Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13,1 

Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
1 autem] om. Ω J |
2 ipso in tempore] in tempore illo CorS1 Ω J |
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Numérotation du verset Lc. 13,2 

Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint Rusch ] fuerunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,3 

Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset Lc. 13,4 

Sicut4 illi decem et octo,
4 Sicut] Vel et CorS1 ( G. )
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
5 Siloa Rusch ] Siloam Li448@ Weber , Sylea CorS1 Li448
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
6 fuerint Rusch ] fuerunt Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 13,5 

Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis Rusch ] egeritis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,6 

Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
8 plantatam Rusch Weber ] plantam Catena
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
9 illa Li448 Rusch Weber ] ea Li448@
Numérotation du verset Lc. 13,7 

Dixit autem ad cultorem vinee:
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset Lc. 13,8 

At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
10 ei Rusch ] illi Catena Weber
et mittam stercora
Numérotation du verset Lc. 13,9 

et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides Li448@ Rusch Weber ] excides Li448 |
12 illam Catena Rusch ] eam Weber |
Numérotation du verset Lc. 13,10 

Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset Lc. 13,11 

et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
13 decem Rusch ] + et Catena Rusch
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
Numérotation du verset Lc. 13,12 

Quam cum vidisset14 Iesus
14 vidisset Catena Rusch ] videret Weber
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset Lc. 13,13 

Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset Lc. 13,14 

Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
15 curasset Rusch Weber ] + hominem Catena
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset Lc. 13,15 

Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
16 autem CorS1 (al.)] ergo CorS1 (G.) |
17 Dominus - ad illum Rusch ] inv. Catena Weber |
18 dixit Rusch ] et praem. Catena Weber |
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
19 sabbato Rusch Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,16 

Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit Li448 Rusch Weber ] oportebat Li448@ |
21 a vinculo isto - solvi Rusch ] inv. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 13,17 

Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 13,18 

Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13,19 

Simile est grano sinapis
quod acceptum
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset Lc. 13,20 

Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset Lc. 13,21 

Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset Lc. 13,22 

Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,23 

Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 13,24 

Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
22 querent Rusch ] querunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,25 

Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset Lc. 13,26 

Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset Lc. 13,27 

Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset Lc. 13,28 

Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
23 Abraham Rusch ] + et Catena Weber |
24 Isaac Rusch ] + et Catena Weber |
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13,29 

Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 13,30 

Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
25 erant CorS1 Catena Rusch ] erunt CorS1 (Gr.) Weber
et sunt primi qui erant26 novissimi.
26 erant Catena Rusch ] erunt Weber
Numérotation du verset Lc. 13,31 

In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
27 te occidere Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,32 

Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
28 et Catena Rusch ] om. Weber
Ecce eicio demonia
et sanitates perficio hodie
et cras et tertia die29 consummor.
29 die Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 13,33 

Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
30 die Rusch ] om. Weber
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,34 

Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
31 que Rusch Weber] qui Catena
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
Numérotation du verset Lc. 13,35 

Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
32 relinquetur Rusch ] relinquatur Li448@ , derelinquetur Li448 , relinquitur Weber |
33 deserta Catena Rusch ] om. Weber |
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13,1 
Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
1 autem] om. Ω J
2 ipso in tempore] in tempore illo CorS1 Ω J
marg.| ADERANT  AUTEM. Dum magister veritatis presentes instrueret qualiter se preparare deberent ad adventum iudicis et qualiter qui se non preparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galileis quod quasi iuste ideo perierunt, quod non bene se preparaverunt et respondet Dominus et illos vere fuisse peccatores et iuste periisse et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt.
nuntiantes illi
marg.| NUNTIANTES. Quasi dicant: apparet istos fuisse peccatores et damnandos in eternum qui tam scelerata morte ab impio preside inter sua sacrificia occisi sunt.
de Galileis
marg.| DE  GALILEIS. Galilei impias scelerata morte scelerum suorum penas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente, stultus sapientior fiat vel ad exemplum corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.
quorum sanguinem Pilatus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015rb ; facsim., p. 189b} miscuit cum sacrificiis eorum.
marg.| QUORUM  SANGUINEM etc.  ALLEGO< RICE>. Corporalis mors Galileorum quorum sanguis sacrificiis est mixtus significat 'spiritualem mortem eorum qui non pure offerunt sacrificium', quorum oratio fit in peccatum sicut de Iuda est scriptum qui inter sacrificia dominici sanguinis proditionem cogitabat. Pilatus ergo sanguinem Galileorum cum sacrificiis miscet, quando diabolus eleemosynam vel aliud bonum invidia vel ambitione laudis vel qualibet alia peste commaculat, ut offerentibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189b} nihil proficiat.
Numérotation du verset Lc. 13,2 
Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint Rusch ] fuerunt Catena Weber
interl.| qui non ita sunt puniti
Numérotation du verset Lc. 13,3 
Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
interl.| hic aperte notat illos esse peccatores
marg.| OMNES  SIMILITER etc. Hoc impletum est post passionem Domini, quando Romani impenitentes Iudeos incipiendo a Galilea adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galileorum accessus non erat humano sanguine fedarentur.
Numérotation du verset Lc. 13,4 
Sicut4 illi decem et octo,
4 Sicut] Vel et CorS1 ( G. )
marg.| SICUT  ILLI  DECEM  ET  OCTO. Isti Hierosolymite sicut et Galilei, non soli peccatores fuerunt sed in terrorem reliquorum puniti sunt, qui ruina turris pressi significant 'Iudeos qui penitere noluerint cum suis menibus esse perituros'. Nec frustra decem et octo qui numerus apud grecos ex 'i' est et 'h' vel iota et eta exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Iesu incipit. Significat autem 'Iudeos hinc maxime perituros qui nomen salvatoris recipere noluerint'. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, que merito in Siloa, quia Siloa quod interpretatur 'missus' significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
5 Siloa Rusch ] Siloam Li448@ Weber , Sylea CorS1 Li448
interl.| peccatores
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
6 fuerint Rusch ] fuerunt Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 13,5 
Non dico vobis sed si
interl.| sed vos etiam
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis Rusch ] egeritis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,6 
Dicebat autem hanc similitudinem:
marg.| DICEBAT  AUTEM etc. Similitudo infructuose arboris, cui isti similes nisi peniteant cito sunt perituri et eradicandi. Cum ergo ficulnea alibi generaliter omnium hic Synagoge specialiter gestat typum. Sicut sterilis ficus foliis exuberans spe fructus possessorem deserit, sic doctores Synagoge operibus infecundis, iam in umbra legis gloriantes, subiectis nullum operis boni exemplum ministrant. In ficu loco floris quidam fructus crescunt qui aliis succrescentibus decidunt, remanent tamen quedam de illis qui clementiori aura silvestrem animum prioris suci exeuntes, ceteris specie et maturitate preferuntur. Sic antiquus Synagoge corruit populus, cuius loco de antique religionis pinguedine novus Ecclesie emergit populus, remanserunt tamen ex populo Israel apostoli qui ceteris prestiterunt.
Arborem fici
marg.| ARBOREM  FICI. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulnee succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulnee intelliguntur 'peccata'. Erant autem sub arbore fici tamquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: «Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis»a.
a Is. 9, 2.
marg.| Quod Adam et Eva fici foliis se tegentes, presentiam Domini vocantis declinabant transgressionis conscii, significat quod populus Iudeorum in adventu salvatoris qui eos vocaturus venerat, exutum se virtutibus cognoscens, probra conscientie formidans a Domino recessurus erat confusus verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus.
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
8 plantatam Rusch Weber ] plantam Catena
et venit
interl.| carne natus
querens fructum
interl.| operum non umbram verborum
marg.| QUERENS  FRUCTUM. “Vinea Domini Sabaoth domus Israel est”b, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum iussit excidi. In qua querit fructum non quia deesse nesciret, sed ostendit in figura, quia Synagoga iam fructum habere deberet. Nec ante tempus querit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei querit sed in Phariseis non reperit.
b Cf. Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vineam enim Domini exercituum... ».
in illa9 et non invenit.
9 illa Li448 Rusch Weber ] ea Li448@
Numérotation du verset Lc. 13,7 
marg.| DIXIT  AUTEM  AD  CULTOREM. Cultor vinee 'doctores sunt et apostoli' quorum precibus et monitis assidua plebi Dei cura suggeritur, quibus Dominus sepe de infructuosa gente {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015va ; facsim., p. 190a} Iudeorum conqueritur, quod per tres annos sue visitationis, id est in legalibus edictis, propheticis contestationibus, evangelii gratia negligens extiterit.
Ecce anni tres
marg.| ECCE  ANNI  TRES. Nullus in Synagoga per tres annos fructus esse potuit, quia neque tempore circumcisionis purificari poterant qui circumcisionem animi non querebant. Nec per legem sanctificabantur qui carnalia in lege tantum sequebantur, neque in gratia iustificabantur qui de peccatis penitere nolebant. Cum ergo merito essent excidendi, quod quidem factum est per Romanos, iubetur illis qui in circumcisione laborabant, ut succisionis cladem annuntiando penitentiam suggerant. Sed apostoli intelligentes etiam aliquos de populo Iudeorum sua vocatione posse salvari, orant ut differatur ultio dominice crucis.
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
interl.| annuntia quod perdituri sint locum et gentem pro quo servando Christum occiderunt et suos
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
interl.| Cur etiam temporali copia utitur?
marg.| UT  QUID  ETIAM etc. Potest per   terram sterili ficu occupatam iudaica plebs signari que noxia prepositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat. Unde: 'Ve vobis scribe et Pharisei quia clauditis regnum celorum ante homines'c.
c Mt. 23, 13: « Vae autem vobis scribe et Pharisei hypocrite, quia clauditis regnum caelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare ».
marg.| Terram occupat qui locum quem tenet bonis operibus non exercet qui exemplo pravitatis impedimentum prestat ceteris.
Numérotation du verset Lc. 13,8 
At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
10 ei Rusch ] illi Catena Weber
marg.| USQUE  DUM. Donec radicem infructuose mentis humiliem et presentium pressurarum et eterne damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est et increpatio dum mentem sibi demonstrat humiliat.
marg.| Novit cultor terram excolere qui novit vitia deprehendere. Intellexit duritiam et superbiam iudeorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda et superbientia ad humilitatem revocanda.
et mittam stercora
marg.| MITTAM  STERCORA etc. Id est malorum que fecit abominationem ad animum reducam et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exuscitem. Peccata enim carnis 'stercora' dicuntur que immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientia tangitur cogitationis memoria, et dum inde penitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.
Numérotation du verset Lc. 13,9 
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides Li448@ Rusch Weber ] excides Li448
12 illam Catena Rusch ] eam Weber
marg.| ET  SI  QUIDEM. Cum penitentie ordo exigeret ut apponeret reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subiunxit, sed suspendit sententiam. Cum vero adheret: Sin autem scilicet non fecerit fructum, continue iudicium venture damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.
Numérotation du verset Lc. 13,10 
Erat autem docens in Synagoga eorum
marg.| ERAT  AUTEM. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum querit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagoge nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitive Ecclesie sanatio, sub specie incurve mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reseruata quod mulier erecta.
sabbatis
marg.| SABBATIS. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum predicationis a temporalibus ad eterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.
Numérotation du verset Lc. 13,11 
et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
interl.| amorem terrenorum
marg.| ECCE  MULIER. Hec mulier non nisi post decem octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem eterne beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem que in decem preceptis continetur et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur.
annis decem13 octo
13 decem Rusch ] + et Catena Rusch
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015vb ; facsim., p. 190b} ANNIS  DECEMOCTO. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem significat qui per tres multiplicatus decemocto reddit et significat eos qui in tribus temporibus dominice visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Iudea a sue montis rectitudine curvata fuit que magis terrena quam celestia noverat operatur.
et erat inclinata
interl.| a rectitudine mentis
nec omnino poterat sursum respicere.
interl.| quia qui semper videt quod semper cogitat et ubi diu sponte persistit ibi etiam cum noluerit cadit coactus
Numérotation du verset Lc. 13,12 
Quam cum vidisset14 Iesus
14 vidisset Catena Rusch ] videret Weber
interl.| predestinando per gratiam
vocavit ad se
interl.| illustrando per doctrinam
marg.| VOCAVIT. 'Quos predestinavit hos et vocavit. Quos vocavit hos iustificavit. Quos autem iustificavit illos et magnificavit'd.
d Rm. 8, 30: « Quos autem predestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit quos autem iustificavit, illos et glorificavit ».
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset Lc. 13,13 
Et imposuit illi manus
interl.| spiritualibus donis adiuvando
et confestim erecta est
interl.| ad glorificandum Deum usque in finem perseverando in bonis operibus
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset Lc. 13,14 
interl.| ut emulator littere legis
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
15 curasset Rusch Weber ] + hominem Catena
marg.| QUIA  SABBATO. Deus ab operibus mundi sabbato requievite. Unde et Moyses sabbato a servili et noxia actione feriandum precepit, prefigurans tempus quo nostra secularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum huius rei etiam sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in sabbato non hominem curare sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.
e Cf. Gn. 2, 3.
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset Lc. 13,15 
Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
16 autem CorS1 (al.)] ergo CorS1 (G.)
17 Dominus - ad illum Rusch ] inv. Catena Weber
18 dixit Rusch ] et praem. Catena Weber
marg.| HYPOCRITE etc. Merito hypocritas, id est 'simulatores' vocat qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere cure pecoris.
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
19 sabbato Rusch Weber] in praem. Catena
marg.| NON  SOLVIT  BOVEM.  MYSTICE. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit presepe Domini sui, iudaicum et gentilem populum significant qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim estumque huius mundi per haustum dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Iudeis prenuntiat Dominus.
Numérotation du verset Lc. 13,16 
Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit Li448 Rusch Weber ] oportebat Li448@
21 a vinculo isto - solvi Rusch ] inv. Catena Weber
marg.| HANC  AUTEM etc. Filia Abrahe queque fidelis anima. Filia Abrahe 'ecclesia de utroque populo ad fidem collecta' que tempore legis et dominice resurrectionis impleto, per septiformam gratiam Spiritus sancti vincula longe captivitatis erupit, et sic idem est bovem vel asinum a presepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahe a vinculo noxie inclinationis erigi.f
f ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1506 sqq. : «filia abrahae est anima quaeque fidelis filia abrahae ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam spiritus sancti septiformem uincula longae captiuitatis erupit, nam et hoc modo fortasse mysterium sabbati decem que et octo annorum potest non inconuenienter intellegi. Idem est ergo mystice bouem uel asinum solutos a praesepio potum agi quod est filiam abrahae a uinculo noxiae inclinationis erigi ecclesiam uidelicet ex iudaeis gentibus que congregatam laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolui atque ad caelestia speranda sublimari». [MM2022]
Numérotation du verset Lc. 13,17 
Et cum hec diceret erubescebant omnes
marg.| ERUBESCEBANT  OMNES. Qui de dictis salvatoris erubescunt, ficulnee sterili se simules ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahe, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem.
adversarii eius
marg.| ADVERSARII. Scribe et Pharisei qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt.
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
marg.| OMNIS  POPULUS  GAUDEBAT. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium que excecatis Iudeis congregande sunt ad fidem per humilitatem. Unde et salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani   sinapis .
Numérotation du verset Lc. 13,18 
Dicebat ergo:
marg.| DICEBAT  ERGO. Quando quidem aderant gaudentes et glorificantes dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.
Cui simile est regnum Dei?
interl.| fides per quam venitur ad regnum
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13,19 
Simile est grano sinapis
interl.| scilicet pro fervore fidei vel quia venena dicitur expellere, id est omnia dogmata pravitatis
marg.| SIMILE  EST  GRANO etc. Granum   sinap is: res vilis et simplex sed si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo celorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur   grano sinapis , quia primo humilis et quasi abiecta et amari saporis, propter infirmitatem Christi et scandalum crucis, sed trita adversis, gratiam sue virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1016ra ; facsim., p. 191a} etiam post mortem predicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis quod accipiens Ioseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos: predicatores per totum mundum mittens in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant. 'Quod acceptum', quia Christi dona que ex divinitate nobis cum Patre tribuit ex humanitate nobiscum accepit. Unde: «Accepisti dona in hominibus»g.
g Ps. 67, 19.
interl.| acceptabile habens
homo
interl.| Deus in iusto vel iustus vir in corde suo granum predicationis fovet
misit in hortum suum et crevit
interl.| ubi crescunt germina virtutum
marg.| ET  CREVIT. Crevit in toto mundo vel in animo cuiusque fidelis, quia nemo repente fit perfectus. Crevit ergo predicatio, quia mentibus hominum quante virtutis esset innotuit.
et factum est in arborem magnam
interl.| ubi folia cum fructu et in cuius diversis sententus spirituales quiescunt qui pennis virtutum alta conscendunt
marg.| IN  ARBOREM  MAGNAM. Crescit, non sicut herbe que cito arescunt et corruunt, sed sicut arbor que longa annositate et opima fertilitate gaudet.
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
interl.| ut pro varietate morborum varia sit medicina
Numérotation du verset Lc. 13,20 
Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset Lc. 13,21 
Simile est fermento
interl.| caritas pro fervore vel sancta doctrina
quod acceptum
interl.| a gratia Dei vel sapientia Dei
mulier
interl.| sancta mater Ecclesia
marg.| QUOD  ACCEPTUM  MULIER etc. Mulier: Ecclesia cuius farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio, quasi mola superiore et inferiore conterimur ut unus panis multi simus22 in Christoh. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farine sata tria23 quia precipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute. Vel farine sata tria, ut spiritus24 anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se. Vel tres anime virtutes25 in unum redigantur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel Ecclesia fidem hominis farine sata tria26, miscet, id est credulitate Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit27 fermentatum, non nos ad triplicem Deum sed ad unius deitatis notitiam perducit.A i
h Cf. 1Cor. 10, 17.
i ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1578 sqq.: «Fermentum ergo dilectionem dicit quae feruefacit et excitat mentem. Mulierem uero illam filiam abrahae cui supra manus imposuit et confestim erecta glorificabat deum hoc est ecclesiam significat cuius farina nos sumus quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur ut iuxta apostolum unus panis unum corpus multi simus in christo. Abscondit ergo mulier fermentum dilectionis in farinae sata tria quia praecepit ecclesia ut diligamus dominum ex toto corde tota anima tota uirtute. Cui sub typo sarrae per abraham dicitur: accelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes. Possunt in farinae satis tribus etiam tres dominici seminis fructus tricesimus scilicet sexagesimus et centesimus intellegi, id est coniugatorum continentium uirginum». >>   Sedulius Scotus , In evangelium Matthaei, lib. 2, c. 13, v. 33, t. 2, p. 355.18 sqq. << Cf.   Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum , lib. 1, qu. 11, CCSL 44B, p. 14.3-7. [MM2020]
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
22 simus] sumus Cas574
23 sata tria] satis tribus Cas574
24 spiritus] + et Cas574
25 virtutes] virtutis Cas574
26 sata tria] satis tribus Cas574
27 in unum – fuerit] inv. Cas574
abscondit in farine sata tria
interl.| id est commendat hominibus de tribus Noe filiis originem ducentibus quos Ecclesia ad fidei unitate colligit
marg.| SATA  TRIA etc. Satum genus est mensure iuxta morem Palestine, modium et dimidium capiens.B j
j ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1576 sqq.: «Satum genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et dimidium modium capiens ». << =   Hieronymus, In Mt. , lib. 2, CCSL 77, p. 110.920. <Paral.> Glossa ordinaria in Mt. 13, 33 ; Lc. 13, 21. [MM2020]
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| Possunt in tribus satis illi dominici seminis fructus intelligi, tricesimus scilicet sexagesimus et centesimus, id est coniugatorum continentium et virginum. Vel sata tria, tria genera hominum: Noe, Daniel, Iob.
donec fermentaretur totum.
marg.| DONEC  FERMENTARETUR etc. Tamdiu caritas in mente28 recondita debet crescere29, donec totam mentem30 in sui perfectionem commutet, ut nihil preter Deum diligat et31 recolat quod hic accipitur 32 in alia vita perficitur33.C k
k ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1578 sqq.: «Et pulchre dicit eatenus absconditum in farina fermentum donec fermentaretur totum quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet donec totam mentem in sui perfectionem commutet ut nihil uidelicet praeter ipsam conditoris sui dilectionem diligere agere recolere anima possit. Quod hic quidem inchoari sed ibi habet perfici ubi cum sit deus omnia in omnibus omnes uno eodem que suae dilectionis igne calefacit ». [MM2020]
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
28 in mente Cas574 ] om. Rusch
29 debet crescere] inv. Cas574
30 totam mentem] inv. Cas574
31 et] om. Cas574
32 accipitur] incipitur Cas574
33 perficitur Rusch (cum Catena )] perficietur Cas574 cum Beda
Numérotation du verset Lc. 13,22 
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
marg.| ET  IBAT etc. Ubique indifferenter predicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus querens.
Numérotation du verset Lc. 13,23 
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
interl.| quia ille unus pro omnibus quesierat
Numérotation du verset Lc. 13,24 
Contendite intrare
interl.| ad vitam
marg.| CONTENDITE etc. Quasi diceret: vere pauci et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.
per angustam portam
interl.| labores et ieiunia tamen amantibus iugum suave estl
l Cf. Mt. 11, 30.
quia multi
interl.| salutis et amore premiorum provocati
dico vobis querent34 intrare et non poterunt.
34 querent Rusch ] querunt Catena Weber
interl.| itineris asperitate perterriti
Numérotation du verset Lc. 13,25 
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
marg.| CUM  INTRAVERIT  PATERFAMILIAS. Paterfamilias 'Christus cum ubique ex divinitate sit', illis iam intus esse dicitur, quos in celo presens sua visione letificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adiuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet   ostium cum reprobis locum penitentie tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a iustis segregati misericordiam quam contempserunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1016rb ; facsim., p. 191b} frustra implorabunt.
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1016rb ; facsim., p. 191b} et respondens dicet vobis:
marg.| INCIPIETIS  FORIS  STARE etc. Modo tempore misericordie contendite, quia tempore iudicii reprobis tollitur locus penitentie qui nunc aperitur cunctis pie querentibus.
Nescio vos unde sitis.
interl.| apud vos fidei et dilectionis mee caracterem non approbo
marg.| NESCIO  VOS etc. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia si aspiceret tenebre non essent.
Numérotation du verset Lc. 13,26 
Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
marg.| MANDUCAVIMUS  CORAM  TE  ET  BIBIMUS. Non festivitatum epulatio iuvat quem fidei pietas non commendat ; non scientia Scripturarum notum Deo facit quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Iudeis simpliciter intelligendum est qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: manducat coram Domino et bibit qui verbi pabulum avide suscipit. Unde quasi exponendo subiungitur:   In plateis nostris docuisti etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui reprobante iudice quod manducaverunt conqueruntur.
Numérotation du verset Lc. 13,27 
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
interl.| quasi hoc non sufficit
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset Lc. 13,28 
Ibi erit fletus et stridor dentium
marg.| IBI  ERIT  FLETUS  ET  STRIDOR etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi: 'Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium'm. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero penitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus qui hic de edacitate gaudebant. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur. Et nota per fletum qui est oculorum et stridorem dentium veram impiorum resurrectionem.
m Cf. Iob. 24, 19: « Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius ».
cum videritis Abraham35 Isaac36 Iacob
35 Abraham Rusch ] + et Catena Weber
36 Isaac Rusch ] + et Catena Weber
interl.| a quibus successionem carnis non fidei trahitis
et omnes prophetas
interl.| quiescentes
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13,29 
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
marg.| ET  VENIENT  AB  ORIENTE etc. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi subito ardescunt. Multi in seculo despecti in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi in futuro sunt damnandi. Vel gentiles qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, iudei execrandi.
Numérotation du verset Lc. 13,30 
Et ecce sunt novissimi qui erant37 primi
37 erant CorS1 Catena Rusch ] erunt CorS1 (Gr.) Weber
interl.| ut Iudas
et sunt primi qui erant38 novissimi.
38 erant Catena Rusch ] erunt Weber
interl.| ut latro
Numérotation du verset Lc. 13,31 
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
interl.| de Galilea ubi dominatur Herodes et transi in locum ubi non habet potestatem
quia Herodes vult te occidere39.
39 te occidere Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,32 
Et ait illis: Ite et40 dicite vulpi illi:
40 et Catena Rusch ] om. Weber
marg.| DICITE  VULPI  ILLI etc. Vulpes animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, numquam rectis itineribus incedens. Hec omnia hereticis quorum typum tenet Herodes congruunt, qui Christum, id est humilitatem christiane fidei in credentibus conantur extinguere.D n
n ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1682 sqq.: «Propter dolos et insidias herodem uulpem appellat quod plenum fraudis est animal et in fouea semper latere desiderans odore etiam taetro putens et numquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currens». <<   Ambrosius , Super Lucam, lib. 7, CCSL 14, lin. 328 sqq.: «Haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur». [MM2020]
D ¶Codd. : Cas574 Rusch
Ecce eicio demonia
interl.| ut homines sua peccata et errores damnent in quibus vixerunt
interl.| ut vivant secundum precepta mea que sunt vera sanitas
marg.| ECCE  EICIO  DEMONIA  ET  SANITATES. Quasi diceret: nec Herodes nec heretici quorum ipse figura est poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem eiicere demonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant et perficere sanitates ut secundum mea precepta vivant, postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam. Quando vero patiar, non sub Herode sed sub Pilato qui in Iudea dominatur patiar.
et cras et tertia die41 consummor.
41 die Catena Rusch ] om. Weber
interl.| et sic preparatos in resurrectione mecum glorificabo
Numérotation du verset Lc. 13,33 
Verumtamen oportet me
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1016va ; facsim., p. 192a} VERUMTAMEN  OPORTET  ME. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Hierusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur.
hodie et cras et sequenti die42 ambulare
42 die Rusch ] om. Weber
interl.| hec ambulatio ad litteram intelligitur qua ibat in Hierusalem
marg.| HODIE etc. Prima dies est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda concordare veritati moribus et vita. Tertia est ultima glorificatio.
quia non capit
interl.| absolute id est non convenit vel non capit Herodes
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,34 
Hierusalem, Hierusalem,
interl.| homines, non saxa. Plangit affectu patris
que43 occidis
43 que Rusch Weber] qui Catena
marg.| HIERUSALEM  HIERUSALEM  QUE. Ubi prophete mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato iuste ipsa destruetur cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo.
prophetas
interl.| Dominum prophetarum nuntiantes
et lapidas
interl.| duritia cordis a te repellis vel corporaliter ut Stephanum
eos qui mittuntur ad te,
interl.| hactenus ad te missi sunt
quotiens volui congregare
interl.| in unitate fidei
marg.| QUOTIENS  VOLUI  CONGREGARE etc. Ac si dicat: ego volui et tu noluisti et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti.
filios tuos
interl.| Patriarcharum heredes
marg.| FILIOS  TUOS etc. In hoc quod dicit: Quotiens volui congregare filios tuos etc., omnes retro prophetas a se missos testatur.
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
marg.| QUEMADMODUM  AVIS etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.
Numérotation du verset Lc. 13,35 
Ecce
interl.| in proximo
relinquetur44 vobis domus vestra deserta45.
44 relinquetur Rusch ] relinquatur Li448@ , derelinquetur Li448 , relinquitur Weber
45 deserta Catena Rusch ] om. Weber
marg.| DOMUS  VESTRA  DESERTA etc. Templum vel civitas, quia occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem.
Dico autem vobis, quia non videbitis me
interl.| post passionem
marg.| NON  VIDEBITIS  ME. Nisi penitentiam egeritis et confessi fueritis me filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis.
donec veniat
interl.| hora qua confiteamini Filium omnipotentis quem benedictum, id est a peccato immunem, misit Pater ad glorificandum suum nomen
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
marg.| Cum dicetis :   Benedictus . Hoc quidem turbe dixerunt Domino veniente Hierusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galileos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_13)

Notes :