Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 

1Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento
1 Hic incipit cap. 12 Cas574 (395)
Phariseorum quod est hypocrisis.
Numérotation du verset Lc. 12,2 

Nihil autem opertum est2 quod non reveletur neque3 absconditum quod non sciatur.
2 Nihil... est Cor4 (P<arisiensis> sic habet) ΩV Rusch Weber ] aut nichil opertum (operatum Cor2 V*) est Cor2 V (sic habent greci) |
3 neque Catena Rusch Weber] nec ΩS |
Numérotation du verset Lc. 12,3 

Quoniam que in tenebris
dixistis in lumine
dicentur et quod in aure4
4 aure Li448@ ΩS ΩV Rusch ] aurem Weber
locuti estis in cubiculis5 predicabitur in tectis.
5 cubiculis Li448 ΩS ΩS Rusch Weber ] cubili Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,4 

Dico autem vobis amicis meis:
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
et post hec6* non habent amplius quid7 faciant.
6 hec ΩS ΩV Catena Weber ] hoc Rusch |
7 quid ΩS ΩV Catena Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,5 

Ostendam autem vobis quem timeatis.
Timete eum
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam8.
8 gehennam ΩV ] iehennam ΩS
Ita dico vobis hunc timete.
Numérotation du verset Lc. 12,6 

Nonne quinque passeres
veneunt dipondio9
9 dipondio ΩV Rusch Weber ] dispundio ΩS
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Numérotation du verset Lc. 12,7 

Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere,
multis passeribus pluris estis vos10.
10 vos Cor4 F (Parisiensis1 ante correctionem) Catena ΩS ΩV Rusch ] om. Cor2 F Cor2 V Cor4 F (P<arisiensis2> cancellavit VOS ) Cor4 V (videbatur (obsc.) VOS can<cellatum> e<sse> in .<Parisiensi>.) Weber
Numérotation du verset Lc. 12,8 

Dico autem vobis : Omnis11 quicumque
11 Omnis Cor2 V (anti.) Catena ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
confessus fuerit12 me coram hominibus
12 fuerit Cor2 V Catena ΩS ( ut videtur ) Rusch ] + in Weber | “Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit me” = Cor2 F (anti.) Cor2 V (anti.)
et Filius hominis
confitebitur eum13 coram angelis Dei.
13 eum ΩS Rusch ] illum Catena ΩV, in illo Weber
Numérotation du verset Lc. 12,9 

Qui autem negaverit14
14 angelis... negaverit = Cor2 V
me
coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei15.
15 Dei Ω Rusch Weber ] Domini ΩS ( ut videtur ), om. ΩV*
Numérotation du verset Lc. 12,10 

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
Numérotation du verset Lc. 12,11 

Cum autem
inducent vos
in synagogas
et ad magistratus
et potestates
nolite solliciti esse qualiter
aut quid16*
16 aut quid Catena ΩS Weber] om. Rusch
respondeatis
aut quid dicatis.
Numérotation du verset Lc. 12,12 

Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid17 oporteat vos18 dicere.
17 quid ΩS Rusch] que Catena Cor2V Weber |
18 vos Li448 Cor2 V Cor4 V (grec. anti. sic habent) [= Parisiensis1 ] ΩS Rusch ] om. Cor4 V ( VOS cancellatum est in .<Parisiensi>. Li448@ Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,13 

Ait autem ei quidam19 de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
19 ei quidam Catena Rusch ] illi quidam ΩS, inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,14 

At ille dixit ei: Homo quis me constituit iudicem
aut divisorem
super20 vos?
20 super ΩS Rusch Weber ] supra Catena
Numérotation du verset Lc. 12,15 

Dixitque ad illos:
Videte et cavete ab omni avaritia
quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
ex his que possidet.
Numérotation du verset Lc. 12,16 

Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Numérotation du verset Lc. 12,17 

Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos?
Numérotation du verset Lc. 12,18 

Et dixit: Hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam21*
21 maiora faciam Catena ΩS Weber] inv. Rusch
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
Numérotation du verset Lc. 12,19 

et dicam anime mee: Anima, habes multa bona posita22 in annos plurimos. Requiesce,
22 posita ΩV Catena Rusch Weber ] reposita ΩS
comede, bibe23*
23 bibe Catena ΩS ΩV Weber ] + et Rusch
epulare.
Numérotation du verset Lc. 12,20 

Dixit autem illi Deus:
Stulte,
hac nocte repetunt
animam tuam24 a te.
24 repetunt -animam tuam ΩV Rusch ] inv. Catena ΩS (repetent) Cor2 V Cor4 V ( REPETUNT scilicet in presenti) Weber
Que autem parasti cuius erunt?
Numérotation du verset Lc. 12,21 

Sic est
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.25
25 et non est in Deum dives Cor4 V
Numérotation du verset Lc. 12,22 

Dixitque ad discipulos suos:
Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse
anime vestre26,
26 vestre Catena ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) Rusch ] om. Weber
quid manducetis
neque corpori vestro27* quid induamini28.
27 vestro Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) ΩS ΩV Catena ] om. Rusch Clementina Weber |
28 induamini Cor2 V (cf. Mt. 625) ΩS ΩV Rusch Clementina ] vestiamini Cor2 V (sic habent anti. sed Mt. 6 : “anime vestre et quid induamini”) Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,23 

Anima plus est quam esca et corpus plus29* quam vestimentum.
29 plus Cor4 V ( EST non habet .<Parisiensis>.) ΩS ΩV Catena Rusch Clementina Weber ] + est Cor2 V
Numérotation du verset Lc. 12,24 

Considerate
corvos
quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris estis30* illis?
30 estis Catena ΩS ΩV Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,25 

Quis autem vestrum cogitans31*
31 cogitans Li448 ΩS ΩV ] cogitando Cor2V Li448@ Rusch Weber
potest adiicere32 ad staturam
32 adiicere ΩV Rusch Weber ] adiscere ΩS
suam cubitum unum?
Numérotation du verset Lc. 12,26 

Si ergo neque
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis?
Numérotation du verset Lc. 12,27 

Considerate lilia agri33* quomodo crescunt,
33 agri Cor4 V [ Parisiensis ante cor. ] Cor2 V (sic habent anti. et Mt. 628) ΩS ΩV Catena ] om. Cor4 V ( AGRI cancellatum est in .<Pariensi>.) Rusch Clementina Weber
non laborant
neque34 nent.
34 neque Catena ΩS ΩV Rusch ] non Weber
Dico autem vobis quia35* nec36 Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
35 quia Cor4 V (grec. anti.) Catena ΩS ] om. Rusch Weber ] + |
36 nec Cor4 V (grec. anti.)] neque ΩV |
Numérotation du verset Lc. 12,28 

Si autem
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
Deus sic vestit
quanto magis vos pusille fidei?
Numérotation du verset Lc. 12,29 

Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
et nolite in sublime tolli.
Numérotation du verset Lc. 12,30 

Hec enim omnia gentes mundi querunt.
Pater autem vester
scit quoniam his indigetis.
Numérotation du verset Lc. 12,31 

Verumtamen
querite
primum37 regnum Dei38*
37querite - primum Li448 ΩS Rusch Clementina, cf. Mt. 6, 33 ] inv. Cor4 F Cor4 V ( VERUMPTAMEN PRIMUM QUERITE grec. anti. et Mt. 633 “Primum”) ΩV, primum Cor4 F (P<arisiensis>. habet), querite Cor4 V (primum cancellatum est tenuiter in .<Parisiensi>.) Li448@ Weber |
38 Dei Catena ΩS ΩV Weber ] + et iustitia eius Rusch |
et hec omnia adiicientur vobis.
Numérotation du verset Lc. 12,32 

Nolite timere
pusillus grex
quia39 complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
39 quia Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] quoniam Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,33 

Vendite que possidetis
et date eleemosynam, facite vobis
sacculos qui non veterascunt40,
40 veterascunt Catena ΩS Rusch ] veterescunt Weber
thesaurum non deficientem41 in42 celis
41 thesaurum non deficientem Cor4 FV (anti.) |
42 in] Cor4 F (P<arisiensis> cancellavit IN ) |
quo fur non appropiat
neque tinea corrumpit.
Numérotation du verset Lc. 12,34 

Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit43*.
43 est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit Li448 ΩS ΩV*] est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Ω, thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 F (P<arisiensis> totum sicut hic) Li448@ Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,35 

Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris44
44 in manibus vestris Parisiensis1 : Cor1 ALP (Gregorius addit IN MANIBUS VESTRIS... ) Cor2 FV (grec. anti. [+ sic habent Cor2 V]) ΩV Rusch Clementina ] Parisiensis2 : om. Cor1 ALP (... sed Greci et antiqui et usus multorum non habent) Cor4 FV ( IN MANIBUS VESTRIS cancellatum est in P<arisiensi>) Catena ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 12,36 

et vos similes
hominibus exspectantibus dominum suum
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
et pulsaverit
confestim aperiant ei.
Numérotation du verset Lc. 12,37 

Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
Amen dico vobis quod precinget se
et faciet illos discumbere
et transiens ministrabit illis.
Numérotation du verset Lc. 12,38 

Et si venerit in secunda vigilia
et si in tertia vigilia
venerit
et ita
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 

Hoc autem scitote
quoniam45 si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
45 quoniam Cor4 V (.<Parisiensis>.) ΩS ΩV Rusch ] quia Cor2 FV (anti.) Catena Weber
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Lc. 12,40 

Et vos
estote parati
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet46.
46 veniet ΩS ΩV Catena Rusch ] venit Weber
Numérotation du verset Lc. 12,41 

Ait autem ei Petrus:
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an47* ad omnes?
47 an ΩS ΩV Catena ] + et Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,42 

Dixit autem Dominus:
Quis putas
est fidelis dispensator
et prudens
quem constituit48 Dominus
48 constituit Li448@ ΩS ΩV Rusch ] constituet Weber
supra49* familiam suam
49 supra Li448@ ΩS ] super Li448 ΩV Rusch Weber
ut det illis in tempore tritici mensuram?
Numérotation du verset Lc. 12,43 

Beatus ille servus
quem cum venerit Dominus, invenerit50* ita51 facientem.
50 invenerit Catena ΩS ΩV Weber ] inveniet Rusch |
51 ita] sic Li448 |
Numérotation du verset Lc. 12,44 

Vere dico vobis52 quia supra53 omnia
52 Vere (dico vobis) Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 V Cor4 F (P<arisiensis> corr.)] Amen Cor2 FV (non!) |
53 supra Li448 ΩV Rusch Weber ] super ΩS |
que possidet constituet illum.
Numérotation du verset Lc. 12,45 

Quod si dixerit servus ille in corde suo:
Moram facit Dominus meus venire
et ceperit percutere
pueros54* et ancillas
54 pueros Li448 ΩS Weber ] servos Li448@ ΩV Rusch
et edere et bibere et inebriari,
Numérotation du verset Lc. 12,46 

veniet dominus servi illius
in die
qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum55* partemque eius cum infidelibus ponet.
55 eum Catena ΩS ΩV Weber ] illum Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,47 

Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se56 preparavit et non fecit secundum voluntatem eius plagis57* vapulabit multis58.
56 non se Cor2 V (grec. anti. Glossa) Cor4 V (bene est in .<Parisiensi>.) ΩS Ω Rusch ] non Cor2 F Li448@ Weber, se ΩV* | et non se preparavit om. Li448 |
57 plagis Cor2 FV (grec. anti. Glossa) ΩS ΩV] om. Cor4 FV (cancellatum est in .<Parisiensi>.) Li448 Li448@ Rusch Weber |
58 multis Catena Rusch ] multas Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,48 

Qui autem non cognoverit59*
59 cognoverit ΩS ΩV] cognovit Li448@ Rusch Weber
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
Omni autem cui multum datum est60 multum queretur61* ab eo et cui62 commendaverunt multum
60 multum - datum est Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. Li448@ |
61 queretur Catena ΩS Weber ] queritur Rusch, queratur ΩV |
62 cui] + non ΩS |
plus petent ab eo.
Numérotation du verset Lc. 12,49 

Ignem veni mittere in terram
et quid
volo nisi ut63 accendatur?
63 nisi ut Catena ΩS ΩV Rusch ] si Weber
Numérotation du verset Lc. 12,50 

Baptismo64*
64 Baptismo Cor3 (vel) Cor4 V ΩS ΩV ] baptisma Cor2 F (grec. anti.) Cor2 V (grec. et anti.) Catena Rusch Weber
habeo65* baptizari et quomodo
65 habeo ΩS ΩV Li448] autem praem. Cor2FV Li448@ Rusch Weber
coartor
usque dum perficiatur?
Numérotation du verset Lc. 12,51 

Putatis quia pacem veni dare in terram?
Non dico vobis sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 

Erunt enim ex hoc quinque in una domo66*,
66 una domo ΩS ΩV ] inv. Catena Rusch Weber
divisi
tres in duo67
67 duo Cor4 FV (Parisiensis) ΩS ΩV Rusch Weber ] duos Cor2 FV ( TRES IN DUOS ET DUO IN TRES anti.) Clementina
et duo in tres.
Numérotation du verset Lc. 12,53 

Dividentur pater in filium et filius in patrem suum68, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
68 suum Catena ΩV Rusch Weber] + et ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,54 

Dicebat autem et ad turbas69:
69 Dicebat ... turbas ΩS ΩV Rusch Weber ] om. Catena
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis:
Nimbus venit et ita fit70*.
70 Nimbus...fit Cor2 FV (anti.) ΩS Ω Catena Weber ] Nimbus... fiet ΩV* Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,55 

Et cum Austrum flantem dicitis quia estus erit et ita71* fit.
71 ita ΩS Li448 Li448@ ] om. ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,56 

Hypocrite,
faciem celi et terre72 nostis probare, hoc autem tempus
72 celi et terre ΩS ΩV (terra) Li448@ Rusch ] inv. Weber
quomodo non probatis?
Numérotation du verset Lc. 12,57 

Quid autem et a vobisipsis
non iudicatis quod iustum est?
Numérotation du verset Lc. 12,58 

Cum autem vadis
cum adversario tuo ad principem in via,
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad73 iudicem
73 ad ΩS ΩV Rusch ] apud Catena Weber
et iudex tradat te exactori
et exactor mittat te in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 12,59 

Dico tibi non exies inde
donec etiam novissimum minutum reddas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 
1Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento
1 Hic incipit cap. 12 Cas574 (395)
interl.| a simulatione
Phariseorum quod est hypocrisis.
marg.| ATTENDITE. Ad hoc fermentum pertinent omnia que superius in domo Pharisei disputavit. Unde et Apostolusa: «Non in fermento veteri, neque in fermento malitie et nequitie».
a 1Cor. 5, 8.
marg.| Attendite a fermento . Pulcher locus tenende simplicitatis et emulande fidei, ne more Iudeorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die iudicii non posse esse latebram fraudis.
Numérotation du verset Lc. 12,2 
Nihil autem opertum est2 quod non reveletur neque3 absconditum quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013ra ; facsim., p. 185a} non sciatur.
2 Nihil... est Cor2 F Cor4 (P<arisiensis> sic habet) ΩS ΩV Rusch Weber ] aut nichil opertum (operatum Cor2 V*) est Cor2 V (sic habent greci)
3 neque Catena Rusch Weber] nec ΩS
interl.| nequitia discooperietur et vestra intentio soli Deo modo cognita ab omnibus scietur
marg.| Neque absconditum . Ideo ne emulemini simulatores quia profecto veniet tempus in die iudicii, in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} Unde sequitur:   Quoniam que in tenebris dixistis . Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in presenti tempore in tota Ecclesia per orbem terre publice predicabuntur que in tenebris, id est in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis.
Numérotation du verset Lc. 12,3 
Quoniam que in tenebris
interl.| in mysterio
marg.| QUONIAM  QUE  IN  TE. AMBROSIUS. 'Quod in tenebris', id est in timore dixistis, 'dicetur in lumine', id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. 'Et quod in aure', id est secreto locuti, 'super tecta', id est calcato carnis domicilio predicabitur.
dixistis in lumine
interl.| aperte
dicentur et quod in aure4
4 aure Li448@ ΩS ΩV Rusch ] aurem Weber
interl.| privatim
locuti estis in cubiculis5 predicabitur in tectis.
5 cubiculis Li448 ΩS ΩS Rusch Weber ] cubili Li448@
interl.| publice
Numérotation du verset Lc. 12,4 
Dico autem vobis amicis meis:
interl.| qui nihil terrenum cupitis
marg.| DICO  AUTEM  VOBIS. AMBROSIUS. Cum gemina sit causa perfidie que vel ex inolita malitia vel ex accidenti metu nascitur, ne quis Deum quem corde cognoscit metu negare cogatur, dicit mortem corporis non esse timendam. Preclare autem et fidem acuendo intexuit et ipsi fidei virtutum fundamenta subiecit. Nam sicut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei fundamentum est fortitudo.
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
interl.| propter multitudinem vel ferocitatem eorum
et post hec6* non habent amplius quid7 faciant.
6 hec ΩS ΩV Catena Weber ] hoc Rusch
7 quid ΩS ΩV Catena Rusch ] quod Weber
interl.| non possunt efficere quin animam Deus reddat corpori quin et ipsum corpus resuscitet
Numérotation du verset Lc. 12,5 
Ostendam autem vobis quem timeatis.
marg.| OSTENDAM  AUTEM  VOBIS. Quia duo sunt genera persecutorum unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices.
marg.| Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem, vel contemptu mortis, vel spe premii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.
Timete eum
interl.| ei servite in timore
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam8.
8 gehennam ΩV ] iehennam ΩS
interl.| mittendo in eterna supplicia
Ita dico vobis hunc timete.
interl.| nolite timere mortem corporis qui mori non potestis sine nutu Dei quod in minoribus liquet
Numérotation du verset Lc. 12,6 
Nonne quinque passeres
marg.| NONNE  QUINQUE. AMBROSIUS. Quinque passeres 'quinque corporis sensus', vel duo secundum Mattheum"corpus et anima quibus dedit natura gratiam ad eterna subvolandi", quia etiam caro si consentiat legi Dei in naturam spiritualem transit. Sed dum ex in9 occultis et fetidis locis, scilicet cibum querunt, delictorum laqueis capti, ad supernorum operum fructus revolare nequeunt, sed dipondio, id est vili terrene cupiditatis pretio venundantur sub peccato, ita ut etiam anima malorum escis gravata inclinetur in corporis naturam. Sed si Deus etiam infidelibus hominibus vel in oriundo sole et terre fecunditate prospexerit et misericordie munus impertit, non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram.
9 sic Rusch
veneunt dipondio10
10 dipondio ΩV Rusch Weber ] dispundio ΩS
marg.| V eneunt dipondio etc. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as. Quod duo, hoc dipondius est.
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
interl.| sed sunt omnia sub providentia Dei, quanto magis vos ad imaginem Dei facti
marg.| E t unus ex . Simplicitatis affectum inspiraverat virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat.
marg.| Quomodo dicit Apostolusb: «Numquid de bobus cura est Deo?» Sed aliud est cura, aliud est scientia.
b 1Cor. 9, 9.
Numérotation du verset Lc. 12,7 
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
interl.| ut de massa corporis taceam, nam et minime particule Dei providentia conservantur
marg.| Sed et capilli etc. Non actu computationis, sed facultate cognitionis a similitudine pecunie que numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei quod nec parva, nec otiosa dicta eum lateant.
Nolite ergo timere,
interl.| omnem curam in eum proicite apud quem capillus non peribit
multis passeribus pluris estis vos11.
11 vos Cor4 F (Parisiensis1 ante correctionem) Catena ΩS ΩV Rusch ] om. Cor2 F Cor2 V Cor4 F (P<arisiensis2> cancellavit vos ) Cor4 V (videbatur (obsc.)   vos can<cellatum> e<sse> in .<Parisiensi>.) Weber
interl.| maioris pretii quia rationales quia eterni
Numérotation du verset Lc. 12,8 
Dico autem vobis : Omnis12 quicumque
12 Omnis Cor2 V (anti.) Catena ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
marg.| Omnis quicumque etc. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit:   Omnis quicumque confessus .
confessus fuerit13 me coram hominibus
13 fuerit Cor2 V Catena ΩS ( ut videtur ) Rusch ] + in Weber | “Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit me” = Cor2 F (anti.) Cor2 V (anti.)
interl.| ore fit confessio ad salutem
marg.| Confessus fuerit etc. Confitetur quis Iesum ea caritate que per {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} dilectionem operatur, negat qui preceptis non obedit.
et Filius hominis
marg.| Filius hominis . Confitetur filius apud patrem illum qui per filium habet accessum ad patrem. Negatur a filio apud patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una condicio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit:   Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur etc.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} confitebitur eum14 coram angelis Dei.
14 eum ΩS Rusch ] illum Catena ΩV, in illo Weber
interl.| «Venite benedicti Patris mei»c
c Mt. 25, 34.
marg.| CORAM  ANGELIS.15Quia dixerat operta16* et abscondita esse revelanda, hanc revelationem non in vili17 conciliabulo, sed in conspectu angelorum dicit agendam.A d
d ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 12, CCSL 120, lin. 699 sqq. : «Respicit ad superiora ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse reuelanda concludens hanc reuelationem non in uili quolibet conciliabulo sed in conspectu supernae ciuitatis aeterni que regis ac iudicis agendam». [MM2024]
A ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
15 Coram angelis] B<eda> praem. Cas574
16 operta] aperta Rusch
17 vili] + non Cas574 ; cf. Catena (CLC12d3.1 : quolibet)
Numérotation du verset Lc. 12,9 
Qui autem negaverit18
18 angelis... negaverit = Cor2 V
interl.| timore
me
interl.| Deum vel hominem esse
coram hominibus
interl.| ubi prodesse debet mei nominis confessio
denegabitur coram angelis Dei19.
19 Dei Ω Rusch Weber ] Domini ΩS ( ut videtur ), om. ΩV*
interl.| non perducetur ad visionem Patris qua perfruuntur sancti
Numérotation du verset Lc. 12,10 
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
marg.| ET  OMNIS  QUI  DICIT etc. Spiritus sancti blasphemia est, cum quis manifeste opera Dei intelligit et cum de virtute negare non possit stimulatus invidia calumniatur et dicit talia esse Beelzebub huic non dimittetur, non quod ei negetur remissio si peniteat, sed quia hic blasphemus exigentibus malis meritis sicut numquam ad remissionem, ita nec ad penitentiam perventurus est. Unde Ioannes evangelista: «Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaiase: «Excecavit oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde et convertantur et sanem eos». Qui Spiritum sanctum humana ignorantia minorem Patre credunt vel dicunt, irremissibili crimine non tenentur, quia non diabolica invidia hoc agunt. Sed qui similitudine diaboli contra suam conscientiam Dei maiestatem oppugnat, non habet remissionem in eternum, sicut Marcus aperte declarat, qui posito hoc testimonio Domini subiungit: «Quoniam dicebant spiritum immundum habet»f.
e Io. 12, 39-40.
f Mc. 3, 30.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
marg.| EI  AUTEM  QUI. Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti qua penitentia inspiratur et ad congregationem reditur non cognoscens impenitenti corde permanserit, cum hoc iam non sit humanum, sed diabolicum irremissibile erit.
Numérotation du verset Lc. 12,11 
Cum autem
interl.| contra terrores consolatio
inducent vos
interl.| ut me negetis
marg.| CUM  AUTEM  INDUCENT. Terror talium conventuum, solet auferre libertatem loquendi.
in synagogas
interl.| publicos conventus
et ad magistratus
interl.| principes Synagoge
et potestates
interl.| regiam potestatem
nolite solliciti esse qualiter
interl.| de modo proferendi
aut quid20*
20 aut quid Catena ΩS Weber] om. Rusch
interl.| de modo inveniendi
respondeatis
interl.| interrogantibus
aut quid dicatis.
interl.| discere volentibus
marg.| NOLITE  SOLLICITI. Voluntatem vestram pro Christo offerte, Christus viro loquetur pro se.
Numérotation du verset Lc. 12,12 
Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid21 oporteat vos22 dicere.
21 quid ΩS Rusch] que Catena Cor2V Weber
22 vos Li448 Cor2 V Cor4 V (grec. anti. sic habent) [= Parisiensis1 ] ΩS Rusch ] om. Cor4 V ( vos cancellatum est in .<Parisiensi>. Li448@ Weber
interl.| quia non ex ingenio vel arte vestra verba procedent sed ex Spiritus sancti gratia
Numérotation du verset Lc. 12,13 
Ait autem ei quidam23 de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
23 ei quidam Catena Rusch ] illi quidam ΩS, inv. Weber
marg.| MAGISTER. Commendanti gratiam superne pacis et unitatis vult iste ingerere molestiam terrene divisionis. Unde et 'homo' dicitur, id est terrenus. Inter quos enim huiusmodi zelus et contentio est homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres patrimonium, non iudex medius sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.
Numérotation du verset Lc. 12,14 
At ille dixit ei: Homo quis me constituit iudicem
interl.| litium
marg.| QUIS  ME  CONSTITUIT. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.
marg.| Quia avaritia plerumque solet temptare virtutem patientie quam commendabat et exemplum et preceptum huius abolende subicitur, dicente Domino: Quis me constituit iudicem . Non dignatur iudex esse litium, nec arbiter facultatum qui vivorum et mortuorum habet iudicium et meritorum arbitrium.
aut divisorem
interl.| facultatum
super24 vos?
24 super ΩS Rusch Weber ] supra Catena
Numérotation du verset Lc. 12,15 
Dixitque ad illos:
interl.| tam ad turbas quam ad discipulos
Videte et cavete ab omni avaritia
interl.| rationem providete contra quam, si caro suggerit, cavete
marg.| AB  OMNI  AVARITIA. Nemo putaret crimen esse hereditatem dividere {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013va ; facsim., p. 186a} fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus iudex. Unde et subiungit:   Hominis cuiusdam divitis .
marg.| Sicut supra contra Phariseos et hypocritas, ita hic occasione stulte petitionis contra avaritiam disputat.
quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013va ; facsim., p. 186a} non in abundantia cuiusquam vita eius est
interl.| scilicet
ex his que possidet.
marg.| NON  IN  ABUNDANTIA. 'Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei'g, sed nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.
g Cf. Mt. 3, 4: « Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei ».
Numérotation du verset Lc. 12,16 
Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
interl.| DIXIT AUTEM etc. Post preceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium.
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
interl.| plus solito
interl.| HOMINIS CUIUSDAM etc. Non reprehenditur dives quod terram coluerit vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vite posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in eternis tabernaculis.
Numérotation du verset Lc. 12,17 
Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos?
interl.| ecce nimia sollicitudo ex avaritia
marg.| QUID  FACIAM. Fructus suos et sua bona esse computans, non erogat pauperibus que supersunt, sed sue luxurie reservare in futurum studet, ignarus quis congregatis sit usurus.
Numérotation du verset Lc. 12,18 
Et dixit: Hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam25*
25 maiora faciam Catena ΩS Weber] inv. Rusch
interl.| ex sollicitudine deliberatio
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
interl.| meo labore vel propter me solum
marg.| BONA  MEA etc. AMBROSIUS. Non sunt hominis bona que secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum.
Numérotation du verset Lc. 12,19 
et dicam anime mee: Anima, habes multa bona posita26 in annos plurimos. Requiesce,
26 posita ΩV Catena Rusch Weber ] reposita ΩS
interl.| a labore
marg.| REQUIESCE. Ecce cum peste avaritie iungitur pestis desidie, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.
comede, bibe27*
27 bibe Catena ΩS ΩV Weber ] + et Rusch
interl.| esuriem et sitim pelle
epulare.
interl.| magno paratu
Numérotation du verset Lc. 12,20 
Dixit autem illi Deus:
marg.| DIXIT  AUTEM. Dicere Dei est ad hominem pravas eius machinationes subita animadversione compescere.
Stulte,
marg.| STULTE. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte prereptus aliis congregata relinques.
hac nocte repetunt
interl.| exacta res
animam tuam28 a te.
28 repetunt -animam tuam ΩV Rusch ] inv. Catena ΩS (repetent) Cor2 V Cor4 V ( repetunt scilicet in presenti) Weber
marg.| REPETUNT  ANIMAM etc. In nocte aufertur anima que in obscuritate cordis quod poterat pati previdere noluit.
Que autem parasti cuius erunt?
Numérotation du verset Lc. 12,21 
Sic est
interl.| stultus et in nocte rapiendus
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.29
29 et non est in Deum dives Cor4 V
marg.| ET  NON  EST  IN  DEUM  DIVES. Est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cuius exspectatio Dominus est, cuius substantia, id est conscientie possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum non in sacculis terre.
Numérotation du verset Lc. 12,22 
Dixitque ad discipulos suos:
interl.| quos specialiter ad contemptum mundi invitat
marg.| DIXIT  AD etc. Apostolos per fidem in spe eternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor presentium et desperatio futurorum.
Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse
interl.| ideo temporalium sollicitudinem veto ne cum divitibus seculi vobis thesaurizare convincamini
anime vestre30,
30 vestre Catena ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) Rusch ] om. Weber
interl.| vite que cibo sustentatur
marg.| NOLITE  SOLLICITI. Perfectius esset pauperibus omnia dare et de mammona iniquitatis amicos facere, sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam per quam in sudore vultus panis preparatur, sed vetat sollicitudinem que mentem perturbat et ab eternis revocat.
quid manducetis
marg.| QUID  MANDUCETIS. Indecorum est homini curare de cibo vel veste qui militat in Dei regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat.
neque corpori vestro31* quid induamini32.
31 vestro Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) ΩS ΩV Catena ] om. Rusch Clementina Weber
32 induamini Cor2 V (cf. Mt. 625) ΩS ΩV Rusch Clementina ] vestiamini Cor2 V (sic habent anti. sed Mt. 6 : “anime vestre et quid induamini”) Catena Weber
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013vb ; facsim., p. 186b} MORALITER. Ad fidem instruit omnia credentibus a Deo posse conferri qui ipsos ex anima et corpore composuit. Cum enim anima indumento corporis vestiatur et vigore anime sine nostro labore corpus animetur, absurdum est ut victus copiam nobis defecturam putemus qui vivendi iugem substantiam a Deo consequimur.
Numérotation du verset Lc. 12,23 
Anima plus est quam esca et corpus plus33* quam vestimentum.
33 plus Cor4 V ( est non habet .<Parisiensis>.) ΩS ΩV Catena Rusch Clementina Weber ] + est Cor2 V
Numérotation du verset Lc. 12,24 
Considerate
interl.| hoc ad escam
marg.| CONSIDERATE. Sancti merito avibus comparantur qui nihil in mundo habentes nec laborantes, sola contemplatione eterna petunt, iam similes angelis.
corvos
interl.| Mattheush: 'volatilia'. Hic ergo species pro genere
h Cf. Mt. 6, 26.
interl.| quorum anima mortalis
quia non seminant neque metunt, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013vb ; facsim., p. 186b} quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris estis34* illis?
34 estis Catena ΩS ΩV Weber ] om. Rusch
interl.| propter rationem, propter immortalitatem que vobis promittitur plus valetis
interl.| hoc de vestimento
marg.| QUANTO  MAGIS. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vendicantibus providentia Dei necessaria largiuntur, verum est causam inopie nostre avaritiam iudicare qui communia quasi propria vendicamus et aliis invidemus.
Numérotation du verset Lc. 12,25 
Quis autem vestrum cogitans35*
35 cogitans Li448 ΩS ΩV ] cogitando Cor2V Li448@ Rusch Weber
interl.| sua sollicitudine et sagacitate
potest adiicere36 ad staturam
36 adiicere ΩV Rusch Weber ] adiscere ΩS
interl.| illi ergo curam tegendi corpus relinquite qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire
suam cubitum unum?
interl.| quasi nullus
Numérotation du verset Lc. 12,26 
Si ergo neque
marg.| SI  ERGO  NEQUE. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, que operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creature, quid solliciti estis de ceteris maioribus, id est de anime conservatione.
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis?
Numérotation du verset Lc. 12,27 
Considerate lilia agri37* quomodo crescunt,
37 agri Cor4 V [ Parisiensis ante cor. ] Cor2 V (sic habent anti. et Mt. 628) ΩS ΩV Catena ] om. Cor4 V ( agri cancellatum est in .<Pariensi>.) Rusch Clementina Weber
interl.| non sunt allegorica ista sed ut de minoribus persuadeantur maiora
marg.| CONSIDERATE  LILIA etc. Aperta comparatio. Lilia non sicut ceteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium 'celestis beatitudo' significari ad quam nos invitat Dominus. Lilia non in silvis, sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nascere debemus.
non laborant
interl.| coloribus se ornando
neque38 nent.
38 neque Catena ΩS ΩV Rusch ] non Weber
interl.| ut faciant sibi indumenta
Dico autem vobis quia39* nec40 Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
39 quia Cor4 V (grec. anti.) Catena ΩS ] om. Rusch Weber ] +
40 nec Cor4 V (grec. anti.)] neque ΩV
marg.| NEC  SALOMON. AMBROSIUS. Salomon et hic vestitus et alibi coopertus gloria dicitur qui infirmitatem corporee nature veluti quadam virtute mentis adopertam operum gloria vestiebat.
Numérotation du verset Lc. 12,28 
Si autem
interl.| si ista que ad usum tantum corporis sunt et cito decidua igne cremabuntur Deus tam venuste adornat, quanto magis
marg.| VESTIEBATUR  SICUT  UNUM. Que purpura regum, que pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur 'vestimentum floris', sicut dicitur: operuit istum rubor.
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
interl.| id est in acervum qui habet speciem clibani
marg.| CRAS  IN  CLIBANUM. Cras in Scripturis pro futuro ponitur dicente Iacobi: «Exaudiet me cras iustitia mea».
i Gn. 30, 36.
Deus sic vestit
interl.| id est vestiet
quanto magis vos pusille fidei?
interl.| qui ad imaginem Dei facti estis ad eterna vocati
interl.| ergo
Numérotation du verset Lc. 12,29 
Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
interl.| si enim de his diffiditis quomodo eterna speretis?
marg.| NOLITE  QUERERE. Non ait: Nolite querere vel solliciti esse de cibo, vel vestimento, sed expressius:   quid manducetis aut quid bibatis . In quo videntur argui hi qui spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora pre his cum quibus vivunt alimenta vel indumenta requirunt.
et nolite in sublime tolli.
interl.| etsi hec abundaverint ne inde superbiatis
marg.| NOLITE  IN  SUBLIME. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus que sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam que solet de istis superabundantibus consequi. Ideo hec ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.
Numérotation du verset Lc. 12,30 
Hec enim omnia gentes mundi querunt.
interl.| quibus nulla cura est de futuris sed filiorum est querere regnum Dei
Pater autem vester
interl.| ne dubites de voluntate Patris
scit quoniam his indigetis.
interl.| providet hec omnia in sua via nobis esse necessaria
Numérotation du verset Lc. 12,31 
Verumtamen
interl.| sed tamen non est in his finis ponendus sed in regno propter quod et ista
querite
interl.| omnibus preponite, hoc sit finis, propter hoc omnia agite
41querite - primum Li448 ΩS Rusch Clementina, cf. Mt. 6, 33 ] inv. Cor4 F Cor4 V ( verumptamen primum querite grec. anti. et Mt. 633 “Primum”) ΩV, primum Cor4 F (P<arisiensis>. habet), querite Cor4 V (primum cancellatum est tenuiter in .<Parisiensi>.) Li448@ Weber
42 Dei Catena ΩS ΩV Weber ] + et iustitia eius Rusch
interl.| bona eterna
et hec omnia adiicientur vobis.
interl.| non dabuntur quasi propter se sed superadduntur quasi necessaria ad aliud
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014ra ; facsim., p. 187a} ET  HEC  OMNIA. Quia omnia sunt filiorum, ideo hec omnia adiicientur vobis, etiam non querentibus, ut nec in presenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hec subtrahuntur ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia «omnia cooperantur in bonum»j bonis.
j Rm. 8, 28: « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti ».
Numérotation du verset Lc. 12,32 
Nolite timere
marg.| NOLITE  TIMERE. Regnum querite et de regno ne diffidatis, quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum non vestris meritis.
pusillus grex
marg.| PUSILLUS. Vel ob comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.
quia43 complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
43 quia Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] quoniam Li448@
interl.| qui etiam propter regnum adiecit temporalia
Numérotation du verset Lc. 12,33 
Vendite que possidetis
interl.| sed etiam possessa vendite propter eleemosynam que est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur.
marg.| Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini unde vivatis vel eleemosynam faciatis.
marg.| VENDITE. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vite necessaria desint,
et date eleemosynam, facite vobis
interl.| operando eleemosynas
marg.| DATE  ELEEMOSYNAM etc. Qui pro celo omnia mundana spernit vendat que habet et distribuat. Qui non est tante virtutis de his que habet eleemosynam det.
marg.| Non prohibetur ut nihil pecunie ad usus necessarios a sanctis reservetur cum ipse Dominus loculos habuisse legatur, sed ne Deo propter ista serviatur et ne timore inopie iustitia deseratur.
sacculos qui non veterascunt44,
44 veterascunt Catena ΩS Rusch ] veterescunt Weber
interl.| repositiones quarum merces duret in eternum
thesaurum non deficientem45 in46 celis
45 thesaurum non deficientem Cor4 FV (anti.)
46 in] Cor4 F (P<arisiensis> cancellavit in )
interl.| in spiritualibus et eternis
marg.| NON  DEFICIENTEM. Temporalia vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo eternum fructum conferunt in celis.
quo fur non appropiat
interl.| quia ibi adversus electos Dei nulla fraus diaboli prevalebit
neque tinea corrumpit.
interl.| quia divitie sanctorum future incorruptibiles sunt
marg.| QUO  FUR. Fures sunt heretici et demones qui ad hoc intenti sunt, ut spiritualibus nos spolient.   Tinea que latenter vestes rodit invidia est que studium vel fructum bonum lacerat et compactionem unitatis dissipat.
Numérotation du verset Lc. 12,34 
Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit47*.
47 est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit Li448 ΩS ΩV*] est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Ω, thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 F (P<arisiensis> totum sicut hic) Li448@ Rusch Weber
marg.| UBI  ENIM. Universaliter et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra cor est deorsum. Si in celestibus est in Christo fixum. Necesse est enim ut quo precesserit dilectionis thesaurus illic et cogitationis sequatur affectus.
marg.| MYSTICE. Si thesaurus boni operis causa temporalis commodi congeratur facile corruit, quia si exterius fit ad favorem hominum diabolus rapit. Unde: «Receperunt mercedem suam»k. Si intus fit ad inanem gloriam   tinea scindit, cum in se confidentem et sibi placentem fragilitas humane condicionis deserit.
k Mt. 6, 2.
Numérotation du verset Lc. 12,35 
Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris48
48 in manibus vestris Parisiensis1 : Cor1 ALP (Gregorius addit in manibus vestris... ) Cor2 FV (grec. anti. [+ sic habent Cor2 V]) ΩV Rusch Clementina ] Parisiensis2 : om. Cor1 ALP (... sed Greci et antiqui et usus multorum non habent) Cor4 FV (  in manibus vestris cancellatum est in P<arisiensi>) Catena ΩS Weber
interl.| contra noctem huius vite
marg.| SINT  LUMBI etc. Deo non placet unum sine altero, cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri et bona que agitis simplici intentione eternorum agatis, 'cingite lumbos', id est motus carnalium desideriorum refrenate et 'habete lucernas ardentes', ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum prebeatis.
Numérotation du verset Lc. 12,36 
et vos similes
interl.| sitis
hominibus exspectantibus dominum suum
marg.| EXSPECTANTIBUS. Sive vitatis mala, sive facitis bona nihil mundamini, sed solum adventum redemptoris exspectetis.
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
interl.| properando ad iudicium
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014rb ; facsim., p. 187b} QUANDO  REVERTATUR. Ad nuptias Dominus ivit cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit. A quibus revertitur, cum nobis per iudicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit:   Ut cum venerit .
et pulsaverit
interl.| per egritudines mortem propinquam designando
confestim aperiant ei.
interl.| leti eum suscipiendo
marg.| CONFESTIM  APERIANT. Non vult aperire iudici pulsanti qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui iudicem letus et securus sustinet et de propinqua morte gaudet. Unde subditur:   Beati servi illi quos cum venerit etc.
Numérotation du verset Lc. 12,37 
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
interl.| vere beati quia
marg.| VIGILANTES etc. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentie evitet qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit:   Amen dico vobis.
Amen dico vobis quod precinget se
interl.| preparans se ad retributionem
interl.| in eterna beatitudine refoveri
interl.| nostrum recumbere est in regno quiescere
et transiens ministrabit illis.
marg.| TRANSIENS. Transiens ministrat cum de iudicio ad regnum rediens sua claritate fideles satiabit. Vel post iudicium transibit, cum a cognitione humanitatis que in iudicio videbitur ad cognitionem divinitatis post iudicium suos illuminabit.
Numérotation du verset Lc. 12,38 
Et si venerit in secunda vigilia
interl.| adolescentia
marg.| ET  SI  VENERIT. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte huius mundi semper debemus esse contra hostem solliciti et exspectare lucem venturam, id est adventum iudicis. Prima ergo vigilia custodia pueritie est, secunda iuuentutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexit non tamen desperet, sed etiam in iuventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius iudex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excuciendam mentis desidiam exteriorum damnorum simulitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde:   hoc autem scitote .
et si in tertia vigilia
interl.| senectute
venerit
interl.| id est non in una sola sed in quacumque etate possumus promereri
et ita
interl.| saltem tunc
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 
Hoc autem scitote
interl.| per simile probat quod debent vigilare
quoniam49 si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
49 quoniam Cor4 V (.<Parisiensis>.) ΩS ΩV Rusch ] quia Cor2 FV (anti.) Catena Weber
interl.| illa hora que sibi suspecta esset
marg.| QUONIAM  SI  SCIRET. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum iudicis occulte venientem precavens penitendo occurreret.
et non sineret perfodi domum suam.
interl.| ergo
Numérotation du verset Lc. 12,40 
Et vos
interl.| post similitudinem supponit exortationem
estote parati
interl.| sine macula et rugal
l Cf. Eph. 5, 27.
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet50.
50 veniet ΩS ΩV Catena Rusch ] venit Weber
marg.| QUA  HORA  NON  PUTATIS. Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta et ad eam semper preparetur.
Numérotation du verset Lc. 12,41 
Ait autem ei Petrus:
marg.| AIT  AUTEM  EI. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum et illos exspectando peratos esse debere, querit Petrus si illa sublimia instituta celestis vite que sunt necessaria se preperantibus ad apostolos solum et simules eorum, an ad omnes salvandos pertineant.
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an51* ad omnes?
51 an ΩS ΩV Catena ] + et Rusch Weber
interl.| vendite, facite sacculos qui non veterascunt. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes vigilate
Numérotation du verset Lc. 12,42 
Dixit autem Dominus:
marg.| DIXIT  AUTEM  DOMINUS. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum iudicium cunctis affuturum et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde quod maxime quesierat supponit, scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: «Ignem veni mittere in terram»m.
m Lc. 12, 49.
Quis putas
interl.| difficultatem notat per Quis etc., non impossibilitatem virtutis
marg.| QUIS  PUTAS. Quasi dicat: vobis qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et preparatione, ut et vos et alios preparetis in adventum iudicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem.
est fidelis dispensator
interl.| pecuniam Domini sui bene erogando
et prudens
interl.| discernens capacitatem singulorum
marg.| ET  PRUDENS. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum sed amore Christi pascens,   prudens in futuro sibi providens quem constituit, id est quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magis se ingesserit et qui non magis se pascat quam oves.
quem constituit52 Dominus
52 constituit Li448@ ΩS ΩV Rusch ] constituet Weber
interl.| Christus
supra53* familiam suam
53 supra Li448@ ΩS ] super Li448 ΩV Rusch Weber
interl.| Ecclesiam
ut det illis in tempore tritici mensuram?
interl.| pro qualitate auditorum mensuratum cibum divini Verbi vel exempli
Numérotation du verset Lc. 12,43 
Beatus ille servus
marg.| BEATUS. Quasi dicat: pauci sunt fideles. Ille autem qui repertus fuerit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014va ; facsim., p. 188a} fideliter annonam verbi ministrans et in curam gregis vigilans, eterna beatitudine glorificabitur.
quem cum venerit Dominus, invenerit54* ita55 facientem.
54 invenerit Catena ΩS ΩV Weber ] inveniet Rusch
55 ita] sic Li448
Numérotation du verset Lc. 12,44 
Vere dico vobis56 quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014va ; facsim., p. 188a} supra57 omnia
56 Vere (dico vobis) Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 V Cor4 F (P<arisiensis> corr.)] Amen Cor2 FV (non!)
57 supra Li448 ΩV Rusch Weber ] super ΩS
interl.| celestis regni gaudia
que possidet constituet illum.
marg.| SUPER  OMNIA. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et premiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia que possidet, non ut soli sed ut pre ceteris habeant eterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.
Numérotation du verset Lc. 12,45 
Quod si dixerit servus ille in corde suo:
marg.| QUOD  SI  DIXERIT  SERVUS. Nota inter vitia servi ascriptum quod tardum putat Domini reditum. In virtutibus boni non annumeratur, quod hunc cito speraverit sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur.
Moram facit Dominus meus venire
interl.| e contra si dissimulaverit iudicium in proximo venturum securitatem sibi faciens
et ceperit percutere
interl.| ad vitia incitare vel conscientias infimorum pravo verbo vel exemplo laniare
pueros58* et ancillas
58 pueros Li448 ΩS Weber ] servos Li448@ ΩV Rusch
interl.| quorum etas vel sexus quanto infirmior tanto est ad ruinam facilior
et edere et bibere et inebriari,
marg.| Et edere, id est cunctis sceleribus et illecebris seculi que mentem errare faciunt occupari. Vel ad litteram si sit deditus gule et ebrietati.
Numérotation du verset Lc. 12,46 
veniet dominus servi illius
interl.| in quo omnes mali prepositi intelliguntur
in die
interl.| iudicii vel mortis
qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum59* partemque eius cum infidelibus ponet.
59 eum Catena ΩS ΩV Weber ] illum Rusch
interl.| a consortio fidelium segregando et eis qui nec fidem habuerant sociando quia qui non habet curam suorum negat fidem et est infideli deterior
marg.| PARTEMQUE. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant gravius punientur, minus graviter qui peccant ex ignorantia. Et inter iniustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.
Numérotation du verset Lc. 12,47 
Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se60 preparavit et non fecit secundum voluntatem eius plagis61* vapulabit multis62.
60 non se Cor2 V (grec. anti. Glossa) Cor4 V (bene est in .<Parisiensi>.) ΩS Ω Rusch ] non Cor2 F Li448@ Weber, se ΩV* | et non se preparavit om. Li448
61 plagis Cor2 FV (grec. anti. Glossa) ΩS ΩV] om. Cor4 FV (cancellatum est in .<Parisiensi>.) Li448 Li448@ Rusch Weber
62 multis Catena Rusch ] multas Weber
Numérotation du verset Lc. 12,48 
Qui autem non cognoverit63*
63 cognoverit ΩS ΩV] cognovit Li448@ Rusch Weber
interl.| non cognoscere dicendus est qui apprehendere vult sed non valet
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
marg.| PAUCIS. AUGUSTINUS. Mitissima omnium pena est eorum qui preter originale nullum insuper addiderunt delictum.
marg.| AMBROSIUS. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant quid operari debeant avertunt ne audiant veritatem. Sed cum possent scire si vellent studium adhibere non nescientes, sed contemptores iudicantur.
Omni autem cui multum datum est64 multum queretur65* ab eo et cui66 commendaverunt multum
64 multum - datum est Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. Li448@
65 queretur Catena ΩS Weber ] queritur Rusch, queratur ΩV
66 cui] + non ΩS
interl.| scilicet divina iudicia
marg.| OMNI  AUTEM. Merito malus cognoscens plus et non cognoscens minus vapulat, quia illi plus, illi minus commissum est. Et ab omni cui plus committitur plus exigitur.
marg.| Utrumque ordinem et prelatorum et subditorum innuit, multis subiectis sepe datur cognitio dominice voluntatis et facultas implendi. Prelatis committitur cum sua salute cura pascende gregis.
Numérotation du verset Lc. 12,49 
Ignem veni mittere in terram
interl.| fervorem Spiritus sancti qui corda illuminans, ad superiora provocat, vitia consumit, vasa domus probat qui etiam accendit lucernas quas superius ardere monebat
marg.| IGNEM  VENI  MITTERE  IN  TERRAM. Quasi dicat: tu querebas an omnes moneam accinctis lumbis. Ardentibus lucernis aduentum domini prestolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum, ut a cupiditatibus mundi ad celestia homines accenderem, nihil aliud volo, nisi ut incendii huius iubar usque ad finem seculi cunctas mundi partes illustret et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum extinguatur.
marg.| IGNEM. Quasi dicat: invito vos ad preparationem vestri et ad custodiam gregis, incutiens timorem ex adventu iudicis qui malos servos damnabit. Sed quia exiguus est profectus et parva meritorum gratia, metu supplicii ab errore revocari vos ex amore caritatis ad promerendam gratiam, studium vestrum acuite et dum aliquid facitis, illo igne accendamini, quem veni mittere in terram id est in omnes credentes.
marg.| Ideo Dominus fortasse in igne venturus est, ut in resurrectionis tempore vitia universa consumat, suoque conspectu desideria compleat singulorum meritorumque et mysteriorum lumen accendat.
et quid
interl.| aliud
volo nisi ut67 accendatur?
67 nisi ut Catena ΩS ΩV Rusch ] si Weber
interl.| in cordibus fidelium
Numérotation du verset Lc. 12,50 
Baptismo68*
68 Baptismo Cor3 (vel) Cor4 V ΩS ΩV ] baptisma Cor2 F (grec. anti.) Cor2 V (grec. et anti.) Catena Rusch Weber
interl.| vel: baptisma 69   *
69 baptisma] scrips., baptismo Rusch
habeo70* baptizari et quomodo
70 habeo ΩS ΩV Li448] autem praem. Cor2FV Li448@ Rusch Weber
interl.| quasi: multum
marg.| BAPTISMA etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014vb ; facsim., p. 188b} omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius   habeo baptisma baptizari , hoc est unctione proprii sanguins perfundi. Non enim daretur Spiritus nisi Iesus primum glorificaretur.
coartor
interl.| vel angor
usque dum perficiatur?
interl.| ipsa passio
marg.| ET  QUOMODO. Tanta est dignatio Domini, ut infundende nobis devotionis et consummande perfectionis in nobis et maturande pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nihil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur erumnis et tempore mortis mestitiam pretendebat, quam non ex metu mortis sue, sed mora redemptionis nostre assumpserat.
marg.| USQUE  DUM  PERFICIATUR. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.
Numérotation du verset Lc. 12,51 
Putatis quia pacem veni dare in terram?
marg.| PUTATIS  QUIA. Quomodo post baptisma passionis et post adventum ignis terra sit arsura dicit. Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaqueque domus habuit fideles et infideles his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.
Non dico vobis sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 
Erunt enim ex hoc quinque in una domo71*,
71 una domo ΩS ΩV ] inv. Catena Rusch Weber
marg.| IN  DOMO  UNA. Unusquisque homo domus una est vel Dei vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est.
divisi
marg.| DIVISI. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana post habeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus preferendus. Et enim nature pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur quam Deus a quo beneficium acceptum servatur.
tres in duo72
72 duo Cor4 FV (Parisiensis) ΩS ΩV Rusch Weber ] duos Cor2 FV ( tres in duos et duo in tres anti.) Clementina
interl.| e contra
marg.| Tres in duo , id est filius et filia et nurus in patrem et matrem, et duo in tres, id est pater et mater. Ubi etiam socrus intelligitur in filium et filiam et nurum.
et duo in tres.
marg.| Allego<rice>. Per tres significantur qui fidem Trinitatis habent. Per duo 'infideles qui in terra remanent'. Boni ergo contraria malis et mala contraria bonis sentiendo atque agendo. ab invicem dividentur.
Numérotation du verset Lc. 12,53 
Dividentur pater in filium et filius in patrem suum73, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
73 suum Catena ΩV Rusch Weber] + et ΩS
marg.| PATER  IN  FILIUM. Quomodo quinque cum sex personas numeret patris et filii, matris et filie et socrus et nurus? Sed que mater est filii, ipsa est et socrus uxoris ipsius filii. Et sic eadem et in filiam suam et in nurum dicitur divisa.
marg.| PATER  IN  FILIUM. Pater noster erat diabolus quia eum imitabamur, sed venit ignis qui nos ab illo separavit et ostendit alterum patrem qui est in celis.   Mater : Synagoga, cuius filia primitiva Ecclesia que eam de qua genus duxit pro fide contradicentem et persecutricem sustinuit et ipsa ei contradicit.   Socrus : Synagoga,   nurus : ecclesia de gentibus, quia Christus Ecclesie sponsus, secundum carnem Synagoge filius est. Synagoga ergo in nurum et filiam est divisa, quia credentes de utroque populo persequitur. Sed et ille in   matrem et   socrum sunt divise, quia nolunt carnalem circumcisionem suscipere.
Numérotation du verset Lc. 12,54 
Dicebat autem et ad turbas74:
74 Dicebat ... turbas ΩS ΩV Rusch Weber ] om. Catena
marg.| DICEBAT  AUTEM. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit et de futuro qualiter eum exspectare debeant admonuisset. Vertit sermonem ad turbas in quibus Pharisei erant ut Mattheus indicat: quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de celo querebant temptantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium.
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis:
marg.| CUM  VIDERITIS  NUBEM. Mystice. Nubes ab occasu oriens 'carnem Christi a morte resurgentem' significant. Ex quo tempore imbre evangelice predicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante estum, leviores tribulationes ante iudicium significat.
Nimbus venit et ita fit75*.
75 Nimbus...fit Cor2 FV (anti.) ΩS Ω Catena Weber ] Nimbus... fiet ΩV* Rusch
marg.| NIMBUS  VENIT. Ad litteram manifestus est sensus. Qui ex elementorum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189a} immutatione aurarum statum possunt prenoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.
Numérotation du verset Lc. 12,55 
Et cum Austrum flantem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189a} dicitis quia estus erit et ita76* fit.
76 ita ΩS Li448 Li448@ ] om. ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,56 
Hypocrite,
marg.| HYPOCRITE. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit que nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse, vel post tot seculi iniustitias iustum creatoris iudicium esse venturum.
faciem celi et terre77 nostis probare, hoc autem tempus
77 celi et terre ΩS ΩV (terra) Li448@ Rusch ] inv. Weber
interl.| mei adventus
quomodo non probatis?
interl.| certis argumentis Scripturarum et operum
Numérotation du verset Lc. 12,57 
Quid autem et a vobisipsis
interl.| ex naturali ratione
non iudicatis quod iustum est?
interl.| me esse Deum et iudicium venturum
Numérotation du verset Lc. 12,58 
Cum autem vadis
marg.| CUM  AUTEM  VADIS. Cum in hac vita preparas te ad placatam faciem iudicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tue carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset.
marg.| Hoc et Mattheus ponit, sed ille specialiter de reconcilianda pace dissidentium fratrum. Hic generaliter et de penitentia omnim et de emendatione delictorum.
cum adversario tuo ad principem in via,
marg.| CUM  ADVERSARIO. Adversarius noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in presenti vita a quo liberatur qui preceptis eius humiliter subditur. Alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine iudicis tenebitur peccator, quem iudex exactori, id est diabolo tradet, quia permittet ut diabolus animam eius ad penam trahat et ipse exactor qui penam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam.
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad78 iudicem
78 ad ΩS ΩV Rusch ] apud Catena Weber
interl.| Deum
marg.| DA  OPERAM etc. Hec etiam ad calcandas mundi illecebras et ad iudicis adventum prestolandum pertinent. Quasi dicat: quandoquidem constat districtum iudicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo iudicio damnemini.
et iudex tradat te exactori
interl.| diabolo qui penam exigit pro reatu quem suggessit
et exactor mittat te in carcerem.
interl.| inferni
Numérotation du verset Lc. 12,59 
Dico tibi non exies inde
interl.| id est numquam sicut: «Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum»n.
n Ps. 109, 1.
donec etiam novissimum minutum reddas.
interl.| id est pro minimis peccatis puniaris
marg.| REDDAS. Reddit semper penas pro peccatis patiendo, sed numquam veniam consequendo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_12)

Notes :