Capitulum 21
Numérotation du verset
Lc. 21,1
Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua
in gazophylacium divites.
Numérotation du verset
Lc. 21,2
Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Numérotation du verset
Lc. 21,3
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit.
Numérotation du verset
Lc. 21,4
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei,
hec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.
Numérotation du verset
Lc. 21,5
Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum1 esset dixit:
1 ornatum
Rusch Weber
] exornatum
Catena
Numérotation du verset
Lc. 21,6
Hec que videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset
Lc. 21,7
Interrogaverunt autem illum dicentes: Preceptor, quando hec erunt et quod signum cum fieri incipient?
Numérotation du verset
Lc. 21,8
Qui dixit: Videte ne seducamini.
Multi enim venient in nomine meo
dicentes: Quia ego sum
et tempus
appropinquavit. Nolite ergo ire post illos.
Numérotation du verset
Lc. 21,9
Cum autem audieritis
prelia,
seditiones2
2 seditiones Rusch] et praem. Catena Weber
nolite terreri. Oportet enim3 primum hec fieri, sed nondum4 statim finis.
3 enim Rusch] om. Catena Weber
|
4 nondum
Catena Rusch
] non
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 21,10
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.
Numérotation du verset
Lc. 21,11
Et5 terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo
5 Et Catena
Rusch
]
om. Weber
et signa magna erunt.
Numérotation du verset
Lc. 21,12
Sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
Numérotation du verset
Lc. 21,13
Continget autem vobis in testimonium.
Numérotation du verset
Lc. 21,14
Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
Numérotation du verset
Lc. 21,15
Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Numérotation du verset
Lc. 21,16
Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte6 afficient ex vobis.
6 morte Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 21,17
Et eritis odio omnibus7 propter nomen meum
7 eritis odio - omnibus
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 21,18
et capillus de capite vestro non peribit.
Numérotation du verset
Lc. 21,19
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Numérotation du verset
Lc. 21,20
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Numérotation du verset
Lc. 21,21
Tunc
qui in Iudea sunt fugiant ad8 montes
8 ad
Rusch
] in Catena Weber
et qui in medio eius9 discedant et qui in regionibus non intrent in eam
9 eius
Rusch Weber
] + sunt
Catena
Numérotation du verset
Lc. 21,22
quia dies ultionis
hi sunt ut impleantur omnia que scripta sunta.
0 Cf. Is. 34, 8.
Numérotation du verset
Lc. 21,23
Ve autem pregnatibus et nutrientibus in illis diebus.
Erit enim pressura magna super10 terram et ira populo huic.
10 super Catena
Rusch
] supra Weber
Numérotation du verset
Lc. 21,24
Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Numérotation du verset
Lc. 21,25
Et erunt signa in sole et luna
et stellis et in terris
pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
Numérotation du verset
Lc. 21,26
Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione que supervenient universo orbi. Nam virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset
Lc. 21,27
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Numérotation du verset
Lc. 21,28
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Numérotation du verset
Lc. 21,29
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores,
Numérotation du verset
Lc. 21,30
cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est estas11.
11 est estas Rusch Weber Li448] inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 21,31
Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Numérotation du verset
Lc. 21,32
Amen dico vobis,
quia12 non preteribit
12 quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
generatio hec donec omnia fiant.
Numérotation du verset
Lc. 21,33
Celum
et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt13.
13 transibunt
Rusch
] transient
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 21,34
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et
superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset
Lc. 21,35
Tamquam laqueus enim superveniet
in omnes qui sedent super faciem omnis terre.
Numérotation du verset
Lc. 21,36
Vigilate itaque omni tempore orantes,
ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt et stare ante Filium hominis.
Numérotation du verset
Lc. 21,37
Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Numérotation du verset
Lc. 21,38
Et omnis populus manicabat
ad eum in templo audire eum.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Lc. 21,1
Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua
marg.|
RESPICIENS
AUTEM
VIDIT. Qui appetitores primatus et vane glorie cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.
in gazophylacium divites.
marg.|
IN
GAZOPHYLACIO etc. Gaza: divitie, phylaxe: servare, inde gazophylacium. Arca habens foramem desuper in qua mittebant sacerdotes donaria populi que congregabantur ad necessarios usus templi. Porticus etiam in qua arca servabatur gazophilacium dicebatur. Undea: «Hec locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo».
a Io. 8, 20.
marg.|
ALLEGORICE.
Divites
qui in
gazophylacium
munera mittunt sunt 'Iudei legis elati'. Vidua: Ecclesia, pro qua vir ipsius mortem pertulit, et in celi penetralibus ab oculis eius occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Hec pauper, quia superbiam et concupiscentias mundi abiecit que in
gazophylacium
minuta duo mittit, quia in conspectu divine maiestatis ubi nostri operis oblationes quasi certo numero consignate servantur, vel dilectionem Dei et proximi, vel fidei et operationis sue munera defert, que consideratione sue fragilitatis minuta, sed merito pie intentionis magis accepta quam cuncta superbientium Iudeorum opera.
Numérotation du verset
Lc. 21,2
Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
interl.|
non perpendit Deus quantum in eius sacrificio sed ex quanto proferatur
Numérotation du verset
Lc. 21,3
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit.
Numérotation du verset
Lc. 21,4
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei,
marg.|
EX
ABUNDANTIA. Iudeus ex abundantia mittit qui de iustitia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025vb ; facsim., p. 210b} presumens, ita orat apud seb: «Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines». Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit que omne quod innuit, non sui meriti sed divini muneris intelligit dicensc: «Deus propitius esto mihi peccatori».
b Lc. 18, 11.
c Lc. 18, 13.
hec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.
Numérotation du verset
Lc. 21,5
Et quibusdam dicentibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1025vb ; facsim., p. 210b} de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum1 esset dixit:
1 ornatum
Rusch Weber
] exornatum
Catena
marg.|
ET
QUIBUSDAM etc. Post oblationem vidue in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento littere occultantis, recondita sacramenta Ecclesie incipiant patescere. Curavit enim Deus civitem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret.
Numérotation du verset
Lc. 21,6
Hec que videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
interl.|
hoc quadragesimo secundo anno post passionem Domini factum est a Romanis
Numérotation du verset
Lc. 21,7
Interrogaverunt autem illum dicentes: Preceptor, quando hec erunt et quod signum cum fieri incipient?
marg.|
INTERROGAVERUNT. Quia laudantibus edificationes templi predixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Iacobus, Ioannes et Andreas separatim querunt tempus et signa predicte destructionis.
Numérotation du verset
Lc. 21,8
Qui dixit: Videte ne seducamini.
interl.|
ne quis persuadeat quasi hec mox sint ventura
Multi enim venient in nomine meo
interl.|
horum primus fuit Simon magus cui auscultabant omnes qui in samaria erant dicentes hic est virtus Dei magna
interl.|
ante horum completionem
marg.|
MULTI
ENIM
VENIENT
IN
NOMINE
MEO. Imminente Hierosolymorum excidio multi fuere principes qui se Christos esse et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum heresiarche multi prodierunt, qui inter ceteras falsitates diem Domini iustare predicabant quos et Apostolus redarguit.
dicentes: Quia ego sum
interl.|
de signis docet de tempore non putat intimandum
et tempus
interl.|
libertatis et pacis
appropinquavit. Nolite ergo ire post illos.
Numérotation du verset
Lc. 21,9
Cum autem audieritis
interl.|
ante excidium
prelia,
interl.|
que ad hostes
seditiones2
2 seditiones Rusch] et praem. Catena Weber
interl.|
que ad cives
marg.|
PRELIA
ET
SEDITIONES etc. Hec a passione Domini in Iudea abundaverunt quibus ne territi apostoli Hierusalem et Iudeam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.
nolite terreri. Oportet enim3 primum hec fieri, sed nondum4 statim finis.
3 enim Rusch] om. Catena Weber
4 nondum
Catena Rusch
] non
Weber
Numérotation du verset
Lc. 21,10
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.
interl.|
constat hec omnia contigissse tempore iudaice seditionis ante ultimam provincie eversionem
marg.|
TUNC
DICEBAT
ILLIS etc. Horum alia e celo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Surget gens, ecce perturbatio hominum. Terremotus, ecce respectus ire desuper.
Pestilentie
: inequalitas corporum.
Fames
: ecce sterilitas terre.
Terrores de celo
: ecce inequalitas aeris. Qui ergo in omnibus deliquerunt, in omnibus feriuntur.
Numérotation du verset
Lc. 21,11
Et5 terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo
5 Et Catena
Rusch
]
om. Weber
marg.|
MYSTICE.
Regnum adversus regnum
et pestilentia eorum quorum sermo ut cancer serpit, et fames audiendi verbum Dei, commotio terre, a vera fide separatio in hereticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes Ecclesie victoriam faciunt.
et signa magna erunt.
marg.|
ET
SIGNA
MAGNA
ERUNT. Hec etiam eo tempore impleta apud Iosephum invenitur, qui narrat stellam gladio simulem per annum supra Hierosolymam pependisse et currus equitesque armatos quadraginta diebus in aere debellas se, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse. Quo autem merito hec contigerint, subinfertur:
Sed ante hec omnia
etc.
Numérotation du verset
Lc. 21,12
Sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
interl.|
hec maxima causa fuit Iudeis quod post occissionem Domini nominis etiam eius precones et confessores impia crudelitate vexabent
Numérotation du verset
Lc. 21,13
Continget autem vobis in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026ra ; facsim., p. 211a} testimonium.
marg.|
CONTINGET
AUTEM
VOBIS etc. In testimonium eorum qui vel persequuntur vel vivendo non mutantur. Mors enim iustorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant: Quia viro tot terroribus auditis turbari poterant consolationem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026ra ; facsim., p. 211a} supponit:
Ponite ergo in cordibus
.
Numérotation du verset
Lc. 21,14
Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
interl.|
nolite terreri vos ad certamen acceditis sed ego prelior vos verba editis sed ego sum qui loquor
Numérotation du verset
Lc. 21,15
Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Numérotation du verset
Lc. 21,16
Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte6 afficient ex vobis.
6 morte Li448 Rusch Weber] om. Li448@
marg.|
A PARENTIBUS
ET
FRATRIBUS. Maius tormentum, cum aliquis ab illis patitur de quibus presumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amisse caritatis. Et quia dura sunt que predicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.
Numérotation du verset
Lc. 21,17
Et eritis odio omnibus7 propter nomen meum
7 eritis odio - omnibus
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 21,18
et capillus de capite vestro non peribit.
marg.|
ET
CAPILLUS. Quasi dicat: cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quandoquidem nec illud potest perire in vobis quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet capillus non dolet.
marg.|
ET
CAPILLUS. Non solum ossa vestra, id est fortia gesta vel dicta renumerabuntur, sed etiam capilli, id est cogitationes que de corde quasi de cerebro exeunt, apud iustum iudicem iusta mercede donabuntur. Unde prophetad: «Reliquie cogitationum diem festum agent tibi».
d Ps. 75, 11.
Numérotation du verset
Lc. 21,19
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.|
IN
PATIENTIA
VESTRA. Patientia radix et custos est omnim virtutum. In hac ergo animas que corpus possident possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patina est, aliena mala equanimitur perpeti, contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.
Numérotation du verset
Lc. 21,20
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
interl.|
hucusque ea que per quadraginta annos nondum fine adveniente futura erant hic finis desolationis que a Romanis facta est
Numérotation du verset
Lc. 21,21
Tunc
interl.|
id est tempore proximo ante obsidionem dum adhuc fugere licebit dum miles Romanus per Galileam et Samariam se diffundere ceperit
qui in Iudea sunt fugiant ad8 montes
8 ad
Rusch
] in Catena Weber
interl.|
qui extra sunt non fugiant in Hierusalem
et qui in medio eius9 discedant et qui in regionibus non intrent in eam
9 eius
Rusch Weber
] + sunt
Catena
marg.|
ET
QUI
IN
MEDIO. Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Iudea erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Iordanem in civitate Pella, donec desolatio Iudee impleretur habitasse.
Numérotation du verset
Lc. 21,22
quia dies ultionis
interl.|
dominici sanguinis
hi sunt ut impleantur omnia que scripta sunt10.
10 Cf. Is. 34, 8.
Numérotation du verset
Lc. 21,23
Ve autem pregnatibus et nutrientibus in illis diebus.
interl.|
quarum uteri vel manus filiorum sarcina pregravate fuge necessitatem impedirent
Erit enim pressura magna super11 terram et ira populo huic.
11 super Catena
Rusch
] supra Weber
marg.|
ERAT
12
ENIM
PRESSURA. Hec pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in eternum durabit. Unde post ordinem pressure, de misericordia subditur:
donec impleantur tempora nationum
.
12 Erat] sic
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 21,24
Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
marg.|
Donec impleantur.
Id est «donec plenitudo gentium intraverit et sic omnis Israel salvus»e et quasi ad solium proprie nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum et omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hec secundum Mattheum apostoli quesierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus eius et consummationis seculi:
Et erunt signa in sole et luna
.
e Rm. 11, 25-26.
Numérotation du verset
Lc. 21,25
Et erunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026rb ; facsim., p. 211b} signa in sole et luna
interl.|
sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
marg.|
ET
ERUNT. Hec de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatue, insolito clamore suscitate, lampades ornant, id est opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore iam instantem eterni discriminis exspectant eventum. Nam hactenus universus orbis absque timore iudicis acturus est. Unde Apostolusf:"Cum dixerint pax et securitas superueniet et repentinus interitus". Nec mirum si in exspectatione divini examinis qui in mundo floruerunt exarescent, si fides que sine operibus irruerat emarcescet, nam virtutes celorum movebuntur, angelice potestates tremunt adventum iudicis. Unde Iobg: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026rb ; facsim., p. 211b} 'Columne celi contremiscunt et pavent adventum eius'.
f Cf. 1Th. 5, 1-3: « De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient ».
g Cf. Iob. 26, 11: « Columne celi contremiscunt, et pavent ad nutum eius ».
et stellis et in terris
interl.|
hoc tempore Antichristi quando erit tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi neque fiet
pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
interl.|
prenuntiat hoc quod Ioannes inter cetera seculi mutabilia mare habiturum conspexit
marg.|
SONITUS
MARIS. Appropinquante extremo iudicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur, maxima celi luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et tremunt.
Numérotation du verset
Lc. 21,26
Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione que supervenient universo orbi. Nam virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset
Lc. 21,27
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
marg.|
ET
TUNC
VIDEBUNT. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad eius patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hec dicta sunt, mox a consolationem electorum supponit. His autem fieri, id est cum plage crebrescunt, cum terror iudicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita vestra, exhilarate corda vestra, quia dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quesistis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur:
Videte ficulneam
.
Numérotation du verset
Lc. 21,28
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Numérotation du verset
Lc. 21,29
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores,
marg.|
VIDETE
FICULNEAM. Regnum Dei estati comparat, quia tunc meroris nostri nubila transibunt et eterni dies vite sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina estas cognoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hic germinat, ut quecumque germinaverit cladibus consumat.
Numérotation du verset
Lc. 21,30
cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est estas13.
13 est estas Rusch Weber Li448] inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 21,31
Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Numérotation du verset
Lc. 21,32
Amen dico vobis,
interl.|
et que dico sub certamine exspectate
quia14 non preteribit
14 quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
interl.|
de mortalitate ad immortalitatem
generatio hec donec omnia fiant.
interl.|
id est omne humanum genus vel gens Iudeorum que non deficiet donec veniat dies iudicii
Numérotation du verset
Lc. 21,33
Celum
interl.|
aereum non ethereum
et terra transibunt,
marg.|
CELUM
ET
TERRA etc. Nihil in corporum natura celo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint iam omnino non sunt, neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo:
Celum et terra transibunt
, quasi omne quod apud vos durabile et sine mutatione est ad eternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus qui transit, sententias manentes exprimit.
verba autem mea non transibunt15.
15 transibunt
Rusch
] transient
Catena Weber
interl.|
innovabuntur deposita priori forma permanente autem substantia unde dicitur terra in eternum stat
marg.|
VERBA
AUTEM
MEA
NON
TRANSIBUNT. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapule et ebrietati et secularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis iudicii. De quibus diciturh:"Cum dixerint pax et securitas superveniet repentinus interitus".
h Cf. 1Th. 5, 1-3: « De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint: Pax et securitas ; tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient ».
Numérotation du verset
Lc. 21,34
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et
interl.|
et ideo
superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset
Lc. 21,35
Tamquam laqueus enim superveniet
interl.|
insperatus et perpetuo retinens quod semel ceperitA
in omnes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026va ; facsim., p. 212a} qui sedent super faciem omnis terre.
interl.|
quibus placent illecebre huius mundiB
Numérotation du verset
Lc. 21,36
Vigilate itaque omni tempore orantes,
interl.|
non quibusdam certis diebus vel horis16
C
16 diebus vel horis] temporibus vel horis vel diebus
To124
ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt et stare ante Filium hominis.
marg.|
hec est summa beatitudinis in presentia iudicis sui securum consistereD
Numérotation du verset
Lc. 21,37
Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1026va ; facsim., p. 212a}
ERAT
AUTEM etc. Quod verbo docuit, exemplo astruit. Qui ante universale iudicium et singulorum incertum exitum, voluptatibus et curis seculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrine, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera iuste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam prebemus. Noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus. Et ad nos audiendos populos manicat, cum vel obscuris operibus tenebrarum, vel Dei gratia victis nebulis pressurarum sicut in die honeste ambulantes, nos filios lucis imitantur.
Numérotation du verset
Lc. 21,38
Et omnis populus manicabat
interl.|
id est mane ire accelerabat
ad eum in templo audire eum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_21)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_21)
Notes :