Glossa ordinaria

Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,1 

Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus
Numérotation du verset Lc. 20,2 

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
Numérotation du verset Lc. 20,3 

Respondens autem Iesus1 dixit ad illos: Interrogabo vos et ego2 unum3 verbum respondete mihi.
1 Iesus Li448@ Rusch] om. Li448 Weber |
2 vos - et ego Rusch Weber ] inv. Li448@ |
3 unum Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 20,4 

Baptismum Ioannis de celo erat
an ex hominibus?
Numérotation du verset Lc. 20,5 

At illi cogitabant intra4 se dicentes: Quia si dixerimus de celo
4 intra Rusch ] inter Catena Weber
dicet quare ergo non credidistis illi5?
5 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 20,6 

Si autem dixerimus ex hominibus,
plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
Numérotation du verset Lc. 20,7 

Et responderunt se nescire unde esset.
Numérotation du verset Lc. 20,8 

Et Iesus ait illis: Neque6 ego dico vobis in qua potestate hec facio.
6 Neque Li448 Rusch Weber ] Nec Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,9 

Cepit autem dicere ad plebem parabolam hanc:
Homo quidam7 plantavit vineam et locavit eam colonis
7 quidam Rusch ] om. Catena Weber
et ipse peregre fuit multis temporibus.
Numérotation du verset Lc. 20,10 

Et in tempore illo8 misit ad cultores servum,
8 illo Rusch ] om. Weber , vindemie Catena
ut de fructu vinee darent illi. Qui cesum dimiserunt illum9
9 illum Rusch ] eum Catena Weber
inanem.
Numérotation du verset Lc. 20,11 

Et addidit alterum10 servum mittere. Illi autem hunc quoque cedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
10 alterum Li448 Rusch Weber ] alium Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,12 

Et addidit tertium mittere qui et illum11 vulnerantes eiecerunt.
11 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,13 

Dixit autem dominus vinee: Quid faciam?
Mittam filium meum dilectum, forsitan cum hunc viderint verebuntur.
Numérotation du verset Lc. 20,14 

Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt intra12 se dicentes: Hic est heres,
12 intra Li448 Rusch ] inter Li448@ Weber
occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
Numérotation du verset Lc. 20,15 

Et eiectum illum extra vineam occiderunt.
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
Numérotation du verset Lc. 20,16 

Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: Absit.
Numérotation du verset Lc. 20,17 

Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum esta:
0 Cf. Ps. 117, 22.
Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
Numérotation du verset Lc. 20,18 

Omnis qui ceciderit supra13 illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum.
13 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 20,19 

Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus14 illa hora et timuerunt populum.
14 manus Rusch Weber ] + in Catena
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
Numérotation du verset Lc. 20,20 

Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone
et traderent eum15 principatui et potestati presidis.
15 eum Li448 Rusch ] illum Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,21 

Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces
et non accipis personam
sed viam Dei in veritate16 doces.
16 viam Dei - in veritate Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,22 

Licet nobis tributum dare17 Cesari an non?
17 tributum dare Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,23 

Considerans autem dolum ipsorum18
18 ipsorum Rusch ] illorum Catena Weber
dixit ad eos19: Quid me temptatis?
19 eos Rusch Weber ] illos Catena
Numérotation du verset Lc. 20,24 

Ostendite mihi denarium:
Cuius habet imaginem et inscriptionem20?
20 inscriptionem  Rusch Weber ] superscriptionem Catena
Respondentes dixerunt: Cesaris.
Numérotation du verset Lc. 20,25 

Et ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris21 Cesari,
21 sunt Cesaris Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
et que sunt Dei22 Deo.
22 sunt Dei Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,26 

Et non potuerunt verbum23 eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
23 verbum Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,27 

Accesserunt autem24
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quidam Sadduceorum
qui negant esse resurrectionem.
Et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Lc. 20,28 

dicentes: Magister, Moyses scripsitb nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit25 habens uxorem, et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
0 Cf. Dt. 25, 5.
25 mortuus fuerit Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,29 

Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset Lc. 20,30 

Et sequens accepit illam et ipse26 mortuus est sine filio.
26 ipse Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 20,31 

Et tertius accepit27 illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
27 accepit Li448 Rusch Weber ] accipit Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,32 

Novissime28 omnium mortua est et mulier.
28 novissime Rusch ] novissima autem Catena , novissima Weber
Numérotation du verset Lc. 20,33 

In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Numérotation du verset Lc. 20,34 

Et ait illis Iesus: Filii seculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
Numérotation du verset Lc. 20,35 

Illi vero29 qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent, neque ducent30 uxores,
29 vero Catena Rusch ] autem Weber |
30 nubent neque ducent Rusch ] nubunt neque ducunt Li448@ Weber , nubent neque ducunt Li448 |
Numérotation du verset Lc. 20,36 

neque enim ultra mori poterunt31. Equales enim angelis sunt
31 neque ... poterunt Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et filii sunt Dei32 cum sint filii resurrectionis.
32 et filii sunt Dei Rusch Weber ] om. Li448@ , et filii Dei sunt Li448
Numérotation du verset Lc. 20,37 

Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum,
sicut dicit33 c Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
0 Cf. Ex. 3, 6.
33 dicit Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,38 

Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim ei vivunt34.
34 ei vivunt Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,39 

Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti.
Numérotation du verset Lc. 20,40 

Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
Numérotation du verset Lc. 20,41 

Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium esse David35?
35 esse David Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,42 

Et ipse David dicit in libro Psalmorumd: Dixit Dominus
0 Cf. Ps. 109, 1.
Domino meo
sede a dextris meis
Numérotation du verset Lc. 20,43 

donec ponam
inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Lc. 20,44 

David ergo Dominum illum vocat
et quomodo filius eius est?
Numérotation du verset Lc. 20,45 

Audiente autem omni populo dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Lc. 20,46 

Attendite a scribis
qui volunt ambulare in stolis
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Numérotation du verset Lc. 20,47 

qui devorant domos viduarum
simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem.

Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,1 
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus
Numérotation du verset Lc. 20,2 
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
marg.| IN  QUA  POTESTATE. De Dei potestate dubitant et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt:   Aut quis est qui dedit tibi etc. In quo plane negant Dei Filium quem non suis viribus sed alienis signa facere credunt.
Numérotation du verset Lc. 20,3 
Respondens autem Iesus1 dixit ad illos: Interrogabo vos et ego2 unum3 verbum respondete mihi.
1 Iesus Li448@ Rusch] om. Li448 Weber
2 vos - et ego Rusch Weber ] inv. Li448@
3 unum Catena Rusch ] om. Weber
marg.| INTERROGABO. Poterat aperta responsione temptatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.
Numérotation du verset Lc. 20,4 
Baptismum Ioannis de celo erat
interl.| sicut verum est
marg.| BAPTISMUM  IOANNIS. Quem confitemini de celo habuisse prophetiam mihi"perhibuit testimonium"a et ab illo audisti in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere.
a Cf. Io. 1, 32 ; Io. 5, 33.
an ex hominibus?
Numérotation du verset Lc. 20,5 
At illi cogitabant intra4 se dicentes: Quia si dixerimus de celo
4 intra Rusch ] inter Catena Weber
interl.| sicut verum est
dicet quare ergo non credidistis illi5?
5 illi Rusch Weber] ei Catena
interl.| mihi testimonium perhibenti
Numérotation du verset Lc. 20,6 
Si autem dixerimus ex hominibus,
interl.| si ex invidia istius etiam Ioanni derogaverimus
plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
Numérotation du verset Lc. 20,7 
Et responderunt se nescire unde esset.
interl.| timentes lapidationem sed magis timentes veritatis confessionem
Numérotation du verset Lc. 20,8 
Et Iesus ait illis: Neque6 ego dico vobis in qua potestate hec facio.
6 Neque Li448 Rusch Weber ] Nec Li448@
interl.| non dico vobis quod scio quia non voluntatis fateri quod scitis
marg.| NEQUE  EGO  DICO  VOBIS. Propter duas causas veritas querentibus est abscondenda: vel quia minus capaces sunt ad audiendum, unde diciturb: «Multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo», vel quia ex odio et contemptu querunt, unde diciturc: «Nolite sanctum dare canibus».
b Io. 16, 12.
c Mt. 7, 6.
Numérotation du verset Lc. 20,9 
Cepit autem dicere ad {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1024vb ; facsim., p. 208b} plebem parabolam hanc:
marg.| CEPIT  AUTEM. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod ceperat exequitur et illis audientibus plebem quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat.
Homo quidam7 plantavit vineam et locavit eam colonis
7 quidam Rusch ] om. Catena Weber
marg.| VINEAM.  MORALITER. «Vinea Domini Sabaoth domus Israel»d. Coloni, operarii qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Peregre fuit qui ubique presens est cum imitatoribus liberum operandi arbitrium dereliquit.
d Is. 5, 7.
et ipse peregre fuit multis temporibus.
marg.| ET  IPSE  PEREGRE. Qui ubique est, diligentibus se presentior est, negligentibus abest et longo tempore abfuit, ne perpera videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.
Numérotation du verset Lc. 20,10 
Et in tempore illo8 misit ad cultores servum,
8 illo Rusch ] om. Weber , vindemie Catena
marg.| ET  IN  TEMPORE. Primus servus qui mittitur Moyses legislator qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat a cultoribus inquirebat, sed cesum dimittunt inanem, quia «irritaverunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1024vb ; facsim., p. 208b} Moysen in castris et Aaron sanctum Domini»e et «Vexatus est Moyses propter eos quia» etc.f De quibus ipse aitg: «Uva eorum uva fellis et botri amarissimi. Vinum eorum fel draconum».
e Ps. 105, 16.
f Ps. 105, 32-33 « ... quia exacerbaverunt spiritum eius, et distinxit in labiis suis ».
g Cf. Canticum ferialis officii in sabbato « Audite celi que loquor » (Dt. 32, 1-43), hic Dt. 32, 32-33: « De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorre: uva eorum, uva fellis et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile ».
ut de fructu vinee darent illi. Qui cesum dimiserunt illum9
9 illum Rusch ] eum Catena Weber
interl.| vel eum
inanem.
Numérotation du verset Lc. 20,11 
Et addidit alterum10 servum mittere. Illi autem hunc quoque cedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
10 alterum Li448 Rusch Weber ] alium Li448@
marg.| ET  ADDIDIT  ALTERUM. Alter servus David propheta qui post Moysem colonos vinee psalmodie modulamine et cithare dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum dimittunt inanem dicentesh: «Que nobis pars in David aut que hereditas in filio Isai?» Qui tamen pro hac vinea, ne penitus extirpetur exorat: «Domine Deus virtutum converte et respice de celo et vide et visita vineam istam»i.
h 3Rg. (2Rg.) 12, 16.
i Ps. 79, 15.
Numérotation du verset Lc. 20,12 
Et addidit tertium mittere qui et illum11 vulnerantes eiecerunt.
11 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
marg.| ET  ADDIDIT  TERTIUM. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala que vinee imminerent predicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt. Cuius vinee sterilitatem Ieremias deplorat dicensj:"Ego te plantavi vineam meam electam, quomodo conversa es in pravum vinea aliena?”
j Ier. 2, 21: « Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? »
Numérotation du verset Lc. 20,13 
Dixit autem dominus vinee: Quid faciam?
interl.| quod ambigit non de ignorantia sed ut reservetur homini libera voluntas
Mittam filium meum dilectum, forsitan cum hunc viderint verebuntur.
Numérotation du verset Lc. 20,14 
Quem cum vidissent coloni,
marg.| QUEM  CUM  VIDISSENT. Aperte probat Iudeos, non per ignorantiam crucifixisse filium Dei sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum estk: «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre». Et ideo consulentes sibi dicuntl: «Ecce mundus totus post eum abiit» etm «Si dimittimus eum sic omnes credente in eum». Hereditatem ergo Ecclesie quam non moriens pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Iudei eripere volunt, dum fidem que per eum est extinguere conantur, iustitie Dei non subiecti, sed suam constituere volentes.
k Ps. 2, 8.
l Io. 12, 19.
m Io. 11, 48.
cogitaverunt intra12 se dicentes: Hic est heres,
12 intra Li448 Rusch ] inter Li448@ Weber
marg.| HIC  EST  HERES. Christus heres, quia morti proprie supervixit et testamentorum que ipse condidit, quasi hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.
occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
Numérotation du verset Lc. 20,15 
Et eiectum illum extra vineam occiderunt.
interl.| quia Dominus extra portam passus est vel quia prius a cordibus Iudeorum est eiectus et deinde cruci est addictus
marg.| ET  EIECTUM  ILLUM  EXTRA  VINEAM etc. Marcus ordinem mutat: «Occiderunt et eiectum extra vineam»n. In qua pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem predicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi vile cadaver proicientes, gentibus suscipiendum dederunt.
n Mc. 12, 8.
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
Numérotation du verset Lc. 20,16 
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: Absit.
marg.| ABSIT. Contradicunt sententie quam contra perfidiam suam dictam cognoscunt. Quod enim in mente gerebant,in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Iudeis iustum fore, divine scientiam legis quam ipsi spernebant ad gentes transferri, quid salvator respondeat attende:   Quid est .
Numérotation du verset Lc. 20,17 
Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est13:
13 Cf. Ps. 117, 22.
marg.| QUID  EST  ERGO. Quomodo implebitur hec prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus credituris gentibus est predicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes.
Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
marg.| EDIFICANTES. Qui supra coloni, hic edificantes dicuntur, quia qui plebem afferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino in habitatore dignam quasi domum constituere iubebantur.
Numérotation du verset Lc. 20,18 
Omnis qui ceciderit supra14 illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025ra ; facsim., p. 209a} comminuet illum.
14 supra Rusch Weber ] super Catena
marg.| OMNIS  QUI  CECIDERIT. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem et non conteritur sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025ra ; facsim., p. 209a} irruit, id est qui negat penitus conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum qui modo contemnit et iniuriis afficit, nec dum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in indicio opprimit.
marg.| MORALITER. Vinea locatur cum mysterium baptismi fidelibus ad exercendum opere committitur. Mittuntur tres servi, ut de fructu accipiant cum lex, psalmodia, prophetia ad bene operandum hortantur. Sed contumeliis affecti vel celi eiciuntur cum sermo auditus vel contemnitur vel etiam blasphematur. Missum heredem occidit qui filium Dei conculcat et spiritui quo sanctificatus est contumeliam facit. Vinea alteri datur, cum gratia quam superbus abicit, humilis ditatur. Scribe manum mittere querunt, sed timore retinentur, cum falsus fraternitatem Ecclesie propter bonorum multitudinem vel erubescit vel timet impugnare.
Numérotation du verset Lc. 20,19 
Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus15 illa hora et timuerunt populum.
15 manus Rusch Weber ] + in Catena
marg.| ET  QUEREBANT etc. Quasi mentientem querunt interficere, in quo vera probantur que dixerat. Ipse est enim heres illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora eius.
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
interl.| vel 'hanc'
Numérotation du verset Lc. 20,20 
Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone
interl.| ut aliquid velut eo ignorante extorquerent unde argui posset
marg.| ET  OBSERVANTES. Quod pre timore populi per se non possunt, manibus presidis efficere volunt velut immunes a morte ipsius videantur.
et traderent eum16 principatui et potestati presidis.
16 eum Li448 Rusch ] illum Li448@ Weber
interl.| Pilati qui in illis diebus erat Hierosolymis
Numérotation du verset Lc. 20,21 
Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces
interl.| quasi laudatus mysterium cordis sui simpliciter eis aperiat eosque velit habere discipulos
et non accipis personam
interl.| non times prelatam personam sed indiscrete dicis veritatem maioribus et minoribus
sed viam Dei in veritate17 doces.
17 viam Dei - in veritate Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| illic provocat ut Deum magis timeat quam Cesarem et dicat non debere solvi tributa ut inde seditionis auctor fiat
Numérotation du verset Lc. 20,22 
Licet nobis tributum dare18 Cesari an non?
18 tributum dare Rusch ] inv. Catena Weber
marg.| LICET  NOBIS etc. Cum nuper sub Augusto Iudea Romanis stipendiaria facta esset, Pharisei qui de iustitia sibi applaudebant qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.
Numérotation du verset Lc. 20,23 
Considerans autem dolum ipsorum19
19 ipsorum Rusch ] illorum Catena Weber
interl.| vel 'illorum'
dixit ad eos20: Quid me temptatis?
20 eos Rusch Weber ] illos Catena
interl.| respondet non secundum verba eorum blande sed secundum conscientias eorum aspere
Numérotation du verset Lc. 20,24 
Ostendite mihi denarium:
interl.| qui pro censu solvitur et habet imaginem Cesaris
Cuius habet imaginem et inscriptionem21?
21 inscriptionem  Rusch Weber ] superscriptionem Catena
interl.| non de ignorantia interrogat sed ut competenter ad eorum verba respondeat
marg.| CUIUS  HABET  IMAGINEM. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cesaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit que erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cesari, noli habere que sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius que Cesaris sunt reddenda deceruit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.
Respondentes dixerunt: Cesaris.
interl.| Tiberii previgni Augusti sub quo passus est Dominus
Numérotation du verset Lc. 20,25 
Et ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris22 Cesari,
22 sunt Cesaris Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
interl.| tributum pecuniam
marg.| REDDITE  ERGO. Sicut Cesar exigit impressionem sue imaginis sic et Deus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025ra ; facsim., p. 209a} animam lumine vultus sui signatam.
et que sunt Dei23 Deo.
23 sunt Dei Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
interl.| decimas victimas
Numérotation du verset Lc. 20,26 
Et non potuerunt verbum24 eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
24 verbum Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
interl.| qui credere debuerant mirantur quod non habent locum temptandi
Numérotation du verset Lc. 20,27 
Accesserunt autem25
25 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
interl.| ut vel per frequentiam vincerent
marg.| ACCESSERUNT etc. Due hereses erant in Iudeis: Phariseorum qui preferebant iustitiam traditionum et observationum unde et 'divisi' uocabantur a populo, et Sadduceorum qui et ipsi vendicabant sibi quod non erant, id est iusti.
quidam Sadduceorum
interl.| qui interpretantur 'iusti'
qui negant esse resurrectionem.
interl.| Pharisei credebant corporis et anime resurrectionem. Sadducei et animas interire cum corpore
Et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Lc. 20,28 
dicentes: Magister, Moyses scripsit26 nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit27 habens uxorem, et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025rb ; facsim., p. 209b} et suscitet semen fratri suo.
26 Cf. Dt. 25, 5.
27 mortuus fuerit Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
marg.| MAGISTER  MOYSES etc. Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabule fingunt, que delieramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.  MYSTICE autem hi septem omnes reprobi sunt qui tota hac vita que septem diebus est steriles a bono sunt, quibus misere mortis, ad ultimum mundana conversatio que sine fructu est transibit.   Ut accipiat. In lege littere cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus, commendatur castitas.
Numérotation du verset Lc. 20,29 
Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset Lc. 20,30 
Et sequens accepit illam et ipse28 mortuus est sine filio.
28 ipse Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 20,31 
Et tertius accepit29 illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
29 accepit Li448 Rusch Weber ] accipit Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,32 
Novissime30 omnium mortua est et mulier.
30 novissime Rusch ] novissima autem Catena , novissima Weber
Numérotation du verset Lc. 20,33 
In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Numérotation du verset Lc. 20,34 
Et ait illis Iesus: Filii seculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
Numérotation du verset Lc. 20,35 
Illi vero31 qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent, neque ducent32 uxores,
31 vero Catena Rusch ] autem Weber
32 nubent neque ducent Rusch ] nubunt neque ducunt Li448@ Weber , nubent neque ducunt Li448
marg.| NEQUE  NUBUNT. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.
marg.| ILLI  VERO  QUI etc. Cum omnes boni et mali sit resurrecturi et absque nupciis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora que possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et non quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non opertebat negligi.
Numérotation du verset Lc. 20,36 
neque enim ultra mori poterunt33. Equales enim angelis sunt
33 neque ... poterunt Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
interl.| ecce spiritualis conversatio
et filii sunt Dei34 cum sint filii resurrectionis.
34 et filii sunt Dei Rusch Weber ] om. Li448@ , et filii Dei sunt Li448
interl.| sine labe corruptionis visione Dei fruuntur
Numérotation du verset Lc. 20,37 
Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum,
interl.| Moyses quem vos recipitis alioquin poterat apertiora dare de resurrectione testimonia prophetarum sed prophetas Sadducei non recipiunt
marg.| QUIA  VERO. Post quam proposite questioni de resurrectionis condicionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.
sicut dicit35 36 Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
35 dicit Li448 Rusch Weber] om. Li448@
36 Cf. Ex. 3, 6.
interl.| qui iam mortui erant quando hec dicebat probat ergo per hoc animas post mortem permane. Non enim diceretur Deus non existentium et sic introducitur corporum resurrectio que cum animabus bene vel male gesserunt
Numérotation du verset Lc. 20,38 
Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim ei vivunt37.
37 ei vivunt Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| quorum Dominus et Deus est
Numérotation du verset Lc. 20,39 
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti.
Numérotation du verset Lc. 20,40 
Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
marg.| ET  AMPLIUS. Confutati in sermonibus non amplius interrogant sed aperte comprehensum romane potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidie posse quidem superari sed difficile conquiescere.
Numérotation du verset Lc. 20,41 
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium esse David38?
38 esse David Rusch ] inv. Catena Weber
interl.| non reprehenduntur qui David filium dicunt sed quia Dei Filium non credunt
marg.| QUOMODO  DICUNT. Consummaturus precepta Dominus in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Iesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.
Numérotation du verset Lc. 20,42 
Et ipse David dicit in libro Psalmorum39: Dixit Dominus
39 Cf. Ps. 109, 1.
interl.| Pater
marg.| DIXIT  DOMINUS. Istud dicere est equalem sibi filium generare Domino, non40 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025va ; facsim., p. 210a} secundum quod de eo natus sed secundum quod de Patre fuit semper.
40 non] iter. Rusch
Domino meo
interl.| Filio
sede a dextris meis
Numérotation du verset Lc. 20,43 
interl.| non ad horam
marg.| DONEC  PONAM. Quod a Patre subiiciuntur inimici non infirmitatem Filii, sed unitatem nature qua in altero alter operatur significat. Nam et Filius subiicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.
inimicos tuos
interl.| inobedientes
scabellum pedum tuorum.
interl.| subiciam tibi nolentes et volentes
Numérotation du verset Lc. 20,44 
David ergo Dominum illum vocat
interl.| quomodo repugnantia sunt hec secundum nostrum intellectum
et quomodo filius eius est?
interl.| si purus homo est
Numérotation du verset Lc. 20,45 
Audiente autem omni populo dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Lc. 20,46 
Attendite a scribis
marg.| ATTENDITE A  SCRIBIS. Duplici ratione iubemur attendere a vane glorie cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflamemur.
qui volunt ambulare in stolis
interl.| culcioribus vestimentis induti in publicum procedere quod reprehenditur in divite qui induebatur purpura et bysso
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
marg.| ETAMANT  SALUTATIONES  IN  FORO. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debetur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit qui desiderat sedere in cathedra Moysi.
Numérotation du verset Lc. 20,47 
qui devorant domos viduarum
interl.| que habent affectum religionis sed nesciunt sibi providere
marg.| QUI  DEVORANT  DOMOS. Marcuso: «Sub obtentu prolixe orationis», qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, immo pro ipsis orationibus magis damnabuntur.
o Mc. 12, 40.
simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem.
marg.| MAIOREM  DAMNATIONEM. In hoc insinuat illos etiam qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus damnationem quidem mereri, sed istos maiorem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_20)

Notes :