicia timemus, vel dum desiderio celestium ardentes de dilatione gemimus. Unde duo pulli offerri iubentur, unus in holocaustum quando amore celestium inflammamur, alter pro peccato dum de malis perpetratis gemimus.
marg.| BEDA. AMBROSIUS. Columba que in grege conversatur activam, turtur solivagus contemplativam vitam significat que paucorum et quia utraque hostia accepta est Deo consulte utraque avis oblata est pro Domino. Qui,"clauso ostio, Patrem orat in abscondito"t, turturem offert. Qui compares operis querit columbam ad altare portat. Turtur in desertis habitat non multis divulgatur, pullos nocte pascit, morticinio non pascitur. Sic Ecclesia deserta est a peccatis, nec Christus in multis locis divulgatur, nisi in fide Trinitatis et unitatis. In nocte mundi sanctos pascit, heresim non suscipit.
t Cf. Mt. 6, 6: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi ».
marg.| BEDA. Puer primo circumciditur et post interpositis diebus cum hostiis Hierusalem defertur, quia et ipse iuvenis resurgendo corruptionem carnis calcavit et interpositis diebus cum carne quam hostiam fecerat ad celum ascendit. Sic et nos prius in baptismo circumcidimur a peccatis et proficiente gratia ad altare ingredimur, consecrandi hostia corporis et sanguinis Domini nostri. Sed in fine omnis Ecclesia corruptionem exuet, et cum victimis bonorum operum in eternam Hierusalem transferetur.
Numérotation du verset Lc. 2,25 
Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon
interl.| id est signum
marg.| ET  ECCE  HOMO etc. Non solum angeli, sed omnis etas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium seculorum fidelibus presagiebatur, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994rb ; facsim., p. 147b} ita veniens omnium sanctorum laude predicatur.
et homo iste iustus et timoratus
marg.| IUSTUS  ET  TIMORATUS. Difficile iustitia sine timore custoditur, non penali, sed qui permanet in seculum seculi quo iustus quanto plus Deum diligit, tanto sollertius offendere cavet. Et bene iustus qui non suam sed populi gratiam querebat, cupiens ipse dissolviu, sed exspectans videre promissum auctorem salutis ut qui ab Herode pressi fuerant, adventu salvatoris liberati acciperent   consolationem .
u Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24: « Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. Cf. Phil. 1, 23: « Coarctor enim ex duobus cupiens dissolvi et esse cum Christo: multo enim hoc melius ».
exspectans consolationem Israel et Spiritus sanctus erat in eo.
Numérotation du verset Lc. 2,26 
Et responsum acceperat
interl.| mente
a42 Spiritu sancto non visurum
42 a Ω P Cas574 Catena Rusch ] ab Weber
interl.| experturum
se mortem
interl.| carnis
nisi prius videret
interl.| oculis carnis alias cordis
Christum
interl.| messiam
interl.| messias hebraice, christus: grece, unctus: latine
Domini.
Numérotation du verset Lc. 2,27 
Et venit in Spiritu in templum.
interl.| BEDA. Eadem gratia qua venturum prenoverat venientem cognovit
Et cum43 inducerent puerum Iesum
43 cum ΩJ Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
marg.| PUERUM etc. Cum pueritia post septem annos infantie incipiat, Iesus frequenter puer dicitur, non tam pro etate quam pro servitio. Unde prophetav: «Ecce puer meus» quia «filius hominis non venit ministrari sed ministrare»w.
v Mt. 12, 18.
w Mt. 20, 28.
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994rb ; facsim., p. 147b} legis pro eo
Numérotation du verset Lc. 2,28 
et ipse accepit eum in ulnas suas
marg.| BEDA. Magna humilitas salvatoris qui loco non capitur grandevi hominis ulnis gestatur
marg.| ET  IPSE  ACCEPIT. BEDA.  MORALITER. Veteranus accipit infantem, docens ut"Exuentes veterem hominem qui corrumpitur induamur eum qui secundum Deum creatus est"x. Iustus secundum legem accipit puerum in ulnas, ut innuat iustitiam legis gratia evangelice fidei mutandam. Accipit etiam senior mundus innocentiam christiane infantie"ut renovetur sicut aquila"y.
x Cf. Eph. 4, 20-24: « Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis ».
y Cf. Ps. 102, 5: « Qui replet in bonis desiderium tuum, renovabitur ut aquile iuventus tua ».
marg.| BEDA. Quod Simeon et Anna provecti Iesum excipiunt et laudant significat fidelem Synagogam que post longam exspectationem promissionum, fide non ficta, eum recepit qui prenuntiabatur.
et benedixit Deum et dixit:
interl.| viso redemptore
Numérotation du verset Lc. 2,29 
Nunc dimittis
interl.| quasi: dimitte
marg.| NUNC  DIMITTIS etc. AMBROSIUS. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, conversationem habens in celestibus veniat in templum, imitetur exempla illorum in quibus Deus habitat. Exspectet Dominum accipiat in manibus verbum Dei, brachiis fidei, spei, et caritatis amplectatur tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.
servum tuum, Domine,44
44 servum tuum - Domine ΩJ Ω P Cas574 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
interl.| ad mortem carnis
secundum verbum tuum
interl.| quia responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
in pace
interl.| in sinu Abrahe requieturum
Numérotation du verset Lc. 2,30 
quia viderunt
interl.| beati qui vident quod Simeon vidit, «beati qui non viderunt et crediderunt»z
z Io. 20, 29.
marg.| QUIA  VIDERUNT etc. Sciebat quod beati oculi qui Christum essent visuri et ideo donec illum videret nolebat morte dissolvi quem tamen ut vidit mox optavit in pace dimitti.
oculi mei
interl.| et carnis hominem et cordis Deum
salutare tuum
interl.| Christum
Numérotation du verset Lc. 2,31 
quod parasti ante faciem omnium populorum.
interl.| quem postmodum omnibus populis querendum dilectione et conspiciendum fide previdi iam carnis et mentis oculis salvatorem contemplor.
marg.| QUOD  PARASTI etc. Et in primo adventu Christus ante faciem populorum a Deo paratur, ut credant et diligant et in secundo adventu parabitur, ut videat eum omnis populus et reddat unicuique secundum opera sua.
Numérotation du verset Lc. 2,32 
Lumen
interl.| ipse salvator ipse lux illuminans
ad revelationem gentium
interl.| ad gloriam fidei
marg.| AD  REVELATIONEM  GENTIUM. Ut reveletur cecis oculis gentilium nulla spe dominici adventus erectorum et ut ipse Israel glorietur excipiens suum promissum et desideratum et prefertur revelatio gentium glorie Israel quia:"Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit"aa.
aa Cf. Rm. 11, 25-26: « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiatet avertat impietatem a Iacob ».
et
interl.| ad
gloriam plebis tue Israel.
Numérotation du verset Lc. 2,33 
Et erant45 pater eius
45 erant Am70 BL35167 Cas574 Rusch ] erat Weber
interl.| Ioseph ad conservandam famam Marie pater est ab hominibus deputatus et quia erat nutricius
et mater mirantes super his que dicebantur de illo46.
46 illo Am70 Cas574 Catena Weber] eo Rusch
interl.| ab angelis, a pastoribus, a Simeone
Numérotation du verset Lc. 2,34 
Et benedixit illis
interl.| Deo et Marie
Simeon
marg.| SIMEON. Qui interpretatur 'audiens tristitiam' figura est prophetarum qui vindictam sibi a Deo dictam super populum audiebant. Anna que 'gratia' dicitur figura est Ecclesie.
et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic
interl.| quia lapis offensionis
in ruinam
interl.| non credentium
marg.| POSITUS  EST  IN  RUINAM etc. In ruinam illorum qui steterant et resurrectionem illorum qui ceciderant vel in ruinam vitiorum et in resurrectionem virtutum.
marg.| Non in se tantum sed in suis quoque predicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem. Unde Apostolusab: «Christi bonus odor sumus Deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt». Bono enim odore alii salvantur, alii pereunt.
ab 2Cor. 2, 15.
et in47 resurrectionem
47 in ΩF ΩS Catena Rusch ] om. BL35167 Am70 Cas574 Weber
interl.| quia lumen quia gloria
multorum
interl.| credentium
in Israel et in signum cui contradicetur.
interl.| id est evangelium in quo dicitur veni hominem separare adversus matrem et reliqua
marg.| IN  SIGNUM  CUI  CONTRADICETUR etc. Omnia que de Christo narrantur signum sunt: quod natus de virgine, quod surrexit, quod clausis ianuis intrat, cui signo contradicitur ab infidelibus. Spiritualiter signum est in fide dominice {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994va ; facsim., p. 148a} crucis quod ubique contradicitur.
Numérotation du verset Lc. 2,35 
Et tuam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994va ; facsim., p. 148a} ipsius animam pertransibit48 gladius
48 pertransibit ΩJ Ω P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] pertransiet BL35167 Weber
marg.| GLADIUS. BEDA. Dolor dominice passionis, quia non potuit videre crucifigi sine affectu materni doloris etsi speraret resurrecturum et mortem devicturum. Usque ad finem seculi animam Ecclesie gladius tribulationis pertransit cum signo fidei ab improbis contradicitur, cum multos ruere videt, cum revelatis cordium cogitationibus ubi bonum semen seminaverat zizania germinare conspicitac.
ac Cf. Mt. 13, 24-30.
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
interl.| ut male cogitationes que prius occultabantur proferantur in publicum et destruantur a Deo quamdiu enim occultantur non possunt sanari
marg.| UT  REVELENTUR. Ante erat incertum qui Iudeorum Christi gratiam reciperent qui conspuerent. Sed audita nativitate revelantur   cogitationes et Herodes et alii turbantur quidam ad Christi magisterium accedunt.
Numérotation du verset Lc. 2,36 
Et erat Anna
interl.| gratia eiusQ
interl.| Anna que dicitur ‘gratia’, figura est Ecclesie49 R
49 dicitur gratia] + Dei Am70, inv. Rusch
marg.| ET  ERAT  ANNA etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est in testimonio vite, per Christum redeuntis Anna coniungitur Simeoni.
marg.| Convenit mysteriis Ecclesie quod Anna 'gratia' interpretatur que est filia Phanuel qui 'facies Dei' dicitur. Unde Psalmus: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine»ad. De tribu Aser, id est beati descendit qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est propter mysterium resurrectionis.
ad Ps. 4, 7.
marg.| Quinque sunt Anne ; prima: mater Samuelae, secunda: uxor Raguelaf, tertia: mater Tobieag, quarta: filia Phanuelah, quinta: mater Marieai.
ae Cf. 3Rg. (1Rg.) 1.
af Tb. 7, 1.
ag Tb. 1, 9.
ah Lc. 2, 36.
ai Cf. Apocrypha, Liber de ortu beatae Mariae (Pseudo-Matthaei evangelium: textus A et P), 4, 1, CCSA 9: « Post haec autem expletis mensibus nouem peperit Anna filiam et uocauit nomen eius Mariam ». [MM2016]
prophetissa filia Phanuel
interl.| persona Dei50 S
50 Dei] Domini Am70 Cas574
de tribu Aser.
interl.| aula Dei51 T
51 Dei] om. BL35167
Et52 hec processerat
52 Et ΩF ΩS Rusch ] om. BL35167 Am70 Cas574 Ω P Catena Weber
interl.| +id est provecte etatis erat53 U
53 id est BL35167 Cas574 ] om. Am70
in diebus multis54
54 multis ΩF Ω P ΩS Cas574 Catena Weber ] suis Rusch (non hab. Wordsworth in apparatu)
interl.| alias: suis 55 V
55 multis – alias – suis] corr., inv. Rusch
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
interl.| a tempore amisse virginitatisW
interl.| similiter Synagoga cum heptatico ante octavum diem Novi Testamenti a virginitate , id est a lege nature
marg.| PROCESSERAT  IN  DIEBUS  SUIS. BEDA. 56 Iuxta historiam Anna et devote conversationis et venerande etatis digna describitur que Domino testimonium perhibeat57. Significat autem Ecclesiam que in presenti quasi sponsi dominique sui morte est viduata. Septies duodecim octoginta quatuor faciunt.   Septem ad cursum huius temporis, duodecim ad perfectionem apostolice doctrine pertinent. Quisquis ergo totum vite tempus apostolicis mancipat institutis quasi octoginta quatuor annis celestis templi limina 58 servare et Domini prestolari adventum laudatur, dum a Domino peregrinaturaj. Septem anni quibus   cum viro vixit, significant perfectionem illius temporis quo a Domino conversante in carne edocetur. Qui anni postea per duodecim multiplicantur propter apostolicam doctrinam.X
aj Cf. 2Cor. 5, 6.
56 Processerat… Beda] om. Am70 BL35167 Cas574
57 perhibeat ] perhibet Am70, prehibebat Rusch (Erfurt facsim.)
58 templi limina] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 2,37 
Et hec vidua
interl.| erat
usque ad annos octoginta quatuor que non discedebat de59 templo
59 de Am70 BL35167 Cas574 ΩM ΩJ ΩF Ω P ΩS Catena Ed1455 Weber ] a Rusch Wordsworth (P9389 R)
interl.| hoc exemplum viduis proponitur que sunt in EcclesiaY
marg.| QUE  NON  DISCEDEBAT etc. Quia circa templum frequens erat eam non discedere dicit, non quod ad horam non discesserit. Sic sancta Ecclesia et in prosperis et in adversis Deo serviens a celo non recedit.
marg.| Vel MORALITER. Anima a templo non recedit cum semper studet et castum et immaculatum custodire templum corporis sui. Hinc precipitur sacerdotibus veteris Testamenti ut tempore ministrationis iugiter maneant in sanctis, quatenus anima que Deo ministrare cupit non quiescat a bonis operibus suis.
ieiuniis et obsecrationibus60
60 obsecrationibus Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V (grec. anti. sic habent) ΩJ ΩF Ω P ΩS Catena Ed1455 Weber ] orationibus Rusch Wordsworth (vetus latina) , observationibus ΩM
interl.| alias: orationibus 61 Z
61 obsecrationibus – alias- orationibus] corr., inv. Rusch
serviens nocte ac die.
Numérotation du verset Lc. 2,38 
Et hec ipsa hora superveniens
interl.| qua Simeon accepit
marg.| ET  HEC  IPSA etc. Prophetaverat Simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, prophetaverat et vidua ne qua aut professio deesset aut sexus. Et ideo talis Anna inducitur et stipendiis viduitatis et moribus que digna sit nuntiare redemptorem omnium venisse. Congruus ordo: non venit ante virum mulier cuius verba non sunt digesta, sed generaliter dictum est quod confessa sit Domino et locuta de eo que longa castitate longisque ieiuniis ad hoc culmen pervenerat, ut spiritum prophetie acciperet, sed auctoritatem docendi mulier non accepit.
confitebatur
interl.| laudabat
Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel62
62 Israel Cor1 LP ΩF Ω P ΩS Am70 Li448 Li448@ La88 Mt366 P638 Weber (G) Clementina ] Hierusalem BL35167 ΩM ΩJ Cas574 Sarum Cor2 V ( greci anti. non Israel ) La88@ Mt366 @ P638 @ Ed1455 Rusch Weber
marg.| OMNIBUS  QUI etc.   Omnibus fidelibus qui iugo Herodis alienigene gravati, liberationem civitatis et populi   exspectabant . Promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.
Numérotation du verset Lc. 2,39 
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994vb ; facsim., p. 148b}, reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 994vb ; facsim., p. 148b} REVERSI  SUNT. Pretermittit hoc loco Lucas que a Mattheo plenius posita sunt, scilicet puerum ob metum Herodis delatum esse in Egyptum et mortuo Herode inde relatum et habitasse in Nazareth. Solent enim singuli evangeliste sic quedam omittere que ab aliis commemorata viderint. Vel ab aliis commemoranda spiritu previderint, ut continuata sue narrationnis serie quasi nulla pretermisisse videantur.
Numérotation du verset Lc. 2,40 
Puer autem
interl.| etate
marg.| PUER  AUTEM. BEDA. In eo quod puer erat, id est homo fragilis, poterat crescere et confortari, non in eo quod Verbum secundum quod plenus sapientia et gratia perhibetur. Sapientiaak: «Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter». Gratia quia eidem homini Christo magna gratia donata est, ut ex quo homo fieri cepisset, perfectus esset ut Deus.
ak Col. 2, 9.
crescebat
interl.| corpore
et confortabatur
interl.| spiritu
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
interl.| secundum quod homo
Numérotation du verset Lc. 2,41 
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem
marg.| ET  IBANT  PARENTES etc. BEDA. Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur qui quasi animal hostiis deputatum circa templum maxime et Hierusalem narrationis sue versatur incessu.
marg.| In principio sacerdotem collocat ad aram orantem populo foris stante. Mariam concepto Domino Hierusalem mittit ad domum pontificis, ibi Baptistam natum refert, illuc Dominum natum cum hostia transfert. Illuc ipsum cum parentibus singulis annis ducit. Duodennem in templo choris doctorum interserit et post cetera talia discipulos Domini in templo laudantes in fine evangelii sui concludit.
in die sollemni Pasche.
interl.| ad immolandas hostias
Numérotation du verset Lc. 2,42 
Et cum factus esset Iesus63 annorum duodecim
63 cum] com ! Am70 | Iesus Am70 Cas574 ΩS Catena Wordsworth (L T P254 P17225 aur.) ] om. BL35167 ΩM ΩJ Ω P Ed1455 Clementina Rusch Weber, mutil. ΩF
interl.| per duodecim annos significantur duodecim tribus que ad Christum veniunt
marg.| ET  CUM  FACTUS  ESSET etc. Utraque natura Christi hic aperitur et que iuxta maiestatem Patri et que iuxta fragilitatem decebat matri. Ascendit homo cum hominibus ad offerenda sacrificia, servat legem quam servandam imperaverat ut nos ad servandum instrueret. Duodecennis audit seniores et interrogat, ut eorum reprimat audaciam qui indocti non ad discendum, sed ad docendum volunt submitti. Mox maiestatem suam aperit. Congrue duodecimo anno prima fidei rudimenta revelat que per duodecim apostolos per totum mundum erant propaganda.
ascendentibus illis in Hierosolymam
marg.| BEDA. Cum duodenarius multiplicatis inter se septenarii partibus constet, iure per ipsum rerum et temporum universitas et perfectio designatur. Et ideo recte a duodecimo anno iubar sumit exordium quo omnia loca vel tempora deceat occupari. Non ergo otiose immemor perhibetur carnalium parentum, sed ut ostendat quia antequam ipsi parentes essent, ipse in civitate et templo Dei paterno iure residebat.
secundum consuetudinem diei festi
Numérotation du verset Lc. 2,43 
consummatisque diebus cum redirent
interl.| quia octonis protelabatur diebus
remansit puer Iesus in Hierusalem64
64 in Hierusalem Am70 BL35167 Cas574 ΩM ΩJ ΩF Ω P ΩS Li448@ Weber ] Hierosolymam Rusch
interl.| vel: Hierosolymam 65 AA
AA ¶Codd. : Rusch , om. Am70 BL35167 Cas574
65 Hierusalem – vel –Hierosolymam] scrips., inv. Rusch
et non cognoverunt parentes eius.
Numérotation du verset Lc. 2,44 
Existimantes autem illum esse
marg.| ET  NON  COGNOVERUNT. BEDA. Si queritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, qui tanta parentum providentia nutriebatur, respondendum est quia filiis Israel ad festa confluentibus vel ad propria redeuntibus mos erat seorsum viros, seorsum feminas choros ducentes incedere, pueri cum quolibet parente indifferenter ire poterant. Ideo Mariam et Ioseph vicissim putasse puerum Iesum quem secum non cernebant cum altero parente reversum.
in comitatu
interl.| id est inter eos qui simul fuerant comitati
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
interl.| vicinos
Numérotation du verset Lc. 2,45 
Et non invenientes regressi sunt in66 Hierusalem requirentes eum.
66 in Cas574 Ed1455 Rusch Weber ] om. Ω P
marg.| REQUIRENTES  EUM. Metuebant ne quod Herodes in infantia eius patrare quesierat, tunc iam in pueritia positum inventa opportunitate alii interficerent et ipsi proditores illius invenirentur.
Numérotation du verset Lc. 2,46 
Et factum est post triduum
marg.| POST  TRIDUUM etc. Una die reversi sunt ab Hierusalem. Secunda die querunt inter cognatos et non invenientes. Tertia die regressi Hierusalem inveniunt.
marg.| Post triduum reperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum illius triumphalis passionis, in sede celesti et honore divino fidei nostre se resurgens {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995ra ; facsim., p. 149a} ostenderet qui mortuus credebatur.
marg.| Quesitus adventus Christi a patriarchis ante legem, non est inventus. Quesitus a prophetis et iustis sub lege, non est inventus. Quesitus sub gratia a gentilibus invenitur.
marg.| Pater, id est Ecclesia ; mater, id est Synagoga, per tres leges querunt Christum et non inveniunt nisi per evangelium.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995ra ; facsim., p. 149a} invenerunt67 illum in templo sedentem in medio doctorum
67 invenerunt Am70 BL35167 ΩM ΩJ ΩF Ω P ΩS Catena Rusch Weber ] inveniunt Cas574
marg.| IN  MEDIO  DOCTORUM. BEDA. Quasi fons medius doctorum sedet. Sed quasi exemplar humilitatis prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.
audientem illos et interrogantem 68.
68 interrogantem ΩM ΩF Ω P ΩS* Li448@ Rusch Weber ] interrogantem eos Cava Weber (P) Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V² ΩJ Ω P ΩS² Ed1455 Clementina , interrogabant illos Weber (s Z P ) interrogabant eos Cor2 V (grec. anti.)
interl.| eos
Numérotation du verset Lc. 2,47 
Stupebant autem omnes
marg.| STUPEBANT  AUTEM. Ecce signum divinitatis. Apparet quod non ob imperitie necessitatem audiebat, sed ad ostendendum quod homo erat, homines magistros humiliter audit. Ad probandum quod Deus, eisdem loquentibus sublimiter respondet, divina lingua sapientiam prodebat, sed etas humanam infirmitatem pretendebat. Unde mirantur Iudei et turbantur sed non miratur fidelis qui cum propheta clamat: «Parvulus natus est nobis filius datus nobis»al. Parvulus factus ut inter parvulos crescendo et proficiendo paulatim eos ad capienda sue virtutis arcana proveheret.
al Is. 9, 6.
qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
interl.| super responsorum prudentia
Numérotation du verset Lc. 2,48 
Et videntes
interl.| hoc
admirati sunt
interl.| Maria et Ioseph vel quicumque alii hoc videntes
et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus
interl.| putative
et ego69 dolentes querebamus te.
69 pater tuus – et - ego BL35167 ΩM ΩJ Ω P ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. Am70 Cas574 Catena
Numérotation du verset Lc. 2,49 
Et ait ad illos: Quid est quod me querebatis?
marg.| QUID  EST  QUOD  ME  QUEREBATIS etc. BEDA. Non quod eum quasi filium querunt vituperat, sed quis sit sibi verus pater insinuat et quid potius debeat ei cui est eternus filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est nunc excelsa deitatis, nunc infirma prefert humanitatis. Quasi filius Dei in templo commoratur, quasi filius hominis cum parentibus quo iubent regreditur.
Nesciebatis quia in his que patris mei sunt oportet me esse?
marg.| NESCIEBATIS. Inventus in templo dicit:   In his que patris mei sunt oportet me esse , ostendens templum non minus ad se quam ad Patrem pertinere, quia quorum est una maiestas, horum etiam una fides et una domus, non solum materialis sed etiam spiritualis. Alibi eum ad mysterium mater impellit. Hic mater arguitur, quia adhuc que humana sunt exigit. Sed cum hic duodecim describatur annorum, ibi discipulos habere docetur. Vides matrem didicisse de filio, ut exigeret a validiore mysterium que stupebat in iuniore miraculum.
Numérotation du verset Lc. 2,50 
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,51 
Et descendit cum eis70 et venit Nazareth et erat subditus illis
70 eis CorS2 ( al. ) Ω P Cas574 Rusch Weber ] illis CorS2
interl.| congrua verba: vere descendit qui humiliatur sub illis
marg.| AMBROSIUS. Magister veritatis officium implet pietatis. Et miramur si defert honorem Patri qui subditus est matri. Ista subiectio non est necessitatis sed pietatis. Ecce quid parentibus debeamus ostendit.
et mater eius conservabat omnia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b} verba hec conferens71 in corde suo.
71 conferens Am70 Cas574 Cor4 ΩM ΩF Ω P ΩS Catena (La88 Li448 Mt366 Arag5) ; cf. Sinaiticus ( א²)  add. marg. al. m. : συλλαβουσα)] om. BL35167 Cor1 LP( sic) Cor4 ( conferens cancellatum est in <Parisiensi>) Cor2 V (grec. anti. sic est [ perpera pro sine]   conferens ) CorS2 ( sine   conferens ) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber  ; cf. Lc. 2, 19.
interl.| quasi sub signaculo recondebat
marg.| ET  MATER  CONSERVABAT.   Omnia que de Domino vel a Domino facta cognovit, sive que intellexit sive que nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut cum Domino tempus predicande seu scribende Incarnationis eius adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare querentibus. Sic nos crebra factorum et doctorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus et alios instruere laboremus.
Numérotation du verset Lc. 2,52 
Et Iesus proficiebat sapientia et etate72 et gratia apud Deum et homines.
72 sapientia et etate ΩF Ω P Rusch ] inv. Am70 Cas574 Catena , sapientia aetate BL35167 ΩM ΩS ΩJ Weber
interl.| in natura humanitatisAB
AB ¶Codd. : BL35167 Rusch
marg.| PROFICIEBAT. BEDA. Sicut est carnis etate proficere, sic est anime rationalis sapientia et gratia proficere. Non quod hoc eguerit susceptor Deus, presertim cum supra plenus fuisse sapientia describitur, sed quia hoc pro remedio nostre salutis suscipere elegit, ut cum caro et anima rationalis a Deo suscipitur utraque pariter salvaretur.
marg.| GREGORIUS. Iuxta hominis naturam proficiebat sapientia, non quod ipse sapientior tempore qui a prima conceptionis hora spiritu sapientie plenus permanebat, sed eandem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat. Iuxta hominis naturam proficiebat etate de infantia ad iuventutem. Iuxta hominis naturam proficiebat gratia, non quod ipse non habebat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b} per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratie quod habebat apud Deum et homines. Quia quantum proficiente etate patefaciebat dona gratie hominibus que sibi inerant et sapientie, tantum eos ad laudem Dei excitabat per considerationem ipsius sapientie et gratie quas Deus ipsi contulerat, sic et Deo Patri ad laudem et hominibus ad salutem proficiebat. Ecclesiastes aitam:"Sapientia mea stetit mihi".
am Cf. Qo. (Ecl.) 2, 9: « Et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum».
marg.| HIERONYMUS. Stetisse sapientiam, est quod etiam in carne posito sibi permansit sapientia. Quod habet profectum in sapientia non stat ei sapientia qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest: 'Stetit mihi sapientia'.
marg.| BEDA. SUPER EXODUM. Portat verbo virtutis sue Christus omnia et est «agnus Dei qui tollit peccata mundi» an et sacerdos in eternum omnis sanctitatis ornatu preclarus. Non quem natus in carne per exercitium laboris accepit, sed qui in utero virginis incarnatus, preveniente gratia spiritus totum simul habuit.
an Io. 1, 29.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_2)

Notes :