Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 

Una
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
Numérotation du verset Lc. 24,2 

et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Numérotation du verset Lc. 24,3 

Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset Lc. 24,4 

Et factum est dum mente1 consternate essent de isto
1 mente Li448 Rusch Weber] om. Li448@
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Numérotation du verset Lc. 24,5 

Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas: Quid queritis viventem
cum mortuis?
Numérotation du verset Lc. 24,6 

Non est hic
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilea esset
Numérotation du verset Lc. 24,7 

dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset Lc. 24,8 

Et recordate sunt verborum eius.
Numérotation du verset Lc. 24,9 

Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim2 et ceteris omnibus.
2 undecim Rusch Weber ] duodecim Catena
Numérotation du verset Lc. 24,10 

Erat autem Maria Magdalena3
3 Magdalena Rusch ] Magdalene Catena Weber
et Ioanna
et Maria Iacobi
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
Numérotation du verset Lc. 24,11 

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt4 illis.
4 crediderunt Rusch ] credebant Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,12 

Petrus autem surgens
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 24,13 

Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus.
Numérotation du verset Lc. 24,14 

Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset Lc. 24,15 

Et factum est dum fabularentur et secum quererent
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
Numérotation du verset Lc. 24,16 

Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset Lc. 24,17 

Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis5 tristes?
5 estis] estise cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,18 

Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus?
Numérotation du verset Lc. 24,19 

Quibus ipse dixit6: Que? Et dixerunt7: De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
6 Quibus ipse dixit Rusch ] quibus ille dixit Li448 Weber , om. Li448@ |
7 dixerunt Rusch Weber ] + ei Catena |
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Numérotation du verset Lc. 24,20 

et quomodo tradiderunt eum8 summi sacerdotes9 et principes nostri in damnationem10 mortis et crucifixerunt eum.
8 tradiderunt eum Catena Rusch ] inv. Weber |
9 sacerdotes Li448@ Rusch ] sacerdotum Weber |
10 damnationem Li448 Rusch Weber ] condamnationem Li448@ |
Numérotation du verset Lc. 24,21 

Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est11 hodie quod12 hec facta sunt.
11 est CorS1 Catena Rusch ] om. Weber |
12 quod] ex quo CorS1 (al. non hab. EX sed grecus habet) Cor3 (gr.) |
Numérotation du verset Lc. 24,22 

Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Lc. 24,23 

Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset Lc. 24,24 

Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
Numérotation du verset Lc. 24,25 

Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
Numérotation du verset Lc. 24,26 

Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?
Numérotation du verset Lc. 24,27 

Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset Lc. 24,28 

Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
Numérotation du verset Lc. 24,29 

Et coegerunt13 illum dicentes: Mane nobiscum, Domine14, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
13 coegerunt Li448 Rusch Weber ] congregaverunt praem. Li448@ |
14 Domine Rusch ] om. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 24,30 

Et factum est dum recumberet cum eis15, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
15 eis Rusch ] illis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,31 

Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
Numérotation du verset Lc. 24,32 

Et dixerunt ad invicem:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
Numérotation du verset Lc. 24,33 

Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt16 congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
16 invenerunt ΩJ Catena Rusch ] viderunt Weber
Numérotation du verset Lc. 24,34 

dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
Numérotation du verset Lc. 24,35 

Et ipsi narrabant17 que gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
17 narrabant ΩJ Rusch Weber ] narraverunt Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,36 

Dum autem hec18 loquuntur19, stetit Iesus20 in medio eorum et dixit21 eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
18 autem hec ΩJ Rusch ] inv. Catena Weber |
19 Dum... loquuntur] Hec autem hiis loquentibus ipse CorS1 (G. sic hab.) =Cor3 (gr.) |
20 stetit Iesus Rusch ] inv. CorS1 Cor3 ΩJ Catena Weber |
21 dixit ΩJ Catena Rusch ] dicit Weber |
Numérotation du verset Lc. 24,37 

Conturbati vero et conterriti existimabant22 se spiritum23
22 existimabant CorS2 ] estimabant CorS2 (alia cor<rectio>ne) |
23 spiritum (ſṕm) Li448 Rusch Weber ] ipsum (ıṕm) Li448@ |
videre.
Numérotation du verset Lc. 24,38 

Et dixit eis: Quid turbati estis
et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Numérotation du verset Lc. 24,39 

Videte manus meas et pedes24, quia ego ipse25 sum. Palpate et videte,
24 pedes Rusch ] + meos CorS1 (sic hab. G.) Cor3 (gr.) ΩJ |
25 ego ipse Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber |
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Numérotation du verset Lc. 24,40 

Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
Numérotation du verset Lc. 24,41 

Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
Numérotation du verset Lc. 24,42 

At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Numérotation du verset Lc. 24,43 

Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,44 

Et dixit ad eos26: Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
26 eos  Rusch Weber ] illos Catena
quoniam necesse est impleri omnia
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me.
Numérotation du verset Lc. 24,45 

Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Numérotation du verset Lc. 24,46 

Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Numérotation du verset Lc. 24,47 

et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
Numérotation du verset Lc. 24,48 

Vos autem
estis testes horum.
Numérotation du verset Lc. 24,49 

Et ego mittam27
27 mittam Rusch ] mitto Li448@ Weber
promissum Patris mei in vos.
Vos autem sedete
in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
Numérotation du verset Lc. 24,50 

Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,51 

Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset Lc. 24,52 

Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
cum gaudio magno.
Numérotation du verset Lc. 24,53 

Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum28.
28 Deum Catena Rusch ] + Amen Weber
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT29.
29 Evangelium ... explicit Rusch ] Explicit Evangelium secundum Lucam Weber , om. Catena

Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 
Una
interl.| id est prima
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
marg.| UNA  AUTEM  SABBATI etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est una dies a die sabbati vel sabbatorum que nunc dominica dicitur. Quod   valde mane   mulieres ad monumentum venerunt , magnus fervor caritatis querendi et inveniendi Dominum ostenditur.
marg.| MYSTICE. Exemplum datur ut illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata que deferunt odorem virtutum et suavitatem orationum cum quibus altari propinquare debemus significat.
Numérotation du verset Lc. 24,2 
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
marg.| LAPIDEM  REVOLUTUM. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi que velo littere tegebantur. Lex in lapide scripta esta, cuius ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur quia «et si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam non novimus»b. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.
a Cf. Ex. 31, 18.
b 2Cor. 5, 16.
Numérotation du verset Lc. 24,3 
Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset Lc. 24,4 
Et factum est dum mente1 consternate essent de isto
1 mente Li448 Rusch Weber] om. Li448@
marg.| MENTE  CONSTERNATE. Mente consternantur, quia et lapidem immense magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut temptato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Numérotation du verset Lc. 24,5 
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
marg.| DECLINARENT  VULTUM. Nota quod nec sancte mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur. Unde mos cepit in Ecclesia pascali tempore non flecti genua in oratione sed vultu in terram declinato orare. Exemplo mulierum, cum aproppinquamus mysteriis celestibus, cum gaudia supernorum civium contemplamur, ad conspectum angelorum debemus vultum in terram humiliter declinare, nos terram et pulverem esse recolentesc.
c Cf. Gn. 3, 19.
dixerunt ad illas: Quid queritis viventem
interl.| iam resuscitatum a mortis
cum mortuis?
interl.| id est in monumento qui locus est proprie mortuorum
Numérotation du verset Lc. 24,6 
Non est hic
interl.| presentia corporis
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilea esset
marg.| RECORDAMINI  QUALITER. Die tertia sicut ex hoc loco habemus inter discipulos {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030va ; facsim., p. 220a} etiam feminis que eum sequebantur, Dominus resurrecturum se predixit. Parasceve hora nona expiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem sue simple mortis, que tantum in carne erat, tenebris duple nostre mortis que in corpore erat et anima, opposuit et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.
Numérotation du verset Lc. 24,7 
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030va ; facsim., p. 220a} hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset Lc. 24,8 
Et recordate sunt verborum eius.
marg.| ET  RECORDATE. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum que de sua dispensatione prefatus erat, sic nos inter dominice passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.
Numérotation du verset Lc. 24,9 
Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim2 et ceteris omnibus.
2 undecim Rusch Weber ] duodecim Catena
marg.| NUNTIAVERUNT. Sicut in principio mulier auctor culpe viro fuit, vir executor fuit erroris, ita nunc que mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, que culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam predicandi non habet inferior sexus et ad exequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.d
d ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 24, CCSL 120, lin. 1978 sqq.: « Sicut in principio mulier auctor culpae uiro fuit uir exsecutor erroris ita nunc quae prior mortem gustauerat resurrectionem prior uidit et ne perpetui reatus apud uiros obprobrium sustineret quae culpam uiro transfuderat transfudit et gratiam. Erat autem maria magdalene et iohanna et maria iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec. Maria magdalene ipsa est soror lazari quae unxit dominum unguento iohanna uxor chuza procuratoris herodis de quibus supra lectum est. Maria iacobi mater est iacobi minoris et ioseph ut marcus euangelista dicit soror matris domini, unde et ipse iacobus frater domini meruit uocari». [MM2020]
Numérotation du verset Lc. 24,10 
Erat autem Maria Magdalena3
3 Magdalena Rusch ] Magdalene Catena Weber
interl.| ipsa est soror Lazari que unxit Dominum unguentoe
e ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 24, CCSL 120, lin. 1285: «Maria magdalene ipsa est soror lazari quae unxit dominum unguento iohanna uxor chuza procuratoris herodis de quibus supra lectum est». [MM2020]
et Ioanna
interl.| «uxor Chuze procuratoris Herodis»f
f Lc. 8, 3.
et Maria Iacobi
interl.| mater Iacobi minoris et Ioseph soror matris Domini unde Iacobus frater Domini dicitur g h
g Cf. Gal. 1, 19.
h ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 24, CCSL 120, lin. 1987 sqq.: «Maria iacobi mater est iacobi minoris et ioseph ut marcus euangelista dicit soror matris domini, unde et ipse iacobus frater domini meruit uocari». [MM2020]
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
Numérotation du verset Lc. 24,11 
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt4 illis.
4 crediderunt Rusch ] credebant Catena Weber
marg.| CREDIDERUNT. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit. Nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, que dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?
Numérotation du verset Lc. 24,12 
Petrus autem surgens
marg.| PETRUS  AUTEM  SURGENS. Ioannes commemorat quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Ioannes inclinans se vidit linteamina nec introiviti. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Ioannes tacet. Post vero ingressum, ut diligentius interiora dinosceret, ingressum tamen antequam Ioannes intraret.
i Cf. Io. 20, 2-5.
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 24,13 
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
marg.| STADIORUM  SEXAGINTA. Stadium est octava pars milliarii et ideo sexaginta stadiis septem millia passuum et quingentos significat. Quod spatium eis congruit qui de morte et sepultura Domini certi gradiebantur, de resurrectione dubii. Nam resurrectionem que post septimam sabbati facta est, octavo numero continere nullus ambigit. Discipuli ergo qui de Deo loquentes incedunt, sextum milliarium cepti itineris compleverant, quia illum sine querela viventem usque ad mortem quam sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverant et septimam, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Sed de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam iam celebrate resurrectionis perfecte non credebant.
nomine Emmaus.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030vb ; facsim., p. 220b} NOMINE  EMMAUS. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palestine que post expugnationem Iudee sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Numérotation du verset Lc. 24,14 
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset Lc. 24,15 
Et factum est dum fabularentur et secum quererent
marg.| DUM  FABULARENTUR. Loquentes de se Dominus approprinquans comitatur ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat et quod se promiserat facturum impleatj: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum».
j Mt. 18, 20.
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
marg.| APPROPINQUANS  AUTEM 5 etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant et tamen dubitabant, sic ipse foris et presens adest, et quis sit non ostendit. De se ergo loquentibus presentiam exhibet sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.
5 autem] sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,16 
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset Lc. 24,17 
Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030vb ; facsim., p. 220b} quos confertis ad invicem ambulantes et estis6 tristes?
6 estis] estise cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,18 
Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus?
marg.| PEREGRINUS  ES etc. Peregrinum putant quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis iam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat.
Numérotation du verset Lc. 24,19 
Quibus ipse dixit7: Que? Et dixerunt8: De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
7 Quibus ipse dixit Rusch ] quibus ille dixit Li448 Weber , om. Li448@
8 dixerunt Rusch Weber ] + ei Catena
marg.| VIR  PROPHETA. Prophetam et magnum fatentur filium Dei tacent, vel quia nondum perfecte credunt, vel si credunt timent tradi in manus Iudeorum, nescientes cum quo loquuntur.
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Numérotation du verset Lc. 24,20 
et quomodo tradiderunt eum9 summi sacerdotes10 et principes nostri in damnationem11 mortis et crucifixerunt eum.
9 tradiderunt eum Catena Rusch ] inv. Weber
10 sacerdotes Li448@ Rusch ] sacerdotum Weber
11 damnationem Li448 Rusch Weber ] condamnationem Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,21 
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est12 hodie quod13 hec facta sunt.
12 est CorS1 Catena Rusch ] om. Weber
13 quod] ex quo CorS1 (al. non hab. ex sed grecus habet) Cor3 (gr.)
interl.| promissam resurrectionem tacent timentes eum cui loquebantur
marg.| NOS  AUTEM  SPERABAMUS etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illam redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant et ex hoc tristes incedebant.
Numérotation du verset Lc. 24,22 
Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
marg.| TERRUERUNT  NOS. Merito dicuntur terruisse eos quibus de non invento corpore plus mestitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur afferunt.
Numérotation du verset Lc. 24,23 
Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset Lc. 24,24 
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
marg.| ABIERUNT  QUIDAM etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas:   Quidam ex nostris abierunt ad monumentum etc., intelligendum est quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.
Numérotation du verset Lc. 24,25 
Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
marg.| O STULTI  ET  TARDI  CORDE. Hic14 gemina15 humiliandi necessitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec adimplenda que novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophete de Christo locuti sunt et eum per passionem et16 gloriam intraturum17 predixerant18, quomodo gloriatur se esse christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent19 investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones20 attingere21 desiderat?A k
k ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 24, CCSL 120, lin. 2090 sqq. = Homelia 62 (inc. « Stadium quo Graeci », Lc. 24, 13, feria II Paschae) PL 94, 428C = BAV, Reg. 307, f. 94ra-b : « Nam si moyses et omnes prophetae christum locuti sunt et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse christianos qui iuxta uirium suarum modulum neque scripturas qualiter ad christum pertineant inuestigare neque ad gloriam quam cum christo habere cupiunt per passiones tribulationum desiderant attingere? » [MM2020]
A ¶Codd. : Cas574 (477r) Md044v (t. 14, f. 120v )  ; P15536 ( 114rb ) ; Rusch
14 Hic] Hec Md044
15 gemina] + nos P15536
16 et] + in Md044
17 intraturum] adintraturum P15536
18 predixerant] predixerunt Cas574 Md044 P15536
19 pertinent] pertinet Md044
20 passiones] passionem P15536
21 attingere] contingere Cas574 P15536
Numérotation du verset Lc. 24,26 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031ra ; facsim., p. 221a} Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?
Numérotation du verset Lc. 24,27 
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset Lc. 24,28 
Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031ra ; facsim., p. 221a} ET  IPSE  SE  FINXIT. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a caritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, immo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi sed etiam trahendi.
Numérotation du verset Lc. 24,29 
Et coegerunt22 illum dicentes: Mane nobiscum, Domine23, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
22 coegerunt Li448 Rusch Weber ] congregaverunt praem. Li448@
23 Domine Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,30 
Et factum est dum recumberet cum eis24, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
24 eis Rusch ] illis Catena Weber
marg.| FREGIT  ET  PORRIGEBAT. Quem in expositione Scripture non   cognoverunt , in fractione panis noverunt quia non auditores legis sed factores iustificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
Numérotation du verset Lc. 24,31 
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
marg.| APERTI  SUNT  OCULI. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis. Unde subditur:   Et dixerunt ad invicem :   Nonne cor nostrum ardens erat in nobis etc.
marg.| MYSTICE. Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis eius, id est Ecclesie, cuius unitatem commendat Apostolus in sacramento panis dicensl: «Unus panis unum corpus multi sumus». Cum ergo panem benedictum porrigit aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat ne agnosceretur Iesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus, donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici ut possit Christus agnosci.
l 1Cor. 10, 17.
Numérotation du verset Lc. 24,32 
Et dixerunt ad invicem:
interl.| iam certi de resurrectione
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
marg.| ARDENS  ERAT. Exaudito sermone, corprius torpore incredulitatis et timoris frigidum, igne sancti Spiritus est accensum, ut iam superno desiderio ardeat et ad credendam veritatem se extendat. Quot preceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
Numérotation du verset Lc. 24,33 
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt25 congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
25 invenerunt ΩJ Catena Rusch ] viderunt Weber
Numérotation du verset Lc. 24,34 
dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
interl.| primo omnium virorum apparuit Petro quod et si non dicit evangelista quando vel ubi factum tamen quia factum sit non tacet.
marg.| SURREXIT  DOMINUS  VERE. Iam fama erat quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro cui apparuerat, hec loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via, quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Iudeorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
Numérotation du verset Lc. 24,35 
Et ipsi narrabant26 que gesta erant in via et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031rb ; facsim., p. 221b} quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
26 narrabant ΩJ Rusch Weber ] narraverunt Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,36 
Dum autem hec27 loquuntur28, stetit Iesus29 in medio eorum et dixit30 eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
27 autem hec ΩJ Rusch ] inv. Catena Weber
28 Dum... loquuntur] Hec autem hiis loquentibus ipse CorS1 (G. sic hab.) =Cor3 (gr.)
29 stetit Iesus Rusch ] inv. CorS1 Cor3 ΩJ Catena Weber
30 dixit ΩJ Catena Rusch ] dicit Weber
marg.| STETIT  IESUS  IN  MEDIO etc. Hec ostensio est illa de qua Ioannes aitm:"Cum sero esset die, id est venit Iesus et stetit in medio eorum et dixit eis: Pax vobis". Quod vero dicit Ioannes Thomam non fuisse cum illisn, cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos et eos qui cum eis erant, intelligendum est quod Thomas inde exisset, antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
m Cf. Io. 20, 19: « Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli propter metum Iudeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: Pax vobis ».
n Cf. Io. 20, 24.
Numérotation du verset Lc. 24,37 
Conturbati vero et conterriti existimabant31 se spiritum32
31 existimabant CorS2 ] estimabant CorS2 (alia cor<rectio>ne)
32 spiritum (ſṕm) Li448 Rusch Weber ] ipsum (ıṕm) Li448@
interl.| non carnemB
videre.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031rb ; facsim., p. 221b} SPIRITUM  VIDERE etc. Noverant discipuli fuisse verum hominem sed postquam mortuus est, non credunt tertio die33 potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit34 in passione, sed hunc errorem aufert Dominus.C o
o ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, cap. 24, CCSL 120, p. 2181 sqq. = PL 92, 628D = BAV, Reg. 307, f. 94va : « Et illi quidem Manichei numquam credunt iesum fuisse hominem, discipuli autem nouerant hominem cum quo tanto tempore fuerant conuersati. Sed postea quam mortuus est quod nouerant quando crederent hoc potuisse resuscitari quod potuit mori? apparuit ergo oculis ipsorum talis qualem illum nouerant, et non credentes tertio die potuisse ueram carnem de sepulchro resurgere putauerunt se spiritum uidere. Error iste apostolorum secta est Manicheorum».
33 tertio die Md044v Rusch ] tertia die P15536
34 emisit Md044v Rusch ] misit P15536
Numérotation du verset Lc. 24,38 
Et dixit eis: Quid turbati estis
marg.| QUID  TURBATI  ESTIS. Credebant apostoli sed tamen turbantur. Primo quia paucorum opinionem sententia maioris partis excludit. Denique quia Petrus etsi crederet resuscitatum, turbari potuit quod clausis ianuis Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit.
et cogitationes ascendunt in corda vestra?
marg.| COGITATIONES  ASCENDUNT. False non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
Numérotation du verset Lc. 24,39 
Videte manus meas et pedes35, quia ego ipse36 sum. Palpate et videte,
35 pedes Rusch ] + meos CorS1 (sic hab. G.) Cor3 (gr.) ΩJ
36 ego ipse Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
marg.| PALPATE  ET  VIDETE. Multis documentis persuadet resurrectionem prebendo se, et oculis videndum et manibus contrectandum. Qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum sue vel nostre resurrectionis significat in qua corpus nostrum et subtile erit per effectum spiritualis potentie et palpabile per veritatem nature.
marg.| Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit et palpabile eiusdem nature ut informet ad fidem et incorruptibile alterius glorie, ut invitet ad premium.
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Numérotation du verset Lc. 24,40 
Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
marg.| OSTENDIT  EIS etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret quas cicatrices et tunc servavit et in iudicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis instruendam. Deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat. Tertio ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis insinuat iudiciis. Sed postremo ut in iudicio quam iuste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victorie sue circumferat triumphum.
Numérotation du verset Lc. 24,41 
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
marg.| HABETIS  HIC  ALIQUID. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi sed37 convesci voluit, non quod38 vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius39 calens, iIlla indigentia iste potentia.D
D ¶Codd. : Cas574 (479ra) Rusch
37 sed] + et Cas574
38 quod] quidem Cas574?
39 solis radius] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 24,42 
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
marg.| PISCIS  ASSIS. Piscis assus ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. ‘Favus mellis’ in cera, id est divinitas in humanitate. In huius mellis commestione significatur quia illos in corpore suo ad eternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore interne dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur illic vera dulcedine satiabuntur.
Numérotation du verset Lc. 24,43 
Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
marg.| ET  CUM  MANDUCASSET. Omnes ambages aufert {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031va ; facsim., p. 222a} visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos lucidificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.
Numérotation du verset Lc. 24,44 
Et dixit ad eos40: Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
40 eos  Rusch Weber ] illos Catena
interl.| in eadem mortali carne
quoniam necesse est impleri omnia
interl.| scilicet hec verba
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031va ; facsim., p. 222a} de me.
Numérotation du verset Lc. 24,45 
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
marg.| TUNC  APERUIT. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt intelligant. Deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesie unitatem:   et predicari in nomine eius penitentiam etc.
Numérotation du verset Lc. 24,46 
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
marg.| OPORTEBAT  CHRISTUM  PATI.41   Oportebat ut ministri qui penitentiam et remissionem peccatorum42 erant predicaturi in omnes gentes43, ab Hierosolymis inciperent44. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei et45 quia eorum est adoptio filiorum et gloria et46 testamenta et47 legislatio, sed ideo etiam48 ut gentes variis erroribus et facinoribus implicite49, hoc maxime indicio divine pietatis50 ad spem venie provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, venia relaxatur.E p
p ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 24, CCSL 120, lin. 2353 sqq.: «Et merito sic scriptum est inter cetera dominicae pietatis sacramenta et sic   oportebat ut ministri sermonis qui in nomine christi crucifixi et resuscitati a mortuis paenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi ab hierosolimis inciperent non solum quia credita sunt illis eloquia dei quia eorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa quia eorum patres et ex his christus secundum carnem qui est super omnia deus benedictus in saecula uerum etiam ut gentes quae uariis erant erroribus et facinoribus implicatae hoc maxime diuinae pietatis indicium et spem impetrandae ueniae prouocaret quod eis quoque qui filium dei crucifixerunt non tantum ueniam reatus a patre sed et uitae aeternae gaudium uiderent esse donatum ». [MM2020]
41 Oportebat Christum pati] om. codd.
42 peccatorum ] om. Rusch
43 erant predicaturi in omnes gentes] erant in omnes gentes predicaturi Md044v P15536 , predicaturi erant in omnes gentes Cas574
44 ab Hierosolymis - inciperent ] inv. Rusch
45 et] vel Cas574
46 et] om. P15536
47 et] om. Cas574
48 etiam] om. Cas574
49 implicite] + vel implicate Md044v
50 pietatis] + quod filium Dei crucifixerunt Cas574
Numérotation du verset Lc. 24,47 
et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
interl.| non in una tantum gente Iudeorum vel in aliqua parte terrarum
Numérotation du verset Lc. 24,48 
Vos autem
interl.| qui vidistis et audistis
estis testes horum.
interl.| que predicanda sunt
Numérotation du verset Lc. 24,49 
Et ego mittam51
51 mittam Rusch ] mitto Li448@ Weber
interl.| ut sufficatis ad testandum mittam vobis auxilium
promissum Patris mei in vos.
interl.| Spiritus sancti gratiam
Vos autem sedete
marg.| VOS  AUTEM  SEDETE. Postquam discipulos de virtute predicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit dicens:   Vos autem sedete in civitate , ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti predicare ante tempus presumant. 'In civitate sedet', qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.
in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031vb ; facsim., p. 222b} civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
Numérotation du verset Lc. 24,50 
Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
marg.| EDUXIT  AUTEM  EOS. Pretermissis omnibus que per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite coniungit novissimum quo ascendit in celum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit   in Bethaniam que 'domus obedientie' dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Et quia eadem villa in latere montis Oliveti est posita, quia obedientis Ecclesie domus apostolico digna hospitio, non alibi quam in latere summi montis, id est Christi, fundamenta fidei, spei, et caritatis locavit, de quo latere sacramentum sanguinis et aque {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031vb ; facsim., p. 222b} quibus nascatur et nutriatur, gaudet emanasse. De cuius vertice, id est deitate, spiritualis unctionis munera desiderat, lucis et pacis promissa exspectat. Deinde, quia Bethania iuxta Hierusalem quasi stadiis quindecim erat, iste numerus propter septem et octo, quibus constat, Scripturarum mysteriis accommodus. Vel vitam que nunc est et futuram, vel vetus et Novum Testamentum, vel sabbatum animarum in futuro et carnis resurrectionem continet. Et ideo quibus utriusque Testamenti scientiam aperuit quos omnem vivendi et sperandi regulam edocuit, eos quindecim stadiis in locum quo eis benediceret et precepta docendi traderet eduxit. Recte quindecim stadiis locum ascensionis a loco passionis secrevit, ut omnes pro se vel mori vel vivere cupientes et primum quiescendi post mortem et in fine a mortuis resuscitandi desiderio pariter et amore firmaret.
Numérotation du verset Lc. 24,51 
Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset Lc. 24,52 
Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
interl.| ubi promissionem Patris iussi sunt exspectare
cum gaudio magno.
interl.| quia Dominum post triumphum resurrectionis etiam celos penetrare vident
Numérotation du verset Lc. 24,53 
Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum52.
52 Deum Catena Rusch ] + Amen Weber
marg.| IN  TEMPLO etc. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti spiritus aduentum paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis sollemnia, Domino duce, petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis eius sacramentis imbuamur et domus obedientie esse curemus, quia sic quotidiana eius benedictione sublimamur. Quotidie triumphalis ascensionis memores, laudantes et benedicentes Deum in Hierusalem, id est sperata pacis visione quiescimus, similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
marg.| LAUDANTES  ET  BENEDICENTES etc. Lucas qui sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit, et ideo evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zacharie cepitq, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolos ibi ministros, scilicet novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.
q Cf. Lc. 1, 8.
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT53.
53 Evangelium ... explicit Rusch ] Explicit Evangelium secundum Lucam Weber , om. Catena



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_24)

Notes :